|
Liber Ecclesiasticus
PRÆFATIO IN ECCLESIASTICUM.
I. — De inscriptione libri inter Græcos et Latinos.Liber Ecclesiasticus is est, quem sanctus Hieronymus in Prologo sæpe memorato, et huic editioni præfixo ad libros Salomonis, hebraicum se reperisse testatur, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. Ab eodem Hieronymo appellatur Panaretos Jesu filii Sirach liber. Panaretos autem, quod de omni virtute præcepta tradat, quo elogio passim a Græcis insignitur. Apud eosdem Græcos inscribitur, Sapientia Jesu filii Sirach ; ita Clemens Alexandrinus, ita Origenes, lib. VIII contra Celsum, n. 50 ; ita Eusebius Caesariensis, lib. VIII, De Demonst. evang. ad Danielis hebdomadas ; ita sanctus Epiphanius, hæres. 76, quæ est Anomœorum, ad cap. v ; Aetii, et alii plerique omnes. Hanc inscriptionem Complutensis editio retinuit ; Sixtinus vero codex, pro Sapientia Jesu filii Sirach, habet simpliciter, per contractionem, Sapientia Sirach ; cum Sirach scriptoris pater, non ipse scriptor fuisse memoretur. Latini vero Ecclesiasticum Jesu filii Sirach inscripserunt ; et Ecclesiasticum quidem, ut a Salomonis Ecclesiaste distinguerent, utroque vocabulo a concione deducto. Nunc textus Hebraicus nusquam est ; sed auctoris nepos profectus in Ægyptum, ibi relictos libros nactus, avi sui Jesu præclara monumenta in Græcum transtulit, Ptolemæi Evergetæ anno trigesimo octavo, ut ipse in Prologo interpretationis suæ tradidit : quod quidem ad quale tempus pertineat, dicemus, ubi de auctoris ipsius nomine atque ætate constiterit. II. — De auctore libri : Grotii sententia de fine capitis l, et de capite li, deque aliis locis huic et libro Sapientiæ additis.Et auctoris quidem nomen ipsa prodit inscriptio, Græcorum [45] Latinorumque omnium consensione firmata. Attestatur Græcus interpres, qui avum suum egregii scripti auctorem, Jesum nominet ; quin ipse auctor antiquum in morem, nomen suum scripto indidit his verbis, quibus liber clauditur : Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach Jerosolymita (cap. l, 29). En nomen, en genus, en patriam ejus qui scripsit librum ; omnia prisco ritu ; ut equidem nesciam, quid Grotio in mentem venerit, qui notis ad eumdem locum, verba memorata a nepote auctoris, hujus libri editore et interprete, avi scripto addita asserit, nullo codicum testimonio, nulla conjectura, ut legenti patebit. Neque magis audiendus, cum caput li, quod sic inscribitur, Oratio Jesu filii Sirach, nepoti tribuit, nullo prorsus allato hujus rei argumento. Gravius id quod idem tradidit, Præfatione ad notas in librum Sapientiæ, ei libro sicut et Ecclesiastico a christianis christiana quædam commodis locis addita, ac locutiones quasdam, quæ magis Evangelium sapiant, quam vetustiora tempora ; qua fiducia multa mutat, gustu quidem suo, nulla codicum aut antiquarum lectionum ope. Quæ si quisque pro libidine audeat, omnis priscorum librorum periclitabitur fides. Sed nos, quoad dabitur, horum omnium nullam haberi oportere rationem, suis locis demonstrabimus ; nunc quando nulla ratione afferuntur, pro certo dabimus, omnium hujus libri partium unum esse auctorem Jesum filium Sirach, qui eum Hebraico sermone scripserit ; nepotem, quocumque sit nomine, neque enim ipse prodidit, nihil sibi quidquam amplius tribuisse, quam ut interpretis officio fungeretur, ut ipso Prologo constat. III. — De ætate libri : duæ ejus notæ ex ipso libro repetendae.Nunc de libri ætate accuratius disputandum, quod ea res maxime ad scripti intelligentiam faciat. Duo autem esse videmus, unde hæc tempora æstimari possint : alterum, quod hujus scripti tempore gravem Judæis a gentibus ac regibus incubuisse vexationem, multi loci probant : alterum, quod ipse Siracides virorum illustrium laudes referens, ne antiquos tantum memorasse [46] videretur, suo ævo propiorem Simonem Oniæ filium pontificem maximum ultimo loco celebraverit, cap. l, ex quo intelligitur circa ejus tempora claruisse. IV. — Quis fuerit ille Simon Oniæ filius ab Ecclesiastico celebratus ?Sed de Simone quidem Oniæ filio ambiguum : cum duo ejusdem appellationis extiterint Josepho memorati, Originum lib. XII, alter secundo, alter quarto capite : Simon scilicet primus qui Justus dicitur, Oniæ primi filius, secundi Oniæ pater ; ac Simon secundus Oniæ secundi filius, Oniæ tertii viri maximi ac sanctissimi pater, sub quo vexationem regum Syriæ coepisse, Machabaica testatur historia. V. — Simonis primi ac successorum pacatissima tempora.Ac Simonis quidem illius primi, ut et successorum ejus, tempora tranquillissima fuisse constat. Successere enim Eleazarus frater, sub quo Septuag. senum confecta interpretatio est, Manasses ; alii, sub quorum principatu Iudaicæ res per totum fere sæculum floruerunt ; quæ omnino ad eam pertinent pacem, quam instaurato templo diutissimam atque inconcussam futuram, Prophetæ quidem omnes, sed imprimis Isaias, magnificentissime praedixerunt ; qua de re dicendum erit brevi, cum jam ad Prophetas nostra promissa nos vocent. VI. — Gravis persecutio tempore Ecclesiastici.Per hanc ergo altissimam pacem, cum gentium reges populum sanctum, sanctam civitatem ac templum omni honore cumularent, nullus erat locus his Ecclesiastici nostri precationibus : Innova signa et immuta mirabilia : glorifica manum et brachium dextrum : excita furorem et effunde iram, tolle adversarium et afflige inimicum : festina tempus et memento finis : in ira flammæ devoretur, qui salvatur (a vulgaribus vitæ humanæ casibus) et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem : contere caput principum inimicorum dicentium : Non est alius præter nos (cap. xxxvi, 6 et seq.) : quæ quam apte conveniant Syrorum regum [47] superbiæ, ac diris vexationibus nemo ignoraverit qui Machabaicam historiam legerit. Atque hæc quidem Ecclesiasticus pro universa plebe postulat, pro se autem speciatim agit gratias, quod ad necem postulatus, non sit derelictus in tempore superborum ; quod sit ereptus de tempore iniquo, ab iniquo rege atque a lingua injusta, cum impii homines etiam ex Israelitica gente, eos qui legem colerent, apud reges per calumniam adorti, majestatis reos agerent, ut sancto pontifici Oniæ III contigisse, mox relaturi sumus ; quibus etiam temporibus sæpe se in vitæ discrimen adductum, Deique gratia liberatum, idem narrat Ecclesiasticus (xxxiv, 13). VII. — Liber Ecclesiasticus circa Simonis II tempora.Hæc igitur efficiunt, ne Simon primus is putetur fuisse, quem noster Siracides, ut ætati suæ proximum, commendaverit ; quin Eusebius Cæsariensis, vir in doctrina temporum versatissimus, loco jam citato Demonstrationis evangelicæ, Jesum filium Sirach claruisse refert sub eo Simone, qui Oniæ ac Machabæorum tempori proximus fuerit, quod Simoni II, Oniæ tertii patri, congruit ; accedunt alii characteres alias observandi, queis Simon Ecclesiastici a Simone primo facile dignoscatur. VIII. — Nec tamen eo vivo. Primum, quod Ecclesiasticus mortuos tantum laudaverit.Sane Eusebius docet sub Simone II non tantum vixisse Siraciden, sed etiam composuisse illam Sapientiam, quæ Panaretos appelletur. Verum duo prohibent quominus assentiamur. Primum, quod is scriptor eos tantum collaudaverit, qui vita functi essent : Laudemus, inquit, viros gloriosos et parentes nostros, dum viverent :... omnes isti in generationibus... (sive in vita sua) gloriam adepti sunt, et in diebus ipsorum gloria : corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum in saeculum, cap. xliv, 1, 7, 14 ; ac de Simone nostro speciatim, l, 1, 3 : Simon Oniæ filius... in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum :... in diebus ipsius emanaverunt putei ; et cætera id genus, ut addatur aliis, quorum memoriam commendabat. [48] IX. —Alterum ; quod ejus quoque tempore pacatissimae res fuerint.Huc accedit alterum, quod Simonis etiam hujus tempora pacatissima fuerint, neque dent locum piis auctoris nostri lamentis ac precibus, quas mox retulimus. Quod enim subditur : Qui curavit gentem suam ; et liberavit eam a perditione, vers. 4, manifeste pertinet ad illum aliquot dierum, aut mensium metum ; quo Ptolemæus Philopator Ægypti rex, dedita Jerosolyma, templi adytum contra vetitum legis aditurus, Simonis pontificis precibus repente mutatus, non modo a proposito destitisse, verum etiam Judæis postea benefecisse memoratur, ut ad hunc locum dicemus : verbaque ipsa indicant, gentem non tam vexatam, quam statim liberatam fuisse. Quare Ecclesiasticus nullas postea turbas refert, ac levissimus motus altam in quietem desiit ; quo fit, ut Simonis quoque secundi viginti anni (tot enim in pontificatu egisse memoratur) pars sit vel optima illius beatæ pacis, quam Prophetæ cecinerint. X. — Onia III, Simonis II filio, pontifice, pax primum ; deinde vexatio a Seleuco ; tum vel maxime ab Antiocho Epiphane.Quin etiam vigebat illa pax, sub Onia III, Simonis hujus filio, cujus fausta initia memorantur his verbis : Cum sancta civitas habitaretur in omni pace : leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem ;... fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent... ita ut Seleucus (Philopator, Antiochi Magni filius, Antiochi Epiphanis pater) de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes (II Mach., iii, 1, 2, 3). Cujus regis tempore sollicitari coepit Oniæ et Iudæorum quies, misso Heliodoro, qui depositas in templo pecunias diriperet, sacri loci majestate spreta (ibidem, 8 et seq.), quo ex initio pessum omnia ire, caedes perpetrari, omnimodis calumniis appeti sanctus pontifex, demum ab Antiocho Epiphane pelli sacerdotio, ac suffecto impio Jasone, et post triennium magis impio Menelao, pollui sacerdotium, gentiles ritus induci, lex ipsa subverti, optimus pontifex per proditionem cædi (II Mach,, iv, 1, 2, 3, 7, 23, 33) : ex quo ea [49]consecuta sunt, quæ Mathathiam, ejusque liberos Judam Machabæum, Jonathan et Simonem ad pia bella moverint. Omnino in arcanis erat Judaicæ gentis, per antiqua Prophetarum, Danielis vero maxime, oracula reseratis, ut a Seleucidarum gente quæ se diis æquiparaverat, atque ab Antiocho Epiphane, gravis illa persecutio oriretur : cujus initia ante Oniæ III necem, cum Jesus noster cerneret, atque omnia in pejus ruitura facile provideret, has effudit preces ; eaque memoravit ac scripsit, quæ infandis temporibus congruisse vidimus, suoque loco clarius ostendemus. XI. —Sub Antiocho scriptus liber, in ipsis persecutionis initiis, Onia adhuc superstite.Et pronum quidem esset, hujus scripti ætatem ad ipsa Machabaica tempora revocare, quibus vexatio gravius insurgebat : verum illud obstitit, quod si pius scriptor post Oniæ III necem opus edidisset, cum anteactæ ætatis illustres laudaret viros, neque hujus Oniæ parentem Simon præterisset, nullo modo praetermissurus videretur tantum pontificem, provisorem civitatis, defensorem gentis, æmulatorem legis, quin etiam mortuum, exoratorem plebis, Judæque adjutorem, omni denique virtute commendatissimum, qualis iste Onias in Machabaica historia describitur (II Mach., iv, 2 ; xv, 14) : cujus quidem silentii cum nullam idoneam causam a nobis inveniri potuisse fateamur, Ecclesiastici scriptionem, primum ad Oniæ III tempora conferimus, tum in eos annos incidisse arbitramur, qui ab ipso persecutionis initio usque ad illius pontificis necem effluxerint ; hoc est, secundum Usserianas rationes, ad annum ante æram christianam circiter centesimum septuagesimum primum ; ab Urbe condita fere quingentesimum secundum octuagesimum. XII. — De Onia III, objectio ex Josepho ; ex libris Machabaicis atque ipso Josepho soluta.Nec me fugit a Josepho scriptum (Originum xii, 6) Jasonem Oniæ III fratri mortuo successisse : quod cum nostris rationibus non convenit ; sed sacræ historiæ Machabaicæ potior auctoritas, [50] in qua libro II, cap. iv, vers. 7, 34, Jasonem Oniæ viventi substitutum, sanctumque pontificem aliquanto post tempore Menelai proditione e vivis sublatum esse scribitur ; cui narrationi idem Josephus parum sibi consentiens, libro de Machabaeis (cap. iii et iv) subscripserit. Stet ergo firma hujus libri ætas sub Onia III, postquam ab altissima pace in diram vexationem sub Antiocho Epiphane, res Judaicas deductas esse constat. XIII. — De tempore interpretationis græcæ.Ac de libri quidem compositione hæc comperimus ; de nepotis interpretatione, ipse in Prologo prodidit eam esse in Ægypto factam, octavo et trigesimo anno Ptolemæi regis Evergetis ; quod multos fefellit : certum autem est duos fuisse Evergetas, horum postremum Ptolemæum Physconem, cujus etiam nomine nummi cusi reperiantur addito Evergetæ titulo ; atque hujus duo initia ; alterum proprium, quo regnare solus coeperit ; alterum commune cum fratre Philometore ; cujus quidem regni cum fratre initi anno octavo et trigesimo, ante Christum centesimo trigesimo secundo, Jesu Siracidæ nepos suam interpretationem ediderit, Joanne Hyrcano Simonis Machabæi filio pontifice. Et libri quidem auctor posteaquam, ut fit persecutionum tempore, varias provincias oberravit, quod ipse testatur xxxiv, 12, in Ægypto consedisse, ubi Judæi mitioribus regibus uterentur, atque ibi obiisse videtur, egregio libro ibidem relicto, quem parum vulgo notum, ut in ea regione, ubi inter Judæos quoque græca eloquentia obtineret, hebraica obsolesceret, longo tandem post tempore nepos reperit ; quo quidem ex tempore Ecclesiasticus, sive Sapientia Jesu filii Sirach, eodem nepote interpretante græce innotuit : hebraicus textus magis magisque obsolevit ac tandem amissus est. XIV. — De auctore et interprete S. Epiphanii et S. Joannis Damasceni loci.De hoc autem libro, deque ejus interpretatione, ac de Salomonis Sapientia, sanctus Epiphanius De pond. et mens., n. 4, eumque [51] secutus Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa, cap. iv, 18, perturbate scripserunt ; ex quibus inferas, et avum et nepotem utrosque Jesu nomine appellatos, nepotemque etiam fuisse Sirach filium ; quod multi secuti sunt : nos rem non tanti esse ducimus, ut de ea litigare vacet : probare certe non possumus, id quod nonnullis placuit, librum nepotis interpretis potius quam avi scriptoris nomine praenotatum fuisse. XV. — De latina interpretatione.Latinæ interpretationis auctorem ignoramus. Cum enim S. Hieronymus, neque Sapientiam, neque Ecclesiasticum verterit, horum librorum interpretatio apud Vulgatam nostram obtinuit ea, quæ in vulgus, sanctorum quoque Hieronymi et Augustini tempore ferebatur ; cujus rei argumentum est, quod idem Augustinus speculum ex utraque compegerit ; neque eas, alios magis quam tantæ antiquitatis titulo, commendatas volumus. Cæterum nec illud tacendum, Ecclesiastici aliam tunc quoque extitisse versionem, hodierno græco convenientiorem, qua et alii latini Patres, et ipse etiam Augustinus utatur. Certe latina nostra interpretatio multum ab hodierno græco discrepat, atque omnino necesse est alium interpreti lectum esse græcum codicem, ac eum quem nunc habemus. Hodiernum planiorem, simpliciorem, breviorem, atque ideo sententiis aptiorem esse, nemo negaverit ; multi tamen sunt loci, in quibus haud dubie Vulgatæ nostræ lectio sanior atque ordinatior ; quo etiam factum est, ut græca perturbata in ejusdem Vulgatæ ordinem redigenda putaremus : quin etiam græca quæ habemus variant, et inter se collata lucem sibi mutuo afferunt, ut notum est : atque harum rerum exempla suis locis melius annotanda nunc praetermittimus. XVI. — Vulgatæ hic additur versio ex Græco hodierno Sixti V jussu edita.Vulgatæ nostræ versioni addimus eam, quam vir doctissimus, ac veterum latinarum græcarumque lectionum solertissimus indagator Flaminius Nobilius ex Græco Sixtino ad ornavit : eam sane confitemur aliquot in iocis clariorem, et græco textui magis [52] congruam fieri potuisse : quominus autem aliam ederemus, Sixtini decreti reverentia tenuit, cum illo et Nobilii versio commendetur, et alia quævis quovis colore prohibeatur. Damus tamen in notis, quæ planiora esse credimus, haud parvo emolumento, nisi nos fallit animus, futura lectoribus. XVII. — De libri instituto ; et ut a Salomonicis Parabolis differat, et a libro Sapientiæ.Nunc auctoris institutum facile intelligemus : in eo enim est, ut antecessores qui de sapientia scripserant, imitatus, de universæ vitæ ratione promat sententias, intersertis inculcatisque iis, quæ ad temporum conditionem maxime pertinerent. Et a Salomone quidem distat, quod ille sententias inordinate fere, atque inartificiose, nulloque nexu congerat ; hic autem ad certa velut capita sæpius redigat, et ejusdem generis nectat : denique ad præcepta morum, majorum etiam exempla adjungat. À Sapientiæ vero libro eatenus differt, quod is quidem fusius Græcorum in morem disserat ; hujus autem pressius, ac Salomonico magis ritu modoque currant sententiæ. Ac Sapientiæ sane liber, in summa, ut videtur, pace conscriptus Alexandriae, nulla turbarum mentione, id agit ut sanctam quidem gentem inter ethnicos versantem ab idololatria, Ægyptios autem aliosque gentiles, nec populos tantum, verum etiam reges a vexando populo Dei, priscorum Ægyptiorum exemplo, deterreat : Ecclesiasticus vero jam gravi persecutione incumbente, ac gentilium ritibus invalescentibus, pollutoque, ut diximus, sacerdotio, calamitatem deprecetur, legitimosque ritus, ac sacerdotii jura commendet (xxxvi, 19 ; xlv, 30, 31 ; l, 12 et seqq. ) XVIII. — Distributio operis.Opus tres in partes divisum videtur. Prima et secunda eæ sint cap. 1 et xxiv, in quibus pro more sapientum Hebræorum, de sapientia multa præfatus, huic præfationi connectit omnimodas sententias : quibus duabus partibus æqua propemodum distributione distinctis, accedit tertia a cap. xlii, vers. 15, in qua exorsus [53] a Dei laudibus, atque in virorum illustrium commendationem effusus, piam in orationem, sanctamque adhortationem desinit. XIX. — De canonici et antiqua libri auctoritate ad disceptandas fidei quæstiones.De libri auctoritate, in præfatione ad Sapientiam, quod ad institutum nostrum attinet, satis superque diximus. Et Græci quidem aliqui, puta Epiphanius, quique eum exscripsit Joannes Damascenus, locis supra citatis, aiunt Sapientiam Salomonis et Jesu filii Sirach libros quidem esse utiles, non tamen accenseri solere Scripturis, quas in arca Testamenti repositas putabant. At idem Epiphanius, hæresi 76, quæ est Anomæorum, exprobrat Aetio, si Spiritu sancto esset genitus, id acturum fuisse, ut sacris codicibus Veteris Testamenti usque ad Estheris tempora, ac Novi Testamenti libris, item Sapientiis cum Salomonis, tum Jesu filii Sirach pervolutis, se ipsum (ut novæ sectæ conditorem) condemnaret ; quo nihil clarius, ut probetur hos etiam libros æque ac alios, non eodem licet ordine, inter propheticas Scripturas recensitos : quippe qui ad hæreses profligandas pariter cum cæteris advocentur. Huc accedit Origenes, qui Sapientiam Jesu Siracidæ pari cum aliis Scripturis, etiam Salomonicis, auctoritatis commendatione proferat : initio lib. VI Contra Celsum, n. 7, cujus generis innumerabilia testimonia extare in confesso est. In occidente vero vidimus Augustini locum ex Ecclesiastico æque ac ex Pentateucho liberum arbitrium, aliaque fidei dogmata asserentis. (Præf. in Sap.) Ac ne Africanam tantum Ecclesiam laudare videamur, hunc secutus e Gallis nostris Prosper urget Collatorem adhibitis Ecclesiastici testimoniis (cont. Collat., n. 40, et alibi passim, nunc cap. xiii, n. 4) ; quin ipse Collator in Galliis quidem agens, sed tamen Græcorum magis imbutus sententiis, haud minus quam cæteras Scripturas, eumdem librum laudat (Coll., xiii, cap. xii). Cum autem ibidem librum Pastoris attulisset, respondet Prosper : « illud nullius auctoritatis testimonium, » paria dicturus de Ecclesiastico, nisi hunc et canonicum et ab apocrypho secernendum duceret. Sic autem videmus utraque ex parte laudatum ad affirmandam fidem, et ab orthodoxis et ab adversariis : quod quidem ab antiqua traditione manaverat. Cui enim non notus ille [54] Ecclesiastici locus, quem tantopere S. Cyprianus ejusque synodus septem et octoginta episcoporum in causa rebaptizationis, et quidem sub nomine Salomonis urgebant : Qui baptizatur d mortuo, quid proficit lavatio ejus ? (Eccli., xxxiv, 30 ; Conc. Carth. sub. Cypr. 27). Neque catholicæ sententiæ defensores detrectabant auctoritatem, cum huic loco S. Augustinus studiosissime responderet (lib. VI De baptism. 34, n. 66, etc.) ; adeo solemne erat adhibere hunc librum in asserendis fidei dogmatibus. XX. — Cur Salomonis sit dictus : Isidori Hispalensis locus.Cur autem Salomonis diceretur, Isidorus Hispalensis exponit his verbis : Ecclesiasticus morum pene omnium disciplinam, et sanctæ religionis conversationem affatim copioseque describit. Dictus est autem Ecclesiasticus, pro eo quod in medio cœtu populi, id est, coram ecclesia fuerit habitus : hic enim propter nimiam sensus similitudinem, et eloquii parilitatem, Salomonis titulo prænotatur. Constat autem hunc librum a Jesu filio Sirach editum fuisse et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione (lib. Proœm.) XXI. — Ipse auctor prophetici instinctus sibi conscius.Quin ipse Siracides prophetici spiritus et instinctus sibi conscius, hæc dicebat : Ut furore enim repletus sum. In voce dicit : Obaudite me, divini fructus (sancta fidelium soboles) : xxxix, 16, 17, cujus rei gratia addit : doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach :... beatus qui in istis versatur bonis (l, 29, 30). Neque Salomon, aut quivis alius divino Spiritu afflatus, majorem sibi conciliant auctoritatem quam hic auctor passim ; atque ita omnino sua prædicat, ut solent ii qui se numine actos, nec se ipsos loqui, sed in se Deum sentiunt. LIBER ECCLESIASTICI
[56]
[57] CAPUT PRIMUM. Adhortatio ad sapientiam : ejus dignitas : cum Dei timore conjungitur.
1. Ante ævum : ante omnia sæcula : Græc. in ævum, in æternum. 2, 3. Altitudinem cœli... sapientiam Dei : Græc. Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et abyssum, et sapientiam quis investigabit ? hoc est, sapientia tam est impenetrabilis, quam ista tria. 4. Creata est : ἔκτισται, genita est, constituta est, ordinata est, et omnibus Dei operibus praeposita est sapientia ; hæc enim omnia, græca vox sonat, ut notant Athanasius, Eusebius, et alii passim. Veritas autem hebraica in Proverbiis, unde ista deducta sunt, clare habet generationem, ut notavimus, Prov., viii, 22, sive, creata est in hominum cordibus, et effusa super omnia opera Dei : infra, 10. 5. Verbum Dei : verbum illud, illa Sapientia apud Deum, origo est sapientiæ in nos derivatæ. Ingressus illius : viæ : consilia : opera. Deest in multis codicibus græcis. 6. Astutias illius : varia et arcana consilia. 8. Unus est : addit Græc. sapiens. Super thronum illius : Græc. suum. 9. In Spiritu sancto : per creatorem illum spiritum, quo mundum cor, veraque [58]
sapientia creatur in nobis. Et dinumeravit : novit omnia, quæ Sapientia, numero, mensura, pondere disposuit. Sap., xi, 21. 10. Effudit illam : quod in omnibus Dei operibus ars opificis elucescat. Secundum datum suum : secundum voluntatem ac mensuram suam. I Cor., xii, 11 ; Ephes., iv, 7. Quisque habet quantum dederit. 13. In die defunctionis : mortis, cujus vocis alteram interpretationem habes 19. 15. Quibus apparuerit in visu : ut Salomoni, III Reg., iii, 3, diligunt eam : idem Salomon per somnum, sapientiam bonis omnibus anteponens, ejus magnifica dona suscepit. Ibid., 11 et seqq. 16. Cum electis fœminis : cujus loco Græc. Cum hominibus fundamentum sæculi (vitæ humanæ sustentaculum, virtutem ipsam scilicet) nidificavit : (quasi exclusis ovis peperit). Quibus ostendit, ab ipsa infantia insitam cum timore Domini sapientiam. [59]
20. Plenitudo a fructibus : ex fructibus. 21. Implebit a generationibus : implebit fructibus, sive proventibus. Præpositio redundat, ut in hac interpretatione passim : quod semel notandum : Græc. implebit desideriis, hoc est, cupitis bonis : receptacula : cellas, horrea. 22. Replens pacem : Græc. germinans. Salutis : sive incolumitatis : fructum. 23. Et vidit, et dinumeravit eam : pacem et incolumitatem suo numero ac mensura tribuit. 24. Compartietur : disperiet : Græc. effudit, impluit. Tenentium se : Græc. tenentium ipsam. 25. Rami illius longævi : Græc. longævitas, longitudo dierum. 28. Qui sine timore est. Vide Græc. Iracundia animositatis : Vide Græc. 30. Verba illius : Græc. sua ; de toto versu vide Græc. Sensus est : Hominis taciti atque ipso silentio venerandi, multi ultr6 sensa laudabunt ; quo fit, ut defensione sive excusatione non egeat. 31. Significatio disciplinæ : ex eo thesauro erumpunt sententiæ : sive ut habet Græc. parabola erudita. Vide 26, 27. [60]
36. Incredibilis : incredulus. 37. Non scandalizeris : ne verbis tuis capiare. Vide Græc. 39. Revelet Deus absconsa tua : occulta flagitia tua. Jer., xiii ; Ezech., xxiii. In medio synagogæ : publice. CAPUT II. Patientia : tentatio sive probatio ; timor Dei : fiducia : duplici corde : duabus viis ingredi : incidere in manus Dei.
1. Ad tentationem : eam, quæ versatur in doloribus et cruciatibus perferendis, de qua Rom., v, 3, 4, 5. 2. Ne festines : ne præcipite et impatiente sis animo : In tempore obductionis. Græc. insultus, impetus, illatæ calamitatis ; oppressionis, ut Vulgat. vertit xl, 9. [62]
3. Sustentationes Dei : tribulationes ab ipso immissas. Ut crescat : ut seni tibi prorogentur dies. 4. Omne, quod applicitum fuerit ; casus omnes secundos et adversos. In humilitate : dejectione ; cum in terram fueris deturbatus. 6. In illo veterasce : senesce in timore ejus. 11. Nationes hominum : Græc. antiquas generationes. 14. Væ duplici corde : hypocritis, dissimulatoribus, levibus ingeniis, nec sibi satis constantibus. [62]
16. Sustinentiam : patientiam. 18. Incredibiles : increduli, ut jam dictum. 19. Replebuntur lege : cognitione et amore legis. [63] CAPUT III. De parentum reverentia, 2 usque ad 19 ; mites : magni se humilient : compressa curiositas 22 ad 27 ; cor durum et immisericors : qui amat periculum, 27 ; peccata peccatis addita 29 ; superbis Deus implacabilis : vera sapientia abstinere a peccato : eleemosyna ac beneficentia 33 34 ; et cap. seq.
1. Natio illorum : generatio, fructus. 2. Judicium patris : jus patrium : Græc. me patrem audite, filii ; velut Dei nomine : ut a vero patre discatis quid debeatis parentibus : quod exequitur usque ad vere. 19. Græc. variat, vers. 3, 4, 13, 16, 18. [64]
16. Pro peccato matris : sive pro injuria quam a matre patienter tuleris. 17. Ædificabitur tibi : domus tua scilicet : res tuæ constabilientur. 20. Quanto magnus es : major. 24. In supervacuis rebus : Græc. in supervacuis operum tuorum : in illis operibus quæ sunt supervacua. Vulgata planior. [65]
26. Multos quoque : Græc. multos enim : quæ particulae ad antecedentia referunt. Supplantavit : Græc. implanavit, decepit. Suspicio illorum : conjecturæ de rebus maximis. 28. Scandalizabitur : offendet, cadet. 30. Synagogæ, coetui superborum ; Græc. ἐπαγωγὴ, immissis superbo calamitatibus, ut supra, ii, 2 ; quæ sunt immedicabiles, Deo implacabiliter ulciscente. 31. Cor sapientis... in sapientia : Græc. cogitabit parabolam : similitudines, quibus obvelata veritas, gratius et suavius postea elucescat- Auris bona : Græc. auris audientis votum seu desiderium sapientis : sapiens cupit habere dociles auditores. Vide infra, xxv, 12. 34. Deus prospector est : Græc. simpliciter : qui reddit gratias (sive beneficiorum memor) memorabitur in posterum, etc. CAPUT IV. Sequitur de adjuvandis pauperibus, usque ad 12. Sapientiæ utilitas : homines tentationibus probat, ad 23 ; prava verecundia, ad 32 ; peccata cui confitenda, 31 ; ne contra ictum fluvii, 32 ; pro justitia certa, 33 ; lingua præceps : in domo ut leo, 34 ; beneficus, 35.
1. Oculos tuos : Græc. ne protrahas (in longum ducas) oculos egenos : ne egentes expectare facias. 3. Cor inopis : Græc. irritatum, exacerbatum. Angustianti : Græc. indigenti. 9. Superbi : Græc. injuriam inferentis : non acide : acerbe : at Græc. ne pusillo animo sis in judicando, quod Vulgat. ad seq. refert. 13. Complectentur (assequentur) placorem : placiditatem : tranquillitatem ejus : fruentur quiete quam dederit. [67]
15. Sancto : ipsi Deo. 17. Hæreditabit : possidebit. Erunt in confirmatione creaturæ illius : fructus, proventus, ipsa ejus soboles consistet firmius. 18, 19. In tentatione... timorem et metum... donec tentet eum... et credat animæ illius. His versibus id agit Ecclesiasticus, ne victi difficultatibus quæ viam sapientiæ ineuntibus occurrunt, animis concidamus. Comparat autem sapientiam homini periclitanti amici fidem, neque arcana sua facile committenti, anteaquam caute probaverit : sic agit sapientia. In primis, ac primum quidem, initio : in tentatione ambulat cum illo : tentat hominem obsequentem sibi. Et eligit eum. Summo delectu utitur, neque cuivis obvio se tradit, sive, ut habet Græcus, obliqui ambulat cum illo : quam lectionem firmant sequentia, ac maxime vers. 20. Oblique autem, hoc est, velut incerto pede ambulat cum amatore suo, nec statim illi fidit, seu mavis, amatorem suum quasi per anfractuosa et confragosa deducit, timoremque incutit, et diligenter probat, neque parcit cruciatibus quibus illum erudiat, donec probato et tentato ad extremum credat, et omnia arcana effundat in sinum : ut patebit vers. 21. Addit Græc. et tentet eum in justificationibus suis, hoc est, et probet illum vere justum fuisse : sic Abraham, sic Jacob, sic Moyses, aliique nonnisi probati et difficultatibus exerciti, veræ sapientiæ compotes facti sunt. Pergit : 20. Et iter adducet directum ad illum : hoc est, ducet illum per itinera recta, ut Sap., x, 10, atque ut hic habet Græc. redibit recti via ad illum : non jam [68]
oblique, ut vers. 18. Et lætificabit illum ; renudatis sapientiæ arcanis, ut habent sequentia : quarum rerum summa est Sap., iii, 5, ubi ait : Tentavit eos, et invenit illos dignos se. 22. Si autem oberraverit : clarius Græc. aberraverit. Dixit quæ eventura sint homini per calamitates probato : at eadem sapientia aberrantem deseret. Et tradet eum in manus inimici sui : Græc. ruinæ suæ : notus hebraismus : omni ope destituet, ac certo dedet exitio. 23. Conserva tempus. Vide i, 28. 24. Pro anima tua : pro salute animae tuæ. Aggreditur autem homines male verecundos, qui veritatem erubescunt. 25. Est confusio : est pudor bonus malusque, quorum causas aperit sequentibus. 26. Ne accipias faciem : sive personam : utrumque enim Græc congruit. Ne sis personarum acceptor ; vel, noli judicare secundum externam speciem, quod est Joan., vii, 24 : Nolite judicare secundum faciem (sive speciem), sed rectum judicium judicate. 27. Ne reverearis. Ne te falsa reverentia prohibeat quominus proximum tuum errantem et cæcum candidis monitis a certa pernicie deterreas. Græc. Ne reverearis in casum tuum, cum veritatem tacens, Ubi ipsi accersis exitium. 28. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo : nempe in gravibus periculis, quo tempore decet maxime. 31. Ne subjicias te. Ita confitere peccata, ut non cuivis, sed sapientissimo cuique emendanda ac medicanda committas. [69]
32. Noli resistere : pro his Græc. habet : Non subjicias te homini stulto, nec accipias faciem (seu personam) potentis. 33. Agonizare : velut in agone certa, proposito præmio. Deus expugnabit : brevius Græc. et Deus pugnabit pro te. 34. Noli citatus esse : præceps : ταχὺς. Alii legunt, τραχὺς, violentus, asper. Alii, θρασὺς, confidens, temerarius : eodem sensu. Vulgata lectio planior et antiquior. 35. Evertens domesticos. Præclare Græc. (noli esse) arreptitius seu potius imaginosus, furens : φαντασιοκοπῶν : exagitatus phantasiis : cuiusmodi illa fuisse dicitur apud Terent. in Hecyr. CAPUT V. Divitiis ne confidas, 1, 2, 3, 10 ; de peccato statim expiando, 4 ad 10 ; levi animo et vario, ii ; firmo, 12 ; miti, 13 ; lingua, 14 ad fin.
1. Obductionis. Vide supra, ii, 2. 2. In fortitudine tua. Ne viribus confisus sequaris concupiscentiam. Ne sequantur cogitationes suas et oculos, per res varias fornicantes. Num., xv, 39. [70]
3. Quomodo potui ? quanta potui ? 10. Noli anxius esse in divitiis injustis, comparandis, sive tuendis. 12. Esto firmus in via Domini. Vide Græc. 14. Sin autem : sin minus. 15. Lingua imprudentis : Græc. hominis, simpliciter. [71]
18. Justifica, absolve, pusillum et magnum pariter : æquo utrumque judicio : Græc. in magno et in parvo non ignores : ne te in negotiis minutissima quæque fugiant. CAPUT VI. Sit firma amicitia, 1 ; superbi : de amicis comparandis, servandis, observandis, 5 ad 18 ; de sapientia, ejusque levi jugo, 18 ad finem : audiendi senes et docti, 35, 36.
1. Hæreditabit : possidebit. Omnis peccator : Græc. simpliciter : Sic peccator bilinguis : supple, possidebit malum. 2. Virtus tua : Græc. anima tua. 3. Et folia tua comedat : stulta superbia, de qua præcedente : ne decorem simul remque amittas, nec tantum folia, verum etiam fructus. 5. Lingua eucharis : gratiosa : comiter loquens ; in bono homine abundabit. Vir bonus abundat verbis mitibus : Græc. Lingua beneloquens (dulciloqua) multiplicabit bonas salutationes (multos salutatores, ac fausta imprecantes). [72]
6. Multi pacifici : socii, convictores. 7. In tentatione posside amicum : nonnisi tentatum et probatum. Non facili : non cito, non temere, non statim, credas ei teipsum. Jesus non credebat semetipsum eis. Joan., ii, 24. 8. Secundum tempus suum : secundum rationes et utilitates suas. 9. Et rixam : Græc. rixam opprobrii tui denudabit : quæ iratus effuderis, nec amicum celandum putaris. 11. Amicus... quasi coæqualis : Græc. in bonis tuis (rebus tuis florentibus) erit : (utetur ut suis) sicut tu. Et in domesticis tuis : in famulitio tuo : fiducialiter, cum imperio, aget. 12. Si humiliaverit se : Græc. si humiliatus (dejectus) fueris, erit contra te, et a facie tua abscondet se (a te recedet). 13. Ab inimicis tuis separare : non affectu, sed convictu, ne te per calumniam prodant. Ab amicis attende : ne amittas eos : neu plus æquo et sine ulla cautione credas. [73]
21. Excors : insanus, insensatus. 22. Quasi lapidis virtus : vide Græc. Sensus autem est : Erit in insensato sapientia, quasi lapis gravis ei traditus ad explorandas vires, quem statim quasi pondere victus projiciet. Zach., xii, 3 : Ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis. 23. Sapientia secundum nomen est ejus : Græc. nomen suum : secundum famam suam est : talis est qualis esse memoratur, nempe abscondita, impervestigabilis : Sapientia enim ubi invenitur ? Job, xxviii, toto capite, et supra, i, 3. 25. Injice pedem tuum : 26. Subjice humerum. En vincla, en compedes, en jugum sapientiæ : hominemque totum, humeris, collo, pedibus, manibus, ejus vinculis illigatam, comprehensum, tentum : eoque magis liberum, quod justitiæ servum. Et ne acedieris : Græc. graveris, defatigeris. [74]
28. Continens factus : Græc. ejus possessor, compos, ἐγκρατὴς, quod et continentem et compotem sonat. 30. Et erunt tibi compedes. Initia quidem sapientiæ difficilia atque aspera cupiditatibus edomandis ; at jam edomitis ac sub jugum missis, omnia libertati et honori vertent. 31. Decor enim vitæ : Græc. decus aureum : sive mundus aureus in ea ; ornatus omnimodi. Alligatura salutaris : non qualis vinctis, sed qualis infirmis sanandis adhiberi solet : Græc. nexus hyacinthus, qualem induere jussi Israelitae ad decorem. Num., xv, 38. 35. Presbyterorum : seniorum, senatorum. [75] CAPUT VII. Malis mala, 1, 2, 3 ; ne quæras honores, 4, 6 ; munerum amplitudo non placat Deum 9 10 ; inspector Deus, 12 ; de calumniis et omni mendacio, 13, 14 ; agricultura, 16 ; amicus 20 ; bonus paterfamilias servis, mercenariis, liberis, uxori, jumentis etiam, parentibus sacerdotibus amicis, egenis consulit, ac novissima cogitat, 21, etc., ad fin.
3. Et non metes : ut non metas, etc. 8. Duplicia peccata : et tua scilicet, et aliena : Græc. ne alliges bis peccatum, iterando et assuescendo, quod sequenti congruit. 9. In animo tuo : Græc. in precatione tua : ne vilia et caduca a Domino petas, neque a magno parva, sed magna, ut Salomon sapientiam.[76]
13. Arare mendacium : ne mendacia studiose velut sulcos producas, hic autem prohibet calumniam. At postea : 14. Omne mendacium. Neque modo calumniam vites, verum etiam quodcumque mendacii genus. Assiduitas illius non est bona : quo sensu infra, ix, 4, cum saltatrice ne assiduus sis : indicat autem, ubi semel admiseris, facile in consuetudinem trahi. 15. Presbyterorum : seniorum, qui potius audiendi. Non iteres verbum in oratione (precatione) tua. Ne sis multiloquus : qualem arguit Christus, Matth., vi, 7. 19. Ignis et vermis : vide Marc., ix, 43. 20. Amicum pecuniam differentem : tardantem reddere. Auro : propter aurum. At Græc. ne commutes amicum propter indifferens : qua voce etiam Cicero utitur, græca phrasi pulcherrima : Propter fortunas ac rem, qua ad bonum malumve uti possis. [77]
31. Sacerdotes illius sanctifica : Græc. suspice, admirare. 33. Propurga te cum brachiis : oblatis frugibus tuo opere comparatis. Vide 35. 34. Purgationis : Græc. pro delicto : supple, hostium : hebraismus : de negligentia : alia versio : purga te cum paucis : exiguis muneribus magna peccata redime. 35. Initia, seu primitias sanctorum : sancta vocantur, quæ Domino consecrata. [78]
37. Et mortuo non prohibeas gratiam : dona pro ipsis oblata, ut actum est II Mach., xii, 43, aut munera sepulturæ, aliaque ad mortuorum memoriam ; 39. In dilectione firmaberis : Græc. diligeris. CAPUT VIII. Cum quoque ut agendum : cum divitibus : cum indoctis : cum violentis, etc. Ne spernas peccatorem resipiscentem ; ne læteris de morte inimici, 8 ; audi seniores, 9 et seqq.
2. Ne contra te : Græc ne tibi prœponderet. 3. Convertit : Græc. declinare fecit. 5. Non communices : Græc. ne colludas. Ne male de progenie tua : de genere tuo. Imperitus enim de te tuisque quidvis effutiverit. [79]
6. In correptione sumus : correptioni obnoxii. 18. Ne gravet mala sua in te : Græc. ne gravis tibi sit. Ipse enim secundum voluntatem suam vadit : Græc. faciet ; neque sana consilia audiet. [80]
20. Non enim poterunt diligere. Vide Græc. 21. Coram extraneo : viro parum noto. Consilium. Vide Græc. CAPUT IX. De uxore et mulieribus, usque ad 14 ; de amicis, 14, 15 ; peccatorum gloria, 16, 17 ; cura principibus parce : explora proximum, 21 ; qui convivae adhibendi : qui sermones, 22, 23 ; effutitor, 25.
1. Ne ostendat super te : tuis suspicionibus facta astutior, et ad ultionem prompta : Græc. neque doceas super te doctrinam nequam : zelando, suspicando, metuendo, ad prava quæque consilia adiges. 3. Ne respicias mulierem multivolam : cupidam, libidinosam : ex earum genere quas Paulus ait duci variis desideriis. II Tim., iii, 6. Græc. clare : ne occurras mulieri meretricii habitus. 4. Cum saltatrice : seu psaltrice. His enim artibus homines quam facile inescari soleant, experientia docet. In efficacia : Græc. conatibus ; sive ut alii legunt, studiis. 5. In decore : Græc. ἐν ἐπιτιμίοις : quod sonat pœnas : sensus autem est : Ne te [81]
illa male mulctet : ne ex amore ejus malum incumbat tibi. Alii legendum suspicantur, ἐν ἐπιθυμίαις, in concupiscentiis ejus : quod planius. 7. Noli circumspicere : ut faciunt, qui et capere et capi quærunt : recte Grot. venatores formarum. In plateis : Græc. in desertis : in locis minus habitatis : male sagacem hominem notat, qui undecumque quærit quo pereat, sive in notis quadriviis, sive in occultis desertisque angulis. 13. Non alterceris. Vide Græc. 16. Quæ futura sit illius subversio : Græc. καταστροφὴ, finis, exitus : quanquam ea vox subversionem, ac perversitatem sonat. II Tim., ii, 14. [82]
17. Usque ad inferos non placebit : ante mortem dabit pœnas : cui consentit Græc. 18. longe abesto. Hac parabola docet parce ac modeste utendum potentiorum consuetudine. 20. Super dolentium (sive iratorum) arma (expedita scilicet exacutaque) ambulabis : Græc. super pinnacula civitatum : pari ubique periculo. 21. Cave a proximo : explora proximum : Græc. fac conjecturam de proximo. CAPUT X. De regnis, divitibus ac magistratibus, ad 29 ; parcendum inimicis, 6, 9, 10 ; superbia, 14, 15, 21, 22 ; eversio regnorum et gentium, 26 et seqq. ; pauperes et divites, 25, 26 ; operarius, jactator, 29, 30 ; peccatum, 32 ; vera gloria, 33.
[83]
1. Stabilis erit : Græc. ordinatus, unde stabilitas. 5. Scribæ : docti. 7. Et execrabilis : Græc. et ex utrisque delinquet injusta : sive ut alii codices : ex utrisque delictum injustitiæ : utrumque injustum est : odiosum esse Deo ; odiosum hominibus. 9, 10. Avaro nihil scelestius. Quid superbit... nihil est iniquius.. hic enim et animam suam venalem habet ; quoniam ix vita sua projecit intima sua : viscera sua ; adeo tenax pecuniæ, ut cum aliquid elargiri cogitur, quasi extrahi sibi putet viscera : vel, dum defraudat genium, vivus intestina ipsamque animam projicit. Variant Græci codices : et quidem quæ de avaro habet Vulgata, in Sixtina exciderunt, nimis interrupto sensu ; eaque ex optimis codicibus supplevimus : qui etiam pro ἔῤῥιψα, projeci, quod habet Vulgatus, habent, projecerunt, ἔῤῥιψαν ; porrο Vulgata legit ἔῤῤιψε, projecit. 12. Brevem languorem præcidit medicus. Multa hic perturbatio ex variis [84] lectio-
nibus. Vulgatus enim legit μικρὸν, parvum seu brevem, quod Græc. μακρὸν, longum. Variant etiam Græci codices. Sixtinus enim habet, σκώπτει, illudit, irridet, cavillatur. Alii optimi codices, κόπτει, incidit, præcidit, quod legit Vulgatus. Sixtinus etiam codex omittit vocem illam, sine qua, pendet sensus (medicus) quam et Vulgata, et optimi illi habent codices. Sensus ergo est : Prolixum morbum præcidit medicus secando et urendo : sic et rex : sic qui rex hodie est, cras morietur : sic a Deo optimo medico confestim tollitur rex (malus) curandis citius reipublicæ malis. Ex aliis lectionibus vix ac ne vix quidem sensum bonum ex-sculpseris. 14. Apostatare : abscedere cum prstervia. Hoc autem et seqq. usque ad vers. 21, videntur alludere ad Chananæas gentes, crudeles, impias ; quæ cum adversus Deum superbire, ejusque cultum ac memoriam abjicere coepissent, exinde in abominanda vers. 15, hoc est, in omne facinus proruerunt, cesseruntque Israelitis mitioribus, et Dei cultoribus, 17, 18 et seqq. 16. Exhonoravit Dominus conventus : civitates, coetus : at Græc. propterea Dominus incredibiles (verti etiam potest) manifestissimas calamitates induxit : παρεδόξασε, manifestavit : sive præter opinionem invexit : unde paradoxa, incredibilia, inopina. Et destruxit eos in finem : nempe qui sectantur superbiam. [85]
22. Nationi (filiis, atque, ut habet Græcus, generationibus) mulierum : docet autem animantes quasdam velut ad superbiam natas, alias ad crudelitatem et iram : filios vero mulierum, homines ad modestiam et mansuetudinem natura esse compositos. 24. In medio fratrum. Primogenitus quadam ætatis prærogativa velut rector fratrum habetur. Judæi quoque cives suos appellabant fratres, ex eodem Abrahami sanguine ortos. Sensus ergo sit : Quali honore est vel inter fratres primogenitus, vel rex inter cives fraterna charitate coniunctos, tali honore Deus dignatur justos : quod congruit vers. 27. Hic habet Complutensis : Timor Domini imperia servat : evertit autem inclementia (sive asperitas, atque acerbitas) et superbia. In oculis illius : quippe quos respiciat ac velut in oculis gerat. 27. Magnus, et judex... et non est major illo : Græc. planius : Et non est aliquis horum major illo qui timet Deum. 28. Correptus, et inscius : qui etiam emendatus, inscius manet : non honorabitur : utpote immedicabili imperitia. 29. Noli extollere te : Græc. Noli sapientem agere in faciendo opere : noli ratiocinari multum, cum opus facto est ; noli sapientiæ specie comminisci vanas tergiversandi causas. [86]
33. Pauper gloriatur : Græc. honoratur : per disciplinam, doctrinam, suam ; et est homo qui : Græc. dives autem honoratur propter substantiam, alter insito, alter advectitio et emendicata bono. 34. Qui autem : qui cum pauper sit, superbit, quanto superbiret magis, si valeret opibus ? vel, quod magis Græco congruit : qui etiam pauper honoratur, quanto honori esset si valeret opibus ? et qui inglorius est, etiam dives, quanto magis, si inops esset ? CAPUT XI. Non temere judicandum, neque ex specie, 2 usque ad 9 ; ardeliones, sive pluribus rebus intenti, ad 12 ; ditescere cupientes, 18, 19, 20 ; inflati rebus secundis, 2S et seqq. ; calamitates : ne ante mortem laudaveris, 30 ; cave ab extraneo et ignoto, 31, ad finem.
1. Humiliati : humilis conditionis viri. 3. Brevis : exigua : est apis ; exemplum minimae rei, quæ virtute præstet. Initium dulcoris : principium, seu principatus dulcedinis : summa et præstantissima dulcedinum. [87]
5. In throno : Græc. in solo, unde factum solio, et postea throno ; cæterum, solo, verissima lectio est, cum sit oppositum : Multi reges in solum dejecti ; multi ad diadematis honorem evecti. Insuspicabilis : de quo nihil magni suspicareris. 9. Ne certeris : ne certaveris. 10. Ne in multis sint actus tui : Ardeliones notat, qui cuique negotio se immiscent. Si dives fueris : qui finis est illorum, qui se nimis implicant negotiis : si secutus fueris (multa) non assequere. Et non effugies : cum semel mullis fueris negotiis implicitus, frustra effugere conaberis ; ac præcurrentem licet, difficultates facile comprehendent. Summa est : Multis implicitus negotiis, multa peccat ; multa sectatus, nihil capit ; multa conatus, expedire se non potest ; cui etiam vers. sequens congruit. 11. Dolens, se excrucians ; impius : additum explanationis causa : cæterum sententia per se stat. Tanto magis non abundabit : Græc. tanto magis deficit ; quo mobilior, et quietis impatientior, eo infirmior. 12. Est homo marcidus. Aliud extremum : indiligentia atque inertia, et velut [88]
animi torpor. Egens recuperatione : egens opis, auxilii : Græc. Et : tamen. 13. Oculus Dei. Hic memorat eos qui fortunati vocantur, quibus veluti dormientibus, Deus sponte omnia conficere videatur : atque ex eo quod alii magnis conatibus nihil agant, aliis omnia ultro provenire videantur, merito infert, vers. 14, rebus humanis intervenire vim quamdam, quæ nostram industriam exsuperet, non autem fortunam aut casum, ergo Deum. Vide xiii, 26. 14. Honestas : honores, opes. 18. Parce agendo : summa cum parcimonia : unde Græc. addit : attente, diligenter. 19. Manducabo. Sic ille Luc., xii, 19. Anima, habes multa bona :... epulare, etc. 21. In testamento tuo ; in fœdere per legem : et in illo colloquere : alludit ad illud : Evigilans loquere cum eis : præceptis scilicet, Prov., vi, 22. [89]
25, 26. Ne dicas : Quid est mihi opus ?... ne dicas. Sic agunt bonorum copia elati ; rem optimam ac maxime constabilitas !, sive privatam sive publicam, aliud atque aliud negligendo, pessumdant. 27. In die bonorum : Græc. paulo aliter : in die bonorum, oblivio malorum, et in die malorum, non erit memoria bonorum : prorsus ex intima mentis humanæ notitia, qua nihil magis obliviosum aut improvidum. 29. Malitia : infelicitas, infortunium : quod frequens et observandum. 30. In filiis. Duo notat quibus hominis prudentia cognoscatur ; vitæ finis, et liberi post mortem, qui ut agent, patre mortuo, et jam suo consilio relicti, ita bene a patre instituti habebuntur. 31. Non omnem hominem : vide 36. 32. Sicut eructant : sicut ex foetido pectore gravis odor, ita ex corde doloso fraudes erumpunt. Et sicut perdix : planus Vulgatæ sensus : Græc. autem sic habet : perdix venatica, θηρευθὴς : θηρευθείς, venatu capta, ut habent optimi codices. Sic cor superborum : hoc est, præfracte et temere cuivis se credentium facile capitur. Et sicut prospector : sive Græc. speculator : ita vir dolosus, de quo agitur, domum tuam inductus, vers. 31, casum tuum providet magno tuo periculo ; quod et inimicis te prodat, et ruiturum impellat, cui sequens congruit : Græc. paulo aliter, et ex Vulgata supplendus videtur. [90]
33. Bona in mala convertens : per calumniam. In electis : viris quoque optimis scelera imputabit. Potest etiam sumi neutraliter, pro rebus optimis. 34. Augetur sanguis : cædes : Græc. aliter, sed obscurius, et ex Vulgata supplendus. 36. Admitte : Græc. si admittis : alienigenam : alienum, spretis propinquis et amicis. In turbine : in rebus turbidis : confer cum vers. 31. CAPUT XII. Cui benefaciendum, ad 8 ; de veris amicis, deque inimicis, amicitiæ specie fallentibus, 8, adfinem.
[91]
8. Non agnoscetur : eo quod florentibus rebus omnes æque favere videantur. 10. Sicut enim æramentum : quemadmodum ærugo, ita odia veterascendo crescunt. Alium sensum indicat Græc. sequenti congruum, 11. Et si humiliatus... ab illo : addit Græc. et eris ei, sicut qui abstersit speculum, et cognosces quod non in finem deposuit æruginem : metaphora ducta a speculis æneis, quæ abstergendo, agnoscis indelebilem maculam æruginis : ita explorando inimicos, immedicabile odium. 12. Inquirat cathedram tuam : sedem tuam occupandam : rem tuam, dignitatem, locum : quod in Græc. est planius. Et in novissimo : serius ; agnoscas, etc. In sermonibus meis stimuleris : pungaris, recordatus quam vera prædixerim. 14. Si declinaveris : si res tuæ inclinentur et cadant. [92]
15. Indulcat : dulcescit. 17, 18. Priorem : Græc. te : tanquam adjuturum ; at adiuvandi specie suffossurum plantas tuas : pedes impediturum, ut cadas. Elidendum autem illud, in oculis, etc., quod a vers. 16 nulla necessitate repetitur : et ita Græc. 19. Multa susurrans : multos rumores clam spargens. Commutabit vultum suum : varie et artificiose componet ad fraudes. CAPUT XIII. Cum quo cuique versandum, usque ad 25 ; societas cum malis, 1 ; cum opulentioribus, 2, ad 25 ; ubi potentiorum artes : de divite ac paupere, 25 et seqq. ; indicia mentis in vultu, 31, 32.
2. Pondus super se (majus suis viribus) tollet, qui honestiori, ditiori, potentiori communicat : quod illa societas imbecillo iniqua futura sit et gravis. 4. Dives injuste egit et fremet : prior irascitur quasi læsus. Pauper tacebit : Græc. supplicabit ; veniam cogetur petere, quasi ipse laeserit. [93]
7. Supplantabit : Græc. decipiet. 8. Confundet te in cibis suis : convivam adhibebit nihil negaturum præ verecundia. Bis et ter : ad convivia referendum videtur. 9. Humiliare coram Deo : sed De nimis stulteque coram hominibus, ne ut vile quid conculceris : quod sequenti congruit. 10. Ne in stultitiam humilieris : dejiciaris : Græc. addit : in lætitia : in conviviis et voluptatibus. 11. In sapientia tua : falsa scilicet, qua divitum captas gratiam. 13. Ne improbus sis : quod latine sonat importunum, neque a divitis latere discedentem : ne impingaris : Græc. ne expellaris. 14. Ne retineas : Græc. μὴ ἕπεχε, quod etiam sonat : Ne studueris, ne animum adjeceris : infra, xvi, 2, et alibi in Scripturis, ut Luc., xiv, 7 ; 1 Tim., iv, 16, ex æquo loqui : Græc. alloqui : ἰσηγορεῖσθαι, quod aliqui habent codices, pro εἰσηγορεῖσσται. 15. Immitis animus conservabit verba tua : tacite, ut occasionem nocendi [94] quæ-
rat. At Græc. immitis qui non servat verba : datæ fidei ac promissorum immemor. Non parcet de malitia : tibi molietur infortunium et carceres. 17. Quasi in somnis : vigilem te volo, sed instar somnolenta ne te attentum nimis et curiosum putet, technasque meditantem. 22. Sancto homini ad canem : ad hominem impurum : de quo, Foris canes, Apoc, xxii, 15. At Græc. Quæ pax hyænæ ad canem ? inter animantes natura inimicissimas. 24. Humilitas : vilitas ; execratio : sordes. 25. Commotus : Græc. vacillans. 26. Recuperatores : adjutores : superba : Græc. infanda. 27. Deceptus est : Græc. lapsus est. [95]
30. Bona est substantia : bonæ opes bonis artibus partæ : paupertas autem judice impio semper pessima. 32. Vestigium : non facile inveneris faciem bonam, in qua sit vestigium, sive indicium cordis boni : in qua animi candor eluceat : longe aliter Græc. Vestigium (indicium) cordis in bonis (in lætis rebus versantis est) facies hilaris ; inventio parabolarum (sententiarum sunt) cogitationes cum labore ; læta frons lætum indicat animum gravis, laborantem in morali disciplina, ad breves et scitu dignas sententias redigendas : quod genus tractationis utilissimum vitæ humanæ iudicabant. CAPUT XIV. Lingua, 1 ; bona conscientia, 2 ; avarus, invidus, stultus, sibique et aliis pessimus, 4, ad 22 ; quærenda sapientia, 22, ad finem.
1. Beatus vir : qui lingua non peccat, fere omnis peccati exsors : ut Jac., iii, 2. Stimulatus : compunctus peccati conscientia. 2. Felix : quem suus animus (sua conscientia) non cruciat. 3. Sine ratione : indecens. Livido : avaro, ut videtur, sibi omnia invidenti : ut infra, 6. 4. Ex animo suo : Græc. ex anima sua : ex victu suo, cui detrahit ad augendas opes. Injuste nihil ad rem, et Græc. deest. [96]
7. In novissimo : facile ad ingenium redit. 8. Nequam est : perversus, iniquus, oculus lividi : cujuslibet, aut etiam, avari sibi et aliis invidentis, ex vers. 6, 7. Notum illud : An oculus tuus nequam est, etc. Matth., xx, 15. Despiciens animam : Græc. animas : non suam tantum animam' sed totum humanum genus vilifacit. Totus versus in Græc. planior et brevior. 9. In parte : portione : nunquam sorte sua contentus : ideo partem iniquitatis, sive iniquam vocat : quod tamen Græc. deest. Arefaciens animam : curis confidens. 10. Non satiabitur pane : sibi ipsi invidet. Vide Græc. 12. Testamentum inferorum : lex sepulcri : demonstratum est tibi ; quod nemo mortem effugere possit. At Græc. non est demonstratum, quod oblitus videaris. Testamentum : sic distingue : testamentum hujus mundi : Morte morietur : hoc est sempiterna lex, ut omne quod nascitur, intereat. Vide Græc. vers. 18. [97]
15. Nonne aliis ; imo hæc erit para tua, cætera transibunt ad hæredes. 16. Da et accipe : da eleemosynam, et accipe veniam. Et justifica animam tuam, a peccatis : quod sequenti congruit. At Græc. Da et accipe (hoc est, ut videtur, utere bonis potius quam te inedia per avaritiam excrucies) et falle animam tuam ; quo sensu dicimur fallere, ac velut consopire curas : subditque statim : 17. Quoniam non est apud inferos invenire cibum : Græc. delicias : quæ quomodo accipienda sint, ad similes locos Ecclesiastæ diximus. 18. Omnis caro sicut fœnum : vide Græc. 19. Alia generantur : sicut folia, alia enascuntur, alia dejiciuntur, decidunt : sic est hominum generatio : qua comparatione Homerus utitur. Græc. dejicit, generat, refert ad arborem. 21. Opus electum : bonum, probatum : justificabitur : justa mercede donabitur. 22. Morabitur : Græc. morietur. [98]
24. Per fenestras... in januis : curiosus explorator per quasvis rimulas inspicit ; ad januam adstat, si quis forte susurrus elabitur, : ita sapientiæ attendamus. CAPUT XV. Prosequitur de sapientia, usque ad 11 ; quo versu incipit confutare eos qui peccata Deo imputabant : tanquam non esset in homine liberum arbitrium, 14 et seqq. ; aut Deus peccatoribus delectaretur, 12, 22.
1. Qui continens (compos est, ut supra, vi, 28) justitiæ : Græc. legis. Apprehendet illam : sapientiam, de qua præcedente capite. 2. Mulier a virginitate : virgo in uxorem data. Suscipiet illum ; Deum ; de quo vers. 1. 3. Firmabitur in illo : sapientia in bono viro radices aget : Græc. in illa : vi bonus in sapientia firmum figet gradum. [99]
6. Et nomine æterno hæreditabit illum : Græc. donabit (de viro justo) et nomen æternum hæreditabit, sortietur. 9. Non est speciosa laus : Dei scilicet : in ore peccatoris. 10. Quoniam a Deo profecta est sapientia : Græc. Quoniam non est a Deo missus (peccator), ut Deum laudet. Vides autem non licere cuivis laudem dare Deo, sed si quem ad tantum opus mittit. Quem ver6 mittat, docent hæc : sapientiæ enim, Dei adstabit laus, etc., quæ breviora et obscuriora in Græc. Dominator : Dominus sive Deus. 11. Per Deum abest (peccator a Deo) : Græc. planior : Ne dixeris : Per Deum recessi : defeci : ἀπέστην. Quidam ita omnia Deo tribuebant, ut etiam peccata et errores ipsi auctori adscriberent : alii negabant curare quidquam, infra, xvi, 16 ; quæ objecta et argumentis et exemplis confutare incipit, eaque occasione creationis opus fuse commemorat, quo Dei sapientia, bonitas, justitia maxime commendatur, cap. xvi, 24 ; xvii, xviii, ad vers. 15. Hic primam quæstionem de peccati causa aggreditur : ad quem locum maxime pertinet liberi arbitrii commemoratio, et cætera a vers. 14. 12. Ille me implanavit : decepit, induxit in malum. Non enim necessarii sunt ei : perspicua solutio, impios Deo non esse necessarios, quam hic uno verbo tangit : vers. vero 22, et cap. seq. fusius. Hunc locum usque ad vers. 19, Græco fere congruentem refert Augustinus, de Grat. et lib. arb., c. ii, n. 3, aliter in Speculo, ubi Vulgatam sequitur. [100]
14. Reliquit illum : dato præcepto de vetito fructu. 16. Si volueris : sic ordinandum : Si volueris mandata servare, et in perpetuum fidem (tibi) placitam facere (eam toto animo retinere), servabunt te : mandata, observata scilicet. 18. Ante hominem vita : sumptum ex Deut., xxx, 15, 19. 21. Spatium peccandi : Græc. licentiam. 22. Non enim concupiscit : inculcare incipit, quod vers. 12 dictum : ac Seq. cap. fuse exequitur : Græc. sic : Ne cupias filiorum inutilium multitudinem : cap. xvi, 1, quod ad eumdem scopum pertinet, ut statim videbimus. CAPUT XVI. Pergit de filiorum impiorum multitudine : non esse optandam eam, ad 6 ; Deus malorum hominum multitudini non parcit, 6, 7, ad 12 ; unicuique reddit secundum opera, 12, ad 16 ; aggreditur qui dicebant a Deo non curari mundum, aut res humanas, ac Dei providentiam ostendit per opera, 16 ad finem.
1. Ne jucunderis. Recte admoniti homines, ne impiae sobolis amplitudine glorientur ; idque longe magis pertinere ad Deum, vers. 5 et seqq. [101]
2. Non credas vitæ illorum. Ne victuros credas : hebraismus, Deut., xxviii, 66. Et erit vita tua quasi pendens... et non credes vitæ tuæ. 5. Ab uno sensato... tribus impiorum : ab uno Abrahamo, ab uno Israele Hebræi in tantum populum propagati, cum populi Chananæi tanta multitudine internecione deleti sint. 6. Multa talia vidi... fortiora horum. Multa vidi talia, nempe ex uno pio amplam sobolem excrevisse : impiorum amplas familias ad nihilum redactas ; hæc, inquam, vidi ego plurima ; tetriora audivi. 7. In synagoga : in cœtu. Jam eo redit, unde digressus erat ; nempe ut ostendat, Deum ulcisci impios, nec eorum multitudine deterritum. 8. Gigantes : impii diluvio mersi, tanta licet multitudine. Gen., vi, 4. 9. Peregrinationi Lot : Sodomis, ubi peregrinus agebat. 11. Sicut sexcenta millia peditum : Israelitarum scilicet, qui ex Ægypto profecti sunt. Num., xxvi, 51. Qui congregati sunt in duritia : rebelles et increduli, et ideo omnes ad unum prostrati in deserto. Cervicatus, cervicosus contumax. [102]
12. Potens exoratio (Græc. princeps exorationum : in parcendo primus), et effundens iram : Deus qui irascitur et miseretur, Psal. lix, 3 ; nec minus exorari quam irasci solitus. 14. Non effugiet in rapina... non retardabit : non diu expectabit, sufferentia : patientia, misericordiam facientis : statim enim mercedem accipiet ; Græc. expeditior : Non fraudabit (Deus) expectationem pii, 15. Omnis misericordia faciet locum, sibi ad Deum. Græc. Omni misericordiæ faciet locum, Deus scilicet. 16. Non dicas : À Deo abscondar. Confutatis iis, qui Deo auctori peccata tribuebant : alteram quæstionem aggreditur, refellitque eos qui negabant Deo curæ esse res humanas. Ex summo (cœlorum) quis memorabitur,. etc. Sic ille impius, Job. xxii, 14 : Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat. 17. In populo magno : quod familiare Epicuræis : non vacare Deo, ut inquirat in singulos, neque unum homuncionem, resque humanas tanti esse. In tam immensa creatura : revera enim mundum immensum fingebant, orbesque infinitos : tanquam id effectori essent, ut si induceretur Deus horum curator, tanto labore fatisceret, neque attenderet ad singulos : quos confutare incipit vers. sequenti. [103]
21. Procellam : ventos procellosos, quorum causæ latent in thesauris Dei. Psal. cxxxiv, 7. 22. Plurima opera ejus in absconsis. Ne ergo mirere, si gubernationis arcana te latent, unde sequitur : opera justitiæ ejus quis enuntiabit ? Quis enarrabit quomodo Deus animadversurus sit in impios ? Aut quis sustinebit ? Quis expectabit ? Quasi diceret : Justitia Dei non statim ad ultionem prosilit ; expectandus est exitus rerum quod homines præcipite judicandi licentia non faciunt : unde subdit, longi enim testamentum : quod potest intelligi, longe lex a quibusdam : melius, testamentum, pactum, pro occulta illa lege qua Deus in acta hominum inquirit : pergit enim : interrogatio, sive inquisitio omnium in consummatione est : in illo ultimo judicio. Ultionem non omittit ; sed differt. Vide autem in Vulgata testamenti nomen pro cujusque sententia, xvii, 17. 23. Qui minoratur corde : qui intellectu deficit : cogitat inania : Græc. cogitat hæc, quæ supra, 16, 17. 25. Dicam in æquitate (Græc. Ostendam in pondere) disciplinam : scrutabor enarrare : diligenter enarro. Et in verbis : alia interpretatio, nonnihil variata lectione. 26. In judicio... ab institutione ipsorum. Ex hoc versu ad finem exequitur ordinem, nexumque operum Dei : nempe quod facta sint summo accurateque judicio, atque ab institutione : ex quo instituta et facta sunt accurata distincta per [104]
partes, vers. 26, ornataque in æternum, 27, et ad principia sua revocata : in gentibus suis, 26, secundum genera sua : cœlum, sidera, elementa : stantque omnia ab initio : nec fame, aut nimio labore confecta deficiunt, 27 ; spatiis quoque disposita, ac licet tam arcte connexa, nullo loco vacuo ; non tamen ut in turba fit, sibi mutuo impedimento sunt, sed libere expediunt motus suos, 28 ; unde consecutio : Non sis ergo incredibilis (incredulus), verbis illius, 29. Græc. addit : Et usque in æternum non repugnant verbo ejus elementa, sidera, creaturae omnes. 30. Post hæc : posteaquam sidera et elementa suo constituit loco : in terram respexit, et implevit illam bonis suis : plantis, animantibus. 31. Anima omnis vitalis : seu vivens, ut Scriptura passim : omne animal : denuntiavit ante faciem ipsius : Græc. operuit faciem, terræ scilicet. Hæc ergo cum æterna lege stent, non potest negari Dei providentia. Jam ad hominem speciatim. CAPUT XVII. Deus curam gerit hominum ab ipso creationis initio : unde adhortatio ad pietatem, toto capite : opera hominum nota Deo sicut sol, 15, 30 ; videt omnia, 31.
2. Secundum se : Græc. explicat vers. seq., secundum seipsos : homines scilicet : prout illis dignum erat : nam etiam immortales fecit. 3. Numerum dierum ; dies noctesque et tempora numerato illi dedit, [105] consti-
tutis omnium signis. Gen., i, 14. Dedit illi potestatem : hæc et quæ sequuntur repetita ex Gen., i, 28 ; ii, 19, 20, etc. 6. Mala et bona ostendit illis : plantata arbore scientiæ boni et mali. Gen., ii, 17, atque inde consecutis malis bonisque. 8. Nomen sanctificationis : nomen Dei sanctum. 9. Addidit illis disciplinam. His et seqq. exequitur varia dona collata humano generi, legem, promissa, miracula. Hæreditavit illos : sorti assignavit : sorte distribuit. 14. In unamquamque gentem... rectorem : legislatores, reges : quod frustra retulerunt ad angelos. [106]
17. Non sunt absconsa testamenta : Græc. non sunt absconsæ injustitiæ illorum. 18. Eleemosyna viri : ut mala opera, vers. 17, Deum non latent : ita, hic, bona opera, puta, eleemosynæ. Quasi signaculum : quasi res sigillo clausa ; inviolabile divinæ misericordiæ pignus. 19. Postea resurget. Deus, cum diu obdormisse videbatur, et quasi connivere peccatis, tandem consurget in impios, iram concitabit : et convertet in interiores : ad sepulcrum : neci dedet. 20. Viam justitiæ : Græc. reditum : et confirmavit deficientes sustinere : sub plagis et verberibus fatiscentes. 24. Sta in sorte propositionis : in sorte tibi propositi ; in sorte veritatis, supra vers. 20, atque observandæ legis, quæ tibi pars obtigit. 25, 26. In partes vade : consocia te eorum partibus, qui vitam agunt piam, et [107]
vivi Deum laudant. Pro hoc Græc. Altissimo quis dicet laudem in inferno ? pro viventibus et dantibus vicissim confessionem : quasi diceret : Hoc est viventium et vicissim collaudantium Deum. À mortuo quasi nihil : Græc. quasi nullo non existente, perit confessio : laus, quæ quo sensu intelligenda, diximus Præfatione in Psalmos, cap. i, num. 9, 10. 28. Convertentibus ad se : Græc. se ad eum. 29. Nec enim omnia. Significat tantas esse Dei misericordias, ut homo mortalis ævi, tam brevis vitæ spatio experiri, nedum eloqui possit. In vanitate : vanissime : summa est vanitas, potuisse homini placere nequitiam. 30. Quid lucidius sole ? Sol ipse deficit, deliquium patitur, et hic defectus notus omnibus : quid mirum, si deprehenditur deliquium, sive vitium in homine, carnem et sanguinem, hoc est, carnalia et turpia cogitante ? Quæ pertinent ad retundenda ea quæ supra objecta erant, xvi, 16, nempe peccata nostra latere Deum. Græc. sic habet : Quid lucidius sole ? et tamen hoc (lucidissimum) eclipsin patitur, et malus homo cogitat carnem et sanguinem. Obscurissime quidem, sed pauca supplendo, idem cum Vulgata extundetur sensus. 31. Virtutem altitudinis : ne dicas cum impio, xvi, 16, aliquid Deo esse incompertum. [108] CAPUT XVIII. Deus omnium æque creator, 1 ; operum ejus perfectio incomprehensibilis, 2, ad 7 ; miserator hominis, ad 15 ; beneficia non exprobranda, ad 19 ; considerate loquendum, 19 ; examinare seipsum, 20 ; orare et justificari ne cesses, 22 ; ad orationem animus præparandus, 23 ; adversa in prosperitate cogitanda, 24, 25 ; veloces rerum conversiones, 26 ; hinc nunquam sine metu, 27 ; post concupiscentias non eas, 30, 31 ; atque hic incipit de continentia.
1. Creavit omnia simul : Græc. communiter, pariter, æque omnia, ac sine ipso factum est nihil. Deus solus justificabitur : solus irreprehensus in operibus suis, cujus comparatione omnia immunda sunt, ut demonstrat sanctus Job, cap. ix, etc. 6. Cum consummaverit homo : cum devenisse se putaverit ad perfectam divini operis intelligentiam, tunc incipiet. Et cum quieverit : cum velut re comperta, a quærendo destiterit : tunc aporiabitur : dubitabit : hæsitabit, in pristinam ignorantiam devolvi se sentiet. 7. Quæ gratia ? Græc. utilitas : nequam : Græc. malum, nemo scit quid sibi bonum malumve : ideo ipse Deus docet, vers. 11 et seqq. 8. Exigui anni in die ævi : atque ætatis suæ. 9. Propter hoc : ne cum impiis dicas, eo quod homo nihili sit, non esse curæ Deo : supra, xvi, 17, imo ea causa miserandi est. [109]
10. Vidit : ne dicas perversum esse hominem, Deique cura indignum, quod ejus nequam, id est, malus atque infelix sit exitus : cum contra ea causa sit, cur illum erudiat, ne malo fine pereat, vers. 11 et seqq. Subversionem illorum : exitum, ut supra, x, 16. 13. Qui misericordiam. Vide Græc, in eoque veri pastoris officia. 14. Miseretur. Vide Græc. Festinat : prompte ambulat, in judiciis, in mandatis ejus : ut passim Psalm. cxviii. Quo fine concludit responsum ad objecta, quæ commemorata sunt ad cap. xv, 11, 12 ; xvi, 16. 15. In bonis : largiendis. Vide vers. 18. 16. Verbum melius quam datum : cum verba apposite dicta existimationis ac benevolentiæ argumenta sint, quibus vel maxime homines delectantur. 17. Sed utraque cum homine justificato : utraque et verbum lene et donum præsto sunt homini justo ac bono : Græc. gratioso, miti. 18. Acriter improperabit : dando ipsa beneficia exprobrabit ; quo fit id quod sequitur, ut invisus sit datus, datio, datum sive donum, δόσις : indisciplinati : Græc. invidi ; qui ita dat, tanquam accipienti donum invideat. [110]
20. In conspectu Dei : Græc. in horti visitationis (sive judicii ac pœnæ infligendæ). 21. Infirmitatis : affecta valetudine : Græc. in tempore peccatorum (cum peccata invalescere senties, sive, in tempore quo peccata punientur) ostende conversionem, pro quo in Vulgat. scribæ reposuisse videntur conversationem : ut vers. 24. 22. Orare semper : Græc. reddere votum suo tempore. Ne verearis : ne tardes, ne cuncteris : Græc. usque ad mortem justificari. Qui justus est, iustificetur adhuc. Apoc., xxii, 11. Quoniam merces Dei : Paulus : Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus, non deficientes. Galat. vi, 9. 23. Ante orationem : sive ante votum. 24. Memento iræ in die consummationis, mortis, et tempus : supple, memento, pro memento temporis : ut memorare novissima : supra, vii, 40, Græc. Memento tempus retributionis, ultionis. In conversatione : pro conversione faciei : ἐν ἀποστρόφη προσώπον ; cum Deus vultum averterit, ac pœnas infligere cœperit. 26. Immutabitur tempus : occasio, rerum status. Omnia sunt citata : cita, velocia in oculis Dei : quod tempore non egeat ad expedienda consilia, et uno ictu rem peragat. 27. In diebus delictorum. Vide vers. 21. Ab inertia : Græc. a peccato. 28. Omnis astutus. Omnis homo prudens facile recognoscit eum, qui fuerit sapientiæ compos, talemque eum esse facile confitetur. [111]
29. Impleverunt proverbia : Græc. Emiserunt quasi imbrem proverbia exquisita, sententias exquisitas. 30. Hic in Græc. titulus : Continentia animæ. Post concupiscentias non eas, recte August. : « Aliud non concupiscere, quod non est in potestate ; aliud, ire post concupiscentias, iisque obsequi, quod peccato imputatur. » 32. Ne oblecteris in turbis. Vide Græc. : commissioni, symbolæ, comessationi ex symbolis, de qua vers. seq. 33. Ne fueris. Vide Græc. CAPUT XIX. Sequitur de continentia, ad 7 ; qui spernit modica, 1 ; de imprecando candide, moderate tamen, a 7 ad finem ; multa interserta de falsa sapientia, 20 et seqq. ; deque hypocrisi, 23 et seqq. ; ac de indiciis boni malive animi ex specie, 27 ; increpatio ex ira : tacens, idem prudens, 28 ; sapientia, falsa solertia : hypocritæ, ad finem.
1. Qui spernit modica. Recte hoc interserit, quod soleant pedetentim labi in intemperantiae gurgitem. 2. Apostatare : aberrare : a recta ratione discedere. Et arguent sensatos : imbecillis animi. [112]
3. Fornicariis, sive meretricibus. Erit nequam : Græc. audacior erit contumacior : comparativum pro positivo, quem habent quidam codices : præfracta superba, et confidentia in flagitia et pericula præceps. Tolletur de numero viventium anima ejus : Græc. anima audax, id est, rebellis, contumax. 4. Qui delinquit : qui peccat (cum meretricibus) in animam suam, insuper habebitur : contemnetur : Græc. planior : Qui peccat (incontinentia, quo de vitio agitur) in animam suam errabit, in seipsum delinquet ; sic Paulus : Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. I Cor., vi, 18. 5. Denotabitur : Græc. condemnabitur. 6. Qui peccat : Græc. deest : repetita versio ex 4 et 5. 7. Ne iteres : Græc Nunquam. iteres verbum : et nihil tibi minuetur ; adversus eos, qui inculcando et obtundendo, quidvis impetrare se posse confidunt. 8. Amico et inimico : indifferenter. Et si est tibi delictum : Græc. et si non est : cave a retegendis cuique obvio arcanis etiam innocuis. 9. Custodiet te : observabit : ' et quasi defendens peccatum : specie excusandi. Aderit tibi semper : assiduus tecum insidiandi animo : Græc. et in tempore odio te habebit : per se licet innoxia, pravo animo volutata, causas odii præbent. 11. À facie verbi... tanquam gemitus : verbum stulto erumpit, sicut parienti [113]
gemitus : Græc. À facie verbi (a verbo) parturit fatuus, tanquam a facie infantis (ab infante) paritura : stulto erumpit verbum, ut infans puerperæ. 12. Sagitta : infirmus animus verbo ut sagitta vulneratur. 13. Ne forte non intellexerit : id quod facto opus : Græc. ne forti non fecerit (id quod faciendum est), et si fecerit (malum), ne addat. 14. Corripe proximum, ne forte non dixerit, id quod dicendum est : et si dixerit (malum), ne iteret. 15. Sæpe fit commissio, erratum : Græc. Corripe amicum (moderate tamen), sæpe enim fit calumnia : unde subdit : 16. Et non omni verbo credas. Jam incipit moderari corripiendi studium, duobus præceptis : alterum, ne suspicaces simus, et plus demus calumniis aut rumoribus, quam oporteat : alterum, ut intelligamus ea quæ culpam extenuent : quale est istud, labi, sed facilitate ac levitate magis, quam studio, sive ex animo. 17. Antequam commineris : ne ira magis, quam admonendi studio, corripere te putet. 18. Et da locum timori : Græc. legi. Altissimi : qua juberis amicum diligere ut te ipsum. Dispositio legis : Græc. executio : non enim verbis, sed factis sapientem esse oportet. 19. Et non est sapientia. Docet uti veram, ita falsam esse sapientiam quæ doceat perverse agere, et consilium malorum adhibeat ; quod etiam ad increpationem facit, ad quam necessaria est veri ac falsi discretio. Cogitatus : cogitatio ; Græc. consilium. 20. Est nequitia : aperta et exosa. Est insipiens : non modo qui aperte desipit, Verum etiam qui minuitur sapientia. [114]
21. Et deficiens sensu : duplex versio : Græc. deest. Verissima sententia : Melior est minus sapiens, sive intelligens, et interim timens Deum, quam qui doctior, transgreditur legem. 22. Est solertia certa : Græc. diligens, et ipsa iniqua : sunt prave diligentes et sapientes : contra quod docet Paulus : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo ; sive ad patrandum malum. Rom., xvi, 19. Vide supra, 19. Addit Græc. et est pervertens gratiam (ac Dei benignitate abutens) ad ostendendum judicium : quo peccato maxime judicium, sive ultio Dei provocatur. 23. Est qui nequiter humiliat se : addit Græc. nigredine, pulla et sordida veste : hypocritæ tristes : σκυθρωποὶ. Matth., vi, 16. 24, 25. Et qui se nimium... et si ab imbecillitate. Græc. sic habet (ille hypocrita pullatus de quo vers. 23) : incurvans vultum (obstipo capite, ne quid cernere videatur) et semisurdus : ἐτεροκωφῶν ; altera aure surdus (surdastrum se fingens, ne putes eum observare dicta tua, ad quæ tamen est acutissimis atque attentissimis auribus) ubi non fuerit agnitus (si latere se sensit) præveniet te (calumniis, quibus aures principum et civium occupabit). Et si præ imbecillitate virium veretur peccare (in te, seu nocere tibi), si invenerit tempus, male faciet. Quibus graphice pingitur pessimum hypocritarum ac susurronum genus. 27. Amictus. Vide tria quibus homines maxime innotescunt : amictus insolens, incompositus, affectatis, munditie sive squalore : risus immodestus, petulans, mollis, inficetus : incessus superbus, desultorius. 28. Est correptio mendax : Græc. indecora. [115]
CAPUT XX. Pergit de increpatione, ejusque fructu, 1, 3 ; judicia per vim, 2 ; tacens : loquax, 5, 6, 7 ; beneficia ut condienda, 10, 13, ad 20 ; homo insulsus, 21 ; sententia in tempore, 22 ; falsa verecundia, 24, 25 ; mendacium, 26, 27, 28 ; munerum vis, 31.
1. Quam bonum : Græc. quanto melius arguere, etc., et confitentem : Græc. qui redargutus confitetur (peccatum) prohibebitur a damno. 2, 3. Concupiscentia... sic qui facit per vim judicium : Græc. judicia, ut qui impotenti ardore aggreditur virginem, quantum in ipso est violat ; ita qui per iniqua judicia legi vim infert, ejus castitatem, quantum in ipso est, commaculat. 8. Qui multis : loquax : lædet animam suam : Græc. in abominatione erit. 9. Est processio : sive progressus, ac felix successus, qui malo vertat. [116]
12. Est qui multa : sunt qui pretii vilitate capti, merces emant pessimas, quæ maximo postea detrimento sint, domos, prædia, etc. 14. Septemplices sunt : atque hujus generis qui objecta multiplicant : unde sequitur : 15. Exigua dabit, et multa improperabit : exaggerabit beneficia. Et apertio oris illius, inflammatio est : tantas iras commovet, exprobrando beneficia : Græc. planior. 16. Hodie fœneratur quis, et cras expetit : repetit. Odibilis : sic post beneficia, gratiæ exactor nimius. 17. Gratia (memor animus, bonis (beneficiis) illius : Græc. Fatuus dicet : Non est mihi amicus, etc., sive fatui est male sentire de hominibus, atque hinc excusationes quærere avaritiæ ; sive id revera contingit fatuo, quod magis sequenti congruit. 18. Falsæ linguæ : Græc. pravi lingua : maledici. 19. Neque enim : habenda enim, et non habenda, danda æque ac retinenda non recte opinione distribuit : cui aliquid simile habet Complut. 20. Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento : tam lubricus, tam præceps gravisque : atque hinc celerrimus malorum hominum casus. [117]
21. Homo acharis : sine gratis, insulsus, inficetus : quasi fabula vana : Græc. intempestiva (indecora, importuna), tam est importunus, tam invisus, infra xxi, 19. Narratio fatui, quasi sarcina in via : quæ tamen fabula in ore indisciplinatorum, indoctorum, etc. 22. Ex ore fatui reprobabitur ; improbabitur : parabola : sive recta ac pulchra sententia. 23. In requie : in cessatione : sua : in cessando a peccato : stimulabitur : compungetur : non enim recta certaque ratione, sed ex imbecillitate a peccatis abstinet : Græc. non compungetur : obscurius, atque omnino praeferenda Vulgatæ lectio. Potest tamen Græc. intelligi inopem non id committere quo compungatur : quod id inopia præstet, ut a peccato requiescere atque abstinere necesse sit. 24. Ab imprudenti persona : gratificaturus personæ imprudenti, et non petenda petenti. Personæ acceptione. Alia lectio, quæ in quibusdam codicibus invenitur, meliorque est, et magis perspicua. 29. Sapiens : ante hunc versum in Græc. titulus : Sermones Parabolarum ; quasi novo a principio inchoet sententias. [118]
30. Qui placet magnatis : bonis artibus, ut supra, 29 : effugiet iniquitatem : Græc. expiabit, sive a se prohibebit : iniqui enim dominationem spernunt, majestatem blasphemant. Judæ, vers. 8. 31. Et quasi mutus. Vide Græc. 33. Melior est qui celat insipientiam : pars enim sapientiæ est, celare quidquid inest insipientiæ : at tegere sapientiam, hoc est veritatem premere, privatis ac reipublicæ, loco et tempore, recta consilia denegare, pertinet ad turpissimum adulationis, invidiæ, corruptelæ vitium ; quod genus insipientiæ est pessimum. CAPUT XXI. De peccato statim expiando, ad 5 ; superbi : humilium et pauperum precatio, 6 ; correptio, 7 ; audax lingua, 8 ; mutuo accipientes, 9 ; malorum planum iter, infelix exitus, 11 ; sapientes, fatui, 17 ad 30 ; sibi adjicere sermones bonos, 18 ; risus, 23 ; rei alienæ curiosus, 26, 27 ; calumniator, 30 ; susurro, 31.
2. Suscipient te : Græc. mordebit te, δέξεται, suscipiet : pro δήξεται, mordebit. [119]
6. Ad aures ejus : Dei. Judicium : ultio illatæ injuriæ. 7. Vestigium est : Græc. in vestigio est : sequitur vestigia peccatoris. Convertetur ad cor suum : Græc. ex animo, sive in corde. 8. Notus a longe : vultu ipso se indicat. Labi se : labi eum : ab ipso : redundat. Vide Græc. 9. In hieme : sive Græc. in hiemem : alienissimo ad aedificandum tempore. 12. Sensum ejus : Græc. suum, sui compos erit. 15. Non est sensus, ubi est amaritudo : insanum est ea concupiscere, quorum est tristis exitus. Vide Græc. [120]
20. In ecclesia : quæ vox et Ecclesiam sonat, et cœtum omnem legitimum. 21. Inenarrabilia verba : tot ambages, tot ineptias effutit, neque dictis modus. 22. Compedes in pedibus : contra ac de sapiente dicitur seq. versu. 24. Brachiale : ornamenti genus. 25. Pes fatui : vir sapiens domi se continet : at fatuus inquieto animo discurrit per domos alienas, quemadmodum ait Paulus : Ex his sunt qui penetrant domos. II Tim., iii, 6. Universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. Tit., i, 11. Recte apud Ambrosium ad Virg. : « Pes fatui facilis in domum proximi : » qui autem sapiens, verecundatur. 26. À fenestra : Græc. a janua, stultus alienarum rerum curiosus inspector. 27. Gravabitur contumelia, id facere, grave et contumeliosum duceret. 28. Labia imprudentium : Græc. alienorum (a sapientia) in his (nempe in labiis ac sermonibus) gravabuntur. [121]
29. In ore fatuorum : fatuus dicendo incalescit, fandaque et infanda promit ; sapiens os continet, et in potestate habet. 30. Diabolum : sive Græc. Satanam (aut calumniatorem, adversarium) maledicit animam suam ; quippe qui et diabolo auscultet, et ipse proximo sit satan, diabolus, adversarius. 31. Susurro : occulte serens jurgia : coinquinabit, etc., in omnibus : Græc. quocumque peregrinatus fuerit, odietur : et qui cum eo manserit : alia versio. CAPUT XXII. Piger, 1, 2 ; liberi male instituti, 3, 4, 5 ; correptio, 6 ; docere fatuum, 7, 8, 9 ; quis lugendus, 10 et seqq. ; stulti vitandi, 14 et seqq. ; viri graves : leves, 19 et seqq. ; convicia, 25, 30 ; quæ amicos alienent, 26 et seqq. ; fidus amicus, 28, 29, 31, 32 ; lingua, 33.
1. In lapide luteo : omnium scommatis : velut injectis lapidibus lutosis conspurcabitur : Græc. lapidi luteo comparatus est : quod seq. congruit. 2. De stercore. Vide Græc. 3. Filia fatui in deminoratione : detrimentum illi est : propter institutionem pravam. 4. Quæ confundit : quæ agit turpia. 5. Audax, impudens mulier. [122]
6. Musica : etiam musica, res suavissima, non semper delectat : at correptio et doctrina omni tempori congruit. Sapientia : sunt, sapienter adhibentur : vel (sunt) Græc. sapientiæ ; sapientiæ congruunt. 11, 12. Modicum plora... nequissimi enim : Græc. Suavius (placabilioribus lacrymis) plora super mortuum, quia requievit (cessavit, facto vitæ fine), fatui autem super mortem vita nequissima, miserrima : eo magis lugendus, quo tota vita ejus mors est, imo morte pejor. 16. Non acediaberis : quod est tædio, tristique et deside incuria teneri. 17. Super plumbum. Quid plumbo gravius, nisi tardi illi obtusique homines, qui ad quamcumque rem nec se commovent : quibus nomen fatuis, stolidis ? 18. Arenam et salem : res scilicet gravissimas. [123]
19. Loramentum ligneum colligatum : ligna circumposita, apteque conserta : in fundamento : in fulcimentum : ædificii : vel ut habet Græc. cinctura lignea, colligata in ædificium : non dissolvetur : sic et cor confirmatum : sic et viri graves, exquisitis excogitatisque consiliis firmi : contra, leves et improvidi, de quibus in seqq. 21. Sicut pali : vel sepimenta, et cæmenta sine impensa ; levi opere : posita : non permanebunt. 22. Sic et cor timidum : trepidum, improvidum, nec firmis consiliis constabilitum, etc. Græc. verbis differt ; res eadem : nempe, ut non stant contra ventum, neque linitura arenosa, quantumvis lævigata, ad ornatum parietis, neque sustentacula sive sepimenta in excelso loco posita, et exposita procellis : ita homines leves, neque excogitatis constabilitos consiliis, timore dejici, adversis ingruentibus. Summa a vers. 19, graves viros esse similes bene constitutis compactisque ædificiis ; leves vero, levibus ac levi opera, ad ornatum potius quam ad stabilimentum compositis, qualia memorat Ezech., xiii, 10 et seqq. ; et xxii, 28. 23. Sicut cor trepidum : alia præcedentium interpretatio ac lectio, eaque perturbata, nec integra. 24. Qui pungit ; pungendo oculum, lacrymas ; pungendo cor, stimulando, excitando monitis, castigationibus, non fletum, sed sensum, intellectum, sapientiam elicimus. Qui pungit cor : qui meditando excitat et stimulat. 25. Dejiciet : Græc. abigit. 26. 27. Ad amicum : adversus amicum : si produxeris, eduxeris gladium. Si aperueris os : si inconsiderate triste verbum emiseris : spes est reconcilianda [124] gra-
tiæ. Excepto improperio : at hæc immedicabilia : convicium studiose illatum, sive improperium, ac beneficii exprobratio, de qua xx, 14, 15 ; xli, 28, superbia, sive despicientia, arcani revelatio, et caeci per proditionem ictus. In his omnibus effugiet amicus : neque erit reditus. 30. Ante ignem... sic ante sanguinem (cædem) maledicta. 31. Per illum : propter illum : atque etiam ab illo. 32. Omnis qui audiet, a me agnosci amicum, adversi licet fortuna, cavebit se ab eo laedendo, cum videat præsto esse qui juvet. 33. Quis dabit ori meo custodiam ? quam David postulabat, Psal. cxl, 3, ut non cadam ab ipsis : per ipsa scilicet labia. CAPUT XXIII. Precatio ne sibi quisque relinquatur, i et seqq. De ore regendo adversus juramenta et maledicta, 7, ad 21 ; de intemperantia, ad finem : Deus occultorum inspector, 25 et seqq. ; fornicarius, 24 ; adulter, 25 ; adultera, 32 et seqq.
1. Eorum : linguæ et labiorum, de quibus præcedentis capitis vers. ultimo : ac si diceret : Ne me loquacitati permittas. In illis : labiis, verbis, ut eodem versu. 2. In cogitatu meo flagella : ac punctiones illas, de quibus xxii, 24. Eorum : Græc. meis ; non parcant mihi, cogitatio mea ; cor meum : ne mihi ipse indulgeam : et non appareant delicta eorum : cogitationum et cordis ; sit animus ipse sibi numitor. Summa : Adsint conscientiæ stimuli, ne per ignorantiam peccem : Mihique nimis indulgeam, nec peccata cognoscam, quibus tandem peream. 3. Incidam : Græc. decidam. 4. Ne derelinquas : Græc. deest : et ab anterioribus repetitum videtur. 6. Animæ irreverenti : inverecundæ : et infrunitæ : stolidæ, indocili, infrugiferae, ne tradas me. 7. Doctrinam oris : regendi : qua de re agit fuse postea : praefigitur autem [126] ti-
tutus in Græc. Doctrina oris. Non periet labiis : Græc. non capietur. 8. Scandalizabitur : offendet : in illis : in labiis, in dictis. 10. Nominatio : jurandi causa ; non enim assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Exod., xx, 7. 11. Sicut enim servus : ambiguæ vitæ, nec liquidae innocentiæ. Interrogatus assidue, in examen adductus, ac semper purgationis indigens ; a livore : sive a verberibus non minuetur : non ei minuentur verbera, neque plagarum erit immunis. Sic omnis jurans et nominans (Dei nomen assumens) in toto (in totum) a peccato non purgabitur ; cum nulla fide dignus, juramento et cautione semper indigeat. 13. Si frustraverit : fefellerit fidem jurejurando firmatam. Etsi dissimulaverit : si non tantum desit promisso bona fide dato, verum etiam mala fide promiserit, ac ficto animo juraverit, tanto nequior. 14. Et si in vacuum, sive in vanum, nulla necessitate, nec fallendi animo, sed animi levitate juraverit, non erit innocens : non solum enim falsa, verum etiam vana juramenta mala sunt. Vide autem, vers. 13, 14, triplex jurisjurandi genus : juratam fidem fallere ; ficto animo jurare ; jurare in vanum : atque hæc omnia reprobata. 15. Est et alia loquela : aliud in loquendo vilium juramento vix inferius, nempe conviciandi studium, vers. 17, quæ duo connectit ; ac videtur alludere ad illud Levitici, xix, quo loco postquam ita edictum est : non perdurabis,... nec pollues nomen Dei tui, 12 ; statim de maledicto et calumnia subditur : non facies [127] calum-
niam, 13 ; non maledices surdo, 14 ; non eris criminator et susurro in populo, 16. Contraria morti : contra et ex adverso posita morti, eique par Græc. ἀντιπαραϐεϐλημένη : sive ut alii codices ; ἀντιπεριϐεϐλημένη θανάτῳ : ex æquo respondens morti ; sive induta morte. Alii blasphemiam intelligunt, sive maledicta in Deum : infanda nec cognita piis, de quibus Levit., xxiv, 11, et seqq. 16. Misericordibus : piis. 17. Indisciplinatæ loquelæ, temerariæ loquacitati, cui convicia ac maledicta subjuncta sunt, ut vers, 20. Verbum peccati : Hebraism. notus, verbum pro re, pro peccato ipso scilicet. 18. Memento patris et matris tuæ. Ne illis maledicas aut detrahas ; alioquin in medio magnatorum consistis : vocaberis in judicium, cui sequens congruit. 19. Ne forte obliviscatur te Deus : juste deserat, omnique ope destituat, in conspectu illorum : evocatum in judicium : et assiduitate tua infatuatus : male dicendi consuetudine pro insano habitus, et ipse vicissim improperium patiaris : turpi nota inustus a judicibus, et tunc maluisses non esse natus, etc. Aliter eodem ferme sensu : Memento patris ac matris, ne eis turpem notam inferas, cum vocatus in judicium condemnaberis : quia filiorum opprobria in parentes redundant. Νe obliviscatur te Deus : Græc. simpliciter : ne oblivioni tradaris ; penitus deseraris a tuis. 21. Duo genera : hominum, de quibus supra actum est : primo loco jurans vera. 9 ; secundo loco maledictis assuetus, 15 ; abundant peccatis : addendum tertium, quod inducat exitium, nempe libido et intemperantia. 22. Anima calida : libidinum æstu flagrans. Donec aliquid glutiat ; Græc. donec deglutiatur ; consumatur suo ipsius igne. 23. Homo nequam : Græc. πόρνος, fornicarius : pro quo Vulgatus legit πονηρὸς : [128]
in ore ; Græc. in corpore, στόματι, pro σώματι : donec incendat ignem : quo ipse tabescat. 24. Homini fornicario omnis panis : quæcumque voluptatis esca dulcis. ■ insatiabili cupiditate percitus, non fatigabitur : Græc. non cessabit usquam. 27. Expellit a se timorem Dei. Is qui talia dicit, metu amittendæ voluptatis, timorem Dei abjicit : Græc. deest : desunt etiam alia obscurissima ; sic autem habet : et oculi hominum timor illius : is qui talia jactat quæ habentur vers. 26, neque Deum timet, oculos timet, oculos timet hominum ; abstineretque a flagitio si testes homines habere se crederet. 28. Non cognovit : non cogitat, etc. Multo plus : Græc. decies millies. 30. Hic : talis homo, adulter : de quo vers. 25. [129]
33. Primo enim : nota tria in fornicariam, ex Deo, ex marito, ex sobole. 34. In ecclesiam : in judicium vocato legitimo cœtu. In filios ejus respicietur : inquiretur : Græc. erit in eos inspectio : ἐπισκοπὴ : ejus progeniem Deus ultor insequetur, ut docent seqq. CAPUT XXIV. Laus sapientiæ : ejus ante omnia sæcula ortus ex Deo : atque in Israele sedes : inexhausta abundantia.
1. Sapientia laudabit animam suam : seipsam noto hebraismo ; qua phrasi Deus ipse, Isa., i, 14 : Solemnitates vestras odivit anima mea. Præfatio laudationis, qua docetur sapientiam solam esse dignam, quæ se ipsam laudet ; quam laudem orditur vera. 5. Populi sui : ergo sapientia illa Deus ipse est, neque quisquam nisi Deus hoc sensu Israelitas populum suum appellat. [130]
3. In plenitudine sancta : pleno consessu, admirabitur, admirationi erit. 5. Ex ore Altissimi prodivi : ergo sapientia illa, quæ est Deus, ex ore Dei prodiit ; Deus ergo ex Deo. Primogenita : Græc. deest : ductum ex Prov., viii, 22 et seqq., atque ex hujus loci sententia Paulus vocat Christum primogenitum omnis creaturæ, Col., i, 15, hoc est, genitum, anteaquam quidquam crearetur. 6. Lumen indeficiens : sol : nam illa lux quæ beatas collustrat mentes, quæque omnem hominem illuminat, ipsa est sapientia, non aliquid quod fecerit. Indeficiens, inextinctum : sicut nebula : nominandi casu, quod quaquaversus sapientia diffundatur. 7. In columna nubis : illa qua populus noctu illustrabatur. 10, 11. Primatum habui : Græc. possedi ; quæ autem est illa vis, quæ et a Deo sit, et omnes gentes imperio teneat, nisi Filius Dei a Deo, æque Deus ? Requiem quæsivi : sedem, in qua solium collocarem. In hæreditate Domini : Græc. quæsivi in cujus hæreditate morarer, in qua gente, in quo populo. 12. Tunc præcepit. Cum sapientia ipsa sit Verbum Dei (fons enim sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, supra, i, 5), ergo idem est præceptum Patris : ergo præcepit, cum genuit : ut præclare Augustinus passim. Requievit : Græc. requievit, active : requiescere fecit tabernaculum meum. Cum ego sapientia omnium gentium domina (vers. 10), quærerem ubi sedem collocarem (11), Deus ostendit mihi Israeliticum populum, in quo tabernaculum Agerem (12, 13). Qui creavit me : quid Hebræus habeat, et quid illud creare sit apud antiquos illos interpretes, diximus Prov., viii, 22. [131]
14. Ab initio : sive Græc. ante sæculum : usque ad futurum : Græc. usque ad sæculum : ergo æterna, et ipse Deus, cum neque initium, neque finem habeat. Quod enim est a sæculo in sæculum, Græc, secundum Scripturas nullo initio est. Ministravi : ut decebat sapientiam Deo ipsi congenerem, qua Deus ut conjuncta sibi, et apud se existente agit. Joan., i, 2. 15. In civitate sanctificata : Græc. dilecta. 16. In parte Dei mei hæreditas illius : sapientiæ, id est, mei. Vide Græc. Detentio mea, domicilium. 17. In monte Sion : Græc. in montibus Ærmon, sive Hermon : notissimis. 18. In Cades. Alii, in Gaddi, sive Engaddi, ubi palmeta nobilia, et balsamus ; Græc. in littoribus. 19. Juxta aquam in plateis ; ac per vicos urbium decurrentem. 20. Et balsamum : Græc. aspalathus, planta odorifera apud Plinium et cæteros. Myrrha electa : optima. 21 Ungula (onyx) : pro nardo quam continet. Gutta : Græc. stacte, odoramenti genus. Quasi Libanus : thus. [132]
24. Ego mater pulchræ dilectionis : sive, ut alii codices : Ego mater dilectionis illius pulchræ (qua diligitur Deus) : non turpium amorum : et agnitionis : Dei veritatis : vel, optima cognitu. 26. À generationibus, fructibus. 27. Spiritus meus : Græc. memoria mea. 32. Hæc omnia continet liber vitæ : Græc. liber testamenti, sive legis. 33. Domui Jacob : Græc. congregationibus Jacob. 34. Posuit David. Hic commemorat Salomonem, ut primum sententiarum auctorem, quem ipse imitetur : Græc. deest. [133]
35. Qui implet (Deus) quasi Phison sapientiam. In Moyse (sive etiam in Salomone) pleno flumine decurrentem. In diebus novorum fructuum ; quo exundare solet solutis nivibus : ut Jordanis in messe, vers. seq. 37. Assistens : affluens : Græc. deest. 38. Qui perficit primus : qui primus dedit operam sapientiæ : et infirmior : Græc. postremus ; ubi etiam totus versus sic habet : Non consummavit primus scire ipsam, et sic ultimus non investigabit eam, sapientiam scilicet, quam neque primi, neque postremi sapientes, aliorum licet instituti præceptis, capere potuerunt. 39. À mari enim :... ab abysso : tanquam a mari, tanquam ab Oceano : cogitationibus velut a profundo, atque inexhausta mari deductis. 40. Effudi flumina : et quæ paradisum, et quæ mentes hominum tanta copia irrigarunt. 4t. Ego (sapientia loquitur) quasi trames, quasi fossa. Quasi fluvii Dioryx : alia versio ; dioryx enim fossa. 43. Trames : Græc. et facta est mihi fossa in fluvium, et fluvius in mare (crescente et exundante doctrina.) 44. Doctrinam, quasi antelucanum : Græc. tanquam crepusculum matutinum [134]
ortum : illumino : accendam ; illustrem faciam. Et enarrabo illam : Græc. doctrinam : ostendam, declarabo illa, quæ dixi, præcepta sapientiæ. 45. Inspiciam omnes dormientes : penetrabo usque ad mortuorum sedem. 46. In progenies : in generationes sæculorum. Usque in ævum sanctum : in sempiternam vitam reservatam sanctis. 47. Videte : quod videtur dicere, non jam ipsa sapientia, quæ hactenus locuta est, sed hujus libri auctor : ut infra, xxxiii, 18. CAPUT XXV. Tria optanda : tria exosa : labora juvenis, 1 ad 5 ; senum gloria, 6 et seqq. ; res novem jucundæ sensibus : decima super omnia timor Domini, 9 et seqq. ; inter pessima nihil pejus quam mulier nequam, 15, ad finem : mulier continenda domi, 34.
1. In tribus. In Græc. sapientia pergit loqui. 4. Divitem mendacem : quod deceat eos liberaliter agere, non instar egenorum, multa mentiri ac fallere comparando victu. Senem fatuum : Græc. adulterum. [135]
6. Quam speciosum : quam decet canos senesque judicandi officium : quam congruit senioribus cognoscere consilium, quod dent exquirentibus ! 7. Veteranis, senibus ; gloriosis, honoratis, optimatibus. 9. Novem insuspicabilia : Græc. novem cogitationes seu suspiciones beatas existimavi in corde meo : novem enim isti beati : 1. in prole felix ; 2. diu vivens, valensque ; 3. qui videt subversos inimicos ; 4. cui uxor prudens obtigit ; 5. cujus verba irreprehensa sunt ; 6. qui non servit indignis ; 7. qui habet amicum verum ; 8. qui jura sua, quæque opus habeat, enarraturus, aurem attentam ac benevolam nactus est ; 9. qui invenit sapientiam : hæc novem exequitur a vers. 11 ad 14. Decimum autem omnia supergressum, timorem Domini, vers. 13, 14, 15, 16. Sane viventem valentemque, ac videntem subversos inimicos, pro duobus numeramus : alioquin octo tantum essent bona, ac nonum excidisset : quod autem pro amico vero, vers. 12, Græc. habet, prudentiam, vix a sapientia scientiaque secernitur, quam nono loco refert. Quo loco sapientiam intelligas, prout apud homines sumitur : cum vera sapientia sit timor Domini, decimo gradu memoratus. De inimicis vero subversis, meminerimus nos audire hic sensus humanos, per quos, velut per gradus devenimus ad summum illud, verumque et divinum bonum, timorem Domini. [136]
16. Timor Dei. Hic versus in Sixtina deest, supplendus ex aliis codicibus. Fidei autem initium agglutinandum est ei ; Græc. fides initium agglutinandi se ei, sive agglutinationis (conjunctionis) cum eo. 17. Omnis plaga : alia lectio sequentis, obscura et imminuta : Græc. deest. 18, 19. Omnem plagam : videbit vir æquo animo, sed non plagas cordis, læsi et vulnerati, frustrata amore et violata fide, infra 31 ; xxvi, 8 ; xxvii, 22, 23 ; ita et omnem nequitiam, sed non mulieris, tanta est vafritie : tot artes nocendi novit. 20. Omnem obductum : impetum adversæ fortunæ. 21. Omnem vindictam : etiam a publica potestate ; est enim exorabilis : sed non inimicorum, qui se nec evitari, nec placari sinunt. 24. Obcæcat (obscurat) vultum ejus exasperando atque efferendo : a nativa forma in ursi speciem mutat. Tanquam saccum ostendit : rugosum et squalidum facit. 25. Modicum : presso dolore scilicet ; at Græc. suspiravit amari : modicum, forte a sequenti petitum. [137]
27. Ascensus arenosus : tam gravis verbosa mulier viro quieto, quam grave est seni grassari et obrepere per clivum arenosum, nullo pedum fulcimento. 29. Mulieris ira et irreverentia : inverecundia : et confusio, causa pudoris magna : addit Græc. causam ; nempe, si subministret viro (quo vivat) : id enim et viro turpe, et mulieri causa superbiendi, ac saeviendi in virum. 31. Plaga cordis. Vide vers. 18. 33. À muliere : ex Gen. iii. 35. Ad manum tuam : ad imperium tuum, instar jugalis freno obsequentis. CAPUT XXVI. De muliere bona, I, 2, 3 ; zelotypa, 5 et seqq. ; mulier nequam, 10 et seqq. ; fornicariæ indicia, 12 ; filia inverecunda, 13 et seqq. ; mulier bona, 16 et seqq. ; a justitia ad peccatum transitus quam odiosus, 26, 27.
[138]
4. Divitis autem. Sive divitis, sive pauperis cor lætum, vultum exhilarat : quæ sententia referri videtur ad vers. 2. 6. Delaturam civitatis : Græc. διαϐολήν. Civitati crimen illatum, nec privatis tantum, sed universæ communitati, per calumniam. Collectionem populi : Græc. turbæ, sive inconditæ multitudinis. Calumniam mendacem : Græc. mendacium. 8. Dolor cordis. Quartum illud, ima pectoris vulnerans : mulier zelotypa : sive, ut habet Græc. æmula mulieri ; urunt enim se mutuo æmulæ fœminæ, virumque velut in medio deprehensum requiescere non sinunt. 9. In muliere zelotypa, sive æmula, est flagellum linguæ, omnibus communicans : sive commune. Indicat maledicta communicata ac dissipata in vulgus. 10. Boum jugum : conjugium jugum quoddam : quod movetur, concutitur, distrahitur, incertisque fertur motibus : σαλευόμενον : ubi viro bono mulier nequam copulatur. 12. In extollentia oculorum : in inverecundia et protervia, et in palpebris ; i mollitie : quales sunt illi oculi, quos vocat Petrus adulterii plenos. II Petr., ii, 14. 13. In filia non avertente se : ἀδιατρέπτῳ, quod etiam inverecundam sonat. [139]
14. Irreverentia : Græc. inverecunda oculo. Si te neglexerit : si monita tua despexerit. Vide Græc. 15. Sicut viator sitiens ab omni fonte potat, lassusque ad omnem palum consident, ac defiget tentorium, et sicut qui tela congerit, ad omnem sagittam pharetram aperiet, donec deficiat locus ; sic puella inverecunda omni amori patet, quod auctor per modestiam reticet, 18. Mulier sensata : supple, donum quoque Dei est, ex antecedente. Non est immutatio : commutatio, pretium, eruditæ animæ. 22. Candelabrum sanctum : in templo : species faciei : formæ pulchritudo : super ætatem stabilem : maturam : en species pudicæ mulieris, sanctum quid, et candelabri sancti facibus comparatum. 23. Columnæ aureæ : pulchra pulchris, firma firmis fulta, comparat mulieri super plantas firmis vestigiis consistenti, nec vagæ atque incompositæ ; quod magis ad animum referendum, ex vers. seq. Stabilis mulieris : εὐσταθοῦς, rectæ, [140]
bene librato corpore : quod autem pro στερεοῖς, quod Vulgatus legisse videtur, id est, firmamentis (pedum) seu plantis, Græc. nunc habet στέρνοις, pectoribus, nullo sensu, omnino repudiandum. 28. Negotians : mercator : a negligentia : mercatura opus sollicitum : caupo a peccatis labiorum : ars cauponaria scatens mendaciis inflato rerum pretio. CAPUT XXVII. Inopia, avaritia, emptio et venditio, 1, 2, 3 ; cogitationum cribratio, 5 ; cultura animorum, 6 ; ex sermone quemvis explora, 8 ; quærenda justitia : veritas : juramenta, 15 ; maledicta : infida amicitia : arcanorum proditio, 17 et seqq. ; dissimulator sibi ipsi accersit pœnam, 25 et seqq.
1. Avertit oculum : a lege, sive a malis imminentibus, quorum avaritia radix est. I Tim., vi, 10. 2. Angustiabitur peccatum, συντριϐήσεται, constringetur, firmabitur. 3. Conteretur : alia versio. Cum delinquente : abest a Græc, neque ullum habet sensum. 5. Sicut in percussura (concussione) cribri remanet pulvis : lapilli, arena, sic [141]
aporia, dubitatio in cogitatu, ia ratiocinatione hominis : velut cribratione quidam bona malave consilia secernuntur. 7. Sicut rusticatio. Vide Græc, in quo tamen nonnihil desideres. 9. Poderem : illustrem vestem. 10. Veritas... qui operantur illam : tractant, meditantur, cum eaque assuescunt. 11. Leo venationi... sic peccata. Ubi consuetudinem peccandi feceris, repente tanquam ex occulto irruunt, et imparatos rapiunt. 13. In medio... serva verbum tempori : hebraismus, pro, serva tempus, sive opportunitatem, ut habet Græc, parce et cum tempus resque postulat, versare cum insipientibus : at, in medio cogitantium, intelligentium, assiduus esto. 15. Irreverentia : Græc. jurgium eorum : obturatio aurium : propter juramenta interserta. Vide seqq. [142]
19. Quod si denudaveris. Vide vers. 22. 20. Qui perdit amicum : qui cædit. Sensus est proditionem arcani cædem esse amicitiæ, nec magis resurgere cæsam ac mortuam, quam amicum (aut inimicum) neci deditum. Vide autem vers. 22, 23, 24. 23. Non poteris colligare : obligare vulnus. Vide Græc, cujus sensus est, ut obligari et sanari vulnus, ita maledictum resarciri posse ; at arcani proditione rem in desperationem adduci. 25. Annuens oculo. Hac phrasi designatur artifex plura nutibus quam verbis confidens : omnis malæ rei dissimulator, de quo supra, xix, 23, et Prov., vi, 13 ; X, 10. Nemo eum abjiciet : nemo declinat ictus tam caute concinnantis dolos, 27. Non coæquavi ei quemquam ; nihil æque odi atque ipsum. [143]
28. Plaga dolosa : qui cæco ictu ferit per tenebras, sæpe seipsum vulnerat. Dividet vulnera : diducet ; forte etiam vulneribus dividet carnes. 31. Illusio et improperium : pœna insidiatos, sicut leo, insequetur illusores, etc. 33. Continens erit illorum : obnoxius. CAPUT XXVIII. Non ulciscendum, 1 ad 10 ; non contendendum, 10 et seqq. ; bilinguis, 15 ; lingua tertia, seu serens jurgia, 16 et seqq. ; continendæ aures et os, 28 ; sermones suos quisque purget, 29, 30.
2. Relinque : dimitte : Græc. remitte. 3. Homo homini : servus servo. Vide Matth., xviii, 32. [144]
7. Tabitudo... in mandatis ejus : supple, in ulciscentes : intentata scilicet mortis pœna in transgressores legis, quales illi sunt, qui non benefaciunt inimico, nec pecus quoque ejus reducunt ad eum ; ubi Tertullianus : « Quanto magis jubentur ut ipsum sibi ! » Exod., xxiii, 4, 5. Paulus etiam docet vetere lege vetitam ultionem, Rom., xii, 19, 20. Vide etiam illud Davidis ultionem detestantis de Nabalo, I Reg., xxv, 31, 33, et alia passim. 9. Despice ignorantiam : errorem : proximi te lædentis : videtur enim ignorare legem. Sic : Dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Luc., xxiii, 34. 11. Inimicitiam : Græc. calumniam. 12. Secundum virtutem : potentiam, vires. Et secundum substantiam : quo ditior, et potestate firmior, eo iratior. 13. Certamen festinatum... lis festinans : rixa suscepta levi animo. 14. Utraque ex ore : indicat rixas, vel accendi, vel extingui adstantium sermonibus. [145]
16. Lingua tertia : certissima lectio, quam præter Vulgatam græci habeant codices præstantissimi. Proverbialis locutio in Chaldaica Paraphrasi frequens, ut ad Psal. c, Hebr. ci, vers. 5, et ad Psal. cxxxix, Hebr. cxl, vers. 12, linguam tertiam volunt esse eam, quæ inter duos amicos serat jurgia. Unde illi pessima quæque attribuunt, ut bella dissidiaque inter gentes ; hic, excidia civitatum, et illustrium familiarum, vers. 17, 18 ; denique conjugum divortia, vers. 19, etc. Recte autem post linguam duplicem, seu fallacem et ancipitem, vers. 15, subdit linguam tertiam, vulgi usu notam. Quod vero notat Flaminius ad Vaticani marginem annotatum esse pro τρίτην, tertiam, τριπήν, seu τετρυπημένην, perforatam, nemo non videt coniecturas esse hominum non satis cogitantium quid esset lingua τρίτη, seu tertia ; quanquam intelligi posset lingua perforata, quæ secreta non teneat : quo sensu apud Comicum : Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. 19. Mulieres viratas : mulieres fortes, quemadmodum Vulgata vertit xxvi, 2. 22. Non sic quasi qui : sic redundat : vide Græc. Suam : Græc. deest. Hic enim non agitur de iis qui lingua sua perierunt ; sed qui absolute malæ linguæ vulneribus, 21, 23. 23. In iracundia : qui iratam et saevientem non est expertus. [146]
25. Quam illa : mala lingua. 26. Perseverantia : non tamen valebit semper ; nam vir linguosus non dirigetur (non firmabitur) in terra : virum injustum mala capient, etc. Psal. cxxxix, 12. 29. Aurum tuum... confla : expurga. CAPUT XXIX. De mutuo et fidejussione, toto capite : contra mutuo accipientes, nec solventes, 4 et seqq. ; contra recusantes dare mutuo, 10 et seqq. ; eleemosyna, 14 et seqq. ; mutuo accipiens, erro, 29.
1. Qui prævalet manu : qui manu est liberali. [147]
4. Multi quasi inventionem : quasi bonum inventum ac modum acquirendae rei : verti potest tanquam lucrum inexpectatum. Æstimaverunt fœnus : mutuo acceptam, nec reddendam pecuniam, vide vers. 7. 6. Verba tædii : hoc est, cunctationis. Et computabit illud : pecuniam creditam, quasi inventionem : quasi rem bene inventam, bene partam : sive existimaverunt procrastinationem illam quasi præclarum inventum. 8. Sin autem : supple, non potuerit reddere. 9. Convicia et maledicta reddet illi, loco pecuniarum. 10. Multi non causa... multi sunt qui a mutuo dando abhorrent, non causa nequitiæ : non perverso animo : sed eo quod fraudari gratis (nulla spe emolumenti, seu potius, nulla satis idonea metuendi causa) timuerunt ; quos sequentia reprehendunt. Græc. Multi per nequitiam avertunt (se a mutuo dando petentibus) : contra quod Dominus : Volenti mutuari a te, ne avertaris. Matth., v, 42. 11. Animo fortior : ne sis adeo meticulosus, neque duro animo tuo eam excusationem obtendas, quæ est versu præcedenti : quippe qui non modo mutuo dare, sed etiam ultro eleemosynam præstare jubearis (vide vers. 13). Ne trahas, ne protrahas, nec in longum ducas. 12. Propter inopiam : secundum inopiam. [148]
15. Eleemosynam in corde pauperis : in sinu, latenter. Prov. xxi, 14. Græc. in cellis tuis ; suo tempore erogandam, nec alio distrahendam ; sint cellæ ejusmodi, quæ non uni tibi, sed potius pauperi fructiferæ sint. 19. Vir bonus fidem facit, fidejubet : qua sententia molliuntur et explicantur quæ passim in Proverbiis de non fidejubendo feruntur. Confusionem, verecundiam : qui inverecundi negat opem suam proximo laboranti : derelinquet illum (proximum suum) sibi... suæ inopiæ : cujus versus alia interpretatio, sed mutua et obscura, vers. 23. 21. Repromissorem : fidejussorem. 22. Sibi adscribit. Vide Græc. 23. Vir repromittit. Vide vers. 19. 24. Multos perdidit dirigentes, bene habentes : multos etiam viros bonos a recto tramite avertit, dum se fraudibus et vitiligationibus expedire satagunt. Vide vers. 26. [149]
26. Incidet (tanquam in barathrum) in promissionem : fidejussionem. Qui conatur multa agere ut se expediat : sive ut Græc. habet, sectans redemptiones, se a fidejussione expedire satagens : incidet in judicium : in judicia, in lites inextricabiles ; aliter : qui multis se implicat negotiis : sectans redemptiones, ἐργολαϐείας, alienas lites emens : conductorem, redemptorem, institorem agens, multaque agenda suscipiens : incidet, etc. 28. Initium vitæ : vita paucis eget : quod qui cogitaverit, non ad fœnora adigetur, quibus sibi exitium accersat. Vide vers. 35. Domus... turpitudinem, occultans quæ decentius latent. 29. In peregre : in alieno loco. 31. Vita nequam : pudenda. 32. Hospitabitur. Nec minus incommoda, aut injucunda susceptio talium hospitum, qui mendicandi consuetudine frontem perfricuerint. 33. Transi, hospes : oratio peregrini impudentis, cibos ab hospite tanquam debitum exigentis : ciba cæteros : Græc. me. 34. Exi a facie honoris : oratio excusantis ab hospite suscipiendo ; decede ab honoris loco quem concedo amicis. Necessitudine domus meæ : domo opus habeo ; hospes alius supervenit, fratris instar charus. Vide Græc. 35. Gravia hæc : hæc præcepta sunt correptio domus ; instructio, emendatio. [150]
Improperium fœneratoris : ejus qui accipiendo fœnori, eo inopiæ redactus est, ut eversa re domoque, vagus ac profugus nullo possit loco consistere. CAPUT XXX. De liberis ab ineunte ætate curandis, ad 14 ; de valetudine, ad finem usque capitis : de ejus pretio, 14 ad 22 ; ad eam servandam adhibenda lætitia, 23 ; continentia, 24 ; et in cibis deiectus, 27, fugiendæ curæ : tristitia, invidia, ira, 22, 24, 2S, 26.
1. Proximorum ostia : erro, inops, vagus. 7. Pro animabus filiorum. Vide Gr. Et super omnem vocem : omnem rumorem malum de filio : turbabuntur viscera ejus : culparum metu, et emendandi studio, quod est curare vulnus. 8. Remissus : dissolutus : remissis habenis ac stimulis. [151]
10. Obstupescent dentes tui : stupor dentium, pro frendore : ex ira adversus filium. 13. Ne in turpitudinem : ne turpes ejus mores tibi probro vertant. 14. Melior. Hic titulus in Gr. de valetudine, cujus pretium hic, tuendae rationes, ac morborum causas exequitur, vers. 22 ad finem. Malitia : malo corporis habitu. 17. Requies (cessatio) æterna : mors ; alia phrasi. 18. Bona : meliora : abscondita in ore clauso : sive moribundi qui jam glutire non valet, palato et gutture jam exsucco. Vide Gr. Appositiones epularum. Alludit ad antiquum morem, cujus vestigium supererat ad nostram usque ætatem in regum funeribus. [152]
20. Sic qui effugatur : qui finem habet : Gr. qui persecutionem patitur it Domino, immisso exitiali morbo. 21. Videns oculis, oggestos cibos, vitæque sustentandae avidus, deficit viribus. 23. Sanctitatis : forte sanitatis, de qua hic agitur, quæ tamen longe valent amplius de sanitate mentis de qua seq. vers. Gr. deest. 24. Contine : continens esto. 26. Zelus : invidia, livor. Cogitatus : Gr. cura, sollicitudo. Post hunc versum, multa habet Græcus quæ respondent Vulgatæ, cap. xxxiii, 16 et seqq. usque ad finem capitis, quo loco convenientius reponentur. 27. Splendidum cor : liberale, ingenuum : et bonum : lætum : bono habitu et sano : et hoc ad valetudinem pertinet, ut cibi non sordide, sed diligenter apteque, nec sine delectu apparentur. Hic versus in Sixtino legitur, vers. 13, cap. xxxiii, alienissimo loco, ut notabimus. [153] CAPUT XXXI. De divitiis curisque conjunctis et avaritia, 1 ad 12 ; de conviviis, usque ad finem : mensa divitis, ibid. ; intellige ex te ipso quæ sunt proximi, 18 ; sobrietas præsertim in vino, 22 ad finem -valetudini utilis, ibid. ; bonus et liberalis conviva, 28, 29, 41, 42.
1. Vigilia honestatis : sive Græc. divitiarum : hoc est, vigilia ex sollicitudine divitiarum, amplæque et honorabilis vitæ. Porro hæc habentur in Græc., cap. xxxiv. Cogitatus : cura. 2. Cogitatus præscientia ! : cogitatio præscia futurorum malorum quæ imminent divitibus : avertit sensum : nihil tuti cogitanti relinquit. At Græc. cura vigiliæ (seu vigil) interpellat soporem : et infirmitas gravis : Græc. ægritudinem gravem eluet (allevabit) somnus. 3, 4. In requie sua : in cessatione, in fine, ut habes vers. 4. In diminutione victis : in dispergendo, sive dissipando victu, id est, opibus quibus vita sustentatur. Sensus autem utriusque sententiæ est : Alius in colligendo laborat, alius in dispergendo : ad extremum, in vitæ fine, ille laborum fructum, hic egestatem reperit : quæ et similia, si ad vera bona referas, perfectam habebis sententiam. 5. Consumptionem : Græc. qui insequitur corruptionem, ipse (ea) replebitur : corrumpetur, peribit. 6. In auri casus : Græc. in exitium propter aurum : in specie ipsius, auri scilicet. Græc. et facta est perditio ipsorum, ante faciem ipsorum, manifesta et ineluctabilis. 7. Lignum offensionis (sive idolum) est aurum sacrificantium : Græc. (aurum de quo vers. antecedente) lignum offensionis est (sive idolum) sacrificantibus ei (auro scilicet) : quod congruit loco Pauli : avaritia est idolorum servitus. Coloss., iii, 5. Deperiet. Vide Græc. [154]
9. Laudabimus : Græc. beatificabimus ; beatum prædicabimus. 10. Qui probatus est in illo : auro. Vide Græc. 12. Supra mensam magnam. Jam aggreditur de conviviis : qui sermo deducitur ad vers. 19 sequentis capitis, ac primum describit divitum avarorum magna et invisa convivia, monetque ne ciborum copiam, sed animum præbentis aspicias. 14. Oculus nequam : avarus, invidus, quasi diceret : Quid lætaris avarorum conviviis ? qui si quid parant lautius, aspicientes dolent, tibique invident, ut exponit sequens. 15. Ab omni facie lacrymabitur, sive lacrymat : ille avarus convivii instructor, plorat cibos quos ipse aspicit in mensa sua tibi administratos. Facies pro re conspectui oblata. Cum viderit : Græc. quocumque aspexerit ; quemcumque cibum velut oculis designaverit, ad eum tu 16. Ne extendas manum... et invidia : ne invidia (avari tibi invidentis cibos) contaminatus (ejusque lividis oculis reprehensus) erubescas : Græc. deest : quo sublato cum sequente planior nexus. [155]
17. Ne comprimaris : Græc. ne collidas cum eo (manum de qua agitur) in catino. 18. Intellige quæ sunt proximi. Optima regula morum, quam ad mensam quo-que adhibendam docet ; si quid concupiscis, intellige et ab alio posse appeti, et largire ultro, sive dimitte cupienti. Addit Græc. et in omni re (quamvis exigua) cogita (ac te prudentem præbe). 19. Utere : Græc. comede ut homo ; ne belluæ more sis vorax. 20. Causa disciplinæ : temperantiaæ. 21. Prior illis : non tantum temperantiæ, sed etiam honoris causa. 22. Non laborabis : cruditate et crapula : Græc. asthmate. 23. Vigilia et cholera : concitata bilis : et tortura : alii, torsiones : viro infrunito : indocili, intemperanti. In Græc, vers. 23, 24, ordo commutatur. 24. In homine parco : sobrio : in ventre moderato. Græc. Dormiet usque mane : Græc. surrexit prior (surrexit matutinus, et præ aliis vigil.) Et anima illius cum ipso : vivax, suique compos. 25. Et si coactus... in edendo : Græc. in epulis surge e medio : Græc. pomorum (ac secundæ mensæ) ; evome : ex antiquæ medicinæ præceptis, atque inde inolitis moribus. Refrigerabit te : Græc. requiesces, desines. [156]
28, 29. Splendidum in panibus... nequissimo in pane : panis, hebraismo noto, pro toto victu. 30. Diligentes in vino : Græc. ad potandum alacres : in vino ne esto fortis. 31. Sic vinum. Probatur in potatione quo ingenio quis sit, vino arcana resolvere. 32. Æqua vita : vinum sobrie potum æquabilem ac temperatam vitam facit. Si bibas moderate : Græc. mensura sua. Vide vers. 36, 37. 40. Ebrietatis animositas : Græc. multiplicat., etc. ; minorans virtutem ; minuens vires. [157]
42. In repetendo : debito sive promisso. CAPUT XXXII. De rectoribus, ad 4 ; quasi unus ex ipsis, i ; senes loquantur : juniores magis audiant, 4 et seqq. ; domi morandum quam maxime, i 6 ; viri boni, 18, 19 ; prudentes, 23, 24 ; correptio : a quibus abstinendum viis, 25 ; caute agendum, 27.
1. Rectorem convivii ex symbolis ; quod antecedentibus magis congruit. Agit autem de illis conviviis gravibus, moderatisque, quæ, veterum sapientum more, optimis sermonibus condiebantur ; patet ex vers. 4 et aliis, senioribus docentibus, tacente juniorum turba, adhibita sane musica, verum ut par erat in tali convivio, gravis illa et sacra de qua xliv, 5, quæ cupiditates componeret, non accenderet ; procul autem illæ crebrae, atque ad multam noctem protractæ perpotationes ; sed quisque monebatur ut maturus domum) rediret, ibique se graviter oblectaret, 14, 15, 16, nec priusquam gratiis Deo actis discederet, vers. 17. Non igitur immerito instruitur ille rector qui his rebus præsit : quanto autem magis officio suo invigilet populorum rector ? 2. Omni cura tua explicita recumbe : rebus omnibus comparatis accumbe ad, mensam cum reliquis. In populo regendo ne quiescas, nisi officio functus. 3. Ornamentum gratiæ : vide Græc. dignitatem consequaris corrogationis : deest Græc. Forte : coronationis, et esset altera versio posterioris membri hujus versus. Coronas autem in conviviis adhibitas, etiam illud testatur : Coronemus nos rosis, Sap. ii, 8 ; quant6 ergo magis rectori quam reliquis ? [158]
5. Diligenti scientia ; accurata : non impedias musicam in convivio resonantem, ut vers, 7, 8, sed qualem mox diximus, doctis temperatisque sermonibus congruentem : Græc. musica, neutro plurali : instrumenta musica, cantus, sub quibus etiam comprehendas hominum consiliorumque concentum. 6. Ubi auditus non est : ubi turba nullaque attentio dictis : contra Græc. ubi acroama est : ubi musici cantus, ne obloquare : importune noli extolli, ne intempestive sapientem agas ; Græc. ne sapientiam ostentes : ut faciunt illi qui inter cantus ut periti hujus artis, argute disserentes, obtendunt alios, cum audiendi, non dicendi sit locus. Allegorice : Ne pulchros et concinnos sermones interturbes. 7. Gemmula carbunculi : Græc. sigillum ; comparatio, sive Græc. concentus musicorum. 8. Sicut in fabricatione : in opere aureo : signum, Græc. sigillum, est smaragdi : numerus musicorum : Græc. melos, modulatio. 10. In tua causa : cum ad te sermo devenerit : quæ in conviviis quoque illis ad sapientiam institutis, observata, ad totam postea vitam transferantur. 11. Si bis : Græc. refert ad præcedentem : habeat caput : sit a certo capite, initioque deductum : melius ex Græc. κεφαλαίωσον : in summam contrahe sermonem ; addit : paucis multa ; supple : complectere. 12. In multis esto quasi inscius. Invisum et importunum hominum genus, qui omnia scire se volunt, aliosque enecant sermonibus : tu audi tacens simul et quærens : interrogans ; quippe qui doceri, quam docere malis : quod sæpe Aug. de se profitetur, præsertim epistola nona ad Mercatorem : Græc. aliter, sed eodem sensu : Esto quasi sciens : et simul tacens (nec ostentes scientiam). 13. Non præsumas : ne te æquaveris : Græc. ne te geras pro æquali, ubi sunt senes. Vide Græc. [159]
14. Ante grandinem : Græc. ante tonitruum ; ante verecundiam : Græc. ante verecundum. Significat autem verecundi adolescentis dicta quadam pudoris gratia commendari : quæ gratia tam præcedere nata sit, quam tonitruum præcedit coruscatio. Pro reverentia : iteratum ex vers. 9. Græc. deest. 15. Horα surgendi : e mensa : non te trices : nec velut impeditis gressibus vacilles, aut etiam labare temulentus ; sive, ne te involvas tricis, vanisque impedimentis ; aliamque ex alia remanendi excusationem nectas. Vide Græc. Præcurre prior : Græc. recurre in domum (ne vagere) : et ne torpeas (somno aut desidia oppressus, neque ex torpore resideas domi, sed animum recolligendi studio). Illic avocare, illic lude : ibi dulces lusus, dulcia animi avocamenta quæras. En quam sobrii, quam sani ex illo convivio redeant ; unde sequitur : 16. Et age conceptiones tuas. Fac quæ vis, age ingenio tuo, dummodo a malis ac superbis dictis factisque abstineas. 17. Benedicito Dominum... inebriantem te. Ne ante discesseris quam Deo, ut vero convivii apparatori, gratias egeris ; quo fine concluditur sermo de conviviis. 19. Qui insidiose agit : Græc. simulator : hypocrita : scandalizabitur in ea : offendet in legem. 21. Comparationem : σύγκριμα : consensionem : fœda adulatione. 22. Intelligentiam : Græc. cogitationem : considerationem. Alienus, impius, infidelis : non pertimescet timorem : male securus ex inconsiderantia et animi levitate. [160]
23. Etiam postquam fecit eum eo. Græc. secum, id est (ex propria sententia) sine consilio : etiamsi res suas fortunæ permittat. Suis insectationibus : suis ipse consiliis capietur. Deest Græc. 25. In viti ruinæ : Græc. prœcipitii. Et non offendas : ne offendas in lapides : Græc. in lapidosis (et difficilibus itineribus) : nec credas te viæ laboriosæ, Græc. inexploratæ. Hic observa tres evitandas vias : exitiosas sive præcipites, difficiles et periculosas, inexploratas. 26, 27. Crede non liberis ac propinquis ; sed animæ tuæ, ipsi tibi : age prout recta ratio suaserit. Hoc est conservatio mandatorum, si non aliena ratione ducatis, sed tua ; sive etiam fide, ut habet Vulgata : quanquam Græc. deest. CAPUT XXXIII. Deum timens : legi credens, 1, 2, 3 ; irrisor, 6 ; Deus instar figuli, ut vult alios erigit, alios deprimit, 1 ad 15 ; justo tamen judicio, ibid. contrariorum sapiens ordinator, 15. Auctoris sedulitas in conquirendis sententiis, 16. Vir sapiens ne se subdat filio : non uxori ; non cuivis homini, 20 et seqq. ; dimissionem opum reservet testamento, 20, 24 ; de servis continendis, ac benevole tractandis, 25 ad finem : otiositas, 29.
2. Et non illidetur : Græc. simulator (hypocrita) quasi in procella navis ; semper agitatus, nullo certo tramite. [161]
3. Lex illi fidelis : addit Græc. Sicut (ostendit) interrogatio (sive probatio) justorum. 4. Qui interrogationem : Græc. Para verbum (meditare quæ dicas), et audieris. 5. Rota carri : stridens, importuna, versatilis. 6. Equus emissarius, amicus subsannator, irrisor, sub omni suprasedente, sub omni insessore hinnit, quo risum significat, æque arridet, æque illudit omnibus. 7. Quare dies diem superat ? Summa est : Quemadmodum lux omnis, dies omnis, annus omnis a sole est ; et tamen dies die, annus anno illustrior ac pulchrior (Dei enim sapientia discriminavit dies, et alios quidem in festos consecravit, alios instituit ad numerum tantum, et ad implendum mensium annorumque curriculum), ita homines ab una terra orti, disponente Deo, alii aliis clariores. Hæc summa usque ad vers. 15. Jam singula perpendamus. 7. Quare dies diem... annus annum : cum sint omnes a sole. Annos quoque aliis alios antepositos Vulgata commemorat : nec absurde ; est enim annus jubilaeus singularis inter annos dignitatis. Græc. Quare dies diem superat, et (tamen) omne lumen diei anni (seu per annum) a sole ? 8. À Domini scientia : sapientia. 9. Dies festos ipsorum : inter ipsos. Ad horam : suo tempore. 10. Magnificavit : Græc. sanctificavit. 11. In multitudine disciplinæ : doctrinæ et sapientiæ. [162]
12. Ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit : suo ministerio consecravit levitas et Aaronis familiam. Ex ipsis maledixit, et humiliavit : ademit sacerdotium familiæ Heli, et transtulit ab Abiathar ad Sadoc. I Reg. ii, iii ; III Reg. ii, 27, 35. Convertit illos a separatione ipsorum : abstulit honores quibus a cæteris separati erant. Græc. Avertit sive dejecit illos a statione ipsorum, sicut de Sobna dictum : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Isa. xxii, 19, quod cum flat pro imperio ac potestate summa, fit tamen recto justoque judicio, vers. 13, 14. 15. Contra malum bonum est : humana contrariis constant : neque purum bonum, malumque inest rebus : duo et duo, omnia gemina, ac velut bina procedunt : sed unum contra unum : quæque res habet adversarium, ut veluti civili bello conficere se adversa videantur ; sed Deus res temperat, et stare orbem jubet. Vide infra xlii, 25. 16. Et ego. Solent sacri sententiarum auctores harum cursum abrumpere insertis adhortationibus ad animos excitandos : maxime ubi grandiora vel utiliora prompturi sunt : sic Salomon, sic Sapientiæ auctor, ad quorum exemplum hunc sermonem instituit Ecclesiasticus. Novissimus sapientum evigilavi : posteaquam Israelitæ a colligendis majorum sententiis diutissime cessarunt. Quasi qui colligit acinos post vindemiatores. Ita, ego post Salomonem, post Agur, post alios magistros, quorum sententias Ezechiæ tempore collegerunt, Prov. xxv, 1 ; xxx, 1 vindemiæ uberrimæ collegi reliquias, haud minore copia atque illi, qui vineam primi messuerunt, vers. 17. [163]
20. Et mulieri : uxori. Possessionem tuam : Græc. res tuas. Et depreceris pro illis : rebus scilicet tuis in tua egestate suppliciter repetendis. 21. Non immutabit te omnis caro : Græc. Ne commutaveris te omni carni, ne te cuiquam homini vendideris, addixeris. 22. Respicere in manus : tanquam dona expectantem, atque inde suspensum. 24. In die consummationis : ex antecedentibus : serva res tuas quandiu vivis, testamento relicturus eas cui oportuerit. 25. Cibaria : in Græc. titulus : De servis. Cibaria... asino : ne tamen servos habeas pro mutis animantibus, docebit vers. 31. 26. Operatur in disciplina. : servus opere exercitus, quærit requiem tantum ; remissis autem manibus, sive otiosus, quærit libertatem sive licentiam. Græc Operare in puero sive servo (admove illum operi) : et invenies requiem. [164]
30. Curva illum compedibus : Græc. aggrava pedes ejus ; ne tamen plus æquo sævias, subdit : non amplifices (Græc. ne multiplices plagas, ne sis nimius) super omnem carnem : ne sis immisericors adversus omnem hominem, etiam servum. 31. Sicut anima tua : Græc. sicut tu. Quasi fratrem : Græc. sicut teipsum. In sanguine animæ : Græc. in sanguine. Alludit ad originem servitutis : primi enim servi, bello capti ; sive etiam quod empti grandi pecunia, quæ familiam tuam sic vegetat, ut sanguis ipsum corpus : sive, ut addit Græcus, tracta eum sicut teipsum, quoniam tanquam anima tua, egebis illo. 33. Si extollens discesserit : si tollens, sive rapiens aliquid, aufugerit. CAPUT XXXIV. Somnia : divinationes, ad 8 ; vera prævisio futurorum es lege ac promissis : ex experimentis et sapientum consilio, 8 et seqq. ; spes in Deum, 15 et seqq. Auctoris gravia pericula, 12, 13. De oblationibus, 21 et seqq. ; ex iniquo et substantia pauperum, ibid. ; oppressores pauperum, 25, 26 ; uno animo agendum, 28, 29 ; ne in peccata recidas, 30, 31.
1. Extollunt : Græc. ad verbum : Volare faciunt (dant pennas) eodem sensu : animos addunt, facilia fingunt omnia. Alludit ad eos qui se pennatos somniant, et in sublime raptos. [165]
3. Hoc secundum hoc. Sic se habet somnium, nihil aliud est quam homini exhibita hominis similitudo mendax, atque ante faciem : tanquam in speculo : Græc. similitudo faciei. 4. À mendace : Græc. a falso, a somnio, quod nihil nisi mendacium est. 6. Sicut parturientis. Mulieres gestantes uterum, quibus, quamque vehementibus phantasiis perturbentur, notum est. 8. Sine mendacio. Quasi diceret : Recurre potius ad legem verbumque divinum, ubi incorrupta veritas, ubi per certa promissa, vera et utilis cognitio futurorum, quemadmodum Isaiæ viii, 19, 20 : Et cum dixerint : Quærite a pythonibus et a divinis... ad legem magis et ad testimonium, sive oraculum, quale a Deo vero mitti solet. Et sapientia in ore fidelis complanabitur : plana et aperta fiet. Græc. perfectio (erit) : ad perfectum deducetur. Sensus est : Si futura investiganda sunt, præter legem divinam, observari posse virorum sapientium provida consilia et praescias conjecturas, ut docent seqq. 10. Qui in multis factus est : Græc. qui multum peregrinatus est : per multas regiones : Qui mores hominum multorum vidit, et urbes. unde vers. 12 : Multa vidi errando : peregrinando. Multiplicat malitiam : sive ut Græc. astutiam. [166]
11. Qui tentatus... qui implanatus : gemina versio 9 et 10, cujus hic erit sensus : Qui deceptus est fit astutior, atque etiam fit nequior, animo per hominum corruptelas a sinceritate ac simplicitate deflexo. 12. Plurimas verborum consuetudines : agendique rationes : hebraica phrasi, verba pro rebus. Græc. planior : Multa vidi circumerrando (peregrinando) : et plura verborum meorum intellectus meus : quæ doceo, ea plerumque experimento vera comperi. 13. Usque ad mortem. Vide cap. li, 3 et seqq. Gratia Dei : Græc. servatus sum horum gratia : non per somnia et divinationes, de quibus ab initio capitis, sed per legem et timorem Dei, ac præcepta quæ nunc trado, sæpe ipse servatus sum. 14. Spiritus timentium Deum quæritur : Græc. vivet, ζητήσεται pro ζήσεται, vivet. 19. Protector potentiæ : sine quo nulla est potentia nostra, seu mavis, protector potens, noto hebraismo. Græc. ad verbum : Protectio opposito scuto. Firmamentum virtutis : validum, inconcussum ; umbraculum meridiani : a meridie, et quavis tentatione gravi. 20. Deprecatio : Græc. custodia ab offensione. [167]
21. Maculata : μεμωμημένη, a μῶμος, probrum, macula. Græc. μεμωκημένη, ridicula, risu digna. Subsannationes : derisiones : injustorum, ex iniquo et rapto immolantium, Deoque illudentium. 25. Homo sanguinis : cædis reus. 26. Qui aufert in sudore, sudanti et laboranti, panem : seu panem sudore partum. 28, 29. Unus ædificans : unus orans : intellige in eadem familia, ut doceantur communi studio bene agere. 30. Qui baptizatur (lavatur) rediens a mortuo. [168] CAPUT XXXV. Pergit de oblationibus et precibus, toto capite ; humilium precum vis, 21 et seqq.
1. Qui conservat : ipsa legis observatio oblationis multiplicatio est. 2. Sacrificium salutare : Græc. sacrificans salutaris, genitivo casu : supple : oblatione, sive pro salute. 3. Et propitiationem : alteram versionem eamque planiorem vide ad vers. 5. 4. Retribuet gratiam : Græc. contra : qui retribuit gratiam (benefactori) offert similaginem. 10. Bono animo : Græc. in bono oculo, non parco, non invido. Vide vers. 12. 11. In omni dato : donatione : hilarem fac, Rom. xii, 8 ; II Cor. ix, 7. [169]
12. In bono oculo : cum Deus erga te beneficus ; cum res tuas respexerit. Adinventionem manuum : dona ex iis quæ acquisiveris : quæ sub manu tua inveneris, phrasi usitata, Levit., xiv, 21 ; xxv, 26, 28, et alibi passim. Læto oculo redde inventa, sive dona. 14. Munera prava : diminuta : vide Græc. et vers. 10. 15. Gloria personæ : Græc. δόξα, opinio, respectus seu acceptio personæ. 20. Qui adorat in oblectatione. Græc. cultor (Dei), etc. 21. Oratio humiliantis se : Græc. humilis, afflicti. Donec propinquet, non consolabitur : non revocabitur, μὴ παρακληθῆ : non desistet a cursu, donec coram Deo steterit : oratio, legati instar, primum quidem, nubes penetrat : 2. non desistit donec perveniat ad Deum : 3. ubi pervenit, non discedet, donec Altissimus respiciat. Vide orationis improbæ et ad molestiam usque urgentis ingenium, Luc., xi, 7, 8 ; xviii, 5. 22. Non elongabit : Græc. non tardabit, non habebit in illis patientiam : sic [170]
Luc., xviii, 7 : Deus autem non faciet vindictam electorum suorum... et patientiam habebit in illis ? Ut contribulet : conterat. Vide Græc. 23. Plenitudinem superborum : contumeliosorum turbam : sceptra (potentiam) iniquorum contribulet : confringat, atterat. 24. Adæ : dativo casu : videtur ex Hebr. vertisse ubi loco, homini, scribitur, Adæ ; sensusque est : Reddet hominibus et cuique homini secundum opera sua : imo secundum præsumptionem, sive ut habet Græc. secundum cogitationem illius : arcanorum testis, neque tantum operum, sed etiam cogitationum ultor. CAPUT XXXVI. Oratio auctoris pro populo, et sancta civitate ab inimicis et principibus vexata, ad 20 ; orat etiam pro gentibus, 4 et seqq. Aaronicæ familiæ dignitas, 17. De rebus subtili judicio discernendis, 20, ad finem : uxor pulchra et sapiens, ibid.
1. Miserere. Postquam egit de oblationibus et precibus, ipse ad orandum se convertit. Deus omnium : eo quod pro gentibus quoque precaturos sit ; et congruit locus, eum de persecutione gentium sit acturus ; qua occasione de gentium conversione vaticinari videtur : quem spiritum magis magisque effundebat Deus, accedente Christi tempore, in quo benedicendæ erant gentes. Vide vers. 3, 4, 5. [171]
6. Immuta, itera, mirabilia. 10. Festina tempus : accelera : quod est gravia et extrema patientium. Memento finis : rem cito deducas ad exitum : Græc. memento juramenti (pactique ac jurati cum populo tuo fœderis). Hæc ad quod tempus pertineant, per historias liquet. Sane soluta captivitate Babylonica per Cyrum, Judæi alta pace potiti sunt sub Persarum regibus, sub Alexandro Magno, sub Macedonibus ; neque unquam causa religionis invisi, nisi sub Antiocho Epiphane orta vexatione ea de qua in præfatione diximus ; et tamen hic nonnihil annotari e re erat. 11. Qui salvatur : si quis hostium incolumis ab hominibus abeat, eum tu iræ tuæ flamma corripe. 12. Principum : Syriæ, quorum regno attributi : inimicorum nostrorum se gerentium pro diis, ac supra omne numen sese efferentium ; unde sequitur ; atque dicentium : Non est alius præter nos : cui Judæi serviant ut diis ac regibus. Vide infra, li, ac præsertim vers. 7, 12, 14. Congruunt verba superba quæ passim invenias in Machabaicis : et vaticinia Danielis de Antiocho Epiphane, vii, 25 ; viii, 25 ; xi, 36, etc. Cæterum Ægypti reges Macedonici benevoli adversus Judæos fuere, et a Ptolemæo quidem Lagi filio capta Jerosolyma amplificandi imperii causa, nullo gentis odio, cum captivis benefecerit, et ad militiae honores evectis regnum tuendum tradiderit. Ptolemæus Philadelphus, ejus filius, quantum piæ genti faverit, notum, cujus quippe temporibus acciti Septuag. seniores judaica religio summo honori fuerit. Ac Ptolemæus quidem Evergetes, [172]
hujus nominis primus Philadelphi filius, multa licet comminatus, quod Onias II, consuetum tributum denegasset, a Josepho tamen Tobiæ filio Jerosolymita, usque adeo delinitus ; ut sancta gens nusquam clarior haberetur. Neque secuti reges ab ea sententia recesserunt ; nam quod de Ptolemæo Philopatore in tertio Machabaico refertur, minas potius et conatum quam persecutionem fuisse, et in Præfatione notavimus, et ad cap. l copiosior erit dicendi locus. 13. Congrega omnes tribus : persecutione dispersas. Hic in Græco insertus est vers. 27, cap. xxx, de conviviis, alienissimo loco, ut res ipsa demonstrat : ex quo liquet in Græcis potius quam in Latinis ordinem perturbatum. 14. Miserere. Continuatio hujus precationis invenitur in Græco cap. xxxvi, 16, usque ad 20. Ex quo etiam confirmatur in Græco perturbatum fuisse ordinem, cum non constet precationis illius series. Quem coœquasti, sive Græc. assimilasti, primogenito tuo : quem primogeniti honore donasti. 15. Civitati sanctificationis tuæ (in qua est templum tuum) Jerusalem. Hæc indicant vexationem, quam hic deprecatur, maxime incubuisse in Jerusalem et templum : quod revera factum sub Seleuco Philopatore et Antiocho Epiphane ejus filio, nec alias usquam. Vide Præfat. 17. Creaturæ tuæ sunt : nominandi casu : Græc. creaturis tuis ab initio : priscis temporibus : jam inde ab Abrahamo, seu mavis, ex Semo cui benedixit Dominus præ cæteris fratribus, Gen. ix, 26, 27, non sicut Chanaan, qui ab illo initio maledictus, ibid. 25. Prædicationes : an prædictiones ? Græc. Suscita prophetias Danielis, Zachariæ, Isaiæ, quoque et aliorum de Machabaicis victoriis, deque Syriæ regibus conterendis. 19. Secundum benedictionem Aaron. Postulat ut permaneat apud Israelitas [173]
veram ac legitimum sacerdotium : non quale erat tunc sub Antiocho Epiphane, venale, atque infandis sacerdotibus Jasoni, ac Menelao pretio prostitutum, pulso Onia III legitimo ac sanctissimo pontifice, ut habes II Mach., iv, 8, 23. Et Jason quidem Oniæ frater ac de Aaronis genere : Menelaus vero cui etiam nomen Oniæ fuisse Josephus memorat, frater Simonis Benjaminitæ, II Mach., iii, 4 ; iv, 23 ; non ergo ab Aaronis stirpe, nedum Oniæ III frater, quidquid dicat Josephus, Origin. xii, 6 ; nam quod aiunt : ideo dictum Simonis illius Benjaminitæ fratrem, quod ejus sororem duxerit, cæterum Oniæ III, et Jasonis germanum fuisse, gratis dicitur, nec historiæ sacræ congruit : si enim hujus Oniæ atque Jasonis frater fuisset, Machabaica historia non de eo sic scriberet : Misit Jason Menelaum supradicti Simonis (Benjaminitæ) fratrem : sed suum et Oniæ III, ac de Menelao, ut de Jasone diceret, quod proprium fratrem captivaverat, II Machab., iv, 23, 26, cumque iste Menelaus Oniam III etiam occiderit, quanto magis memoraret eumdem parricidam, ac proprii fratris interfectorem fuisse ! De quo tamen reticet, ibid. 34 ; neque quidquam aliud de Menelai stirpe memorat, nisi eum Simonis Benjaminitæ esse fratrem ; quo satis ostendit a sacerdotali genere alienum, uti prædiximus. Cujus etiam loco Lysimachus ejus frater pontificatum accepit, Onia III adhuc superstite, ibid. 29, quarum corruptelarum occasione, cum eas in hæc tempora incidisse demonstratum a nobis sit, Ecclesiasticus hic et infra XLV, 31, Aaronicæ familiæ dignitatem, et pontificiæ successionis ordinem commendat. De his autem, deque Josepho hic non semper audiendo, vide Præf. Atque hic precatio desinit : jam aliæ sententiæ. 20. Omnem escam... cibus cibo melior. Dicturus de rebus subtili judicio discernendis, hinc incipit ; sicut cibos a cibis, ita cogitationes a cogitationibus quodam gustu secernendas, quod sequenti congruit. 21. Fauces contingunt : guttur gustat ferinam, gustandoque discernit ab alia quavis esca ; ita et cor sensatum. 22. Homo peritus : multa expertus, 23. Omnem masculum : in mulieribus idem sexus, sed tamen delectus est virginum, in quo magis necesse est discretione uti. 24. 25. Species mulieris... si est lingua curationis : Græc. si linguæ illius [174]
(mulieris) inest misericordia et mansuetudo, non est vir illius, etc. Sensus est : Muliebris quidem formæ cupiditas omnem aliam hominis cupiditatem supergreditur ; sed si accedet linguæ verborumque lenitas, vir ejus communi hominum conditioni eximendus. Quæ etsi intricatiora in interpretatione latina, huc tamen haud incommode trahi possunt. Lingua curationis : quæ vitia emendet verbis sapientibus, ac lenitate sanet animi ægritudinem. 26. Qui possidet... inchoat possessionem. Initium omnis bonæ possessionis est bonam mulierem possidere ; inde ordiendum ei qui dives esse vult. Adjutorium secundum illum est : simile sibi, Gen. ii, 18, congruum, suoque animo consentaneum. Columna ut requies : Græc. columna (et firmamentum) quietis. 27. Ingemiscit egens : Græc. erro, in tuto exceptus loco : ut patet ex seq. 28. Quis credit : clarius Græc. Quis credit succincto latroni exerranti de urbe in urbem ? sic (neque creditur) homini non habenti nidum (hoc est familiam) ac solventi (equum vel currum) ubicumque advesperascet, ubicumque nox oppresserit : quod Vulgatus vertit, ubicumque obscuraverit : significat autem in vulgari vita ac Veteris Testamenti conditione, viro bono habendum esse lectulum, ac fidam lectuli consortem, neque quolibet divertendum. CAPUT XXXVII. De veris falsisque amicis et consiliariis dignoscendis, ad 19 ; a quo petenda consilia, 17, 18 ; Deus imprimis consulendus, 19 ; ratio antecedat actus, 20 ; veri falsique sapientes, 22 et seqq. ; quisque se probet, 30, 31 ; ut a cibis, sic a voluptatibus temperandum, 32, 33, 34.
1. Est amicus solo nomine : et hoc de dignoscendis amicis ad discernendi judicium pertinet, qua de re agi diximus a superioris capitis vers. 20. [175]
2. Sodalis et amicus : Græc. sic nectit : Nonne tristitia intus, usque ad mortem, sodalis et amicus convertens se ad inimicitiam ? 3. 0 præsumptio : Græc. 0 cogitatio prava, unde (quo fonte) devoluta es, ut operires aridam (sive terram) dolis ? (rupto amicitiæ fœdere, ac subdolis invectis amicitiis.) 5. Condolet, sive Græc. collaborat. Contra hostem accipiet scutum : specie ut amicum tueatur, revera ut ventri suo consulat. 7. Noli consiliari. Hunc versum Græcus transtulit post 11. À zelantibus te : ab æmulis tuis. 8. Omnis consiliarius (talis) prodit consilium : Græc. planior : Omnis consiliarius effert (jactat) consilium ; sed est consiliarius in semetipsum : quod Vulg. vertit in semetipso : est qui consulat sibi. 9. À consiliario... scito quæ necessitas, sive utilitas. Ne petas consilium, nec arcana tua prodas sine necessitate. Ipse enim animo suo cogitabit : Græc. sibi considet. 10. Ne forte mittat sudem in terram : offendiculum aliquod : quod sequentibus verbis congruit : Græc. sortem super te. Grotius conjicit pro κλῆρον sortem, reponendum σκληρόν, durum quid, in quod impingas : quod Vulgatus verterit sudem. [176]
12. Cum viro irreligioso : aperte excidit negatio quæ habetur in Græc ; subdit enim vers. 14 : Non attendas his in omni consilio. Sic ergo habet Græcus : Ne tractaveris cum eo qui te suspectum habeat, et ab æmulis tuis absconde consilium ; cum uxore, de œmula ejus ; cum timido, de bello : quisque enim consulet secundum ingenium ac rationes suas. Jam ad singula. Cum negotiatore, de trajectione : de convectendæ mercis pretio : Græc. de permutatione, seu rebus permutandis. 13. Cum impio, de pietate : cujus loco, Græc. cum immisericorde, de beneficentia. Cum operario agrario, de omni opere in agris faciendo, de arando, de metendo : Græc. cum pigro, de omni opere : abhorrebit enim ac dissuadebit, aut laborem pluris aestimabit. 14. Cum operario annuali : cum mercenario conducto ad certum tempus, de præstituto operi fine : Græc. cum mercenario domestico, de consummatione (sive fine operis) : is enim in longum extrahet opus, ex quo sibi lucrum pariat, aut continuandum suadebit. 15. Timorem : Græc. mandatum : Dei. 17. Cor boni consilii : sive ut habet Græc. consilium cordis statue tibi : quoad fieri potest, cape consilium ex te ipso. Pluris illo : Græc. fidelior, quod sequentia firmant. 18. Anima viri : suus cuique animus enuntiat plus quam septem [177] circumspec-
tores : Vulgata merito addit, sancti : optimus enim eris tibi consiliarius, si sanctus sis, et 'vigili adversus cupiditates animo. 19. Et in his omnibus : cum omnia ex his præceptis prudenter institueris, adhuc deprecare Altissimum. 20. Ante omnia opera : planus sensus, ut antequam quidquam agas, vera moneatis. At. Græc. initium operis verbum, seu potius ratio ; eo quod necesse sit tractare et cogitare antequam agas. 21. Verbum nequam (ab aliis prolatum alicui) immutabit cor illius : hinc enim ingenerato ejus animo suspicio : ex qua in partes quatuor sese dividit animus, atque incipit dubitare in quovis negotio, an sit bonum malumve, seu commodum an noxium : peccatum an recte factum, sive usitata phrasi, vita et mors : his enim quatuor vita humana vertitur. At Græc. vestigium mutationis cordis : sive hæc sunt quibus perspicere possis animum cujusque immutatum ; si intellexeris ex aliquo negotio aliquid cuique noxium aut commodum, recte aut male factum secuturum. Et dominatrix illorum : his rebus imperat sermo assiduus, ut facile conjectare possis quo cujusque animus inclinaturus sit, si attenderis quibuscum assidue colloquatur : hinc enim vel maxime afficitur animus. 23. Qui sophistice loquitur : qui argute, non candide : melius ex Græc. qui sapientem se facit, sapientiam ostentat. Omni re : Græc. alimento : defraudabitur : carebit, privabitur ; cujus rei causa est id quod sequitur : nempe quod invisus, et omnia callide machinari visus, sibi relinquatur. 25. Est sapiens animæ suæ, sibi ipsi utilis, non ut ille multa monens alios, animæ suæ inutilis : de quo agitur vers. 21. [178]
28. Vita viri : ne te ipsum respexeris tam brevis ævi futurum, sed rempublicam, quæ est immortalis ; apud quam. nomen tuum in æternum vivet, vers. 29. 30. Tenta animam tuam : quod est, nosce teipsum : et si fuerit nequam ; si in malum propendere videris, ne permitte eam sibi. 32. Usque ad choleram : torsiones ex bile et cholera ortas. Allegorice : ut nimiis epulis, ita a nimiis voluptatibus abstinendum. CAPUT XXXVIII. De medicis ac medicina : eaque occasione de morbis et morte, ad 25 ; pro aegro oret medicus, 14 ; mortui ut lugendi, 16 et seqq. ; et quid in funeribus cogitandum, 23, 24. Sapientia postulat otium, 25 ; qua occasione de artium occupationibus ac primum de agricultura, et aliis, 26, ad finem : dum laborant, Deum legemque recogitent, 39.
1. Honora medicum : quod etiam complectitur mercedem honorariam, ejus arti [179]
curæque debitam ; quo sensu dicitur : Honora Dominum de tua substantia, Prov., iii, 9 ; atque etiam : Honora patrem et matrem, Matth., xv, 4, 5, 6. 5. Nonne a ligno : quod est documento inditas virtutes arboribus, sive natura, sive supra naturam. 6. Virtus illorum : medicamentorum de quibus vers. 4. Græc. illius : ligni, de quo vers. 5. 7. Pigmenta : Græc. misturam, et non consummabuntur : nullum finem habebunt opera ejus : tot genera condimentorum pigmentorumque sunt : Græc. non consummabo : supple, unguentarius, non ad perfectum deducet, et tamen exinde. 8. Pax Dei, favor, benevolentia : ex qua plantae salubres : Græc. pax ab illo : scilicet unguentario, et grande adjumentum vitæ humanæ, Quidam hos versus sic jungunt : Non consummabit : non cessabit unguentarius, donec ab illo pax, seu valetudo tibi sit. 9. Ora Dominum : nec sis ut Amasias qui confisus est in arte medicorum, et non in Domino. Sic docet Ecclesiasticus declinare extrema ; neque contemnere, neque pluris quam oporteat, facere artem medicam. 10. Dirige manus, opera tua fac recta. Docet unde esse debeat initium procurandi morbi, nempe a procurando peccato : quo etiam pertinet sequens. 11. Da suavitatem : da sacrificium boni odoris : memoriam : memoriale : [180] simi-
laginis : in sacrificio adhiberi solitæ : impingua oblationem : Græc. addit : quasi non sis ; quasi in extremo vitæ, ac statim moriturus, nisi Deum placaveris. 13. In manus illorum incurras : ideo non contemnendus a sanis, ut fit : Græcus hic et Latinus vers. seq. docent medicum, ut ipse quoque pro ægris deprecetur, ac victimam boni odoris offerat ; sic enim remedia melius successum. 16. Secundum judicium ejus : Græc. secundum dignitatem, ut vers. 18 ; alii : pro more. 17. Propter delaturam : cum effertur corpus. 18. Propter detractionem : ne quis tibi detrahat, aut dicat parce a te celebratum solemnem luctum : et tamen consolare : passive : Funde consolabiles lacrymas. 19. À tristitia : subaudi, cave tamen nimis lugeas : eo quod a tristitia, etc. ; cooperit virtutem : velut fluctu obruit, ac demergit omnem animi vim. Flectit cervicem : sub hoc velut pondere incurvatam. 20. In abductione : abducto cadavere et sepulto, permanet tristitia : hactenus [181]
permanet : παραμένει. Nunc Græc. habet : παραϐαίνει, transit, clariore sensu : transit (paulatim), tristitia : et substantia ; Græc. vita inopis secundum cor ejus : luctu levato, vita fit laetior. Alii aliter legunt et vertunt, obscurissime sensu. 21. Memento novissimorum : in aliorum funere mortem tuam cogita : hoc utile : non autem ut te luctu conficias. Alii : Memento mortis quam lugendo accersas : ex antecedentibus. 22. Noli oblivisci quæ moneo de moderando luctu : neque enim est conversio ; sive reversio mortuorum, quantumvis lugeas. 23. Memor esto : quasi nomine mortui : judicii mei : legis quam subii. 24. In requie mortui requiescere, seu cessare, fac memoriam ejus : tolle luctum indefessum ex nimia recordatione : consolare illum : quasi diceret : Adhibe solatia ægro quandiu vivit : mortuum ne plus æquo lugeas. At Græc. consolationem accipe in exitu spiritus ejus : ne te nimio luctu conficias. 25. Sapientia scribæ (doctoris) in tempore (Græc. in opportunitate) vacuitatis : otii : otium ac secessus conquirendæ sapientiæ necessaria : unde Marthæ sollicitudo increpatur, Mariæ beatissima ad pedes Domini laudatur quies. Et qui minoratur actu : qui ab actione turbulenta ac negotiis cessat, sapientiam percipiet : qua sapientia replebitur ? per interrogationem, aut, ut habet Græc. Quomodo sapientia replebitur ? 26. Qui tenet aratrum : qui totus in bobus est, nihil aliud aut cogitat, aut loquitur, vel aliis addictus est artibus quas enumerat a fers. 26 ad 35. Qui gloriatur in jaculo : stimulo ad boves agitandos : conversatur, versatur, in operibus eorum ; is ergo quomodo sapientiæ attendat ? [182]
28. Sic omnis faber. Jam transit ad fabros, aliaque opera, in quibus omnis artifex noctem tanquam diem (laborando) transigit ; atque adeo nullum colendæ sapientiæ relinquit locum. Qui sculpit signacula sculptilia : sigillorum cælaturas. Assiduitas ejus variat ; cor suum dabit ad similitudinem. Duo enumerat quibus maxime sculptorum pictorumque constat industria : alterum, varietas operis ; alterum, exacta ad naturam rerum expressio : vide autem quam hæc totum occupent animum : assiduitas ejus... cor suum dabit. 29. Considerans opus ferri : artem exercens in rudi ferro : ἂργῳ, nondum facto. Alii vertunt : pigro, duro, nec ductili aut sequace, emollita difficili. Concertatur : Græc. concertabit : laborabit : vel igne adhibito, ferri rigorem tanquam certando vincet. 30. Vox mallei innovat aurem ejus : assiduo pulsu iterata et innovata, aurem percutit. Contra similitudinem : attentus exemplari vasis quod fabricat. Ornabit in perfectionem : opus perpoliet, et ad summum artis adducet. 32. In numero : in quodam numeroso motu. [183]
35. 36. Omnes hi... unusquisque : sapiens est..., sine his ; quasi diceret : Hæc quidem opera suam habent sapientiam, humanæ societati necessariam, infimi tamen ordinis, non rerum gubernaculis natam, vers. 37 et seqq., neque comparandam veræ sapientiæ, de qua cap. seq. 37. Et non inhabitabunt : orationem sic construe : Sine his artibus non ædificatur civitas, ut vers. præcedenti : et non inhabitabunt, nec inambulabunt homines in ea, civitate scilicet : urbes desertæ erunt, atque inhabitabiles : et tamen illi artifices quorum tanta præstantia est, in ecclesiam, in legitimos cœtus, non transilient : non ad eos vocabuntur, neque ulli parti reipublicæ præerunt, ut exprimit seq. 38. Testamentum judicii : leges judiciorum : et in parabolis, arcanisque sententiis conquirendis non invenientur ; neque in his adhibebunt operam. 39. Sed creaturam ævi : res mortales, ac brevi tempore duraturas stabilient ; confirmabunt : et deprecatio : neque altius eorum vota pertingent, quam ut suæ artis opera præclare exequantur. Alii, interim tamen non sunt alieni a Deo, quem inter operandum invocant. Accommodantes : legi et ipsi auscultantes : at Græc. πλὴν τοῦ ἐπιδόντος, præter eum, longe ab eo qui se totum dedit intelligendæ legi ; quæ vera et homine digna sapientia est : de qua seq. cap., uti prædictum est. CAPUT XXXIX. Sapiens antiquorum gesta dictaque inquirit, 1, 2, 3 ; in publicis cœtibθs clarescet, 4 ; alienas gentes peragrat, discendi et experiendi gratia, 5 ; mane vigilat orationis causa, 6, 7 ; hinc sapientia, 8 ; auctor instinctu divino actus, 16, 17 ; glorificandus Deus, 20 ; cui nihil mirabile, 25 ; opera ejus perfecta, 26 ; bona quoque malis male vertunt, 31 ; ultores spiritus, 33 ; creaturæ omnes ultrices scelerum, 35, 36 ; omnia bona præstat Dominus, sed tempore suo, 39, 40 ; ideo laudandus, 41.
[184]
2. Narrationem... versutias parabolarum : contra ac de fabris dixerat, supra, 38. 4. In medio : judicibus assessor dabitur. 10. Consiliabitur : inde rerum agendarum consilia sumet : secundum illud Psalmi cxviii, 24 : Consilium meum justificationes tuæ. [185]
15. Si permanserit : si vita diutina perfruatur, nomen inclytum relinquet supra mille sapientes. Et si requieverit : si interierit : sibi ipsi laboraverit, et æterna præmia conquisiverit. 16. Adhuc consiliabor : non hic hærebo : exaggerabo sermones, ad sapientum gloriam commendandam. Ut furore Domini, atque instinctu illo grandi ac prophetico repletus sum : Græc. quasi plenilunium repletus sum : plena luce fulgeo : διχομηνία : dimidiatus mensis, sive bifariam sectus, hoc est plenilunium. 17. In voce dicit : arcana illa voce qua Dominus solet in cordibus loqui, passim apud prophetas : hac ergo arcana voce Deus hæc inspiravit, quibus adhortarer pios. Obaudite me, divini fructus : divina germina a Deo pullulantia, sive ut Græc. filii sancti. 18. Quasi Libanus : sive Græc. thus. 19. Florete flores : fundite flores ; efflorescite ut lilium. Collaudate canticum : canticum laudis canite. 20. In voce labiorum... in canticis labiorum : duplex versio seu lectio, ut videtur. Voce labiorum et citharis : voce cum instrumentis musicis juncta. Notum illud, confitemini, laudate : confessio, laus. 21 Bona valde : addit Græc. et omne præceptum in tempore suo erit ; omnia enim in tempore suo quærentur : quod ultimum Vulgata habet vers. 26 : vide etiam vers. 39 ; hoc est, præcepta aptat personis, locis, temporibus, rebus, etiam elementis, ut sequens ; quo fonte manarunt veteris novæque legis discrimina. 22. Exceptoria aquarum : stante mari Rubro, ac si receptaculis teneretur. [186]
23. Placor : placentia : lætum quid, ut supra, iv, 13. Græc. omne beneplacitum, omnis causa lætandi. Non est minoratio, diminutio in salute ipsius : quæ per ipsum ; vim ejus salutarem nihil imminuit. 25. Nihil est mirabile. Nota præclaram sententiam : quoniam et antecedentia et præsentia et futura mente complexus, nihil novi intuetur ; ad hæc nihil quod ejus majestate ac potestate non sit inferius. 26. Quid est hoc ? quid est istud ? Græc. ad quid istud ? omnia enim tempore suo quœrentur : requirentur : necessaria esse comperientur : Græc. omnia ad usus suos creata. 28. Cataclysmus : inundatio : sic intelligi potest : sicut diluvium sub Noe terram inundavit : sic ira ejus hæreditabit : active : hæreditare, sortiri faciet. 29. Aquas in siccitatem : terra exsucca et arida ad immittendam famem : Græc. in salsuginem : ut habes Psalm. cvi, 34. Terram fructiferam in salsuginem : in sterilitatem, agris, velut sale conspersis ; sic impii, steriles, nulla gratia, nullo fructu. Viæ illius viis illorum : Græc. planior : Viæ illius (Dei scilicet) sanctis directæ (planæ, faciles) : sic iniquis offensiones. 30. Bona bonis : bona et mala : bona pura bonis creata comparataque sunt ab initio in paradiso voluptatis : et nequissimis : Græc. peccatoribus, quanquam mala pura commentis, tamen ex benignitate per hanc vitam præparavit Deus mala et bona, vitamque quæ malorum ac bonorum temperamento constat. Vide 32, et Græc. 31. Necessariæ rei : vide frugalitatem et simplicitatem. Ferrum : ad aratra, ad malleos. [187]
33. Qui ad vindictam creati sunt : ex eventu, posteaquam a Deo defecerunt, ad id ordinati, ut divinam vindictam et ipsi exciperent, et in alios exercerent. In furore suo : in ira qua adversus hominum genus exardescunt, ut patebit sequente vers. Confirmaverunt tormenta, flagella sua, a se incussa, gravem in ictibus firmabunt manum : hos ergo commemorat, ut doceat quorum ope, ex vers. præcedente, omnia etiam per se bona, tamen malis malo vertant. 34. In tempore consummationis : interitus, internecionis, sive in novissimis diebus ; effundent virtutem ; vim illam pestiferam : et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt : exsatiabunt digno supplicio : melius, tantas edent strages, ut Deum inflectant ad misericordiam et veniam. Cave autem intelligas immundos spiritus, ac sempiterno supplicio destinatos, tandem placaturos Deum ; quod sensit Origenes, sed ferme unus, et ab universa Ecclesia reprobatus. 35. Ignis, grando, fames. Præter ea, quæ cum bona sint, malis malo vertunt, sunt quædam per se noxia in ultionem comparata. 36. Rhomphæa : gladius anceps versatilis. 37. In mandatis ejus epulabuntur : Græc. lætitia efferentur, creaturæ illæ ultrices : alludit ad Psalm. cxlviii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies... quæ faciunt verbum ejus. Quo etiam sensu dictum est : Vocavit Dominus famem. IV Reg. viii, 1. In necessitatem præparabuntur : in necessariam ultionem. 38. Confirmatus sum : in timore Dei : et consiliatus sum : Græc. meditatus sum ; cogitavi tristes exitus impiorum : et (hæc) scripta dimisi, scripto mandavi : horum autem summa est, id quod sequitur : [188]
39. Omne opus hora sua : tempore suo. 40. Non est dicere : Hoc illo nequius est : apta enim sunt omnia, et suis constituta finibus, atque ex horum nexu par existit decor : unde vera ratio laudandi Deum. CAPUT XL. Jugum grave super filios Adam, a vers. 1 ad 12 ; mors inevitabilis, 12 ; impiorum inanes divitiæ, 13 ; liberalitas, 14, 17 ; vita sibi sufficiens, 18 ; quid cui anteponendum, 19, ad 27 ; timor Domini omnibus antecellit, 26 et seqq. ; ne mendices, 29 ad finem.
1. Occupatio magna : afflictio. Grave jugum : de quo jugo, sive onere miseris mortalibus imposito, hæc ponit : primum, quod incubet per totam vitam a natali ad sepulturam, vers. 1 ; secundum, quod sit repositum in curis, timoribus, vanis spebus, reliquis animi perturbationibus, vers. 2, 4, 5 et seqq., atque innumeris calamitatibus, vers. 9, 10 ; tertium, quod æque omnes premat, summos, infimos, medios, cujuscumque status homines, vers. 3 et seqq. ; qua de re præclare Aug. Contra Jul., vi, 10, n. 31, in fine : « Parvulos intuere quot et quanta mala patiantur ; in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant ; deinde jam grandes etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat ; tentat dolor aut labor, ut frangat ; tentat mæror, ut sternat ; tentat typhus (superbia) ut extollat : et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam ? quod jugum non fuisset, nisi delicti originalis meritum præcessisset. » 2. Cogitationes. Quatuor hæc commemorat, quæ hominum genus maxime exagitent, curæ, metus, fallaces spes, postque labores tantos, mors. Adinventio expectationis : Græc. cogitatio expectationis : spei ludibria, quæ vel maxime homines distendunt et excruciant, quibus addendum id quod sequitur vers. 4. [189]
5. In cubili somnus, qui nec curæ expers, tot turbida insomnia terrent et exagitant, immutat scientiam, cogitationes, ejus : nova visa, atque aliam cogitandi et imaginandi rationem inducit. 6. Modicum tanquam nihil in requie : somnus initio ad momentum quietus. Et ab eo, ex illo, post illud minutum quietis tempus. Quasi in die respectus : Græc. specula, homo quasi in specula vigil collocatus, omnigena visa ac monstra perspicit. 7. Tanquam qui evaserit : fugibundus, vix ab hoste securus, cum omnia in tuto sint ; miraturque experrectus tantopere exagitatum se, nulla timendi causa. 8. Cum omni carne : cum omni animante : supple, hæc sunt. 9. Ad hæc mors : etiam violenta fuso sanguine : contentio, bellum : contritio et flagella, morbi, ipsa pestis. 10. Super iniquos : ergo ab initio hæc non erant : cataclysmus : diluvium. Hactenus de gravi jugo : nunc aliæ sententiæ. 11. Omnia : ut omnes aquæ in mare, ita terrena omnia in terram. 12. Omne munus : omnis in judiciis corruptela. Et iniquitas delebitur : nullo fructu corruet : fides autem non ita, et in sæculum stabit. [190]
13. Substantiæ : res, pecuniæ iniustorum sicut fluvius, sicut torrens decurrant, siccabuntur : et sicut tonitruum magnum per pluviam inani ac nihil profuturo per nubes murmure personabunt : in divitum jactantia nihil nisi sonitus ac strepitus. 14. Sicut in aperiendo inopi manus suas lætabitur, prospere aget (vir bonus) : ita e contrario, prævaricatores, etc. 15. Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, sicut nec radices immundæ, plantæ infrugiferæ, illætabiles, quæ sunt super cacumen petræ : seu super duram petram, qua voce terminatur Græc. Vulgatus addit, sonant, hoc est, illæ plantæ ventis agitatæ, inanem tantum sonitum edunt, nulla stirpe, nullo fructu ; sonant autem, ex vers. seq. ἄχει, pro quod Vulgatus interpres legisse videtur ἤχει, seu potius, ἠχοῦσι, sonant. 16. Super aquam viriditas. Opponit siccitati plantæ super petram arescentis, virides herbas super aquam crescentes ; iisque virum bonum latenter comparat. Herba autem illa viridis ad oram fluminis, ante omne fœnum maturescet, atque adeo prima omnium, evelletur, secabitur, demetetur : ἄχει, varie legunt et interpretantur ; Grotio Ægyptia vos, significans illa virentia quæ Nilo exundante oriri soleant. 17. Gratia, seu collatum beneficium, sicut paradisus, sicut hortus irriguus, amoenus ac pomifer. 18. Vita... condulcabitur : quam vitæ laborisque sibi sufficientis dulcedinem sentiebat Paulus, dicens : Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi... quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ : quo nihil beatius, dicente Domino : Beatius est magis dare, quam accipere. Act., xx. 33, 35. Et in ea invenies thesaurum : inexhaustam scilicet bonorum copiam, ac beneficentiæ fontem. Græc. non ita commode : super utraque est (super illam sufficientiam, et super illam dulcedinem) qui invenit thesaurum, nullo sensu, nisi verum illum thesaurum intelligas, de quo scribitur : Thesaurus desiderabilis... in habitaculo justi. Prov., xxi, 20, et, Sapientia infinitus thesaurus est hominibus. Sap., vii, 14. [191]
19. Filii... confirmabit nomen : immortale faciet. Et super hæc, mulier immaculata : plus illa honoris viro conciliat castitate ac prudentia ; sic Manasses Juditha uxore habetur nobilis ; Iudith, viii, 2 ; sic Ruth Moabitidis gloria commendatur Booz : Ruth, ii, iii ; illustrat familias fortis illius mulieris virtus : Surrexerunt enim filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam. Prov., xxxi, 28. Animadverte autem, lector, sequentes versus ad 27. ejusdem figuræ esse. 22. Gratiam, venustatem et speciem (pulchritudinem) ; et super hæc, virides sationes : revirescunt enim quotannis arbores ; vultus gratia immedicabiliter deflorescit. 23. Convenientes : Græc. occurrentes : supple, jucunda res est. 24. Misericordia, sive eleemosyna. 25. Aurum et argentum constitutio pedum ; Græc. constabilient pedem, faciunt ut firmo consistas gradu : super utrumque, consilium beneplacitum est : Græc. consilium placet : 26. Et virtutes : Græc. robur. 27. Minoratio : damnum : et non est in eo : quem si habueris, nullum aliud auxilium desideraveris. [192]
28. Super omnem gloriam : veste induerunt (homines) super omnem aliam vestem inclyta. 29. Fili... ne indigeas ; Græc. vitam mendicitatis (seu mendici) ne vixeris. Quam indigere : Græc. mendicare, propter inertiam, et vagandi necessitatem, atque inde orta flagitia ac dedecora. 30. Vir respiciens... non est vita ejus in cogitatione victus : Græc. non est vita ejus in computatione vitæ : ejusmodi vivendi ratio non est reputanda pro vita. 31. Custodiet se ab ejusmodi vita. 32. In ore imprudentis, impudentis, ἀναιδοῦς : condulcabitur, dulcis erit inopia : Græc. mendicatio ; inverecunda licet ac turpis. Et in ventre ejus : sæpe laborabit fame. CAPUT XLI. De morte, ad 8 ; cui amara aut optanda, i et seqq. Soboles et nomen quale, 8 ad 15 ; nomini consulendum, plusquam vitæ, 15 ; bona et mala verecundia, 19, ad finem : de quibus erubescendum, ibid.
3. Bonum est judicium tuum : decretoria sententia de morte. 4. Defecto ætate : Græc. extrema ætate, decrepito ; cui de omnibus cura est : curis exercita, neque certi quidquam habenti. Incredibili ; tanta virium [193] diffiden-
tia, ut nec se ipse sustentet, et malis victus fatiscat : sive incredulo, nec in Deum fidenti. 6. Quid superveniet : quasi diceret : Age, dic quæ tibi eventura sint ex decretis Dei, quantovis vivas tempore ? Græc. Quid renues in beneplacito Altissimi ? quid est quod eludere ac declinare possis ? 7. Non enim est in inferno accusatio, sive redargutio vitæ ; hoc est, neque ante mortem evadere poteris quæ Deus decreverit, vers. præcedente ; neque post mortem anteacta mutare, reprehendere, aut emendare dabitur : omnino eventura sunt tibi quæcumque Deus dixerit. 12. In maledictione nascemini. Bonum enim erat ei, si natus non fuisset homo ille. Matth., xxvi, 24. Pars vestra, sors vestra. 13. À maledicto in perditionem : propter peccata maledicti, ac denique addicti supplicio. 24. Luctus hominum. Lugetur in impiis non tantum perditum corpus, sed etiam nomen extinctum. [194]
19. Verumtamen reveremini : verecundamini in his quæ jam edisseram. De rebus verendis dicturus, hæc præmonet. 20. Non est enim bonum : sive, ut habet Græc. neque enim quæ vis verecundia bona est. Et non omnia omnibus bene placent in fide. Non omnia omnibus æqua fide probanda et excipienda sunt ; discrimen enim est personarum et rerum. Hæc itaque sunt quæ ex utroque capite merito erubescatis. 21. À patre... de fornicatione : quod reverentia paterni maternique nominis, castæque institutionis domi susceptae, lædatur per intemperantiam. À præsidente, de mendacio : quod est indicium pessimæ indolis, præsertim erga præsides ac magistratus, quibus nihil magis debetur quam veritas, qua et scelerum ultio, et ratio æquitatis, et universæ reipublicæ administratio nititur. 22. À principe et a judice, de delicto : turpe est enim coram eo delinquere qui ultor est scelerum. Jam a præsidibus sive gubernatoribus et a judicibus, aliisque magistratibus transit ad populum : a cujus synagoga, sive cœtu publico, erubescendum est maxime de iniquitate sive injustitia et calumnia, quæ adversus plebem sunt invidiosissima. 23. À socio et amico, de injustitia : qua vel maxime amicitia et societas humana solvitur : de loco in quo habitas, 24, de furto : probro enim tibi vertit indisciplinatum famulitium, ac domus patens latrociniis. De veritate Dei et testamento : hoc est, si a domo tua Dei abest veritas ; lex exulat. De discubitu in panibus : Græc. de impingendis cubitis (mensæ) in panibus (inter cibos) qui [195] cor-
poris situs indecorus, et ventri deditum monstrat. Et ab obfuscatione : si in computo dati et accepti rationem involvas quo fraudi facias locum. 25. À salutantibus de silentio. Fastuosum enim, salutantes nec alloquio dignari. À respectu... ab aversione vultus cognati. Nihil turpius quam, si vel in impudicam mulierem intendas oculos, vel a cognato quamvis inope avertas per superbiam aut immisericordiam. 26. Ab auferendo, furando, subtrahendo partem, sortem sive rem alicujus : Græc. ab auferenda parte et dono ; atque universim re proximi, sive hæreditate sive donatione acceperit. 27. Ne scruteris, sollicites, aut circumvenias ancillam ejus : super lectum ejus : fœminino casu : Græc. ancillæ. CAPUT XLII. Pergit de verecundia, sive erubescentia, ejusque causis, 1 ad 12 ; diligentia ad rem tuendam, 6, 7 ; curandae filiæ, 9 et seqq. ; mulieres, 12 et seqq. Incipit collaudare Deum, lo ad finem. Omnia plena ejus gloria, 16 ; omnia novit, etiam corda hominum et res futuras, 18 et seqq. ; opera ejus inenarrabilia : immutabilis, omnipotens, cui omnia obediunt, 24.
1. Et eris vere sine confusione. Græc. Et eris verecundus vere ; non falsa illa, quam dixi, verecundia. Ne pro his omnibus, quæ sequuntur, confundaris : primum in accipiendo personam ; est enim in ea re falsus pudor. Item. [196]
2. De lege observanda : testamento, fœdere : judicio : rei judicatæ auctoritate justificare : ut justifices prævaricatores. Cave etiam de sequentibus erubescas. 3. De verbo sociorum et viatorum : de tuendis sociis ac peregrinis sive 'de servandis pactis circa societatem, ac peregrinationes mercaturæ gratia. De datione : de partiunda hæreditate inter amicos, qui fidei tuæ se commiserint. 4. De æqualitate, de acquisitione, sive possessione multorum et paucorum : de rerum pretio ex mercium quantitate. Jam ad qualitatem. 5. De corruptione : sive alteratione specierum, vini puta, frumenti : Vulgatus legit διαφτόρου, quod corruptum sonat : Græc. ἁδιαφόρου, de indifferenti venditione : melius διαφόρου, ut alii codices, hoc est, de diversα venditione, sive de natura mercium, rerumque pretiis, sanguinare : cruentare flagris : supple, ne confundaris, ex vers. I. 6. Super..., bonum est signum : adversus uxorem malam ac rapacem, opus est sigillo ad res obsignandas et claudendas. 8. De disciplinα : de eruditione ; turpe est enim docere indociles et stultos ; continuatio est dictorum vers. 5, sive ordo perturbatus a scriptoribus : seu vers. 6 et 7. per parenthesin interserti. De tuendis senioribus, qui judicantur ab adolescentibus : quod rebus turpissimis merito annumerandum. 9. Filia patris abscondita, sive virgo : alma, hebraice : est vigilia : causa vigilandi. Has causas quinque commemorat : 1. Ne florem ætatis innupta prætereat, quod turpe habetur, I Cor., vii. 36. Altera, ne viro tradita, ei odio sit : [197]
3. Ne virgo delinquat, familiæque probro sit : 4. Ne nupta adulteretur : 5. Ne sterilis flat. Ne adulta efficiatur, superadulta, I Cor., vii. 36. 11. Super filiam luxuriosam... ne quando faciat... a detractione : propter detractionem : et objectione, accusatione plebis, quæ tibi turpissima quæque objiciat et imputet. Hæc quidem in Latinis. Græc. autem : ne quando te faciat gaudium, eia. nominatum, seu potius accusatum a populo, eumque quem adducat in exemplum malæ rei. 12. Omni homini : cave inter homines id optimum ducas, quod est pulcherrimum : Alioqui muliebris species te facillime caperet. 13. Iniquitas viri. Clarus sensus : at Græc. de vestimento, etc. et a muliere, nequitia mulieris : quam sponte innascitur vesti tinea, tam facile nequitia mulieri. 14. Mulier benefaciens : sive prona et facilis ministra voluptatum, unde subdit : confundens in opprobrium. 14. Memor ero. Libri conclusio qua Deum et magnos viros laudat, ut in Præfatione diximus. In sermonibus Domini opera ejus : in Scripturis sanctis, ut docent sequentia ; Deus enim ipse suam nobis gloriam enarravit. [198]
18. In astutia eorum excogitavit : astutissima quæque et occultissima humanas mentis inspexit. 19. In signum ævi : infra, xliii. 6. Luna... in tempore suo ostensio temporis et signum ævi. Alludit ad illud Geneseos, 1, 14. Fiant luminaria... et sint in signa et tempora, et dies, et annos. Vidit ergo Deus a se instituta signa temporum ; atque omne inde decurrens ævum, simulque et quod fuit et quod futurum est : revelans non modo manifesta signa, verum etiam minutissima quæque vestigia occultorum : imo nihil occultum : ex vers. seq. 21. Qui est ante sæculum : eo quod sit æternus, et omnia sive antecedentia sive futura simul mente complectatur, ideo : neque adjectum est, 22, neque minuitur opus ejus ; ac statim opera sua ad perfectum perduxit sine monitore, sine consilio. 23. Et tanquam scintilla. Operum Dei non magnitudinem totam, aut lucem sed scintillam tantum mortales perspicere possumus ; et tamen intelligimus res esse considerata dignissimas. Job, xxvi, 14. Græc. et scintillæ instar : alia lectio : sicut scintillas, est (licet) considerare : alia lectio ; usque ad scintillam ; etiam minutissima digna sunt quæ consideres. 24. Et in omni necessitate : quotiescumque opus est. 25. Omnia duplicia ; seu gemina sunt : neque tantum fecit diem, verum etiam noctem ; neque tantum solem qui diei præesset, verum etiam lunam quæ nocti ; [199]
neque tantum æstum, verum etiam frigus ; neque tantum mare, verum etiam aridam : vide xxxiii, 15. Neque fecit quidquam deesse : hinc fit, ut rerum universitas perfecta sit, Græc. neque deficiat quidquam. Omnia enim suis instructa sunt commodis ; unde subdit : 26. Uniuscujusque confirmavit bona : unicuique propria stabili ordine attribuit. CAPUT XLIII. Continuatio laudum Dei : ab operibus : cœlo : sole : stellis : cæteris, toto capite : super opera sua magnus : omni laude major, 29, 30, 33 et seqq.
1. Altitudinis firmamentum : excelsum firmamentum sive cœlum pulchritudo ejus est. Ea res est in qua maxime elucescat pulchritudo operum Dei, vel templum ejus est, ac domicilium ; ea phrasi qua templum in Scripturis passim appellatur decor. Species cœli : forma cœli visu præclara. Græc. Gloria altitudinis, firmamentum puritatis, species cœli ; quibus commendatur cœli pulchritudo, quod sit excelsum, quod purum et incorruptum ac limpidæ lucis fons, quod illustre ac splendidum. 2. Sol in aspectu annuntians : sol oriens ut primum aspicitur, ac velut e carcere exit curriculum peracturus, annuntiat Dei gloriam, sive lætitiam mortalibus. In exitu : post noctis tenebras. Vas admirabile : instrumentum, σκεῦος, machina admirabilis : hic oriens, jam meridies. 3. Fornacem custodiens : imo, Græc. sufflans, ac velut follem accendens faber ferrarius, est ia operibus ardoris : ingentem ardorem excitat : ita 4. Tripliciter : triplo seu multo magis sol ; quippe qui exurat montes. Radios igneos. Vide Græc. [200]
5. In sermonibus ejus : Dei, ipso jubente : festinavit iter ; ad occasum praecipitat. 7. À luna signum diei festi : neomeniæ. Luminare : cujus ea natura est, ut postquam ad perfectum venit, statim deficere incipiat. 8. Mensis secundum nomen ejus est : prout luna alia et alia nominatur crescens Seu decrescens, ita processus mensis agnoscitur. In consummatione ; donec perfecta sit, plenoque orbe luceat. Græc. crescens mirabiliter ; mira incrementa capiens in mutatione : seu, crescens mirabiliter variatur. 9. Vas (instrumentum, sive opus) castrorum in excelsis. Hinc stellarum exercitus passim apud Prophetas ; quæque sua in specula ac statione collocatur, velut metatis, non in terra, sed in excelso, castris. 10. Species cœli : pulchritudo cœli, stellarum gloria mundus illustris, testatur in excelsis esse Dominum omnia collustrantem. 11. In verbis Sancti (Dei) stabunt ad judicium : secundum judicium, sive lege et ordine suo. In vigiliis suis : in specula et statione sua : sicut Baruch, iii, 34, 35. Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis... vocatæ sunt, et dixerunt Adsumus. 13. Gyravit cœlum : accusativo casu, Deus velut ducto circino descripsit cœlum in orbem : aperuerunt : Græc. extenderunt. 14. Coruscationes judicii sui : testes. [201]
15. Aperti sunt thesauri : venti velut ex thesauro Dei producti : Psal. cxxxiv, 7, quibus circummactæ nubes evolaverunt. 16. Confracti sunt lapides grandinis, velut excisa rupe, hinc inde sparguntur. 18. Vox, sonitus, tonitrui ejus verberabit terram : Græc. parturire fecit, concussit, commovit, ut dolores parientem. Congregatio, Græc. vortex spiritus : ventorum turbines, 19. Et sicut avis... aspergit nivem, ita ut sit sicut avis deponens ad sedendum, declinans ad insidendum terræ. Græc. Sicut aves deorsum volitantes, spargit nivem. Et sicut locusta demergens : in terram devoluta. Græc. Sicut locusta divertens descensus ejus : nix tanta copia cadit, quanta locustarum ex alio loco in alium divertentium nubes, ut fit in plagis mundi ferventioribus. 20. Super imbrem ejus : Dei : expavescet cor : tanquam redituro diluvio. 21. Gelu ; Græc. pruinam, sicut salem : (quæ pruina) concreta fiet (sicut) cacumina tribuli : in aculeorum formam. Hæc quidem de pruina : jam ad aquas congelatas. 22. Gelavit, concrevit crystallus ab aqua... sicut lorica induet se aquis : imo ut habet Græc. tanquam lorica induetur aqua : aquarum mollities, glacie velut lorica tecta, ab omni ictu tuta est. 23. Et devorabit montes : posset intelligi de vento Borea, de quo vers. 22, [202]
qui immissi glacie, exsiccatisque herbis, exuret desertum : notum illud ; — Boreæ penetrabile frigus adurit. sed sequentia vetant : melius a frigore ad æstum transit. Devorabit montes, Deus, per æstivos ardores. 24. Medicina omnium : hujus æstus omnia exsiccantis et consumemus remedium, seu refrigerium est, nebula roscidæ instar nubis subito diffusa. Et ros obvians, humilem, quietum efficiet eum : æstum, ardorem. Græc. planior, ab æstu exhilarabit, recreabit, refrigerabit ; supple, terram. 25. In sermone ejus siluit ventus. Dixit, et stetit spiritus procellæ... et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. Psalm. cvi, 25, 29. Plantavit, fixit in illa, abysso, mari, Dominus insulas : circumfrementibus licet fluctibus, stabiles. Græc. plantavit eam Jesus : nullo sensu : Ἰησοῦς, Jesus, pro νήσους, insulas. 26. Qui navigant mare : allusum ad illud Psal. cvi, 23, 24. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini. 27. Creatura belluarum : Græc. cetorum. 28. Propter ipsum : per ipsum Deum scilicet confirmatus est : prospere processit itineris per mare finis : exitus, Græc. Per ipsum (Deum) felix processus viæ finis est ejus : hoc est, per ipsum, iter per mare prospero exitu desinit. 29. Consummatio sermonum : Græc. summa sermonum (atque) universum ipse est, Deus scilicet : sic Eccl., xii, 13. 30. Gloriantes ad quid valebimus ? Quid proficiemus, quantumvis recte dicendi gloria efferamur, cum ipse non tantum sermones nostros, sed etiam sua opera antecedat ? Quod congruit 32, 33, 34. [203]
33. Benedicentes : altera versio præcedentis. CAPUT XLIV. Incipit laus virorum illustrium, Enoch ; Noe ; Abraham : promissiones : Isaac : Jacob.
1. Laudemus viros gloriosos. In his laudibus duo maxime advertenda sunt. Primum, ut quemque signet proprio charactere paucis. Alterum, ut per viros illustres quos laudandos suscepit, brevem totius populi contexat historiam. Quos autem imprimis laudandos seligat, exponet vers. 6, 3 et 4. In generatione sua : ætate, vita. 3. In potestatibus : Græc. in regnis suis. Nuntiantes in prophetis : Græc. in prophetiis, annuntiantes autem, supple, futura. En ergo quos laudandos suscipiat ; prophetas, et populi duces ; atque hos inter pontifices, qui principes [204]
populi vocabantur. Unde non modo Aaronem, verum etiam Phineen, Jesum filium Josedec, postremo Simonem sua ætate nobilem. 4. Imperantes in præsenti populo : Græc. rectores populi in consiliis, et virtute prudentiæ : sensus obscurus et suspensus, neque Græcus clarior. Summa ex utroque textu conflata, laudandos esse eos qui populo erudito (lege Domini) prudentia sua præeant. 5. Modos musicos : sacra cantica, in cœtu populi præcinenda, puta Psalmos, aliaque ejusmodi carmina, quod etiam ad prophetiam pertinet. 12. In testamentis, in fœdere cum Abramidis pacto. [205]
16. Henoch. Primus omnium propter pietatem donatus a Deo, et ad cœlum translatus, qui etiam a Juda apostolo prophetasse memoretur, Judæ, 14 ; reservatos denique ad finem sæculi, ut cum Elia prophetico fungatur officio : nempe Ut det gentibus pœnitentiam : ex antiqua hebraici et christiani populi traditione. Græc. exemplum pœnitentiæ generationibus, ætatibus secuturis vix ullo sensu, cum nec peccatum ejus, nec pœnitentia memoretur. Ad hunc redit, xlix, 16. 17. Reconciliatio : commutatio ; Græc. compensatio, sceleribus gentis humanæ hujus virtute pensatis. 18. Ideo dimissum est reliquum terræ : relictæ orbi terrarum reliquiæ, unde genus humanum resurgeret : Græc. obscurior. 19. Testamenta sæculi : pactum sempiternum. 21. In carne ejus... testamentum. Alludit ad illud Gen., xvii, 13 : Eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum ; circumcisionis sacramento. 22. Ideo jurejurando. Vide Græc. Terræ cumulum : arenam innumerabilem. 23. À mari usque ad mare : ex Psal. LXXI, 8. [206]
27. Homines misericordiæ : Græc. singulari numero virum misericordia : Moysen, de quo cap. seq. CAPUT XLV. Moyses, Aaron : sacerdotium, Aaroni et filiis : Dathan, Abiron, Core, Phinees.
1. Dilectus : Græc. dilectum Moysen, ex ultima voce præcedentis. 2. Monstra placavit : Græc. signa cessare fecit : ea quæ a magis fiebant, sive etiam, ea quæ faciebat Deus, postquam Ægyptii ad pœnitentiam verti videbantur. Exod. viii, 8, 29. Magis enim videbatur flagella Dei habere in potestate, qui non modo immittere, sed etiam coercere poterat. [207]
9. Stolam gloriæ : Græc. perfectionem gloriæ. In vasis : instrumentis : virtutis : roboris : pretiosis, locupletissimis. 10. Circumpedes et femoralia : Græc. Femoralia et poderem ; vestem amplissimam, quam interpres circumpedes vertisse videtur, quod ad pedes usque pertingeret. 12. Opus... sapientis : Græc. variatoris : pictoris egregii. Judicio et veritate præditi. Græc. Rationali judicii, manifestationibus sive signis veritatis, quippe qui insculptum Doctrina et. veritas : qua de re, Exod., xxviii, 35 ; Levit., viii, 8. 13. Torto cocco opus artificis : opus artificiose contextum : gemmis, figuratis : Cælatis, in ligatura auri, vinctis auro, inclusis : de quibus lapidibus Exod., xxviii. 14. Corona aurea : lamina illa aurea, de qua Exod., xxviii, 36. Expressa, sive impressa signo sanctitatis : quippe cui insculptum erat : Sanctum Domino, ibid. Gloria, seu gloriatione honoris : id est, honestissima ac magnificentissima : cum nihil sit gloriosius quam præferre insculptum fronti nomen Dei sanctum ; quod eat opus virtutis, ac roboris, locupletissimum, ut supra, vers. 9 ; sive etiam [208] cæla-
tura difficili in præduro lapide. Et desideria oculorum ornata : res per se visu pulchræ, ac mirum in modum ornatæ. 17. Quotidie : addit Græc. jugiter, bis, pro ritu jugis sacrificii mane et vespere imperati, Num., xxviii, 34. 18. Complevit Moyses manus : sanguine victimæ, more solemni, Levit., viii, 24. 19. Glorificare populum suum : Græc. benedicere ritu solemni. 21. Potestatem in testamentis : id est, potestatem interpretandæ legis. [209]
27. In terra gentes : pro gentis : mendo manifesto : Græc. in terra populi : quod tribui Leviticæ in terra Chananæa nulla sors attributa est. Ipse enim (Deus) est pars ejus : ex decreto legis, Num., xviii, 20 ; Deuter., x, 8, 9. 28. Phinees... tertius in gloria : in honore pontificali, post patrem Eleazarum, et avum Aaronem. 29. Stare in reverentia gentis : Græc. εὐτροπῆ, reverentia pro ἐντροπῇ inversione, seu mutatione populi, cum populus a timore Dei, ad licentiam et libidines verteretur. Placuit Deo pro Israel : Græc. placavit pro Israel ; nota Phinees historia. 30. Principem sanctorum : id est, sacrorum præsidem. 31. Et testamentum David. Cur hic mentio anticipata Davidis, cujus laus suo loco infra describitur, xlvii, Græca declarant : quæ sic habent ad verbum : Et testamentum seu pactum Davidi (supple, statuit, quod vers. præced. ), filio ex tribu Juda : hæreditas regis, filii ex filio solo : hæreditas Aaron et semini ipsius : quæ omnia satis licet perturbata, indicant ut regnum hæreditarium Davidis familiæ, ita hæreditarium sacerdotium Aaronis filiis attributum. Ut daret sapientiam. Hæc et quæ sequuntur in Græco quoque confusa, ad verbum sic habent : Det vobis sapientiam in corde vestro, ad judicandum populum ejus in justitia, ut non aboleantur bona ipsorum, et gloriam eorum in generationes eorum. Sic quæ de Aaronis familia prædicavit,, conclusit voto facto, ut populi res sub sacerdotum Aaronitarum regimine fauste procederet ; quale votum rationi temporis accommodatissimum fuit, cum sacerdotes non jam circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ, etc., ut scriptum est II Machab., iv, 14. Quo fiebat ut fœdato sacerdotio, sancta plebs non jam, ut solebat, sacerdotes pontificemque observaret, sed principes magistratusque gentium, magno religionis periculo : nec absimile vero jam tum inter, initia tantæ corruptelæ insurrexisse Mathathiæ zelum, atque in eum ejusque liberos, sanctamque Asmonæorum gentem respici cœptum. Vide xxxvi, vers. 19. [210]
CAPUT XLVI. Josue, Caleb, Samuel, Saul.
1. In prophetis : Græc. in prophetiis : in prophetico munere. Magnus secundum nomen suum, quod est, Jesus, Salvator : quod sequens explicat. 2. Ut consequeretur hæreditatem : Græc. ut hæreditaret Israel ; active, ut sæpe jam, id est, ut Israelitis in hæreditatem inductis, terram partiretur. 3. Tollendo manus suas : ad feriendos hostes. 4. Ipse Dominus perduxit ; in manus ejus tradidit. 6. In saxis grandinis : Josue, x, 11. 8. Secutus est a tergo potentis : Deum ducem secutus est. [211]
9. Misericordiam fecit : noto hebraismo, recte, pieque egit : misericordes, pii. idem Ipse et Caleb : auctores populo capessendæ terræ. 11. Ipsi Caleb fortitudinem : Josue, xiv, 10, 11. 13. Et Judices singuli. Intellige eos qui a Deo constituti, non Abimelechum Gedeonis filium, qui caesis fratribus tyrannidem arripuit, nec modesto judicis contentus titulo, regium sibi nomen attribuit, Judic., ix, 5, 6. Cæteri ergo omnes hic ut Deo probati, et universæ genti honori habiti, memorantur. 14. Ossa eorum pullulent : formula bene apprecandi mortuis, ut patet xlix, 12, quasi diceret : Eorum memoria reflorescat Alludit autem ad consuetudinem collocandi sepulchra in amoenis et virentibus locis, puta hortis, IV Reg., xxi, 18, 26. Christi quoque monumento in horto quodam posito : Joan., xix, 41. Credo ad commendandam piorum perennem et semper virentem memoriam, ac spem resurrectionis : qui horti cum virescerent, ipsa ossa de loco suo, id est, de sepulchro veluti germinare, et suo quodam modo reviviscere videbantur. 16. Renovavit imperium. Græc. constituit regnum. I Reg., viii, IX, x. Unxit principes : Saülem et Davidem : Ibid., ix, xvi. [212]
17. Vidit, inspexit, Deus Jacob : τὸν Ἰακὼϐ, Jacobum, accusandi casu. Israelitis providit per tantum prophetam, tantumque judicem. 18. Et cognitus.... fidelis : addit Græc. visionis, certus videndi : seu certa et vera videns ; quippe cum omnia ejus vaticinia de Heli et Saüle impleta sint. I Reg. iii, iv, xv. Vidit Deum lucis : tum, cum illi tam certa visa missa sunt, variant editiones ; legunt enim alii : Vidit Deus lucis : de quo scriptum est : Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est, Dan., ii, 22. 19. In oppugnando : I Reg., vii, 9. 22. Ante tempus : I Reg., xii, 5. 23. Et notum fecit regi : Saüli. De terra : apparitio Samuelis : I Reg., xxviii, 13. etc. Impietatem gentis : Saulem ipsum impium, nec Deo obsequentem. CAPUT XLVII. Nathan, David, Salomon, Roboam, Ieroboam.
1. Post hæc... Nathan. Seriem prophetarum editurus, a Samuele pergit ad [213]
Nathan, quo prophetante, res Davidis. Is enim est, quo auctore, de templo et regia successione promissa suscepit, et pœnitentiam egit, et Salomonem unxit : II Reg., vii, xii ; III Reg., i. 2. Et quasi adeps separatus a carne. Comparatio ducta a ritu sacrificiorum. Adeps pars optima sacrificii, ac Domino separata, ita David. Græc. separatus a salutari, a victima pro salute, Levit., iii, 3, eodem sensu. De reliquis vide I et II Reg. 11. Stare fecit cantores : ordinavit levitici ordinis officia. I Paral., xxiii et seqq. [214]
13. Purgavit peccata : II Reg., xii, 13. Testamentum regni, legem de regno ejus domui dando in hæreditatem. II Reg., vii, 12 et seqq. 15. Eruditus es in juventute tuti. Converso sermone ad Salomonem ; qui a Deo doctus puer, et ab initio regni, III Reg., iii, et jam inde ab ortu vidit David parentem de templo assidue cogitantem, II Reg., vii, xxiv. 16. Terram retexit. Græc. contexit : anima tua ; quod explicatur vers. 17, 18. Replevit enim terram proverbiis, parabolis, sive comparationibus, id est, similitudinibus, ænigmatibus, canticis, cujus quippe parabolæ ad tria millia fuerint, carmina autem ad quinque millia, III Reg., iv, 31, 32 ; x, 24. De Salomonis autem longe lateque, et usque ad insulas, hoc est, phrasi hebraica, ad extrema terrarum divulgato nomine ; habes III Reg., iv, 31, 34 ; tum cap. x, 1, 11, 22. 20. Collegisti... aurum. De auri argentique copia : III Reg., x, 14, 20 ;. II Paral., ix, 13, 27, etc. 21. Potestatem habuisti in corpore tuo : quasi accepta licentia eo utendi pro [215]
libidine, vel ex Græc. perdomitus es, sub jugum missus es in corpore tuo, muliebribus illecebris victus. 22, Inducere iracundiam : ita ut induceretur. Et incitari stultitiam tuam : stultum amorem mulierum. Græc. compunctus sum, attonitus sum, etc. 23. Ex Ephraim : ex Jeroboam Ephraimitico, atque ex decem tribubus, quæ sæpe Ephraim vocarentur : imperare imperium durum : Græc. inciperet (exurgeret) imperium inobediens, sive perduelle. 25. Dedit reliquum : reliquias Jacob et David : τῴ Ἰακὼϐ, τῷ Δανίδι : dativo casu : de ipsa stirpe : Salomonis. 26. Finem habuit : dormivit, Græc. requievit : III Reg., xi, 43. 29. Qui peccare fecit Israel. Quo elogio semper designatur in Scripturis, ut videre est passim libris Reg. iii et iv. 30. À terra : promissa, ex qua translati sunt in Assyriam propter peccata sua, quorum initium fuit illa secessio a Juda, auctore Jeroboamo, IV Reg., xvii, 4, 21, etc. 31. Quæsivit omnes nequitias. Vide Græc. in Latinis defensio pro ultione ; ut in [216]
illo Pauli, Rom., xii, 19, non vosmetipsos defendentes : Græc. ulciscentes. Ab omnibus peccatis : Græc. deest. CAPUT XLVIII. Elias, Elisæus, Ezechias, Isaias propheta magnus, 25 ; eo duce liberati, 23 ; Vis precum, 22.
1. Quasi ignis... quasi facula : propter ardentem zelum : unde igne raptus in cœlum. De rebus autem Eliae, III Reg., xvii et seqq. 7. In Sina... in Horeb : quod est jugum montis Sina : III Reg., xix, 8. Defensionis : ultionis. Vide xlvii, 31. Quæ autem judicia, quas ultiones, Elias, instar alterius Moysi, in Sina audierit, vide III Reg., xix, 17. 8. Qui ungis reges : III Reg., xix, 15, 16. Ad pœnitentiam : Græc. in retributionem, sive rependendas vices, peccatis scilicet, quo ad pœnitentiam provocentur, Et prophetas... successores : ibid. [217]
10. Qui scriptus es. Vide etiam Græc. Hæc subdens post Eliæ raptum in cœlum, satis indicat Eliæ officium nondum esse completum, reservarique eum ad leniendam destinato tempore Dei iracundiam ; quod partim impletum in Joanne Baptista quem Elias figurabat, partim implendum Elia adventuro ante secundum Christi adventum, ex antiquissima Hebræorum Christianorumque doctrina, qua de re, Præfatione in Apocalypsim, diximus. Conferendus autem hic locus cum illo de Enoch, supra, xliv, 16. Cor patrum ad filios : juxta Malac, iv, 6. 13. In Elisæo spiritus ejus : qua de re et aliis Elisæi gestis, IV Reg., ii, et seqq. 14. Nec superavit : nec res ulla super illum fuit ; verbum pro re, sæpe notato hebraismo. Mortuum prophetavit : miraculo edito, ac suscitata mortuo : IV Reg., xiii, 21. 16. Non pænituit : non sunt emendatæ decem tribus, tot miraculis et oraculis monitæ. 17. Gens perpauca. Solebant in illis migrationibus paucissimos relinquere ad colendos agros, et opificia necessaria ; itaque paucissimi ex decem tribubus in terra sua relicti. IV Reg., xvii, xxiv. Princeps in domo David. Dejectis regibus, nullus jam, nisi in ea domo, principatus. 18. Quidam ipsorum : principum e Davidis familia. [218]
19. Munivit civitatem... induxit... aquam. II Paral., xxxii, 5. 21. Quasi parturientes. IV Reg., xix, 3. 22. Invocaverunt Dominum : Ezechias et Isaias, IV Reg., xix, 15 ; II Paral., xxxii, 20. 23. Purgavit eos : Græc. liberavit : in manu Isaiæ : eo duce, orante et prophetante, IV Reg., xix, 15. 25. In conspectu Dei : Græc. in visis a Deo missis. 27, 28. Spiritu magno, forti, excelso : vidit ultima : extrema calamitatum et imminens excidium urbi, sive etiam ultima, a temporibus suis remotissima : quod sequenti congruit. Usque in sempiternum ostendit : quæ longo post tempore eventura erant, puta de Cyro et aliis ; quæ etiam in æternum duratura, de Christo, [219]
ejusque Ecclesia. Quæ etsi aliis prophetis conveniant, Isaiæ tamen speciatim tribuuntur, quo nemo plura, remotiora, clariora ac luculentiora vidit. CAPUT XLIX. Josias, Jeremias, Ezechiel, duodecim Prophetæ, Zorobabel, Jesus filius Josedec, Nehemias, Enoch, Joseph, Seth et Sem.
1, 2. In compositionem... in omni ore : et hujus præ cæteris, suavis memoria, propter admirabilem pietatem atque innocentiam, quod octo annos natus, Deum colere cœperit, neque unquam destiterit, IV Reg., xxii, xxiii ; neque quisquam similis illi fuisse memoratur, aut pari luctu defletus, ab ipso Jeremia editis lamentationibus. II Paral., xxxv, 24, 25. 3. Directus divinitus : Græc. ipse prosperi egit, etc. Tulit abominationes, etiam excelsa quæ ædificaverat Salomon, prætermissa Ezechiæ aliisque piis regibus. IV Reg., xxiii, 13. 4. Cor ipsius : suum ; in diebus peccatorum : cum iniquitas per tot prava exempla usque adeo invalesceret, ut Deus jam plebi non esset placatus, nec propter tantam Josiæ pietatem. IV Reg., xxiii, 26. 5. Præter David, et Ezechiam : atqui nec Ezechias prorsus irreprehensus ; sicut scriptum est : Attamen in legatione principum Babylonis,... dereliquit eum Deus, etc. II Par. xxxii, 31 ; imo acriter increpatus ab Isaia, IV Reg., xx, 16. Ergo intelligendum videtur hos tres reges tantum fuisse qui nihil commiserint contra cultum Dei, cum de ipso Asa et ejusdem filio Josaphat tam piis memoretur, excelsa non abstulit. III Reg., xv, 14 ; xxii, 44. Addamus tres illos reges non peccasse ullum grande peccatum directe contra legem : nam peccata Davidis tot eluta lacrymis, coram Deo pro infectis ac nullis habentur, ad commendandam vim pœnitentiæ. [220]
6. Reges Juda : horum pars maxima. 7. Dederunt regnum suum : Deum per sua peccata perpulerunt ut daret. 8. Incenderunt : alieni : de quibus vers. præced. IV Reg., xxv, 9. In manu Jeremiæ : id vaticinante Jeremia. 9. À ventre matris : Jerem., i, 5. Evertere : ibid., 10, ut evellas et destruas, etc. 10. Ezechiel qui vidit conspectum gloriæ : ejusdem Ezech., i ; ex quo viso omnis ejus prophetia pendet, ibid., viii, 2 ; x, 1, 2, etc. 11. In imbre : comminatus procellam, et imbrem inundantem, et lapides grandes ad dissipandos falsorum prophetarum conatus. Ezech., xiii, ii, 13. Benefacere illis qui : nec tantum impiis minas, sed bene agentibus ac pœnitentibus fausta promissa protulit ; xviii, xxvii, xxxiv, 23, præsertim vero xl et seqq. 12. Et duodecim prophetarum. Ex his patet, jam tum, ut Isaiam, Jeremiam, Ezechielem seorsum, xlviii, 23 ; xlix, 9, 10 ; ita duodecim prophetas simul, singularem librum fecisse ; quod recte notavit noster Daniel Huetius vir eruditissimus, nunc Abrincensis episcopus. De Daniele autem hic tacitum, quod Hebræi non solerent recensere eum inter prophetas ; quippe qui non propheticam, sed satrapicam, ut aiunt, vitam egerit, sed inter hagiographos, referente Hieronymo, et ita Scripturam ordinante in suo canone quem docti Benedicturi adornant : quo loco iidem Hebræi post Job, Davidis, Salomonis, et alios haud minus divinitus inspiratos libros reponunt. Sane Daniel apud Ezechielem non semel, xiv, 14 ; xxviii, 3 ; ejus autem liber inter Scripturas memoratur ante Christum, I Mach., ii, 59, 60, temporibus Ecclesiastico proximis, ut diximus. Ossa pullulent : de hac formula vide xlvi, 14. Corroboraverunt Jacob : redemerunt se ; Græc. eos, Deo tribuit : per prophetas scilicet, eodem sensu : In fide virtutis' : Dei virtute freta. Græc. in fide spei : spe certa fide nixa. [221]
13. Quomodo amplificemus : Græc. magnificemus : Zorobabel. 14. Jesum filium Josedec, 15, et Nehemias. Nulla hic Esdrae mentio. Quod tantum commemoret prophetas et populi duces ; quo etiam nomine veniunt sacrorum præsides, ut diximus, ad xliv, 3, 4 ; sane Esdras scribæ, sive doctoris, non prophetæ nomine insignitus : Zorobabel autem dux gentis. Quasi signum in dextera manu, res conjunctissima, lectissima, diligentissime custodita : ab Aggæo repetitum, ii, 24 ; ubi de Zorobabele dicitur : Ponam te, quasi signaculum, quia te elegi. Quo sensu in Canticis, viii, 6 : Pone me ut signaculum super brachium tuum. De Jesu filio Josedec summo sacerdote et de Nehemia notum, ex Aggæo, II, 24. Zacharia, vi, 11 ; primo et secundo Esdræ. 16. Qualis Henoch. Redit ad eum, a quo exorsus est, xliv, 16, tantum virum, ut ortum licet a terra, terra tamen non caperet ; eique conjungit velut extra ordinem Josephum, Seth et Sem. 17. Qui natus est homo princeps : a nativitate destinatus : sed Græc. aliter ac simplicius. 18. Ossa ipsius visitata sunt : translata sunt ab Ægypto, quemadmodum ipse præceperat. Gen., l, 23, 24 ; Exod., xiii, 19. Post mortem prophetaverunt : impleta sunt de ejus ossibus vaticinia, quæ ipse vivus ediderat. Ibid. 19. Seth et Sem : Seth a quo ortus Noe et piorum progenies, ii scilicet qui ante diluvium filii Dei vocabantur. Gen., vi, 2, 4. Ideo conjunctus cum Sem, qui et ipse a diluvio origo piæ gentis, Abrahami et Abramidarum parens, a Deo præ cæteris fratribus benedictus. Gen., ix, 26, 27. Super omnem animam : ideo præ cæteris Adami filiis clari et excelsi habentur. Adam autem nonnisi in filiis memoratur, neque alia ulla laude donatur : quippe peccati, ut generis humani, auctor. [222] CAPUT L. Simon Oniæ filius, ejus oratio : adhortatio ad orandum : duæ gentes invisae ; tertia nec dicenda gens : libri auctor.
1. Simon. Duos pontifices hujus nominis fuisse in Præfatione diximus : Simon I justus, Seleuco Nicanore Syriæ, Ptolemæo Lagi filio Ægypti regibus, in ipsis imperii Macedonici initiis, floruit : cujus nepos Simon II, post Eleazarum ac Manassen patruos et Oniam II, parentem octoginta fere annis, postquam avus coeperat, Antiocho Magno ac Ptolemæo Philopatore Syriæ et Ægypti regibus, viginti annos præfuit. Hunc miris extollit laudibus, recente viri memoria ; ad conciliandam quoque gratiam Oniæ III, ejus filio viro maximo, ex paternarum virtutum ac beneficiorum commemoratione, adversus intrusos nefarios sacerdotes Jasonem, Menelaum, Lysimachum, a quibus ille sacerdotio exutus, ut in eadem Præfatione dictum. In vita sua : in diebus suis. Sic de mortuis loqui solent. Idem, vers. 3 ; vide Præfat. Suffulsit, Græc. sarcivit : domum : templum. 2. Fundata est : fulta est, supra, xx, 19. Duplex ædificatio. Duplex murus in ambitu templi ad muniendum locum. Græc. ab ipso fundata est altitudo duplicis, διπλῆς, supple, ὑποτειχήσεως, substructionis, muri (quod est) munimentum excelsum ambitus templi. Horum autem et aliorum operum, vers. 3, 5, nulla præterquam hic, memoria. Templum sub hæc tempora, munimenti instar fuisse videas in Machabaicis passim. 3. Putei aquarum : Græc. imminutum est aquarum receptaculum : ( sive plurali numero, imminuta receptacula) æs quasi maris ambitus, id est, aquarum receptacula (putei, aquæductus, cætera ejusmodi ad lavandi et potandi usum), cum antea imminuta essent, hujus pontificis tempore facta sunt ut mare illud æreum amplissimum, in templo collocatum, III Reg. vii, 23 ; II Paral. iv, 2. Alia lectio indicat mare illud æneum factum esse tripliciter majus. 4. Liberavit eam a perditione. Qui Ptolemæum Philopatorem Ægypti regem, negato a Judæis sanctuarii aditu, extrema intentantem, ac prope jam saevientem, precibus ad Deum fusis sacro loco prohibuit, quo initio regis victoria tumidi fracta superbia, mutataque mens in melius, non modo salvis Judæis et ab omni vi tutis, verum etiam oppressis, qui eos ad vincula cædemque poscerent. Scriptum III Mach. antiquo sane libro, licet non canonico, cap. i, ii, vi, vii. Græc. brevius : qui curam gessit populi sui a casu, sive ab excidio (liberandi). [223]
5. Qui prævaluit : Græc. qui munivit civitatem ad obsidendum : (si obsideri contingeret :) quo etiam quidam referunt antecedentia, nempe Simonem populo cavisse ab excidio ; eo quod munimentis additis, urbem difficiliorem oppugnata fecerit. Sed aliud postulant ipsæ Simonis res ; ipsaque verborum vis ; quibus gens non a futuro ac remoto, sed ab imminente exitio liberata fuisse videatur ; ex similibus locis li, 3, et aliis : præsertim si attenderis ad antiquam lectionem quam Vulgata secuta sit, cujus vel maximam haberi oportere rationem, in aliis quoque locis haud paucis vidimus. In conversatione gentis : conversionem intellexit, pro quo proclive librariis conversationem reponere, ut supra xviii, 24. Quid autem est Simoni obtigisse gloriam : in conversione gentis ? nisi eum claruisse cum res populi e tranquillo statu in trepidum ac turbidum verterentur, qua in conversione Simonem illustrem habitum etiam sequentia demonstrabunt. Alioquin certum est Simoni obvenisse gloriam ex conversatione gentis, quam dicto audientem, et legi obsequentem semper habuerit. Græc. ἐν περιστροφῇ λαοῦ, quod etiam verti potest : in circumstantia populi : qua interpretatione ista pars versus in Græc. sic habebit : Quam glorificatus est in multitudine populi circumstantis, in egressu domus velamenti, id est, cum stato die ex Levit., xvi, 15, sanctuarium ingressus, ex velamento domus templi, id est, ex ipso adyto, rursus exiret ad multitudinem ! cui sequentia congruunt. 6. Quasi stella matutina. Pontificem ex adyti velo, ac templo prodeuntem convenientissime comparat lucifero inter nebulas exorienti, ac velut noctis vela rumpenti ; cæterisque rebus splendidis postea referendis, vers. 7 et seqq. Conicere autem datur, Simonem unum præ cæteris, quorum meminissent pontificibus, insigni decore sacris operatum, specie sacerdotio digna. Sane commemorat præ cæteris cæremoniis ingressum in adytum, quod solus pontifex eo honore polleret. Nec absurdum Simonem in ea cæremonia clariorem visum cæteris, quod is sacri adyti religionem, ac pontificiam prærogativam magnifice defenderit a Ptolemæi conatibus, ut vidimus. Quæ quidem, recentissima memoria, enarrata iis qui viderant, afficere solent animos tanti splendoris dignitatisque memores. 7. Quasi sol : Græc. quasi sol refulgens supra templum Altissimi : supra cœlum quæ est Dei sedes, ipso templo repræsentata. 8. Quasi arcus refulgens. Hæc et sequentia pertinent ad commendandas pontificias vestes, colorum varietate, ac splendore gemmarum. Quasi thus redolens, 9. Quasi thus ardens. Pontifices, quod Deo thymiama adolerent, arcamque et tabernaculum et altare, aliaque templi utensilia oleo perlinirent, prodibant et ipsi odoratissimo vapore ac liquore perfusi. Exod. xxx, 30. [224]
11. Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem. Quod pontifex erecto corpore, sacra etiam tiara venerandus, propter habitus majestatem, cæteris quoque mortalibus major ac procerior haberetur. Stolam gloriæ : splendidam, illustrem. In consummatione, sive perfectione virtutis : Græc. gloriationis, decoris, magnificentiæ. 12. In ascensu. Mirum videri possit Ecclesiasticum Simonis pontificis gesta prædicantem, totis undecim versibus, ab hoc scilicet usque ad 24, nihil aliud agere, quam ut sacrificii, nec omnis, sed pacifici, sive eucharistici ac salutaris, quorum idem usus, studiose describat cæremonias a quovis pontifice, imo etiam a quovis sacerdote per pontificis absentiam sacris præsidente, peragi solitas. Alio ergo spectat : nempe ad illud insigne miraculum de quo ad vers. 4 ; quo sane miraculo vel maxime constat Simonis hujus laus. Sane qua die illud evenit, Ptolemæus Philopator in ipsis Jerosolymis, in ipso templi loco, pro ingente reportata de Syris victoria, eucharistiam sacrificium offerebat, Simone pontifice sacra peragente. Quibus expletis omnibusque ordine gestis, rex ad ipsum templum accessit, sacrisque ritibus, ac loci majestate, ministeriorumque ordine stupefactus, non modo sanctum locum, quo solis sacerdotibus, verum etiam Sancta sanctorum, quo soli pontifici, idque semel in anno penetrare fas erat, ingredi voluit. III Machab., i. Cumque nullis precibus aut adhortationibus flecteretur, Simon pontifex, sacris ut erat indutus vestibus, conversus ad templum, fudit orationem eam, quæ habetur ibid., cap. ii ; cujus vim mirabilem ex eodem capite statim memoravimus, ad vers. scilicet 4. Tantæ ergo celebritatis, rerumque in ea gestarum memor Ecclesiasticus, solemnissimi sacrificii ordinem exequitur ad vers. 23 ; quo loco post sacra iteratam sancti pontificis precationem, ejusque vim celebrat ; eo denique exemplo populum hortatur, ut piis precibus Deum inflectat ad misericordiam, vers. 24 et seqq. Summa hæc : jam ad singula. In ascensu altaris sancti : cum sublimis pontifex clivum altaris inscenderet, totum ambitum illustravit ex circumfulgentia sacræ vestis ; quo ab initio describere incipit sacrificii ritum, non tamen alterius quam pacifici, ut supra memoravimus, ac diligentissime observari volumus. 13. In accipiendo partes : μέρη, Græc. μέλη : membra, eodem sensu. In pacificis enim sacrificiis non tota victima, sed ejus pars aliqua, membrum aliquod, renes, pectus, jecur, adeps, cætera in Levitico designata, vel cedebant in partem Aaronis, hoc est, pontificis, seu quicumque sacro præerat, vel ab eo igni tradebantur : [225]
quarum rerum gratia a singulis sacerdotibus sacrorum præsidi deferebantur in manus. Levit., vii, 29 et seq. ; ix, 48 et seq. Circa illum corona fratrum : sacerdotum : ex eadem Aaronis stirpe, ut vera. seqq. 14. Quasi rami palmæ, seu quasi palmæ ramosæ, in gloria sua : in ornatu suo, in sacris vestibus. 15. Et consummatione fungens : Græc. et ministerium perfecte implens (pontifex) : in ara : Græc. super aras : ἐπί βωμῶν : aræ enim nomine veniebant non modο altare illud insigne, in quo holocausta, adeps, et cætera hujusmodi cremabantur, verum etiam mensæ ad quas victimæ offerri, et immolari, seu cædi solebant : ad has igitur aras pontifex ministrabat, cum ab una ad aliam, victimæ, adeps, et cætera, sanguis etiam in pateris deferretur, in Exodo et Levitico passim. Amplificare oblationem, ad amplificandam ; Græc. ad ornandam, id est, caste ac decore celebrandam oblationem : 16. Porrexit manum suam : quo loco ad libationes, versu deinde 17, ad suffitus venit, quæ est pars vel pulcherrima sacræ actionis. Excelso principi : excelso omnium regi : παμϐασιλεῖ. 18. In tubis productilibus : ex ductili materia factis. Sacerdotum autem erat clangere tubis, super pacificis quoque victimis, Num., x. 20. Amplificaverunt : magnificarunt ; Græc. laudaverunt. [226]
22. Tunc, peractis omnibus, perfectοque honore Dei ac munere, sive ministerio, Græc. vers. præced. : pontifex descendens ab altari, manus suas extulit, extendit ad benedicendum populum. Levit., ix, 22 ; Num., vi, 27 ; quo fine dimittebatur cœtus, ibid. 23. Et iteravit orationem suam. Manifeste spectat ad orationem eam, quam, Philopatore jam in templum irruente, Simon effuderat ; signanter enim dictum II Machab., i, 9, 10, 11, absoluto sacrificio id factum : cum rex ab ipso loco in quo sacra spectabat, jam accederet ad templum, ejusque optimam dispositionem admiratus, vi pararet ingressum. Igitur iteravit Simon orationem suam : novis rebus coortis de integro orare cœpit, idque flexis genibus, et manus decenter extendens, ibid., ii, 1. Volens ostendere virtutem Dei : sive ut habet Græc. benedictionem a Deo territuro impium regem, ne infanda coepta perageret. Jam ergo totius hujus loci a vers. 12 sibi constat sensus, et absque his quidem nulla causa suberat, cur Ecclesiasticus pacifici sacrificii ritus omnes et singula officia sacerdotalia, tanquam eximias ac proprias Simonis res, tanta diligentia et copia referret ; quæ sane laudatio perquam frigida et inanis esset. Nunc res tota claruit, certaque præsto est ratio, cur omissis aliis sacrificiis, pro peccato scilicet atque holocaustis, eucharistia tantum describenda susceperit ; quippe cum Simoni nostro talia sacra, in hac temporum necessitudine, peragenda contigerint : quæ adhuc recentia et vulgo notissima clarius ac distinctius designari nihil attinebat : nec aliter res notæ in aliis Scripturæ locis, præsertim in Psalmis referuntur. In Græc. pro, iteravit orationem, legimus, iteravit in adoratione. Orare, adorare, ac venerari et græce et latine passim pro ipsa oratione habentur. 24. Et nunc orate. In Simonis oratione tanta vis fuit, ut rex confestim flagellatus a Deo, atque instar arundinis agitatus, et prostratus in terram, re infecta reportaretur domum, II Machab., i, 16-18, et quidem nullius fuso sanguine ; quo nihil mirabilius, cum plebs in necem rueret potius quam violari sineret sacri loci religionem, ipse rex fureret, et ausurus extrema videretur. Neque minus efficax fuit deprecatio, cum idem rex nondum remissa ira, Judæos Alexandrinos elephantis prædæ daturus, iisdem Judæis ad exemplum Jerosolymitarum ac Simonis orantibus, perculsus amentia a proposito destitit, multaque ac magna beneficia in piam gentem contulit, ibid., 5-7. Merito ergo Ecclesiasticus his commemoratis addit : et nunc, tanto exemplo docti, quanta sit virtus Dei, vers. [227]
præced., et quid precatio possit, orate Deum omnium pro pace et incolumitate populi : hic et seqq. 25. Fieri pacem : vexationibus quæ nunc instant, ex cap. xxxvi, in melius versis. 26. Credere Israel : ita ut credat Israel. 27, 28. Duas gentes... tertia non gens... qui sedent in monte Seir : Idumæi, Esaü sive Edom posteri, perpetui jam inde ab initio Israelitarum hostes, et tunc quoque infensissimi : I Mach., v, 3, etc. Pro monte Seir in Scripturis noto, atque Esau posteris attributo, Græc. in monte Samariæ ; quæ pessima ac prorsus reficienda lectio, cum de Samaritanis mox agatur. Philisthiin : qui hostili semper animo, certissimumque fugatis hostibus perfugium. I Mach., iii, 24. Stultus populus in Sichimis : Samaritanus cujus caput Sichem : stultus revera populus, imperitus, qui licet legis gnarus, tamen a præscriptis legis veroque cultu ac populo Dei secesserit : idea invisa gens, nec gentis nomine appellanda, quippe quæ nec suis ipsa stet legibus. Quantum autem per hæc tempora Judæis nocuerit, testantur omnes historiæ. 29. Doctrinam. Hæc et quæ sunt in seq. capite, Hugo Grotius a nepote addita putat avi auctoris scriptis ; quo argumento, quave conjectura, non dixerim, cum nullam afferat. Cæterum hæc immerito rejici in nepotem facile evicero, cum nihil sit quod non avo conveniat. Jesus filius Sirach Jerosolymita. Sic antiqui nomen, parentem, patriam inserebant libris ; nec refert, an in capite, an in clausula. Quin etiam Ecclesiastes posteaquam in ipso initio nomen posuit, in extremo sic scribit : Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, etc. Eccle., xii, 9. quod iste videtur imitatus. 30. Beatus, qui in his versatur bonis : Græc. simpliciter : Beatus qui in his versatur. Sic scriptores divinitus inspirati solent commendare doctrinam suam, imo non suam, sed Dei, uti in Præfatione cap. ult. memoravimus : sic ipse Salomon passim, sic iste, supra, cap. xxxiii, 17-19 ; xxxix, 16 et seqq. ; sic sequente capite, 19, 22, 23, 30, 31, etc. [228]
31. Lux Dei vestigium ejus est : qui scilicet hæc fecerit : divino lumine signata sunt vestigia quæ sectetur. CAPUT LI. À morte liberatus, Deo agit gratias : populum adhortatur ad sectandam exemplo et ductu suo sapientiam : danti sapientiam dat gloriam, 23 ; modicum laboranti magna obvenit requies, 35 ; operanti ante tempus merces datur in tempore, 38.
1. Oratio seu precatio Jesu filii Sirach : ejus procul dubio cujus est liber totus, ut ipsa testatur inscriptio. Hoc caput quidam codices non habent, additumque omnino est libri clausulæ illi quam vidimus : supra, l, 29. Cæterum ejusmodi addi solere ab ipsis auctoribus, neque ulla ratio vetat, et e contra probat vel Joan. cap. xxi, additum post clausulam cap. xx, 30, 31 ; neque quidquam est quod non ipsi auctori congruat, ut mox videbimus. Confitebor tibi : collaudabo, concelebrabo te. 3. Liberasti a perditione, a certissima nece, quod ipsi auctori non semel contigisse ipse testatur, xxxiv, 13. Congruunt tempora, cum sub Onia III quo pontifice Siracidem scripsisse ostendimus, homicidia flerent, II Mach., iv, 3, sub Seleuco quidem Philopatore : quanto magis autem sub Antiocho Epiphane ejus filio, quo rege ipse Onias per proditionem a Menelao cæsus est : ibid., 34. À laqueo linguæ iniquæ : Græc. a laqueo calumniæ. À labiis operantium mendacium. Qualis fuerit Simon ille Benjaminites, qui sanctum pontificem adortus calumniis, provisorem gentis audebat insidiatorem regni dicere : ibid., i, 2, quibus calumniis et hic et similes in Ecclesiasticum quoque sævire potuerint. Hic autem observandum Siracidem nusquam hic commemorare causam religionis, aut odium gentis, eo quod in hujus vexationis initiis, Judæorum hostes nondum apertas inimicitias professi adversus Judæos, Simonis, hujus Benjaminitæ, Jasonis, Menelai, Lysimachi et aliorum Judæorum opera uterentur ; atque odio gentis ac religionis, læsæ majestatis crimen obtenderent ; quale persecutionis genus sub Juliano Apostata Christiani quoque experti sunt. Sic ergo ipse Siracides ad extremum vitæ deductus est periculum. In conspectu adstantium : accusantium, adversantium : ἀντισηκότων, quod habent quidam codices. [229]
4, 6. À rugientibus... a pressura flammæ... in medio ignis : similitudines, quibus designatur calumniae vis, et extremum vitæ discrimen. 7. De altitudine ventris inferi : sive inferni, de profundissimo sepulchro, sive etiam carcere : quo sensu Jeremias : Lapsa est in lacum vita mea : et posuerunt lapidem super me : Thren., iii, 33 ; et Psal. lxxxvii, 7. Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. À rege iniquo : Antiocho Epiphane, ut videtur, jam in sanctos sævire aggresso. À verbo mendacii : Græc. regi (dicto, ad regem clam seu palam allato : et a) calumnia, etc. 9. Et vita mea appropinquans. Vide præcedentem. 12. De manibus gentium : sive etiam superborum, de quibus vers. 14 ; indicat autem vexationem jam a gentilibus cœptam. 14. Invocavi Dominum patrem Domini mei. Nil mirum invocari Dominum patrem Domini, cum ad id sufficiat legisse vel illud Davidicum : Dixit Dominus Domino meo ; et in eodem Psalmo illud : Ante luciferum genui te : quod per [230] ea-
dem tempora a Septuag. quoque proditum ; ut cætera omittamus, tot ac tanta testimonia de Filio Dei, ex quibus Ecclesiasticus tantus vir, tam in Scripturis versatus, ne quid dicam amplius, Domini sui Dominum eumdemque patrem, et agnoscere et invocare potuit. Ita interpretes passim : ita catholici ; ita alii, Drusius, cæteri. At Grotius decretorie : « Christiani illud κυρὶου hic addidere : Jesum scripsisse, crede : Invocavi Dominum patrem meum. » En dictata magistri, et oracula tanquam de tripode. Quid igitur ? adeone absurdum est et a Scripturarum sensu alienum, de Filio Dei dicere, ut sicubi scriptum in antiquis scriptis videas, statim incuses flagitium adulteræ manus, tuoque judicio piam vocem eradas ? Atqui tam vulgare apud Judæos Christum futurum Dei Filium, ut non alio magis nomine appellarent ; quin ipse pontifex ita adjuraret : Tu es Christus Filius Dei, Matth., xxvi, 63 ? et ille apud Joannem i, 49, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel : ut eas voces, Christus, Dei Filius, rex Israel, aliasque similes pro una eademque sumerent, passim in Evangeliis : neque unquam objecerunt Christo, quod Christum Dei Filium, sed quod se Christum, adeoque Dei Filium faceret ; queis liquet tam tritam, tam pervulgatam fuisse eam appellationem, quam ipsius Christi : unde autem pervulgatam, nisi ab ipsis patribus ad universam gentem permanasset ? Et mirum videbitur si Ecclesiasticus propheticis oraculis eruditus, pias voces noverit ? quid quod ipse prædicat primogenitam Dei sapientiam, xxiv, 5 ; hoc est, post Salomonem, ipsum Dei filium ? quid quod in Sapientia legerat : Si est verus filius Dei... liberabit eum, ii, 18 ; nisi hæc quoque a Christianis obtrusa fuerint ; tanquam non licuerit ante Christum christiane dicere, falsumque sit Paulinum illud, fide, utique venturi ac passuri Christi, omnia gesta esse ab antiquis sanctis. Heb., xi, etc. Quid quod illud Grotianum, Invocavi Dominum patrem meum, vix ac ne vix quidem, quantum equidem commemini, in Scripturis reperias ? Sane de Davide dictum a Deo est : Ipse invocabit me : Pater meus es tu : Psal. lxxxviii, 27 ; sed speciali causa, sed in persona Christi, sed ea vocatione qua sequente versu additum, Et ego primogenitum ponam illum : nec ideo permissum passim : nec ab ipso Davide usquam usurpatum in toto Psalmorum opere : doctique omnino sumus, Deum patrem nostrum, communi adoptionis titulo, non proprie ac singulatim quosque patrem suum dicere, quo ritu apud Prophetam : Tu pater noster, et Abraham nescivit nos, etc, Isa., lxii, 16 ; ac signanter Christus : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum : Joan., xx, 17, ut si exquisite loqui volumus, solus ille Deum Κυρίος Patrem suum ; solus ille singulariter se dicat Dei filium qui talis natus est. Neque tamen patrem meum dici, absolute ac præcise refugimus ; tantum indicamus non videri consuetudinis Scripturarum : quod hic satis est. Cave ergo admittas illud censorium : Tu crede a Christiano intersertam vocem ; cum ego potiori jure dixerim : Tu ne moveas patrum terminos, neque animum induxeris sacros libros a Christianis violatos, nullo ejus interpolationis exemplo ; neque ipse palato tuo tantum tribuas, ut ejus arbitriis antiquas lectiones præsertim in tanta re sollicites ; neque absurdum credito, si Ecclesiasticus pro justitia tot ac tanta perpessus æque ac cæteri sancti, jam tum respexerit in auctorem fidei nostræ et consummatorem Jesum, ejusque patrem, ac Mosis exemplo improperium Christi, potiores duxerit divitias regum potestate atque opibus : Hebr., xi, 26 ; xii, 2. Hæc quidem a nobis dicta sint, non studio lacessendi doctissimi viri Hugonis Grotii, quem ipsi laudemus in grammaticis, in historicis, sæpe etiam in moralibus ; multa quoque putemus emendaturum fuisse, si, quod animo propositum habuisse credimus, totum se catholicis partibus addixisset, neque ejus labores excussum imus ex eruditorum manibus ; denique id tantum volumus, ut eum adjutorem non ducem, non magistrum habeant. In tempore superborum : quod est sæpe [231]
impiorum ; vel ut vers. 16, de tempore iniquo : hoc est iniquo piis sanctisque ; quod idem est, ac supra de manibus gentium : vers. 12. 18. Cum adhuc junior. Hic Ecclesiasticus exemplo suo docet quibus artibus sapientiam pares : nempe si ab ineunte ætate, si docili animo, si multo labore, adhibita quoque precatione quæsieris, tum acceptam Deo retuleris. Priusquam oberrarem : peregrinarer, quod fecisse se refert conquirendæ sapientiæ gratia : xxxiv, 9, 10, 11, 12. 21. Inclinavi modice : parumper, quod ipsa sapientia ultro se inferat, ubi primum intendere cœperis. Vide 35. 24. Consiliatus sum, cogitavi, consilium cepi, ut xxxix, 16 ; facerem (exercerent) illam : facere sapientiam, ex ejus præceptis vitam instituere, facere sapienter 25. In faciendo eam ; Græc. in Sixtino codice vix ullum habet sensum : aliu : codex perspicue : in actione mea diligens fui. 26. Insipientiam (Græc. ignorantias) illius luxi : deplorandos duxi qui eam ignorarent. [232]
30. Dedit mihi Dominus ; eleganter Grotius : Deus mihi eloquentiam dedit, præmium studiorum meorum (ac laborum fructum). 36. In (seu cum) multo numero... et copiosum aurum : disciplina, industria, sapientia cum sit provida, sedula, moderata, una cum cæteris bonis etiam divitias parat. 38. Operamini ante tempus : Paulus, Galat., vi, 9, Bonum facientes non deficiamus ; tempore enim suo metemus non deficientes. Quo præceptorum fine discimus sapientiam de qua toto libro agitur, non sermonibus, non sententiis, sed operibus contineri, eoque collimare totam. FIN DE L'ECCLÉSIASTIQUE
[1] Multorum nobis : vide Græc. [2] Non solum ipsos loquentes : docentes sive voce, sive scripto. [3] Extraneos : ab Israelitica republica, sive a sapientiæ studiis, necesse est sapientum dicta recolentes, et ipsos in dicendo et scribendo doctiores fieri. [4] Ad legitimam vitam ; ex legis placitis componendam. [5] Veniam habere : dare. [6] Sequentes imaginem sapientiæ : Græc. deest. Sensus est, sententiis inhærentem, in verborum compositione nonnunquam defecisse. [7] Deficiunt verba hebraica : non eamdem vim habent. [8] Ipsa lex et prophetæ. Hæc indicant non modo legem, verum etiam prophetas, aliosque sacros libros jam in græcum versos : ac de lege quidem constat, cum Septuag. interpretes longe antea prodiissent Eleazaro pontifice, Ptolemæo Philadelpho rege. [9] Non parvam... quando inter se dicuntur : conferuntur. [10] Ptolemæi Evergetis. Vide præf. num. xiii. [11] Multa vigilia attuli doctrinam : Græc, multam vigiliam et doctrinam attuli. [12] Ad illa quæ : Græc. ad hoc ut ad finem ducens, etc. [13] Et illis qui volunt : Græc. interserit. Iis qui in parœcia, in vicinis locis : melius, in peregrinatione : Judæis in exteras regiones longe lateque dispersis ac sæpe peregrinantibus ; quemadmodum ipse auctor xxxiv, 12 ; li, 18. Hunc ergo librum peregre agentibus comparabat, ne a patriis legitimisque ritibus ad gentium mores deficerent. |