Accueil Remonter Dédicace Historique Instruction Epistola De Psalmis S. Hieronymi Liber Psalmorum Cantica Supplenda Liber Proverbiorum Liber Ecclesiastes Canticum Canticorum Cantique
| |
LIBER
PSALMORUM
LIBER PRIMUS
PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM XLI.
PSALMUS I.
MORALIS.
SINE TITULO.
Vir bonus
idem beatus ; contra malus idem miser. Præclarissimum sanctæ cantionis exordium,
ut beatæ vitæ fine constituto, animus ad pietatis studium Deique laudes
incitetur. Hic psalmus licet inscriptione careat, tamen, cum primus sit in libro
Davidi potissimum attributo, videtur ejus esse, ut et sequens, æque sine titulo,
quem tamen ejus esse constat ex Act., iv,
25.
VERSIO VULGATA.
1. Beatus vir, qui non abiit in
consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit ; et in cathedra
pestilentiæ non sedit :
2. Sed in lege Domini voluntas ejus,
et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3. Et erit tanquam lignum, quod |
VERSIO S.
HIERONYMI PRESBYTERI.
Beatus vir, qui non abiit in consilio
impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non
sedit ;
Sed in lege Domini voluntas ejus, et
in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Et erit tanquam lignum trans- |
1. Non
abiit... non stetit... non sedit : nota tres gradus. Primus est ire ad
impios, et eorum consiliis aures præbere, contra vetitum illud : Fili, ne
ambules cum eis. Prov., i. 15 ;
secundus, cum peccatoribus progredi, eorumque vestigiis insistere ; tertius, in
peccandi consuetudine acquiescere, et aliis corrumpendis operam dare. Quare
Theodoretus tria hic notat : 1° motum in malum ; 2° statum ; 3° habitum sive
obdurationem. Cathedra ; alii, consessu. Pestilentiæ, pestilentium
hominum, qui alios corrumpunt. Hier. desirorum : alibi, illusorum,
Comm. in Psal. : quo nomine passim perversi homines designantur in
Scripturis, ut est illud : Parata sunt derisoribus judicia, Prov. xix,
29, etc.
2. Voluntas
ejus, studium. Deum ejusque legem amat et assidue meditatur, sicut scriptum
est : Erunt verba hæc in corde tuo : meditaberis in eis, sedens in
domo, et ambulans in itinere, Deut. vi,
6, 7, etc.
3. Et
erit : primo docuit divertere a malo ; secundo facere bonum, juxta illud
66
plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo :
Et folium ejus non defluet : et omnia
quæcumque faciet prosperabuntur.
4. Non sic impii, non sic : sed
tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ.
5. Ideo non resurgent impii in
judicio ; neque peccatores in concilio justorum.
6. Quoniam novit Dominus viam
justorum : et iter impiorum peribit. |
plantatum juxta rivulos (a) aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo.
Et folium ejus non defluet : et omne
quod faciet (b) prosperabitur.
Non sic impii : sed tanquam pulvis
quem projicit ventus.
Propterea non resurgent impii in
judicio : neque peccatores in congregatione justorum.
Quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit. |
Psal. xxxvi.
27 : Declina amalo, et fac bonum : tertio his transactis, nunc mercedem
proponit. Tanquam lignum ; hæc est arbor bona, quæ bonum fructum facit, Matth. vii,
17.
4. Non
sic : repetitio deest Hier.
5. Non
resurgent : Hebr. non subsistent, non iustificabuntur impii Deo
judice. Chald. causa cadent.
6. Novit
Dominus, probat, diligit : sic : Novi te ex nomine, Exod. xxxiii,
17.
(a) Var. : Juxta
rivos. (b) Fecerit.
PSALMUS II.
PROPHETICUS.
SINE TITULO.
Pilati,
Herodis, Gentium et Judæorum coniuratio in Christum, Act., iv,
25, 26, 27. Christi deinde victoria, et imperium toto orbe propagatum.
VERSIO VULGATA.
1. Quare fremuerunt gentes, et populi
meditati sunt inania ?
2. Astiterunt reges terræ, et
principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum
ejus.
3. Dirumpamus vincula eorum : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Quare turbabuntur (a) gentes,
et tribus meditabuntur inania ?
Consurgent reges terræ, et principes
tractabunt pariter adversum Dominum, et adversum Christum ejus.
Disrumpamus vincula eorum : |
1. Quare
fremuerunt gentes, Romani : et populi, Judæi, Spiritu sancto
interprete, Act. iv, 25, 27.
2. Astiterunt
reges... et principes... Herodes et Pontius Pilatus : ibid. una cum
principibus sacerdotum, et aliis Judæorum primoribus.
3. Dirumpamus : ex
persona impiorum qui Dei et Christi jugum excutere co-
(a) Var. : Turbantur.
67
et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4. Qui habitat in clis irridebit eos :
et Dominus subsannabit eos.
5. Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos.
6. Ego autem constitutus sum rex ab
eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
7. Dominus dixit ad me : Filius meus
es tu, ego hodie genui te.
8. Postula a me, et dabo tibi gentes
hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
9. Reges eos in virga ferrea, et
tanquam vas figuli confringes eos.
10. Et nunc, reges, intelligite :
erudimini, qui judicatis terram.
11. Servite Domino in timore :
et exultate ei cum tremore.
12. Apprehendite disciplinam,
nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. |
et projiciamus a nobis laqueos eorum.
Habitator cli ridebit : Dominus
subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos in ira sua, et
in furore suo conturbabit eos.
Ego autem ordinavi (a) regem
meum super Sion montem sanctum meum.
Annuntiabo Dei præceptum : Dominus
dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Postula a me et dabo tibi gentes
hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Pasces eos in virga ferrea, ut vas
figuli conteres eos.
Nunc ergo, reges, intelligite :
erudimini, judices terræ.
Servite Domino in timore, et exultate
in tremore.
Adorate pure, ne forte irascatur, et
pereatis de via. |
nantur. Jugum, Hier. laqueos, Hebr. funes, præcepta
quibus nos obligant. Jugum Christi suave, durum impiis videtur.
6. Ego
autem constitutus : Christus loquitur. At in Hebr. Deus : Ego autem
ordinavi regem meum, ut apud Hier. Super Sion : hæc quidem utcumque
Davidi congruunt. ; sed melius Christo, de quo ipse David ait : Virgam
virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion, Psal. cix.
2 ; et Isaias, ii. 3 : De Sion
exibit lex. Prædicans : annuntiabo Dei præceptum, hebr. ex persona Christi,
ut statim Hier.
7. Filius
meus es tu : hic totus assurgit in Christum, ut Psal. lxxxviii. 27 : Ipse invocabit me : Pater meus es tu, etc.
et Psal. cix. 3 : Ex utero ante luciferum genui te. Hodie : quam
diem non modo ad æternam generationem, verum etiam ad temporalem Christi
manifestationem pertinere Patres docent : etiam Paulus, Act. xiii.
33.
8. Gentes
hæreditatem : congruit psalmo xxi. 29 : Et ipse dominabitur gentium ; et
psalmo lxxi. H : Omnes gentes servient ei.
9. Reges
eos : Hier. et Sept. pasces, alii ex Heb. conteres. Virga ferrea : idem
Christo tribuitur, Apoc. xix.
13, imo et membris Christi in regni societatem assumptis, Apoc. ii.
27.
12. Apprehendite
disciplinam. Hier. Adorate pure. Chald. ; Osculamini Filium, id
est, adorate, ut etiam notat Hieronymus Comm. Psal. ii. (Edit. Bened. tom. ii Append.
p. 124) et lib. I Advers. Ruf. cap. v.
(Edit. Bened. tom. iv, p. 2, p.
371.) quo sensu ordo sit : Adorate Filium, ne forte irascatur Dominus, hoc est, Pater. Hier. ibid.
qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem ; ait ipse
Filius, Joan. v, 23.
(a) Var. : Ordinatus
sum.
68
13. Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes, qui confidunt in eo. |
Cum exarserit post paululum furor
ejus, beati omnes qui sperant in eum. |
PSALMUS III.
HISTORICUS ET MORALIS.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus David,
cum fugeret a facie Absalom filii sui. Vide II Reg. xv,
14.
2. Domine, quid multiplicati sunt qui
tribulant me ? multi insurgunt adversum me.
3. Multi dicunt animæ meæ : Non est
salus ipsi in Deo ejus.
4. Tu autem, Domine, susceptor meus
es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5. Voce mea ad Dominum clamavi : et
exaudivit me de monte sancto suo.
6. Ego dormivi, et soporatus sum : et
exurrexi, quia Dominus suscepit me.
7. Non timebo millia populi
circumdantis me : exurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
8. Quoniam tu percussisti omnes |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus David,
quando fugit (a) a facie Absalomi (b) filii sui.
Domine, quare multiplicati sunt
hostes mei ? multi consurgunt adversum me.
Multi dicunt animæ meæ : Non est
salus huic in Deo. Semper.
Tu autem, Domine, clypeus circa me,
gloria mea et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamabo, et
exaudiet me de monte sancto suo. Semper.
Ego dormivi et soporatus sum et
vigilavi, quia Dominus sustentavit me.
Non timebo millia populi, qui (c) circumdederunt
me.
Surge, Domine, salvum me fac |
2. Quid
multiplicati sunt. multi insurgunt Populus enim concurrens augebatur cum
Absalom, II Reg. xv, 12.
3. Animæ
meæ : mihi : notus hebraismus et in Psalmis frequens In Deo ejus : ejus, deest
in Hebr. sed habet vocem Selah, quam Hieronymus post Aquilam ubique
vertit, semper : voluntque esse firmantis m sempiternum. Vide Hier.Epist 138 ad
Marcell. At Septuaginta per διάψαλμα reddunt, voluntque Græci post Origenem
esse notam inflectendæ vocis m cantu. Vulgata ubique omittit : nec immerito, cum
nihil ad sensum pertineat.
4. Susceptor. Hier. Clypeus, et
ita Hebr passim
6. Exurrexi, evigilavi,
te protegente securus : hunc versum Ecclesia Christo resurgenti aptat.
7. Non
timebo millia populi, cum ad eum veniret nuntius dicens : Toto corde
universus Israel sequitur Absalom, II Reg. xv, 13.
8. Percussisti sine causa deest Hebr., Hier. percussisti maxillam
(a) Var. : Cum
fugeret. (b) Absalon. (c) Quæ.
69
adversantes mihi sine causa : dentes
peccatorum contrivisti.
9. Domini est salus : et super
populum tuum benedictio tua. |
Deus meus, quia percussisti omnium
inimicorum meorum maxillam, dentes impiorum confregisti.
Domini est salus, super populum tuum
benedictio tua. Semper. |
PSALMUS IV.
HISTORICUS ET MORALIS.
Ejusdem
argumenti cum præcedente, sed rebus in melius versis : ita Theodor. Hic porro ad
precem vespertinam pertinet, propter vers. 9, ut sequens psalmus ad matutinam.
VERSIO VULGATA.
1. In finem in
carminibus, Psalmus David.
2. Cum invocarem, exaudivit me Deus
justitiæ meæ : in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, et exaudi orationem
meam.
3. Filii hominum, usquequo gravi
corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
4. Et scitote, quoniam mirificavit
Dominus sanctum suum : Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori in
canticis, Psalmus David.
Invocantem me exaudisti me, Deus
justitiæ meæ : in tribulatione dilatasti mihi : Miserere mei et exaudi
orationem meam.
Filii viri, usquequo inclyti mei,
ignominiose diligitis vanitatem, quærentes mendacium ? Semper.
Et cognoscite, quoniam mirabilem
reddidit Dominus sanctum suum : Dominus exaudiet me cum clamavero ad
eum. |
1. In
finem. Hier. Victori ; præcentori ut Hebræi exponunt. In
carminibus : neghinoth, instrumenti musici genus, a tangendo sic dictum.
Quod autem habent Sepl. in finem, Patres interpretantur in Christum : Finis
enim legis Christus, Rom. x.
4. Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus, et cum ad eum pervenerimus-ultra,
quod quæreamus, non habebimus. August. In Psal. liv.
2. Cum
invocarem : Hier. invocantem me ex audisti, Hebr. exaudi, Deus
justitiæ meæ auctor et testis. In tribulatione : Hebr. in angustia, in
angustiis latam viam et facilem aperuisti. Miserere mei : recte
quantumvis enim justus, tamen misericorditer exauditur, Chrysost.
3. Filii
hominum : Hier. filii viri, id est, nobiles : Vide Psal. xlviii,
3. Usquequo, usquequo gloria mea in ignominiam ? Diligitis vanitatem
et quæritis mendacium, Hebr. id est cur me contemnitis, et vana sequimini ?
ad principes loquitur Absalomum secutos. Præclare Hier. : Usquequo, inclyti
mei, etc. Vulgatæ sensus ortus est, ut alibi passim, ex alia lectione. Usquequo
gravi corde, tardi ad intelligendum quæ sit voluntas Dei.
4. Mirificavit, alii
ex Hebr. segregavit pium sibi, quod eodem recidit. Sanctum suum : me
Christum ejus.
70
5. Irascimini, et nolite peccare :
quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6. Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate
in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
7. Signatum est super nos lumen
vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.
8. A fructu frumenti, vini et olei
sui multiplicati sunt.
9. In pace in idipsum dormiam, et
requiescam.
10. Quoniam tu, Domine, singulariter
in spe constituisti me. |
Irascimini et nolite peccare,
loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete. Semper.
Sacrificate sacrificia justitiæ, et
fidite in Domino.
Multi dicunt : Quis ostendit nobis
bonum ? Leva super nos lucem vultus tui, Domine.
Dedisti lætitiam in corde meo : in
tempore (a) frumentum eorum et vinum eorum multiplicata sunt.
In pace simul requiescam et dormiam,
quia tu, Domine, specialiter securum habitare fecisti me. |
5. Irascimini, ita
et Paulus, Eph. iv. 26. ubi
hoc testimonio utitur. Suos alloquitur David ne in perduelles acrius irascantur.
Cum irascimini, tamen nolite peccare. Quæ dicitis, Hier. loquimini in
cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete, Examen conscientiæ, ut
vocant. Deum apud vos cogitate. Chald.
6. Sacrificate
sacrificium justitiæ : quod verum est sacrificium, Psal. xlix,
14, et L. 19 : Sperate in Domino. Hæc et reliqua usque ad psalmi finem,
ita contexenda sunt : Sperate in Domino : neque exaudite dicentes, præ hostium
multitudine spem nobis superesse nullam. Tu enim, Domine, favorem tuum in nos.
explicas, meque data victoria lætificas ; et iis qui in te sperant, omnia ad
vitam præsidia copiose et opportune præstas. Itaque in pace requiescam, tua
singulari misericordia fretus ; hic universim sensus : jam ad singula.
7. Signatum
est super nos, Hier. leva super nos, vocem hebræam Nesah Sept.
acceperunt quasi ductam a nasas ; unde nes vexillum : quare
verterunt ἐσημειώδη signatum est lumen vultus tui, quod favorem
significat. Sic Prov. xvi,
15 : In hilaritate vultus regis, vita : Hebr. in lumine vultus
regis : et ita passim in Scripturis.
8. A
fructu frumenti : Hier. in tempore frumentum eorum et vinum eorum
multiplicata sunt. Hæc evenient justis Deum cogitantibus. Posset verti ex
Sept. : Repleti sunt, id est, saturati. Olei sui, deest hebr.
9. In
pace in idipsum : Hier. in pace simul requiescam et dormiam, jacebo et
obdormiam.
10. Singulariter : Hier. specialiter
securum habitare fecisti me, cum sim solus, tamen confidenter habitabo.
(a) Var. : A
tempore.
71
PSALMUS V.
HISTORICUS ET MORALIS.
Inimicorum
calumniis ac Saulis odiis vexatus ; statim atque expergiscitur ad Deum se
erigit. Oratio ex persona Ecclesiæ, cum mane adit domum Domini. Syrus, propter
vers. 4.
VERSIO VULGATA.
1. In finem pro
ea, quæ hæreditatem consequitur, Psalmus David.
2. Verba mea auribus percipe, Domine,
intellige clamorem meum.
3. Intende voci orationis meæ, rex
meus, et Deus meus.
4. Quoniam ad te orabo : Domine, mane
exaudies vocem meam.
3. Mane astabo tibi et videbo :
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6. Neque habitabit juxta te
malignus : neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7. Odisti omnes, qui operantur
iniquitatem : perdes omnes, qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum
abominabitur Dominus.
8. Ego autem in multitudine
misericordiæ tuæ.
Introibo in domum tuam : adorabo ad
templum sanctum tuum in timore tuo. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori pro (a) hereditatibus,
Psalmus (b) David.
Verba mea audi (c), Domine,
intellige murmur meum.
Adverte ad vocem clamoris mei, rex
meus et Deus meus, quia te deprecor.
Domine, mane audies vocem meam, mane
præparabor ad te, et contemplabor.
Quoniam non Deus volens iniquitatem
tu es (d), nec habitabit juxta te malignus.
Non stabunt iniqui in conspectu
oculorum tuorum, odisti omnes operantes iniquitatem.
Perdes loquentes mendacium, virum
sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Ego autem in multitudine misericordiæ
tuæ introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum (e) in
timore tuo. |
1. In
finem pro ed, quæ hæreditatem ; Ecclesia scilicet ; at Hebr. : Præcentori
super Nehillot, instrumenta musica sic dicta, quod perforata essent.
5. Astabo
tibi, Hier. ; præparabo ad te, quod est studiose et attente
precantis. Non Deus volens iniquitatem : prima præparatio precaturi, a
peccatis abhorrere ; atque inde ordiri diem, ut facit Ecclesia prima hora sic
orans : ut in hac die ad nullum declinemus peccatum.
6. Neque
permanebunt, Hier. ; non stabunt, non consistent, te judicem non
sustinebunt.
7. Perdes
omnes ; deest omnes hebr.
8. Templum
sanctum tuum. Templum et domus Domini ante Salomonem, dice-
(a) Var. :
Super. (b) Canticum. (c) Auribus percipe. (d) Deest es.
(e) In templo sancto tuo.
72
9. Domine, deduc me in justitia tua :
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10. Quoniam non est in ore eorum
veritas : cor eorum vanum est.
11. Sepulcrum patens est guttur
eorum, linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis,
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos : quoniam
irritaverunt te, Domine.
12. Et lætentur omnes, qui sperant in
te, in æternum exultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes, qui
diligunt nomen tuum, 13. quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ
coronasti nos. |
Domine, deduc me in justitia tua
propter insidiatores meos, dirige ante faciem meam viam tuam.
Non est enim in ore eorum rectum,
interiora eorum insidiæ : sepulcrum patens guttur eorum, linguam suam
lætificant (a).
Condemna eos, Deus, decidant a
consiliis suis, juxta multitudinem scelerum eorum expelle eos : quoniam
provocaverunt te.
Et lætentur omnes, qui sperant in
te ; in perpetuum laudabunt : (b) proteges eos, et lætabuntur in
te qui diligunt nomen tuum.
Quoniam (c) tu benedices
justo, Domine, ut scuto placabilitatis coronabis eum. |
batur locus
ubi erat arca, I Reg. 1, 9 ; iii, 3 : Prima igitur cura evigilantis adire
templum.
9. Dirige
in conspectu tuo viam meam, Hier. ; ante faciem meam viam tuam ; sit
mihi via tua ante oculos recta et patens : fac voluntatis tuæ rectitudinem
intelligam. Tempore Theodoreti non deerant exemplaria græca in quibus ut in
Hebræo haberetur.
10. In
ore eorum veritas : Hier. in ore eorum rectum. Cor eorum vanum est : leve,
infidum, mendax ; Hier. interiora eorum insidiæ.
11. Linguis
suis dolose agebant : Hier. linguam suam lævificant ; expoliunt ut
adlambant lenius, summa arte blandiuntur.
12. Et
habitabis in eis : in corde eorum, vel in medio eorum ; Hier. proteges
eos.
13. Coronasti
nos : Hier. coronabis eum ; circumcinges, proteges.
(a) Var. : Lenificant.
(b) Et. (c) Quia.
73
PSALMUS VI.
MORALIS.
Cum gravi
morbo laboraret, Dei manum agnoscit et peccata dellet. Unde pnitentibus
accommodat Ecclesia, cum peccatum et animi sit morbus, et sæpe morborum
corporalium causa.
VERSIO VULGATA.
1 In finem in
carminibus, Psalmus David, pro octava.
2. Domine, ne in furore tuo arguas
me, neque in ira tua corripias me.
3. Miserere mei, Domine, quoniam
infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4. Et anima mea turbata est valde,
sed tu, Domine, usquequo ?
5. Convertere, Domine, et eripe
animam meam : salvum me fac propter misericordiam tuam.,
6. Quoniam non est in morte qui memor
sit tui : in inferno autem quis confitebitur tibi ?
7. Laboravi in gemitu meo, lavabo per
singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
8. Turbatus est a furore oculus |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori in
cantibus super octava, Psalmus (a) David.
Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine ; quoniam
infirmus sum ego : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea conturbata est valde ; et
tu, Domine, usquequo ?
Revertere, Domine, erue animam meam,
salva me propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte recordatio
tui : in inferno quis confitebitur tibi ?
Laboravi in gemitu meo, natare faciam
tota nocte lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
Caligavit præ amaritudine ocu- |
1. In
carminibus... pro octava : in Hebr. in neghinoth super hascheminith ; de neghinoth dictum supra iv.
1, hascheminith Chaldæo, hic est cithara octo chordarum ; aliis, octo
tonos continens. Hæc verba sæpius occurrent in inscriptionibus Psalmorum : vide
I Paral. xv. 21.
4. Usquequo ? irasceris,
scilicet.
5. Convertere, ad
me, a quo aversus videris.
6. In
inferno autem quis confitebitur : in sepulcro quis laudabit ? et ita passim
hæ voces exponendæ. His et similibus pessime abutuntur qui animos post mortem,
aut extingui, aut penitus consopiri putant, neque rerum nostrarum quidquam ad
eos pertinere. Loquitur enim David cum de statu mortuorum naturali, tum de
laudibus canendis in ctu piorum.
7. Lavabo, Hier. natare
faciam.
8. Turbatus
est : Hier. caligavit præ amaritudine, præ lacrymarum copia. Inveteravi, consenui,
contabui, inter hostes meos, de meo morbo et interitu lætantes,
(a) Var. : Canticum.
74
meus : inveteravi inter omnes
inimicos meos.
Discedite a me omnes, qui operamini
iniquitatem : quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10. Exaudivit Dominus deprecationem
meam, Dominus orationem meam suscepit.
11. Erubescant, et
conturbentur vehementer omnes inimici mei : convertantur et erubescant
valde velociter. |
Ius meus, consumptus sum ab universis
hostibus meis.
Recedite a me omnes, qui operamini
iniquitatem, quia audivit Dominus vocem fletus mei.
Audivit Dominus deprecationem meam,
Dominus orationem meam suscepit.
Confundantur et conturbentur
vehementer omnes inimici mei, revertantur et confundantur subito. |
9. Discedite : vel
se a peccatoribus segregat pnitens, vel eorum de se spem frustratam iri
significat.
11. Erubescant
et conturbentur... Convertantur... valde velociter : non contra inimicos,
sed pro inimicis orat, ut convertantur et erubescant non leniter, sed
vehementer : nec recrastinato tempore, sed cito, Hier. Comm. vide Prf.cap.
I, n. 14.
PSALMUS VII.
HISTORICUS ET MORALIS.
A Saule ad
necem usque vexatus, Deo adjutore, nihil metuit.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus David,
quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini, II Reg. xvi.
2. Domine Deus meus, in te speravi :
salvum me fac ex omnibus per-. sequentibus me, et libera me.
3. Nequando rapiat ut leo animam
meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4. Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus David,
quem cecinit Domino super verbis Chus filii Jemini (a).
Domine Deus meus, in te speravi,
salva me ab omnibus persequentibus me, et libera me.
Ne forte capiat (b) ut leo
animam meam ; laceret, et non sit qui eruat.
Domine Deus meus, si feci istud, si
est iniquitas in manibus meis : |
1. Chusi
filii Jemini. Ducis Saiil cui mandaverat persequendum Davidem, Chald. ;
quidam referunt ad historiam Chusai Arachitæ, II Reg. xv, xvi, quos
confutat Hieronymus.
3. Dum
non est qui redimat· Hier. laceret, et non sit qui eruat. Neque qui
salvum faciat deest Hebr.
4. Si
feci istud : quod suspicatur Saiil ut quæram ei malum ; quod ipse David a se
amolitur. I Reg. xxiv. 10,
12.
(a) Var. : Ignoratio
David quod cecinit Domino super verba Æthiopis filii Jemini. (b) Rapiat.
75
5. Si reddidi retribuentibus mihi
mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
6. Persequatur inimicus animam meam
et comprehendat, et conculcet in terra, vitam meam, et gloriam meam in
pulverem deducat.
7. Exurge, Domine, in ira tua, : et
in finibus inimicorum meorum.
Et exurge, Domine Deus meus, in
præcepto quod mandasti : 8. et synagoga populorum circumdabit te.
Et propter hanc in altum regredere :
9. Dominus judicat populos.
Judica me, Domine, secundum justitiam
meam, et secundum innocentiam meam super me.
10. Consumetur nequitia peccatorum,
et diriges justum scrutans corda et renes, Deus.
Justum 11 adjutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde. |
Si reddidi retribuentibus mihi malum,
et dimisi hostes meos vacuos.
Persequatur inimicus animam meam, et
apprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in
pulverem collocet. Semper.
Surge, Domine, in furore tuo, elevare
indignans super hostes meos, et consurge ad me judicio quod mandasti.
Et congregatio tribuum circumdet te,
et pro hac in altum revertere.
Dominus judicabit populos ; judica
me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum simplicitatem meam quæ
est in me.
Consummetur (a) malum
iniquorum et confirmetur justus, probator cordis et renum Deus justus.
Clypeus meus in Deo, qui salvat
rectos corde. |
5. Si
reddidi retribuentibus : si pro bonis mala retribuentibus reddidi vices. Decidam
merito ab inimicis meis inanis : sint irriti conatus mei adversus eorum
insidias. At Hieronymus : Si dimisi hostes meos vacuos : si spoliavi
rebus suis, si reddidi benefacienti mihi mala ; et oppressi eos qui mihi
adversabantur sine causa, Chald. Syrus. Et hoc est parcentis hostibus, et
ultionem Domino relinquentis : quo animo David adversus Saulem fuit, I Reg. xxiv, xxvi.
6. Persequatur
inimicus et conculcet in terra vitam meam : peream absque ulla spe, neque
mihi opituletur Deus cujus potestatem in ulciscendis inimicis mihi vindicassent
7. Exurge,
Domine, in ira : ulciscere tu, Domine, injuste læsum, neque se ulciscentem.
8. Synagoga
populorum : ctus populorum tuum judicium e spectantium, ut fit in publicis
judiciis : præclara hypotyposis judicantis Dei. Et propter hanc : rem,
propter hunc ctum ascende iterum tribunal tuum, ut judices impios sub Saule
grassantes.
10. Consumetur
nequitia peccatorum. Hebr. consumat malum impios. Et diriges ustum : Hier. et
confirmetur justus : Scrutans corde et renes : intima arcana mentis ; ita
passim : Hier. probator cordis et renum, Deus justus.
11. Adjutorium
meum... secundum Vulgatam : justum adjutorium meum · juste, hoc est
merito, a Deo justo expectatum.
(a) Var. :
Consumatur.
76
12. Deus judex justus, fortis, et
patiens : numquid irascitur per singulos dies ?
13. Nisi conversi fueritis, gladium
suum vibrabit : arcum suum tetendit, et paravit illum.
14. Et in eo paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit.
15. Ecce parturiit injustitiam :
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16. Lacum aperuit et effodit eum : et
incidit in foveam, quam fecit.
17. Convertetur dolor ejus in caput
ejus : et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
Confitebor Domino secundum justitiam
ejus : et psallam nomini Domini altissimi. |
Deus judex justus et fortis,
comminans tota die.
Non convertenti gladium suum acuet :
arcum suum tetendit et paravit illum.
Et in ipso præparavit (a) vasa
mortis, sagittas suas ad comburendum operatus est.
Ecce parturiit (b) iniquitatem : (c) concepto
dolore peperit mendacium.
Lacum aperuit et effodit eum : et
incidit (d) in interitum quem operatus est.
Revertetur dolor suus in caput ejus :
et super verticem ejus iniquitas sua descendet.
Confitebor Domino secundum justitiam
ejus, et cantabo (e) nomini Domini altissimi. |
12. Et
patiens : deest Hebr. Numquid irascitur... Hier. comminans tota
die, sine interrogatione : diutissime comminans, ne tandem ferire cogatur.
13. Gladium
suum vibrabit : Hier. acuet, nisi peccator convertatur.
14. Ardentibus
effecit : Hier. ad comburendum operatus est, ignitas sagittas
historiæ memorant.
15. Peperit
iniquitatem : Hier. peperit mendacium ; Saul scilicet summo nisu et
labore mala molitur, sed frustra : nulli enim, nisi sibi nocuit, ut sequentes
versus demonstrant.
17. Convertetur
dolor ejus... in verticem ipsius iniquitas ejus : dolor ille quem in me
effundendum conceperat, et ejus iniquitas quam pariturus erat, in ipsum denique
recidit : quod Regum docet historia.
(a) Var. : Paravit,
(b) Parturit. (c) Et. (d)·Incidet. (e) Psallam.
PSALMUS
VIII.
LAUDIS ET ADMIRATIONIS.
Dei
majestatem, hominis dignitatem commendat.
VERSIO VULGATA.
1. In finem pro
torcularibus, Psalmus David.
2. Domine Dominus noster, quam |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori pro
torcularibus], Psalmus (a) David.
Domine Dominator noster, |
1. Pro
torcularibus : gluttit, instrumenta musica quæ tribus Psalmorum titulis
(a) Var. :
Canticum.
77
admirabile est nomen tuum in
universa, terra !
Quoniam elevata est magnificentia tua
super clos.
3. Ex ore infantium et lactentium
perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et
ultorem.
4. Quoniam videbo clos tuos, opera
digitorum tuorum \ lunam et stellas, quæ tu fundasti.
o. Quid est homo, quod memor es
ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
6. Minuisti eum paulo minus ab
angelis, gloria et honore coronasti eum :
7. et constituisti eum super opera
manuum tuarum.
8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas : insuper et pecora campi.
9. Volucres cli et pisces maris, qui
perambulant semitas maris.
10. Domine Dominus noster, quam
admirabile est nomen tuum in universa terra ! |
quam grande est nomen tuum in
universa terra ! qui posuisti gloriam tuam super clos.
Ex ore infantium et lactentium
perfecisti (a) laudem propter adversarios tuos, ut quiescat
inimicus et ultor.
Videbo enim clos tuos opera
digitorum tuorum, lunam et stellas quæ fundasti.
Quid est homo, quoniam recordaris
ejus ? vel filius hominis, quoniam visitas eum ?
Minues eum paulo minus a Deo, gloria
et decore coronabis eum.
Dabis ei potestatem super opera
manuum tuarum. Cuncta posuisti sub pedibus ejus :
Oves et armenta omnia, insuper et
animalia agri ;
Aves cli et pisces maris, qui
transeunt semitas ponti (b).
Domine Dominator noster, quam grande
est nomen tuum in universa terra ! |
tantum
memorantur : hic : lxxx, lxxxiii, an calcatis torcularibus, peracta vindemia, in
tabernaculorum festo ?
3. Ex ore
infantium. -tanta est hujus operis pulchritudo, ut vel infantes eam
perspicere et celebrare possint ad impios et violentos homines confundendos Hunc
sibi locum ipse Christus accommodat, Matth. xxi,
16, cum revera puerorum ore laudaretur. Perfecisti laudem, Hebr. fundasti
robur, demonstrasti virtutem tuam.
6. Ab
angelis, Septuaginta et post eos Vulgata, ab angelis : recte, ut
patet ex Paulo, Hebr. ii, 6,
etc. Paulo minus : est enim homo angelis inferior, sed paulo ; ad eamdem
scilicet vocatus beatitudinem et pari jure Deo potiturus.
8. Omnia
subjecisti : id Paulus uni Christo perfecte convenire docet, Hebr. ii,
5, 6, etc.
(a) Var. : Fecisti.
(b) Pertranseunt semitas marium.
78
PSALMUS IX.
HISTORICUS ET MORALIS.
VERSIO VULGATA.
1. In finem pro
occultis filii, Psalmus David.
2. Confitebor tibi, Domine, in toto
corde meo : narrabo omnia mirabilia tua.
3. Lætabor et exultabo in te :
psallam nomini tuo, Altissime,
4. In convertendo inimicum meum
retrorsum : infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
b. Quoniam fecisti judicium meum et
causam meam : sedisti super thronum qui judicas justitiam.
6. Increpasti gentes, et periit
impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
7. Inimici defecerunt frameæ in
finem : et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu : 8.
et Dominus in æternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum : 9.
Et ipse judicabit orbem terræ, in æquitate judicabit populos in
justitia. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori super morte filii, Canticum
David.
Confitebor Domino in toto corde meo :
narrabo omnia mirabilia tua.
Lætabor et gaudebo in te, canam
nomini tuo, Altissime,
Cum ceciderint inimici mei retrorsum,
et corruerint et perierint a facie tua.
Fecisti enim judicium meum et causam
meam : sedisti super solium judex justitiæ.
Increpasti gentes, periit impius :
nomen eorum delesti in sempiternum et jugiter.
Inimici completæ sunt solitudines in
finem : et civitates subvertisti : periit memoria eorum cum ipsis.
Dominus autem in sempiternum
sedebit : stabilivit ad judicandum solium suum.
Et ipse judicabit orbem in justitia,,
judicabit populos in æquitatibus. |
1. Pro
occultis filii : Hier. super morte filii, Hebr. Labben, quod
videtur esse initium cantilenæ : Patres de triumphali Christi morte
interpretantur. Cum autem v. 12 loquatur de Sion ut arca, jam eo translata,
recte refertur ad aliquam Davidis jam in Jerusalem regnantis de gentibus
victoriam : vide II Reg. viii.
4. In
convertendo : Hier. Cum ceciderint inimici, in evertendis inimicis :
ita in convertendo sæpissime accipitur. Infirmabuntur : Hier. et
corruerint.
7. Qui
judicas justitiam : Hebr. Judex justus.
6. Periit
impius : hostis scilicet populi Dei.
7. Inimici
defecerunt frameæ : gladius hostilis consumptus est. Framea genus est teli
germanici, quod passim in hac Psalmorum versione pro ense vel gladio sumitur. Inimici est
genitivus singularis, τοῦ ἐχθροὺ. Cum sonitu, cum ingente rerum gestarum
fama ; at Hier. cum ipsis ; omnia sustulisti, arma consumpta, munitiones
destructæ, memoria ipsa deleta.
79
te Et factus est Dominus refugium
pauperi : adjutor eorum in opportunitatibus, in tribulatione.
11. Et sperent in te qui noverunt
nomen tuum : quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
12. Psallite Domino qui habitat in
Sion : annuntiate inter Gentes studia ejus.
13. Quoniam requirens sanguinem eorum
recordatus est : non est oblitus clamorem pauperum.
14. Miserere mei, Domine : vide
humilitatem meam de inimicis meis.
15. Qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
16. Exultabo in salutari tuo : infixæ
sunt Gentes in interitu, quem fecerunt.
In laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum.
17. Cognoscetur Dominus judicia
faciens : in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18. Convertantur peccatores in in- |
Et erit Dominus elevatio oppresso :
elevatio opportuna in angustia.
Et confident in te qui noverunt nomen
tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Cantate Domino habitatori Sion,
annuntiate in populis cogitationes ejus.
Quoniam quærens sanguinem eorum
recordatus est : non est oblitus (a) clamoris pauperum.
Miserere mei, Domine : vide
afflictionem meam ex inimicis meis ; qui exaltas me de portis mortis.
Ut narrent laudes (b) tuas in
portis filiæ Sion : exultabo in salutari tuo :
Demersæ sunt gentes in interitu quem
fecerunt, in reti quod absconderunt, captus est pes eorum.
Agnitus est Dominus judicium
faciens : in opere manuum suarum corruit impius. Meditatione(c).
Semper.
Convertantur impii in infer- |
10. Refugium
pauperi oppresso : Israelitis scilicet toties victis et oppressis per arma
Philistinorum. Adjutor in opportunitatibus, subsidium opportunum in
angustia : vide Hier.
12. Qui
habitat in Sion : arca eo translata. Inter gentes, Hier. in
populis, Am-mim, quæ vox etiam familias populi Dei significat : non Goim, quæ
significat gentiles. Studia ejus : voluntates.
14. Miserere...
vide humilitatem : Hier. afflictionem. De inimicis meis : in
quam inimicorum me conjecit improbitas. Videtur David, pristinæ sub Saule
calamitatis memor, ex persona pauperis hunc et sequentes versus promere. Est
autem omnis homo coram Deo pauper et miserabilis.
15. De
portis mortis, de inferis, de sepulcro, de potestate mortis : porro videntur
portæ mortis portis Sion opponi.
16. Infixæ
sunt gentes : a nobis victae. In interitu, Hebr., in fovea, redit
propheta ad victorias suas et divinam ultionem exponit.
17. Cognoscetur : Hier. agnitus
est, in operibus manuum... propriis machinis oppugnati sunt. Peccator : hic
in Hebr. adduntur higghaon selah, voces ignotæ, quas Hier. reddit, Meditatione. Semper ;
Septuaginta, ὼδὴδιαψάλματος. Vulgata omisit, ut solet : vide Psal. iii, 3.
18. In
infernum, Hebr. sepulcrum, et ita semper.
(a) Var. : Nec
oblitus est. (b) Omnes laudes. (c) Sonitu.
80
fernum, omnes Gentes quæ
obliviscuntur Deum.
19. Quoniam non in finem oblivio erit
pauperis, patientia pauperum non peribit in finem.
20. Exurge, Domine, non confortetur
homo : judicentur Gentes in conspectu tuo.
21. Constitue, Domine, legislatorem
super eos, ut sciant Gentes quoniam homines sunt. |
num, omnes gentes quæ obliviscuntur (a) Deum.
Quoniam non in æternum oblivioni erit
pauper : expectatio pauperum non peribit (b) in perpetuum.
Surge, Domine, non confortetur homo :
judicentur gentes ante faciem tuam.
Pone, Domine, terrorem eis : sciant
gentes, homines esse se. Semper. |
21. Legis
latorem : doctorem ; at Hier. terrorem, potestatem scilicet cujus
cohibeantur metu. Quoniam homines sunt, Deo nempe subditi, ordine et
legibus gubernandi.
(a) Var. : Quæ
oblitæ sunt. (b) Non peribit.
PSALMUS X. secundum
hæbreos.
MORALIS.
Deus unicum
præsidium pauperi adversus oppressores qui Deum obliti sine more saeviunt. Licet
hic Psalmus titulo careat in Hebræo quemadmodum et primus et secundus, diversum
tamen esse a superiori vel stylus indicare videtur : hic enim sublimior et ab
animo oppresso ; ille non tam sublimis, at lætus. Quanquam et fieri potuit ut
repente stylus assurgeret, quod fit in odis.
VERSIO VULGATA.
1. Ut quid, Domine, recessisti longe,
despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
2. Dum superbit impius, incenditur
pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
3. Quoniam laudatur peccator in
desideriis animæ suæ : et iniquus benedicitur. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Quare, Domine, stas a longe,
despicis (a) in temporibus angustiæ.
In superbia impii ardet pauper :
capiuntur (b) in sceleribus quæ cogitaverunt.
Quia laudavit impius (c) desiderium
animæ suæ : et avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum. |
1. In
opportunitatibus · cum tuo maxime opus est auxilio.
2. Incenditur
pauper : uritur, torquetur vel ex Hebr. insequitur pauperem : supple, impius
in superbia sua. Comprehenduntur in consiliis, Hebr. ; capiuntur in
sceleribus quæ cogitant, cui congruit Hier.
3. Quoniam
laudatur peccator : Hier. ; laudavit impius desiderium animæ suæ, Hebr. laudat
se, et iniquus benedicitur : Hier. avarus applaudens sibi blasphemavit
Dominum.
(a) Var. : Despicies.
(b) Capiantur. (e) Laudabitur.
81
4. Exacerbavit Dominum peccator,
secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
5. Non est Deus in conspectu ejus :
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus :
omnium inimicorum suorum dominabitur.
6. Dixit enim in corde suo : Non
movebor a generatione in generationem, sine malo.
7. Cujus maledictione os plenum est,
et amaritudine, et dolo : sub lingua ejus labor et dolor.
8. Sedet in insidiis cum divitibus in
occultis, ut interficiat innocentem.
9. Oculi ejus in pauperem
respiciunt : insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem :
rapere pauperem, dum attrahit eum.
10. In laqueo suo humiliabit eum, |
Impius secundum altitudinem furor s
sui (a) non requiret : nec (b) Deus in omnibus
cogitationibus ejus.
Parturiunt viæ ejus in omni tempore :
longe sunt judicia tua a facie ejus : omnes inimicos suos despicit.
Loquitur in corde suo : Non movebor :
in generatione et generatione ero sine malo.
Maledictione os ejus plenum est, et
dolis et avaritia : sub lingua ejus dolor et iniquitas.
Sedet insidians juxta vestibula in
absconditis, ut (c) interficiat (d) innocentem : oculi
ejus robustos circumspiciunt :
Insidiatur in abscondito, quasi leo
in cubili ; insidiatur ut rapiat pauperem : rapiet pauperem, cum
attraxerit eum ad rete suum.
Et confractum subjiciet, et ir- |
4. Secundum
multitudinem.· Hier., impius secundum altitudinem furoris sui non
requiret, Deum scilicet.
5. Non
est Deus in conspectu ejus : Hier. Nec Deus in omnibus cogitationibus
ejus. Nota progressum impietati. Sibi placet peccator superbus, Deoque
contumeliam facit ; quo recedente, iræ ac cæteris animi perturbationibus
traditur· nec Deum requirit ultra, nec cogitat : quo fit ut in omnem promat
nequitiam' quasi ultor nullus aut judex futurus sit. Inquinatæ sunt viæ
illius : Hier., parturiunt. Iniqua omnia difficultatibus ac laboribus
plena. Auferuntur...procul ab oculis ejus judicia tua. Omnium
inimicorum suorum dominabitur : nihil enim inausum relinquit, quem neque
Dei, neque hominum metus cohibet : Hier. · omnes inimicos suos despicit, Hebr. ; exsufflabit.Videtur
Deus interdum favere impio prospere agenti.
6. Non
movebor a generatione in generationem. : inconcussae res meæ. Sine
malo : supple, ero, Hier., ero sine malo ; Chrys. etiam ex
Septuaginta.
7. Et
amaritudine et dolo : Hebr. et dolis et fraude. Sub lingua ejus, in
dictis ejus labor et dolor quos in hostes promat : Hebr. labor et iniquitas.
8. Cum
divitibus æque violentis. Hier. ; Juxta vestibula, circa atria et
aditus domorum.
9. Inpauperem
respiciunt : clam observant. Rapere pauperem, Hier. ; rapiet
pauperem, cum.attraxerit eum ad rete suum, qua vi, qua blanditiis et dolis.
10. In
laqueo suo : quod Hier. ad præcedentem versum retulisse vidimus. Humi-
(a) Var. :
Iræ suæ.
(b) Nec est. (c) Deest ut. (d) Interficit.
82
inclinabit se, et cadet, cum
dominatus fuerit pauperum.
11. Dixit enim in corde suo : Oblitus
est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
12. Exurge, Domine Deus, exaltetur
manus tua : ne obliviscaris pauperum.
13. Propter quid irritavit impius
Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
14. "Vides, quoniam tu laborem et
dolorem consideras : ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper : orphano
tu eris adjutor.
15. Contere brachium peccatoris et
maligni : quæretur peccatum illius, et non invenietur.
16. Dominus regnabit in æternum, et
in sæculum sæculi : peribitis, gentes, de terra illius.
17. Desiderium pauperum exaudivit
Dominus : præparationem cordis eorum audivit auris tua.
18. Judicare pupillo et humili : ut
non apponat ultra magnificare se homo super terram. |
ruet viribus suis valenter.
Dixit in corde suo : Oblitus est
Deus, abscondit faciem suam, non respiciet in perpetuum.
Surge, Domine Deus, leva manum tuam,
noli oblivisci pauperum.
Quare blasphemat impius Deum, dicens
in corde suo quod non requirat ?
Vides, quia tu laborem et furorem
respicis (a), ut detur in manu tua : Tibi relinquuntur fortes
tui : pupillo tu es factus adjutor.
Contere brachium impii et maligni :
quæres impietatem ejus, et non invenies.
Dominus rex sæculi et æternitatis :
perierunt gentes de terra illius (b).
Desiderium pauperum audisti, Domine (c) ;
præparasti ut (d) cor eorum audiat auris tua.
Ut judices pupillum et oppressum ; et
nequaquam ultra superbiat homo de terra. |
liabit eum, prosternet. Inclinabit
se et cadet pauper, scilicet cum ei dominabitur impius. Alii : Cadet i.
viribus ejus pauper. At Hier. : Et confractum subjiciet, et irruet
viribus suis valenter ; quod non de paupere capto, sed de invasore dicitur.
11. Ne
vident in finem, in perpetuum : et ita semper reddendum illud in finem.
14. Vides,
quoniam... vides tu, ô Deus, quippe qui laborem ei indignationem respicis
eorum qui opprimuntur, ut eos sub manu ac tutela tua recipias.
15. Quæretur
peccatum illius : quæ tot sceleribus quæsivit, ita peribunt, ut ne vestigium
quidem eorum supersit. Vide Psal. xxxvi,
36.
16. Peribitis
gentes : Philisthæi vel quilibet alii gentiles in Judæa et terra Israel
relicti.
17. Præparationem... nosti
cor quo propensurum sit, et audis preces nondum conceptas. At Hier., Præparasti
ut cor eorum audiat auris tua. Vel, ipse ita præparas cor eorum, ut quæ
volunt approbes.
(a) Var. :
Requiras. (b) Ejus. (c) Audivit Dominus. (d) Deest ut.
83
PSALMUS X.
CONSOLATORIUS.
Cum Davidem
in deserto latitantem ob Saulis insidias hortarentur amici, ut fuga salutem
quæreret, Theodoretus.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
2. In Domino confido, quomodo dicitis
animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?
3. Quoniam ecce peccatores
intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in
obscuro rectos corde.
4. Quoniam quæ perfecisti,
destruxerunt : justus autem quid fecit ?
5. Dominus in templo sancto suo,
Dominus in clo sedes ejus :
Oculi ejus in pauperem respiciunt :
palpebræ ejus interrogant filios hominum.
6. Dominus interrogat justum et
impium : qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7. Pluet super peccatores laqueos :
ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8. Quoniam justus Dominus et
justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
In Domino speravi, quomodo dicitis
animæ meæ : Transvola in montem ut avis (b) ?
Quia ecce impii tetenderunt arcum :
posuerunt sagittam suam super nervum, ut sagittent in abscondito rectos
corde.
Quia leges dissipatæ sunt : justus
quid operatus est ?
Dominus in templo sancto suo, Dominus
in clo thronus ejus : oculi ejus vident, palpebræ ejus probant filios
hominum.
Dominus justum probat ; impium autem
et diligentem iniquitatem odit anima ejus.
Pluet super peccatores laqueos :
ignis et sulphur, et spiritus tempestatum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus justitias
dilexit : rectum videbunt (c) facies eorum. |
2. Sicut
passer, Hier. ut avis.
3. Pecca
fores : iniqui, violenti In pharetra, Hier. : super nervum,
arcus scilicet, jam intento arcu, sagitta jamjam emittenda.
4. Quæ
perfecisti, destruxerunt : Hier. leges dissipatæ sunt. Justus autem quid
fecit ? quid faciet justus, ubi nullæ sunt leges ?
5. In
pauperem recipiunt : in pauperem deest Hebr.
6. Dominus
interrogat, quasi judicaturus. Hier. et alii apud Chrys. Dominus justum
probat · impium autem et diligentem iniquitatem odit anima ejus. Anima ejus, ipse
Deus : recte etiam Septuaginta et Vulgata : Qui diligit iniquitatem odit
animam suam : omnis enim iniquus sibi pessimus.
7. Pars
calicis : sors mea, ut est Psal. xv.
5. A calice unde sortes ducebantur ; vel ut alii, metaphora ducta a conviviis,
in quibus sua cuique potus mensura dividebatur.
8. Et
justitias : et deest Hebr.
(a) Var. :
Deest Psalmus. (b) Sicut passer (c). Al. Viderunt.
84
PSALMUS XI.
CONSOLATORIUS.
Contra
mendaces ac perfidos undique circumfusus, dum esset in aula Saulis quibus ille
mandabat ut clam Davidi dicerent : Ecce places regi, et omnes servi
ejus diligunt te, I Reg. xviii, 22, cum necem pararent.
VERSIO VULGATA.
1. In finem pro
octava, Psalmus David.
2. Salvum me fac, Domine, quoniam
defecit sanctus : quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
3. Vana locuti sunt unusquisque ad
proximum suum : labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4. Disperdat Dominus universa labia
dolosa, et linguam magniloquam.
5. Qui dixerunt : Linguam nostram
magnificabimus, labia nostra a nobis sunt ; quis noster Dominus est ?
6. Propter miseriam inopum, et
gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari : fiducialiter agam
in eo.
7. Eloquia Domini, eloquia casta : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori pro
octava, Psalmus (a) David.
Salva, Domine, quoniam defecit
sanctus : quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum.
Frustra loquuntur unusquisque proximo
suo : labium subdolum (b) in corde et corde loquuntur(c).
Disperdat Dominus omnia labia dolosa,
linguam magniloquam.
Qui dixerunt : Linguam nostram
roboremus ; labia nostra nobiscum sunt ; quis noster Dominus est (d) ?
Propter vastitatem inopum a gemitu (e) pauperum,
nunc consurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari auxilium eorum.
Eloquia Domini, eloquia mun- |
2. Defecit
sanctus : tanta undique circumstat iniquorum turba. Diminutæ sunt
veritates... Hier. ; imminuti sunt fideles, rari sunt veraces ac
sinceri homines, fraus ubique et doli.
3. Vana, mendacia, in
corde et corde... fallaci sunt et duplici corde, nec sibi constant.
5. Linguam
nostram magnificabimus ; magna jactabimus, metuendos nos præstabimus. Labia
nostra a nobis sunt : Hier. nobiscum sunt, penes nos sunt, nostra
sunt. Syr. Quidquid libuerit de Davide comminiscemur ac Sauli persuadebimus,
neque quisquam nos prohibere poterit.
6. Ponam
in salutari : ponam in tuto, supple virum bonum. Fiducialiter agam in
eo, fortiter et incunctanter eum tuebor ; at Hebr. illaqueabit, vel
exsufflabit eum, nempe vir bonus improbum inimicum.
7. Eloquia
Domini : ab hominum mendaciis ad eloquii divini sinceritatem convertitur. Probatum
terræ, separatum a terra metallo immixta.
(a) Var. : Canticum.
(b) Dolosum. (c) Locuti sunt. (d) Dominus noster ? deest est.
(e) Et gemitum.
85
argentum igne examinatum, probatum
terræ, purgatum septuplum.
8. Tu, Domine, servabis nos : et
custodies nos a generatione hac in æternum.
9. In circuitu impii ambulant :
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. |
da : argentum igne (a) probatum,
separatum a terra, colatum septuplum.
Tu, Domine, custodies ea, servabis
nos a generatione hac in æternum.
In circuitu impii ambulabunt : cum
exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum. |
8. A
generatione hac : prava scilicet.
9. in
circuitu impii ambulant, me undique obsident. Secundum altitudinem tuam. Altissimo
et occultissimo judicio tuo. Multiplicasti filios hominum, tot iniquos
scilicet ; at Hier., cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum :hoc
est, undique circumfluunt improbi, ut exaltatis vel vilissimis hominibus
adulentur.
(a) Var. : Igne deest.
PSALMUS XII.
MORALIS, CONSOLATORIUS.
Ab hominibus
ipsoque Deo quodam modo destitutus, animum tamen non despondet.
VERSIO VULGATA.
1. n finem,
Psalmus David.
Usquequo, Domine, oblivisceris me in
finem ? Usquequo avertis faciem tuam a me ?
2. Quamdiu ponam consilia in anima
mea, dolorem in corde meo per diem ?
3. Usquequo exaltabitur inimicus meus
super me ? 4. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos ne unquam
obdormiam in morte : 5. Ne quando dicat inimicus meus : Prævalui
adversus eum.
Qui tribulant me, exultabunt si motus
fuero : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
Usquequo, Domine, oblivisceris mei (b) penitus ?
Usquequo abscondis (c) faciem tuam a me ?
Usquequo ponam consilia in animam
meam (d), dolorem in corde meo per diem ? Usquequo exaltabitur
inimicus meus super me ?
Convertere, exaudi me, Domine Deus
meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte :
Nequando dicat inimicus meus :
Prævalui adversus eum. Hostes mei exultabunt si (e) motus fuero : |
2. Ponam
consilia : quamdiu variis curis agitabor ? Per diem, tota die.
4. Obdormiam...
Hebr. dormiam mortem, Septuaginta, in mortem, εις δανάτον id
(a) Var. : Canticum.
(b) Me. (c) Abscondes. (d) In anima mea. (e) Cum.
86
6. ego autem in misericordia tua
speravi.
Exultabit cor meum in salutari tuo :
cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi. |
Ego autem in misericordia tua
confido, exultabit cor meum in salutari tuo : cantabo Domino, qui
reddidit mihi. |
est moriar,
morali sensu : ne nobis æterna nox, ne mortis æternæ obrepat somnus, Coram. Hier.
6. Et psallam... Desunt hæc in Hebr.
PSALMUS
XIII.
MORALIS.
Dei
contemptores ubique diffusi eum ultorem sentiunt. Scriptus cum populus gravi
tyrannide vexaretur Absalomi tempore, ut videtur ex v. ult. Psalmi lii. huic
persimilis.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
Dixit insipiens in corde suo : Non
est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti
sunt in studiis suis : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2. Dominus de clo prospexit super
filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3. Omnes declinaverunt, simul inu- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
Dixit stultus in corde suo : Non est
Deus : Corrupti sunt, abominabiles facti sunt studiose : non est qui
faciat bonum.
Dominus de clo prospexit super
filios hominum, ut videret si est intelligens, aut (b) requirens
Deum.
Omnes recesserunt, simul con- |
1. Dixit
insipiens : Non est Deus. Hoc dicunt non modo qui negant Deum esse, sed
etiam qui negant curare quidquam, aut usquam animadvertere in impios : sic illi
apud Prophetam defixi in fæcibus suis, qui dicunt in corde suo :Non faciet
bene Dominus, et non faciet male, Soph. I, 12. Et Malach, iii,
14 : Dixistis '. · Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia
custodivimus præcepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino excercituum ?
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes... Tentaverunt Deum et salvi facti sunt. Et Jerem. v,
12, 13 : Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super
nos malum... Prophetæ fuerunt in ventum locuti. Nec minus insipientes illi,
II Petr. ni, 4 dicentes : Ubi est promissio aut adventus ejus ? Ex quo
enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. Quibus
insipientiores sunt qui cum ea dicere aut cogitare non audeant, tamen ita vivunt
ac si pro certis habeant. Non est usque ad unum : sumptum ex v. 3.
3. Inutiles
facti sunt : obtorpuerunt, ad bonum scilicet : vel Hebr. putruerunt,
(a) Var. :
Deest Psalmus.
(b) Deest aut.
87
tiles facti sunt : non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum.
Sepulchrum patens est guttur eorum :
linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.
Quorum os maledictione et amaritudine
plenum est : veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Contritio et infelicitas inviis
eorum, et viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos
eorum.
4. Nonne cognoscent omnes qui
operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam, sicut escam panis ?
8. Dominum non invocaverunt, illic
trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6. Quoniam Dominus in generatione
justa est, consilium inopis confudistis : quoniam Dominus spes ejus est.
7. Quis dabit ex Sion salutare
Israel ? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob,
et lætabitur Israel. |
glutinati sunt ; non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum.
Nonne cognoscent omnes, qui operantur
iniquitatem : qui devorant populum meum, ut cibum panis ? Dominum non
invocaverunt.
Ibi timebunt (a) formidine ;
quoniam Deus in generatione justa est (b).
Concilium pauperum confudistis :
quoniam Dominus spes ejus est.
Quis dabit de Sion salutare (c) Israel ?
quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui : exultabit Jacob,
lætabitur Israel. |
id est,
corrupti sunt. Sepulchrum patens. Hæc et sequentia usque ad versum
quartum desunt in Hebr. et in Septuaginta, apud Chrysost. et Theodoret. ; habet
Paulus, Rom. iii. 13, etc.
Quem locum Comm. Hier. hic ait Apostolum ex variis Scripturæ locis
texuisse, ac forte ex ejus Epistola huc translatis.
4. Nonne
cognoscent omnes : supple, Deum ; nonne malo suo experientur Deum esse ?
5. Ubi
non erat timor, deest Hebr. ; habetur Psal. iii.
6, etiam in Hebr., unde videtur huc translatum. Vana pavent, imo nulla, qui non
innituntur Deo.
6. Dominus
in generatione justa est : habitat inter justos. Quoniam Dominus spes... alii, Sed
Deus spes ejus est.
7. Ex
Sion. Ergo David jam in Sion regnabat. Averterit captivitatem, Hebr. reduxerit
reductionem, populum suum ab Absalomo divisum.
(a) Var. : Trepidabunt.
(b) Deest est. (c) Salutem.
88
PSALMUS XIV.
MORALIS.
Boni viri ac
sacros conventus pure adituri, mores. Veri clorum cives.
VERSIO VULGATA. 1.
Psalmus David.
Domine, quis habitabit in tabernaculo
tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
2. Qui ingreditur sine macula, et
operatur justitiam :
3. Qui loquitur veritatem in corde
suo, qui non egit dolum in lingua sua :
Nec fecit proximo suo malum, et
opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4. Ad nihilum deductus est in
conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat :
Qui jurat proximo suo, et non
decipit :
Qui pecuniam suam non dedit ad
usuram, et munera super innocentem non accepit :
Qui facit hæc, non movebitur in
æternum. | |
VERSIO S.
HIERONYMI. Psalmus (a) David.
Domine, quis peregrinabitur in
tentorio tuo, et quis (b) habitabit in monte sancto tuo ?
Qui ingreditur sine macula, et
operatur justitiam : loquiturque veritatem in corde suo.
Qui non est facilis in lingua sua,
nec (c) fecit amico suo malum, et opprobrium non sustinuit super
vicino suo (d).
Despicitur in oculis ejus improbus :
timentes autem Dominum glorificabit : jurat ut se affligat, et non
mutat.
Pecuniam suam non dedit ad usuram, et
munera adversum innoxium non accepit : qui facit hæc, non movebitur in
æternum. |
1. Habitabit, Hier. ; peregrinabitur, Septuaginta,
πάροικὴσει. Allusum ad vocem tabernaculi seu tentorii quod est
peregrinantis. Sensus est : Quis adibit sancta tua ?
4. Ad
nihilum · Hier. ; despicitur. Septuaginta, ἐξουδένωται. Proximo
suo... Hier., jurat ut se affligat : et non mutat, id est, vovet jejunium,
et propositum non mutat. Lectio Vulgatæ orta ex unius transpositione litteræ.
(a) Var. :
Canticum. (b) Deest et ; habet qui. (c) Neque. (d) Vicinum
suum.
89
PSALMUS XV.
HISTORICUS ET PROPHETICUS.
David exul
Deo vero adhærere se profitetur, falsis repudiatis : tum in persona Christi
loquens ejus resurrectionem prædicit : teste Petro Act. ii,
25, et Paulo Act. xiii, 35.
Ideo stelo-graphia seu tituli inscriptio est Psalmus scilicet munimento æterno
insculpcndus. Vide titulum Psalm. lv, lvi, lvii, lviii, lix.
VERSIO VULGATA. i. Tituli
inscriptio ipsi David. Conserva
me, Domine, quoniam speravi in te.
2. Dixi Domino : Deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges.
3. Sanctis, qui sunt in terra ejus,
mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4. Multiplicatæ sunt infirmitates
eorum : postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de
sanguinibus : nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5. Dominus pars hæreditatis meæ, et
calicis mei : tu es, qui restitues hæreditatem meam mihi.
6. Funes ceciderunt mihi in
præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. |
VERSIO S.
HIERONYMI. Humilis et simplicis David. Custodi
me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Deo (a) : Dominus meus es
tu : bene mihi non est sine te.
Sanctis, qui in terra sunt, et
magnificis, omnis voluntas mea in eis.
Multiplicabuntur idola eorum, post
tergum sequentium ; non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam
nomina eorum in labiis meis.
Dominus pars hæreditatis meæ et
calicis mei ; tu possessor sortis meæ.
Lineæ ceciderunt mihi in
pulcherrimis, et hæreditas speciosissima mea est. |
2. Dixi
Domino : Hier. Dixi Deo : Dominus meus es tu : Jehova. Bonorum
meorum : Hier. bene mihi non es sine te.
3 Sanctis,
qui sunt... sanctuario quod vocabatur Sancta. Hebræi neutro carent ;
quod sæpe exprimunt per fmininum. Hier. Sanctis qui in terra sunt et
magnificis, omnis voluntas mea in eis, Omnis affectus meus sanctuario et
inclyto tabernaculo inhæret, quod est in terra sancta : vel juxta Vulg. mirum
mihi Deus sanctuarii affectum indidit. Sic David exul loquitur. Vide Psal. xli, 4 ; xlii,
3.
4. Infirmitates, Hebr. : vanitates, Hier., idola
eorum, Syrorum scilicet et aliorum gentilium, apud quos exulabat, 1 Reg. xxvii. Postea
acceleraverunt, Hebr., ad alienum (Deum) festinaverunt, illi
scilicet, gentiles. Illi quidem multiplicant idola ; nobis ut unus Deus est, ita
unum sanctuarium. Non congregabo... Hier. ; Non libabo libamina
eorum, etc. non participabo eorum sacris. Nec memor, ne nominabo
quidem deos falsos, ut lex vetabat.
5. Pars
calicis mei' ; vide supra x, 7. Tu es qui restitues, tu sustentans,
Hebr. assertor sortis meæ.
6. Funes : ad
agrum scilicet metandum et dividendum ; quod ad erciscundam sive dividundam
hæreditatem pertinet.
(a) Var. : Domino.
90
7. Benedicam Dominum, qui tribuit
mihi intellectum : insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8. Providebam Dominum in conspectu
meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9. Propter hoc lætatum est cor meum
et exultavit lingua mea : insuper et caro mea requiescet in spe.
10. Quoniam non derelinques animam
meam in inferno : nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
11. Notas mihi fecisti vias vitæ,
adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque
in finem. |
Benedicam Dominum (a) qui
dedit mihi consilium : insuper et noctibus erudierunt me renes mei.
Proposui (b) Dominum in
conspectu meo semper ; quia a dextris meis est, ne commovear.
Propterea lætatum est cor meum, et
exultavit gloria mea : et caro mea habitavit (c) confidenter.
Non enim derelinques animam meam in
inferno : nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Ostendis mihi semitam vitæ,
plenitudinem lætitiarum ante vultum tuum : decores in dextera tua
æternos. |
7. Intellectum, Hier. consilium,
usque ad noctem, Hier. noctibus erudierunt me renes mei. cum noctu
curis angerer, pii motus ad interiora penitus immissi a Deo me erudierunt : per
noctem, ut curæ remordent, ita sæpe subit dulcior Dei recordatio.
8. Providebam
Dominum : hæc et sequentia in persona Christi : teste Petro, Act. ii.
25.
9. Lingua
mea, Hier. gloria, quod sæpe linguam significat : ac sic refertur hic
locus, Act. ii. 26. Certe
per linguam Deo redditur gloria, quod est piis gratissimum et gloriosissimum. In
spe : resurrectionis statim adventuræ.
10. Animam
meam, meipsum ; unde Petrus : Providens locutus est de resurrectione
Christi, quia neque derelictus est in inferno, Act. ii, 31. Quanquam anima Christi descendit ad inferos, non ibi
derelicta est, ut cæteræ animæ piorum. In inferno,m sepulchro, teste
Petro, Act. ii, 29, et
Paulo, Act. xiii, 36. Corruptionem :
foveam, Hebr. Chald.. ut Vulg. ac sic Petrus et Paulus locis citatis.
11. Notas
mihi in sepulchro jacenti fecisti vias vitæ : quibus mortuus licet ad
vitam redirem. Usque in finem : decores æternos, propter æternam gloriam
Christo resurgenti traditam. Igitur hi tres ultimi versus de Christo
intelligendi sunt, Petro et Paulo interpretibus. Hæc tamen aliquatenus
præcesserunt in Davide ut typo Christi, dum illum Deus a morte toties eruit, et
in regno collocavit. Cæterum, ut præclare argumentantur Petrus et Paulus, David
et in sepulchro derelictus est, et corruptionem vidit : quare hæc de Davide
intelligi nullatenus possunt ; neque res Davidis, utcumque splendidæ, hujus loci
magnificentiam exhauriunt.
(a) Var. : Domino. (b) Proponebam.
(c) Habitabit.
91
PSALMUS XVI.
MORALIS.
Orat ut ab
inimicorum insidiis et crudelitate liberetur : Dei protegentis bonitatem et
patientiam
commendat.
VERSIO VULGATA. 1.
Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam : intende deprecationem
meam.
Auribus percipe orationem meam, non
in labiis dolosis.
2. De vultu tuo judicium meum
prodeat : oculi tui videant æquitates.
3. Probasti cor meum, et visitasti
nocte : igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4. Ut non loquatur os meum opera
hominum : propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
ò\ Perfice gressus meos in semitis
tuis : ut non moveantur vestigia mea.
6. ligo clamavi, quoniam exau- |
VERSIO S.
HIERONYMI. Oratio David.
Audi, Deus, justum, intende
deprecationem meam : auribus percipe orationem meam, absque labiis
mendacii (a).
De vultu tuo (b) judicium meum
prodeat : oculi tui videant æquitates.
Probasti cor meum, visitasti nocte :
conflasti me, et non invenisti cogitationes meas transire os meum (c).
In opere hominum propter verbum (d) labiorum
tuorum, ego observavi vias latronis.
Sustenta gressus meos in callibus
tuis ; et non labentur (e) vestigia mea.
Ego invocavi te, quia exaudies |
1. Justitiam
meam : Hier. justum. Non in labiis dolosis, audi precationem puro et
simplice corde prolatam.
2. De
vultu tuo, de conspectu, de audientia tua : similis locutio Esth. i.
19 : Egrediatur edictum h facie tua ; Dan. ii,
15 : Sententia ii facie regis egressa.
3. Visitasti
nocte : scrutatus es in noctis silentio, dum cogitationes reliquæ
conticescunt. Igne me examinasti, Hier. conflasti, excoxisti ut
aurum. Et non est inventa in me iniquitas : aliter Hier. in seq.
4. Ut non
loquatur os meum : Hier. ei non invenisti cogitationes meas transire os
meum, sincere loquor : verba sensibus congruunt, ac sic fere Hebr. Opera
hominum : Hier. ad versum sequentem refert, ac sic ex Hebræo vertit :In
opere hominum, propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis in
opere hominum, supple : quorum sum inspector : Propter verba labiorum
tuorum : propter mandata tua observavi vias latronis, violenti oppressoris :
neque tantum ego a scelere abstinui, sed et alios deterrui : quod regis officium
est. Secundum Vulgatam sensus sit : Utnon loquatur os meum opera hominum, vana
et iniqua, qualia sunt opera hominum, custodivi vias duras, angustas, quæ
ad vitam ducunt, Matth., vii,
14.
5. Perfice : bona
sua pro conscientiæ sinceritate professus, convertit se ad Deum, ut ejus animum
firmet in bono.
6. Exaudisti : Hier. exaudies.
(a) Var. : Mendacibus.
(b) Heb. De conspectu tuo. (c) Cogitatio mea utinam non
transisset os meum. (d) In opere Adam, in verbo. (e) Non
labantur.
92
disti me, Deus : inclina aurem tuam
mihi, et exaudi verba mea.
7. Mirifica misericordias tuas, qui
salvos facis sperantes in te.
8. A resistentibus dexteræ tuæ
custodi me, ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me :
9. a facie impiorum qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam
circumdederunt.
10. Adipem suum concluserunt : os
eorum locutum est superbiam.
11. Projicientes me nunc
circumdederunt me : oculos suos statuerunt declinare in terram.
12. Susceperunt me, sicut leo paratus
ad prædam : et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13. Exurge, Domine, præveni eum, et
supplanta eum : eripe animam meam ab impio, frameam tuam 14. ab inimicis
manus tuæ. |
me, Deus : inclina aurem tuam mihi,
audi eloquium meum.
Mirabilem fac misericordiam tuam (a),
salvator sperantium, a resistentibus dexteræ tuæ.
Custodi me quasi pupillam intus in
oculo (b). In umbra alarum tuarum protege me
A facie impiorum vastantium me.
Inimici mei animam meam circumdederunt.
Adipe suo concluserunt : et ore
locuti sunt superbe.
Incedentes adversum me nunc
circumdederunt me : oculos suos posuerunt declinare in terram.
Similitudo ejus quasi leonis
desiderantis prædam : et quasi catuli leonis (c) sedentis in
absconditis.
Surge, Domine, præveni faciem ejus,
incurva eum : salva animam meam ab impio, qui est gladius tuus. |
10. Adipem
suum concluserunt : Hier. ; adipe suo concluserunt, id est, operti
sunt : in deliciis vixerunt. Chald. : Opibus stipati, obesi et
pinguefacta sunt.
11. Projicientes
me, expellentes, ejicientes, Septuaginta ; at Hier. incedentes adversum
me : gressus meos observantes. Nunc circumdederunt me, itinera mea
obsident. Oculos suos statuerunt : intendunt ut tendant in terra, Hebr. :
supple, laqueos quibus me capiant.
12. Susceperunt
me, exceperunt, invaserunt : Hier. similitudo ejus quasi leonis.
13. Ab
impio, frameam : Hier. ab impio quis est gladius tuus, quo
instrumento uteris ut punias.
14. Ab
inimicis manus tuæ ; Hebr. a viris maniis tuæ ; a mortalibus qui sunt
manus tua, qua me castigas et exerces. Sic Babylonicum imperium dicitur malleus
universæ terræ, Jerem l, 23. A
paucis de terra : Hebr. ; a mortalibus de tempore tempus suum agentibus, id
est Hier. quorum pars in vita, qui spem omnem in vita præsenti collocant.
Secundum Vulgatam : Domine, a paucis de terra, etc. Vult Ecclesia, ut est
in parab. Matth. xiii, 28,
in hac etiam vita, zizania a tritico, carnales et terrena sapientes separari a
paucis, seu ab electis : pauci enim electi, Matth. xxii, 14 ; sed
frustra : nam accepit responsum divinum : Sinite utraque crescere usque ad
messem, Comm. Hier. De absconditis, de thesauris tuis : de penu tua. Saturati
sunt filiis, liberorum copia affluunt. Parvulis suis, Hier. parvulis
eorum, nepotibus suis, scilicet.
(a) Var. : Mirabiles
fac misericordias tuas. (b) Intus oculi. (c) Deest leonis.
93
Domine, a paucis de terra divide eos
in vita eorum : de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Saturati sunt filiis : et dimiserunt
reliquias suas parvulis suis.
18. Ego autem in justitia apparebo
conspectui tuo : satiabor, cum apparuerit gloria tua. |
A viris manus tuæ, Domine, qui mortui
sunt in profundo : quorum pars in vita, et quorum de absconditis tuis
replesti ventrem. Qui saturabuntur (a) filiis, et dimittent
reliquias suas parvulis eorum.
Ego in justitia videbo faciem tuam :
implebor (b), cum evigilavero, similitudine tua. |
15. Ego
autem : justi longe diversa spes. Satiabor : Hier. implebor, cum
evigilavero, similitudine tua., tua mihi species evigilanti statim occurret,
meque satiabit. Quod longe erit verius, postquam apparuerit, cum similes
ei erimus, ac videbimus eum sicuti est, I Joan. in, 2.
(a) Var. : Satiabuntur
in. (b) Hebr. Satiabor.
PSALMUS
XVII.
HISTORICUS, PROPHETICUS.
VERSIO VULGATA.
1. In finem puero
Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua
eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et
dixit : (II Reg. xxii,
2).
2. Diligam te, Domine, fortitudo
mea :
3. Dominus firmamentum meum, et
refugium meum, et liberator meus.
Deus meus, adjutor meus, et sperabo
in eum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori servo
Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua
liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul.
Et dixit (a) : Diligam te,
fortitudo mea :
Domine (b), petra mea, et
robur meum, et salvator meus.
Deus meus, fortis meus, et sperabo in
eo : scutum meum, et |
1. Locutus
est (David) Domino. Hic Psalmus cum titulo suo invenitur totus II Reg. xxii,
2, referturque ad finem vitæ Davidis, editus scilicet ad memoriam sempiternam
tot beneficiorum, quæ Deus in se contulit : vocationem quoque gentium
præfigurat, vers. 44, 45, 50, teste Paulo, Rom. xv,
9.
2. Diligam
te : pro tot ac tantis beneficiis, unum munus Deo gratum, ipsa dilectio.
3. Firmamentum
meum. Hebr. Petra mea, rupes mea, qua tutus innitor. Firmamentum
meum : refugium meum : liberator, Deus, adjutor meus., protector meus :
Hebr. scutum meum. Quot amoris vocabula ? Sic est amor, nusquam laudandi
satietas, nec blanditiis modus. Cornu salutis : cornu pro robore sumitur,
ducta a brutis metaphora.
(a) Var. : Et
ait : Diligam te, Domine. (b) Dominus.
94
Protector meus, et cornu salutis meæ,
et susceptor meus.
4. Laudans invocabo Dominum et ab
inimicis meis salvus ero.
5. Circumdederunt me dolores mortis :
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
6. Dolores inferni circumdederunt
me : præoccupaverunt me laquei mortis.
7. In tribulatione mea. invocavi
Dominum, et ad Deum meum clamavi :
Et exaudivit de templo sancto suo
vocem meam : et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
8. Commota est, et contremuit terra :
fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est
eis.
9. Ascendit fumus in ira ejus : et
ignis a facie ejus exarsit : carbones succensi sunt ab eo.
10. Inclinavit clos, et descendit :
et caligo sub pedibus ejus.
11. Et ascendit super Cherubim, et
volavit super pennas ventorum. |
cornu salutis meæ, susceptor meus.
Laudatum invocabo Dominum : et ab
inimicis meis salvus ero.
Circumdederunt me funes mortis : et
torrentes diaboli (a) terruerunt me.
Funes inferni circumdederunt me :
prævenerunt me laquei mortis.
In tribulatione mea, invocabo Dominum
et ad Deum meum clamabo. Exaudiet de templo sancto suo vocem meam : et
clamor meus ante faciem ejus veniet in aures ejus.
Commota est et contremuit terra : et
fundamenta montium concussa sunt, et conquassata sunt, quoniam iratus
est eis (b).
Ascendit fumus de (c) furore
ejus, et ignis ex ore ejus devorans : carbones incensi (d) sunt
ab eo.
Inclinavit clos, et descendit : et
caligo sub pedibus ejus.
Et ascendit super (e) Cherubim,
et volavit super pennas venti. |
5. Dolores
mortis : Hier. ; funes, laquei ut vers. sequenti. Torrentes
iniquitatis : Hebr., Torrentes Belial, id est perversorum hominum vel
diaboli, ut Hier. ; porro calamitates fluctibus aquarum inundantium comparari
solent.
6. Dolores
inferni : Hier. funes, ut supra.
7. Invocavi : Hier. ; invocabo, invocabam,
clamabam : ita passim futurum ponunt Hebræi pro imperfecto præterito.
8. Commota
est. Hic inducitur Deus de clo descendens ad liberandum Davidem ;
describitur ira divina in hostes ejus : tum orbis universus ante Deum iratum
contremiscens. Quæ figura demonstrat quid hostibus ejus timendum sit, estque in
Scripturis frequens. Iratus est eis : deest eis Hebr.
9. Ignis
a facie ejus exarsit : Hier. ; ignis ex ore ejus devorans, sic Deus
dicitur ignis consumens, Deut. iv,
24 ; ix, 3, et fluvius igneus a
facie ejus egredi, Dan. vii,
10.
10. Inclinavit
clos, et descendit : magnificum, ut sub Deo insessore cli ipsi se
demittant.
11. Ascendit
super Cherubim : Hebr. ; Equitavit, sedit super Cherubim, quasi curru
invectus, ut Ezechieli apparuit, Ezech. I.
(a) Var. :
At. Belial
(b) Non habet eis. (c) In furore. (d) Accensi.
(e) Super Cherub.
95
12. Et posuit tenebras latibulum
suum, in circuitu ejus tabernaculum ejus : tenebrosa aqua in nubibus
aeris.
13. Præ fulgore in conspectu ejus
nubes transierunt, grando, et carbones ignis.
14. Et intonuit de clo Dominus, et
Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
15. Et misit sagittas suas, et
dissipavit eos : fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
16. Et apparuerunt fontes aquarum, et
revelata sunt fundamenta orbis terrarum :
Ab increpatione tua, Domine, ab
inspiratione spiritus iræ tuæ.
17. Misit de summo, et accepit me :
et assumpsit me de aquis multis.
18. Eripuit me de inimicis meis
fortissimis, et ab his qui oderunt me : quoniam confortati sunt super
me.
19. Prævenerunt me in die
afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus.
20. Et eduxit me in latitudinem :
salvum me fecit, quoniam voluit me.
21. Et retribuet mihi Dominus se- |
Posuit tenebras latibulum suum : in
circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua (a) in nubibus
aetheris.
Præ fulgore in conspectu ejus nubes
transierunt, grando et carbones ignis.
Et intonuit in clo (b) Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam : grandinem et carbones ignis.
Et emisit (c) sagittas suas et
dissipavit eos, et fulgura multiplicavit, et (d) conturbavit
illos.
Et apparuerunt effusiones aquarum, et
revelata sunt fundamenta orbis : ab increpatione tua, Domine : ab
inspiratione spiritus furoris tui.
Mittet de alto, et accipiet me, et
trahet me (e) de aquis multis.
Liberabit me de inimicis meis
potentissimis (f), et do his qui oderunt me, quoniam robustiores
me erant.
Præveniet (g) me in die
afflictionis meæ : et factus est Dominus firmamentum meum.
Et educet (h) me in
latitudinem : liberabit me, quia (i) placui ei.
Retribuet (j) mihi Dominus se- |
12. Et
posuit tenebras : his adumbrantur profunda et terribilia judicia Dei,
exequendæ celeritas et efficacia.
13. 14. Præ
fulgore : ante se agebat nubes, grandinem et fulmina. Grando et carbones
ignis : supple, continuo ruunt, et iterat iisdem verbis ad inculcandam vim
grandinis et fulminis.
17. Misit
de summo : de clo, manum suam scilicet. De aquis multis : calamitatibus,
ut supra 5 ; comparatione ducta ab eo qui alto fluvio mersum, et propemodum
aquis suffocatum, valida manu extraheret.
18. Quoniam
confortati : cum essent superiores viribus, nec ulla spes superesset nisi in
Deo.
19. Prævenerunt : adversarii
incautum me præverterunt.
20. In
latitudinem : ab angustiis et præruptis ad plana et lata. Voluit me : dilexit,
Hier. ; placui ei, et ideo diligenti dilectionem rependo, quæ una est
digna merces, vers. 2.
(a) Var. : Tenebrosas
aquas in nubibus aeris. (b) De clis. (c) Misit. (d) Non
habet et. (e) Misit de alto et accepit me, trahet me. (f) De
inimico meo potentissimo, (g) Prævenerunt me (h) Eduxit. (i)Quoniam.
(j) Retribuit.
96
cundum justitiam meam ; et secundum
puritatem manuum mearum retribuet mihi.
22. Quia custodivi vias Domini, nec
impie gessi a Deo meo.
23. Quoniam omnia judicia ejus in
conspectu meo : et justitias ejus non repuli a me.
24. Et ero immaculatus cum eo : et
observabo me ab iniquitate mea.
25. Et retribuet mihi Dominus
secundum justitiam meam : et secundum puritatem manuum mearum in
conspectu oculorum ejus.
26. Cum sancto sanctus eris, et cum
viro innocente innocens eris :
27. Et cum electo electus eris : et
cum perverso perverteris.
28. Quoniam tu populum humilem salvum
facies : et oculos superborum humiliabis.
29. Quoniam tu illuminas lucernam
meam : Domine Deus meus illumina tenebras meas.
30. Quoniam in te eripiar a
tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.
31. Deus meus impolluta via ejus :
eloquia Domini igne examinata : pro- |
cundum justitiam meam ; et secundum
munditiam manuum mearum reddet mihi.
Quia custodivi vias Domini, et non
egi impie a Deo meo.
Omnia enim judicia ejus in conspectu
meo : et præcepta ejus non amovi a me.
Et fui immaculatus cum eo : et
custodivi me ab iniquitate mea.
Et restituit (a) mihi Dominus
secundum justitiam meam ; et secundum munditiam manuum mearum in
conspectu oculorum ejus.
Cum sancto sanctus eris, et cum viro
innocente innocenter ages :
Et cum electo electus eris, et cum
perverso perverteris (b).
Quia tu populum pauperem salvabis ;
et oculos excelsos humiliabis.
Quia tu illuminas (c) lucernam
meam : Domine Deus meus, illumina tenebras meas (d).
In te enim curram accinctus (e),
et in Deo meo transiliam (f) murum.
Deus immaculata via ejus, eloquium
Domini igne (g) examina- |
21. Secundum
justitiam meam : vir bonus, suæque sibi innocentiæ conscius eo magis Deo
fidit : ita Job, ita Paulus et passim viri sancti.
24. Ero : Hier. fui, sic
vers. 25. Retribuet, retribuit Ab iniquitate mea : a peccato cui
assuevi, quod me mihi surriperet, nisi assidue caverem.
26. Cum
sancto : ad Deum ista dicit, hominibus pro studiorum ratione justa
tribuentem, Theodor. Sic Levit. xxvi,
23, 24 : Si ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque contra vos adversus
incedam.
27. Cum
electo : cum candido candide agis. Cum perverso perverteris : fallaces
fallis.
29. Illuminas
lucernam meam : a te lux mea, nam per me ipsum versor in tenebris.
30. In te
eripiar. Hebr. ; Occurram turmæ, præsidio tuo fretus incedam adversus
hostes. A tentatione : a periculo. Transgrediar murum : munitiones
superabo.
31. Impolluta
via ejus : fidelia Dei promissa, cum omnia, tum ea quæ Davidi privatim
fecit.
(a) Var. :
Restituet. (b) Subverteris, [at. pervertes.] (c) Illuminabis.
(d) Illustrans tenebras meam. (e) In te enim cum accinctus [ hebr. curram
post accinctos.] (f) Insiliam. (g) Deest igne.
97
tector est omnium sperantium in se.
32. Quoniam quis Deus præter
Dominum ? aut quis Deus præter Deum nostrum ?
33. Deus qui præcinxit me virtute :
et posuit immaculatam viam meam.
34. Qui perfecit pedes meos tanquam
cervorum, et super excelsa statuens me.
35. Qui docet manus meas ad prælium :
et posuisti ut arcum æreum, brachia mea.
36. Et dedisti mihi protectionem
salutis tuæ : et dextera tua suscepit me :
Et disciplina tua correxit me in
finem : et disciplina tua ipsa me docebit.
37. Dilatasti gressus meos subtus
me : et non sunt infirmata vestigia mea.
38. Persequar inimicos meos, et
comprehendam illos : et non convertar donec deficiant.
39. Confringam illos, nec poterunt
stare : cadent subtus pedes meos.
40. Et præcinxisti me virtute ad
bellum : et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41. Et inimicos meos dedisti mihi
dorsum, et odientes me disperdidisti. |
tum : scutum est omnium sperantium in
se.
Quis (a) est Deus præter
Dominum ? et quis fortis præter Deum nostrum ?
Deus qui accingit me fortitudine : et
posuit immaculatam viam meam.
Coæquans pedes meos cervis, et super
excelsa (b) statuens me.
Docens manus meas ad prælium, et
componens quasi arcum æreum brachia mea.
Dedisti mihi clypeum salutis tuæ (c) et
dextera tua confortavit (d) me, et mansuetudo tua multiplicavit
me.
Dilatabis gressus meos (e) subtus
me, et non deficient tali mei.
Persequar inimicos meos et
apprehendam eos, et non revertar donec consumam eos.
Cædam eos, et non poterunt surgere ;
cadent sub pedibus meis.
Accinxisti me fortitudine ad prælium,
incurvabis resistentes mihi subtus (f) me.
Inimicorum meorum dedisti mihi
dorsum, et odientes me disperdidisti. |
32. Quis
Deus : Hier. quis fortis 1
33. Posuit
immaculatam viam meam : quod immaculatus fuerit, Deo tribuit, et in Domino
gloriatur.
34. Qui
perfecit : Hier. coæquans pedes meos cervis, velocitate, scilicet.
35. Posuisti... Hebr. conterent
arcum, æreum brachia mea.
36. Et
disciplina tua : Hier. et mansuetudo tua multiplicavit me, auxit me ;
cætera in Hebr. desunt.
38. Non
convertar : Hier. non revertar.
41. Inimicos... Hier. inimicorum
meorum dedisti mihi dorsum, fecisti ut terga verterent, Psal. xx.
13 : Pones eos dorsum ; eadem sententia : nullius alterius rei quam dorsi
vertendi memores.
(a) Var..· Quoniam
quis. (b) Excelsa mea. (c) Al. meæ. (d) Al. confirmavit.
(e) Gressum meum. (f) Sub me.
98
Clamabunt, et non erit qui salvet ;
ad Dominum, et non audiet (a) eos. '
Delebo eos ut pulverem ante faciem
venti, ut lutum platearum projiciam eos.
Salvabis me a. contradictionibus
populi, pones me in caput gentium : populus quem ignoravi, serviet mihi.
Auditione auris obediet (b) mihi ;
filii alieni mentiuntur (c) mihi.
Filii alieni defluent, et
contrahentur in angustiis suis.
Vivit Dominus et benedictus Deus (d) meus,
et exaltabitur (e) Deus salutis meæ.
Deus, qui das vindictas mihi, et
congregas populos sub me.
Qui servas me ab inimicis meis, et a
resistentibus mihi elevas me : a. viro iniquo libera (f) me.
Propterea confitebor tibi in
gentibus, Domine : et nomini tuo cantabo (g).
Magnificans salutes regis sui, et
faciens (h) misericordiam Christo |
42. Clamaverunt, nec erat qui salvos
faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.
43. Et comminuam eos, ut pulverem
ante faciem venti : ut lutum platearum delebo eos.
44. Eripies me de contradictionibus
populi : constitues me in caput gentium.
48. Populus, quem non cognovi,
servivit mihi : in auditu auris obedivit mihi.
46. Filii alieni mentiti sunt mihi,
filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
47. Vivit Dominus, et benedictus Deus
meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
48. Deus, qui das vindictas mihi, et
subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis.
49. Et ab insurgentibus in me
exaltabis me : a viro iniquo eripies me.
50. Propterea confitebor tibi in
nationibus, Domine : et nomini tuo psalmum dicam.
51. Magnificans salutes regis ejus,
et faciens misericordiam Christo suo |
42. Clamaverunt : Hier. clamabunt.
44. Contradictionibus
populi : seditiosi, contentiosi, qualem expertus sum, divisis post Saulem
tribubus et rebellante Absalomo. II Reg. xxii.
44. In caput gentium : goim. gentilium ; David gentes vicinas subegit, et
ad Euphratem usque promovit imperium ; sed maxime ad Christum hæc pertinent,
infra 45, 50.
45. Populus
quem non cognovi : gentes scilicet : In auditu oris obedient mihi : dicto
audientes erunt, quod etiam dictum ex Christi persona : nam fides ex auditu, Rom. x,
17.
46. Filii
alieni : alienigenæ, mentiti sunt : fdera fregerunt, ut Hanon rex
Ammon, II Reg., x, at
Hier. : defluent : res eorum collabentur. Et claudicaverunt ; Hier. et
contrahentur in angustiis suis, ipsi se in angustias conjicient.
48. De
inimicis meis iracundis : deest Hebr.
50. Confitebor
tibi in nationibus : Hebr. gentibus ; refertur hic locus ad
conversionem gentium, Rom. xv, 9.
51. Regis
ejus, Hier. regis sui. Davidis. Miro ordine omnia in hoc psalmo
procedunt : David primo gratias agit ; tum ponit sub oculos calamitates suas :
mox
(a) Var. :
Exaudiet. (b) Obaudiet. (c) Mentientur. (d) Hebr. fortis.
(e) Al. exaltetur. (f) Liberabis. (g) Hebr. psallam.
(h) Magnificanti salutes... et facienti.
99
David, et semini ejus usque in
sæculum. |
suo David, et semini ejus usque in
æternum. |
Deum auxilio
tota majestate advenientem se propter innocentiam liberatum : imo et victorem :
prostratos inimicos ; imperium longe ad exteros prolatum : quæ omnia executus,
ad gratiarum denique actionem redit.
PSALMUS
XVIII.
LAUDIS ET EXHORTATIONIS.
Clorum ordo
immortalis, ac legis inconcussa veritas, sapientiam Dei prædicant.
VERSIO VULGATA. 1.
In finem, Psalmus David.
2. Cli enarrant gloriam Dei, et
opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
3. Dies diei eructat verbum, et nox
nocti indicat scientiam.
4. Non sunt loquelæ, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum.
5. In omnem terram exivit sonus
eorum : et in fines orbis terræ verba eorum.
6. In sole posuit tabernaculum suum :
et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo : |
VERSIO S.
HIERONYMI. Victori, Psalmus (a) David.
Cli enarrant gloriam Dei, et opera (b) manuum
ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, et nox
nocti indicat scientiam.
Non est sermo, et non sunt verba,
quibus non audiatur vox eorum.
In omnem (c) terram exivit
sonus eorum : et in fines (d) orbis verba eorum.
Soli posuit tabernaculum in eis.
Et ipse quasi sponsus procedens (e) de
thalamo suo : exultavit |
3. Dies
diei : continuantur dies noctibus, eoque omnia tenore procedunt, ut et dies
diei, et nox insequenti nocti quid agendum sit indicare videantur, perpetua
quasi traditione doctrinæ.
4. Non
sunt loquelæ : auditur vox eorum, omnium gentium linguis.
5. In
omnem terram exivit sonus eorum : Hebr. delineatio eorum, eo quod
ubique celebretur perfectissimi operis summa, et ad normam exacta pulchritudo ;
sanior tamen Septuaginta ac Vulgatæ lectio. Sonus : levissima inflexione
hebraici vocabuli kouam, quod est delineatio, a kolam, quod
est sonus. Melius sane dicitur exire sonus atque omnia pervadere : tum
accuratius respondet antecedentibus ; atque his in fine versus vocibus : In
fines terræ verba eorum :sensu scilicet iterato in morem Hebræorum : denique
sic legit Apostolus, atque apostolicæ prædicationi ex antiqua traditione aptat. Rom. x,
18. Quod omnino sono congruit, non alteri illi lectioni hebraicæ.
6. In
sole posuit. 'Hebr. soli posuit tabernaculum in eis, in clis,
scilicet, id est solem in clis collocavit. Fecit Deus duo luminaria, et
posuit in firmamento cli, Gen. i,
16. De clo locutus David, in sole, parte cli nobilissima, mentis defigit
oculos, ejusque exequitur pulchritudinem, celeritatem ac vim. Et ipse tanquam
sponsus : en pulchritudo tanto cum splendore orientis : non pulchior e
thalamo novus sponsus prodit, non splendidiore amictu, non mirabiliore colorum
varietate adornatus.
(a) Var. :
Canticum. (b) Opus. (c) Universam. (d) Finem. (e)
Al. procedit.
100
Exultavit ut gigas ad currendam viam,
7. a summo clo egressio ejus :
Et occursus ejus usque ad summum
ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus.
8. Lex Domini immaculata convertens
animas : testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
9. Justitiæ Domini rectæ,
lætificantes corda : præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10. Timor Domini sanctus, permanens
in sæculum sæculi : judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
11. Desiderabilia super aurum et
lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum.
12. Etenim servus tuus custodit ea :
in custodiendis illis retributio multa.
13. Delicta quis intelligit ? ab
occultis meis munda me :
14. Et ab alienis parce servo tuo. |
ut fortis ad currendam viam (a) :
A summitate cli egressus ejus et
cursus (b) ejus usque ad summitatem illius : nec est qui se
abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata, convertens
animas : testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis (c).
Præcepta Domini recta, lætificantia
cor ; mandatum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, perseverans in
sæcula (d) ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa(e).
Desiderabilia super aurum (f) et
lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum redundantem.
Unde servus tuus docebit ea (g) in
custodiendis eis retributio multa (h).
Errores quis intelligit ? ab occultis
munda me.
A superbis quoque libera ser- |
7. Exultavit. Jam
ad celeritatem pergit, inducta comparatione cursoris a carcere ad metam, non tam
passibus quam saltibus, properantis. Ut gigas : Hier. ut fortis : quasi
diceret, formosus quidem at sponsus, non tamen delicatus aut mollis, sed fortis,
rapidus, indefessus. A summo clo... ad extremum clum : ab Oriente ad
Occidentem occursus ejus : Hier. cursus, revolutio.
8. Lex
Domini : secunda pars psalmi, in qua a sapientia Dei mundum ordinantis,
transit ad legem mores hominum componentem, transitu in Psalmis frequente : sic Psal. ex : Magna
opera Domini : mox fidelia omnia mandata ejus.Psal. cxviii, 89 In
æternum, Domine, verbum tuum permanet in clo, etc, tum 92 : Nisi quod
lex tua meditatio mea est, etc. Lex Domini : nota hic varia vocabula
ad designandam legem, de quibus vide in Psal. cxviii.
9. Justitiæ : Hier. præcepta, mox
mandatum.
10. Timor
Domini sanctus : Hier. mundus.
11. Lapidem
pretiosum. Hebr. Paz quæ vox redditur, topazion, Psal. xcviii, 127 : volunt esse aurum exquisitissimum. Mel et
favum : addit Hebr. redundantem.
12. Custodit
ea : Hier. docebit ea ; alii, illustratur, admonetur ab eis. In
custodiendis illis retributio multa. -legis executio, cum multa bona affert,
tum ipsa sibi merces.
13. Delicta : Hier. errores.
· cum lex tam sancta sit, tam recta ; nosque tot perversis cupiditatibus
impliciti, quis omnes errores intelligat etiam suos ?
14. Ab
alienis, ea peccatis alienis quibus quocumque modo communicavero ; at
(a) Var. :
Hebr. Semitam.
(b) Al. recursus. (c) Parvulo. (d) Hebr. æternum. (e) In
semetipsis (f) Hebr. Obryzum. (g) Add. et. (h) Fructus
multus.
101
Si mei non fuerint dominati, tunc
immaculatus ero ; et emundabor a delicto maximo.
15. Et erunt ut complaceant eloquia
oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, et redemptor
meus. |
vum tuum. Si non fuerint dominati
mei, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Sint placentes
sermones oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo ; Domine,
fortitudo mea, et redemptor meus. |
Hier. superbis ; alii,
a superbis, ut sensus sit, libera me tum ab occultis, tum ab apertis
transgressionibus. Sensus Vulg. melior, ortus ex litterulas diversitate. Si
mei... mei, non, a nominat, sing. meus, sed ab ego, genitivo
casu : si ab occultis et alienis peccatis mundus sim, de cæteris vix erit quod
timeam.
IS. Et
erunt... Hier. sint placentes.
Notat
Theodor. in hoc psalmo tres leges ; naturalem a 1. vers. mosaicam ab 8.
Novi Testamenti, in quo remissio peccatorum et vitæ novitas, a vers. 13.
PSALMUS XIX.
DEPRECATORIUS.
Rege ad
bellum procedente.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
2. Exaudiat te Dominus in die
tribulationis : protegat te nomen Dei Jacob.
3. Mittat tibi auxilium de sancto, et
de Sion tueatur te.
4. Memor sit omnis sacrificii tui :
et holocaustum tuum pingue fiat.
5. Tribuat tibi secundum cor tuum, et
omne consilium tuum confirmet.
6. Lætabimur in salutari tuo, et in
nomine Dei nostri magnificabimur. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
Exaudiat te Dominus in die
tribulationis : protegat te nomen Dei Jacob.
Mittat tibi auxilium de sancto, et de
Sion roboret te.
Memor sit omnis sacrificii tui, et
holocaustum tuum pingue fiat. Semper.
Det tibi secundum cor tuum, et omnem
voluntatem tuam impleat.
Laudabimus in salutari tuo, et in
nomine Dei nostri ducemus choros. Impleat Dominus omnes petitiones tuas. |
2. Tribulationis : belli
scilicet, quod semper magna calamitas est.
5. Consilium
confirmet. Hier. Impleat.
6. Salutari. Salus
sæpe pro victoria, cujus fructus est, in Scripturis accipitur.
(a) Var. : Canticum.
102
7. Impleat Dominus omnes petitiones
tuas : nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum.
Exaudiet illum de clo sancto suo :
in potentatibus salus dexteræ ejus.
8. Hi in curribus, et hi in equis :
nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9. Ipsi obligati sunt, et
ceciderunt : nos autem surreximus et erecti sumus.
10. Domine, salvum fac regem : et
exaudi nos in die, qua invocaverimus te. |
Nunc scio, quoniam salvabit Dominus
Christum suum.
Exaudiet eum de clo sancto suo, in
fortitudine salutis dexteræ ejus (a).
Hi in curribus, et hi in equis ; nos
autem nominis (b) Dei nostri recordabimur.
Ipsi incurvati (c) sunt et
ceciderunt ; nos autem surreximus et erecti sumus.
Domine, salva ; Rex, exaudies (d) nos
in die, qua invocaverimus te (e). |
V. Judic. xv, 18. Magnificabimur. Hier. ducemus
choros. Hebr. signa victricia erigemus, triumphabimus.
7. Nunc
cognovi. Hier. Nunc scio quoniam salvavit Dominus Christum suum. Christum
suum : regem. In potentatibus. Hier. in fortitudine salutis
dexteræ ejus : Dei scilicet, id est, in invicta illa vi servatricis dexteræ
Dei.
8. in
nomine Domini, Hier. nominis Domini Dei nostri recordabimur.
9. Obligati
sunt : quasi compedibus vincti : Hier. incurvati sunt.
10. Domine,
salvum fac... Hier. Domine, salva ; rex, exaudies nos, etc. regem
vocat Deum regem regum. Vulg. planior et convenientior.
(a) Var. : Suæ.
(b) In nomine. (c) Curvati. (d) Rex exaudiet. (e) Eum.
PSALMUS XX.
EUCHARISTICIS.
Rege post
victoriam redeunte.
VERSIO VULGATA.
In finem, Psalmus
David.
2. Domine, in virtute tua lætabitur
rex, et super salutare tuum exultabit vehementer.
3. Desiderium cordis ejus tribuisti
ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
Domine, in fortitudine tua lætabitur
rex, et in salutari tuo exultabit vehementer.
Desiderium cordis ejus dedisti ei, et
voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Semper. |
2. Exultabit
vehementer : Hebr. quantum exultabit.
3. Voluntate
labiorum : prolatione labiorum, Hebr, precum fructu.
(a) Var. : Canticum.
103
4. Quoniam prævenisti eum in
benedictionibus dulcedinis : posuisti in capite ejus coronam de lapide
pretioso.
Vitam petiit a te, et tribuisti ei
longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.b
6. Magna est gloria ejus in salutari
tuo : gloriam et magnum decorem impones super eum.
7. Quoniam dabis eum in benedictionem
in sæculum sæculi : lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
8. Quoniam rex sperat in Domino : et
in misericordia Altissimi non commovebitur.
9. Inveniatur manus tua omnibus
inimicis tuis : dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
10. Pones eos ut clibanum ignis in
tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit
eos ignis.
1 1. Fructum eorum de terra perdes :
et semen eorum a filiis hominum.
12. Quoniam declinaverunt in te
mala : cogitaverunt consilia, quæ non potuerunt stabilire.
13. Quoniam pones eos dorsum : in
reliquiis tuis præparabis vultum eorum. |
Quoniam prævenisti eum in (a) benedictionibus
bonitatis ; pones in capite ejus coronam de obrizo (b).
Vitam petivit a te, et dedisti ei
longitudinem dierum in sæculum et in æternum.
Magna gloria ejus in salutari tuo :
gloriam et decorem pones super eum.
Pones enim eum in benedictionem
sempiternam, et hilara-bis (c) eum lætitia apud vultum tuum.
Quia rex confidet in Domino, et in
misericordia Excelsi non decipietur.
Inveniet (d) manus tua omnes
inimicos tuos : dextera tua inveniet odientes te.
Pones eos ut clibanum ignis in
tempore vultus tui : Dominus in furore suo præcipitabit eos, et
devorabit eos ignis.
Fructum eorum de terra perdes : et
semen eorum de filiis hominum.
Quoniam inclinaverunt super te malum,
cogitaverunt scelus quod non potuerunt.
Quoniam pones eos humerum : funes (e) tuos
firmabis contra facies eorum. |
4. Dulcedinis... bonitatis,
Hier. Lapide pretioso, obrizo, Hier. auro scilicet. Paz, Hebr.
supra xviii. 11.
6. In
salutari tuo : te salvante, et ita semper exponendum.
7. Benedictionem
in sæculum... sempiternam, Hier. vultu tuo, favorabili.
9. Inveniatur... : Hier. inveniet
manus tua omnes inimicos tuos, non enim latebris, non fugæ locus.
10. Ut
clibanum : ut fornacem : tanquam incendio consumentur. In tempore vultus
tui : iræ tuæ : sic Psal. xxxiii.
17. « Vultus autem Domini super facientes mala, » conturbabit, præcipitabit.
12. Declinaverunt... Hebr. moliti
sunt in te malum. Consilia : Hebr. scelus. Stabilire. Deest Hebr.
recte suppletum.
13. Pones
eos dorsum : Vide Psal. xvii,
41. Hier. In reliquiis tuis : Funes tuos
(a) Var. ; Prævenies
eum bened... (b) Obrizam. (c) Eum benedictiones in sempiternum
exhilarabis. (d) Inveniat. (e) Nervos.
104
14. Exaltare, Domine, in virtute
tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas (a). |
Exaltare, Domine, in forti tudine
tua : cantabimus et psallemus fortitudines tuas. |
firmabis
contra faciem eorum. Vel
laqueos in quos incidant ; vel nervum arcus tui.
(a) Var. :
Fortitudinem tuam.
PSALMUS XXI.
PROPHETICUS.
Christus in
cruce Deum orat, seque per resurrectionem, Judæos electos, gentesque conversas,
per passionem suam prædicat liberandos. Ipse porro crucifixus hunc Psalmum de se
esse docuit. Matth. xxvii,
46. Marc. xv, 34.
VERSIO VULGATA.
1. In finem pro susceptione matutina,
Psalmus David.
2. Deus, Deus meus, respice in me :
quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
3. Deus meus, clamabo per diem et non
exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4. Tu autem in sancto habitas, laus
Israel.
5. In te speraverunt patres nostri :
speraverunt, et liberasti eos.
6. Ad te clamaverunt, et salvi facti
sunt : in te speraverunt, et non sunt confusi.
7. Ego autem sum vermis, et non |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori pro cervo matutino, Canticum
David.
Deus meus, Deus meus, quare
dereliquisti me ? longe a salute mea verba rugitus mei.
Deus meus, clamabo per diem, et non
exaudies : et nocte, nec est silentium mihi.
Et tu sancte : habitator, Laus
Israel.
In te confisi sunt patres nostri :
confisi sunt, et salvasti eos.
Ad te clamaverunt, et salvi (a) facti
sunt : in te confisi sunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis et non |
1. Pro
susceptione matutina : Chald. Ad implorandum mane auxilium Dei :
Hebr. pro oblatione matutina. Pro cerva matutini ; ad modum cantilenæ,
cujus initium cerva matutina.
2. Respice
in me, a Christo prætermissum, cum in Hebr. desit loco cit. Longe a
salute mea : quantumvis clamem, nil mihi prodest ad salutem. Verba
delictorum meorum, id est, nostrorum quæ ipse portavit, at Hebr. verba
rugitus mei, id est, clamoris.
3. Et non
ad insipientiam mihi : supple erit : neque enim frustra invocatur
Deus, quantumvis obsurdescere videatur : Hier. nec est silentium mihi.
4. Tu
autem in sancto : et tu sancte : Hebr. inhabitans, laudes Israelis, habitator. Laus
Israel, Hier. : laus Israel permanens, quem Israel assidue laudat, cujus
inter laudes perpetuas versaris.
(a) Var, : Salvati.
105
homo, opprobrium hominum, et abjectio
plebis.
8. Omnes videntes me, deriserunt me :
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9. Speravit in Domino, eripiat eum :
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10. Quoniam tu es qui extraxisti me
de ventre : spes mea ab uberibus matris meæ.
11. In te projectus sum ex utero : de
ventre matris meæ. Deus meus es tu, 12. Ne discesseris a me :
Quoniam tribulatio proxima est :
quoniam non est qui adjuvet.
13. Circumdederunt me vituli multi :
tauri pingues obsederunt me.
14. Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
15. Sicut aqua effusus sum, et
dispersa sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum tanquam cera
liquescens, in medio ventris mei.
16. Aruit tanquam testa virtus mea,
et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
17. Quoniam circumdederunt me |
homo : opprobrium hominum, et
despectio plebis (a).
Omnes videntes me subsannant (b) me :
dimittunt labium, movent caput.
Confugit ad Dominum, salvet eum,
liberet eum, quoniam vult eum.
Tu autem propugnator meus ex utero :
fiducia mea ab uberibus matris meæ.
In te projectus sum ex vulva : de
ventre matris meæ Deus meus es tu.
Ne longe fias a me, quoniam
tribulatio proxima est (c) : quoniam non est adjutor.
Circumdederunt me vituli multi :
tauri pingues vallarunt (d) me.
Aperuerunt super me os suum, quasi (e) leo
rapiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum, et separata
sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum sicut cera
liquefacta in medio ventris mei.
Aruit velut testa fortitudo mea, et
lingua mea adhæsit palato meo (f), et in pulverem mortis
detraxisti me.
Circumdederunt me venato- |
8. Locuti
sunt labiis. Hier. dimittunt labium, distendunt labia irridentes.
9. Speravit
in Domino... Ita Judæi Christo crucifixo exprobrabant, Matth. xxvii,
43. Item Sap. II, 18. Quoniam vult eum : diligit.
10. Qui
extraxisti... Hier. propugnator meus ex utero : jam inde a nativitate
omni humano auxilio destitutus, imo Herodis insidiis petitus, te unum habui
susceptorem.
13. Vituli
multi, tauri pingues, et validi : hi vituli, hi tauri sunt inimici ; alii
insultantes et lascivientes, alii ferocientes.
15. Sicut
aqua effusus sum : exhaustus viribus : in me nihil firmi. Dispersa
sunt : distracta ; nihil superest roboris. In medio ventris : pectoris.
16. Aruit, sitim
describit, quæ maxime angit in tormentis et debilitat : de qua una Christus
questus est Joan. xix, 28.
(a) Var. :
Populi. (b) Subsannabant. (c) Deest est. (d) Vallaverunt.
(e) Deest quasi. (f) Faucibus meis.
106
canes multi : concilium malignantium
obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos :
18. Dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et
inspexerunt me.19. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem.
20. Tu autem, Domine, ne elongaveris
auxilium tuum a me : ad defensionem meam conspice.
21. Erue a framea, Deus, animam
meam : et de manu canis unicam meam.
22. Salva me ex ore leonis : et a
cornibus unicornium humilitatem meam.
23. Narrabo nomen tuum fratribus
meis : in medio ecclesiæ laudabo te. |
res (a) : consilium pessimorum
vallavit me (b) : fixerunt manus meas, et pedes meos.
Numeravi omnia ossa mea, quæ ipsi
respicientes viderunt in me.
Diviserunt vestimenta mea sibi, et
super vestimentum meum miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne longe facias :
fortitudo mea, in auxilium meum festina.
Erue a gladio animam meam : de manu
canis solitariam meam.
Salva me ex ore leonis, et de
cornibus unicornium exaudi me.
Narrabo nomen tuum fratribus meis :
in medio ecclesiæ laudabo te. |
17. Canes
multi, plebs ore rabido allatrans. Foderunt. Hier. fixerunt. Lectio
hodierna Judæorum hæc est : sicut leo manus meæ et pedes mei : nullo sensu ;
vel : sicut leo manus meas et pedes meos : supple, mordent, lacerant : quasi leo
manus et pedes invadere soleat, non totum corpus. Præterea leonis mentio facta
est supra 14. Omnino locum hunc corruperunt Judæi, et pro caru reposuerunt caari. Ipsi
utramque lectionem antiquam esse affirmant, ut patet ex Maretis et aliis.
Justinus Apol. I, p. 77. adv. Tryph. p. 325, 332, et in Apologia
secunda hunc locum adducens, uti nunc quoque Septuaginta legunt, quanquam
Judæis solitus corruptum exprobrare textum ; nihil hic eos arguit, neque veterum
quisquam : quo certum est nondum eo tempore quidquam immutatum, eamdemque fuisse
nostram et Judæorum lectionem. Aquila verterat ἠσκυναν, dehonestaverunt. Quod
quamvis non convenit, multum tamen distat a Judæorum hodierna lectione ; quin et
crucifixio aliunde satis apparet in distractis et dinumeratis ossibus. Vide
notas Psal. cviii, 8.
18. Dinumeraverunt : Hier. Numeravi ; ossa
mea numerarem : adeo nudata, distenta, ac velut divulsa sunt, laniato corpore et
suspenso. Ipsi vero consideraverunt : at ipsi doloribus meis oculos
satiant.
19. Diviserunt
sibi : hæc ad litteram impleta, Matth. xxvii,
35 ; Joan. xix, 23.
20. Ne
elongaveris... : ne recedas ; Hier. fortitudo mea, in auxilium meum
festina.
21. A
framea. Hier. a gladio. Unicam : dilectam : animam. De manu
canis...
22. Ex
ore leonis... ii cornibus unicornium... : ab efferatis ac superbissimis
adversariis. Humilitatem meam : infirmitatem meam, vilitatem meam, et ita
fere semper.
23. Fratribus
meis : apostolis quibus hæc nuntiavit. Ite, nuntiate fratribus meis, Matth. xxviii,
10. Judæis quoque cognatis suis, qui facti sunt ecclesia magna cum gentibus de
quibus infra 26.
(a) Var. : Quoniam
circumdederunt. (b) Deest me.
107
24. Qui timetis Dominum, laudate
eum : universum semen Jacob, glorificate eum :
25. Timeat eum omne semen Israel :
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis :
Nec avertit faciem suam a me : et cum
clamarem ad eum, exaudivit me.
26. Apud te laus mea in ecclesia
magna : vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27. Edent pauperes, et saturabuntur :
et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in sæculum
sæculi.
28. Reminiscentur et convertentur ad
Dominum universi fines terræ :
Et adorabunt in conspectu ejus
universæ familiæ gentium.
29. Quoniam Domini est regnum, et
ipse dominabitur gentium.
30. Manducaverunt et adoraverunt
omnes pingues terræ : in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in
terram.
31. Et anima mea illi vivet, et semen
meum serviet ipsi. |
Qui timetis (a) Dominum,
laudate eum : omne semen Jacob glorificate eum, et metuite eum,
universum semen Israel.
Quoniam non despexit, neque
contempsit modestiam pauperis, et non abscondit faciem suam ab eo, et
cum clamaret ad eum, exaudivit.
Apud te laus mea in ecclesia multa :
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Comedent mites, et saturabuntur ;
laudabunt Dominum quærentes eum : vivet cor vestrum in sempiternum.
Recordabuntur et convertentur ad
Dominum omnes (b) fines terræ, et adorabunt coram eo (c)universæ
cognationes gentium.
Quia Domini est regnum, et
dominabitur gentibus.
Comederunt et adoraverunt omnes
pingues (d) terræ ante faciem ejus : curvabunt (e) genu
universi qui descendunt in pulverem, et anima ejus non vivet.
Semen serviet ei, narrabitur Domino
in generatione. |
23. Deprecationem : Hier. modestiam : mansuetudinem.
26. Apud
te : coram te : a te incipit : laus mea : hinc exordio : te quoque
inspirante oritur : in ecclesia magna : in ecclesia catholica ubique
diffusa.
27. Edent
pauperes : Hier. mites, illi scilicet pauperes spiritu, quos laudat
Christus, Matth. v, 3.
Alludit ad sacrificia eucharistica, ad quæ advena, pupillus et vidua, convivæ
vocabuntur, Deut. xvi, 11,
14. Sunt que convivia nascentis Ecclesiæ, Judæorumque recens conversorum ad
fidem, qui simul sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, Act. ii,
46, et ipsum Eucharistiæ sacramentum.
28. Reminiscentur : tanquam
è gravi somno ad Deum evigilabunt universæ familiæ gentium : supra de
Judæis locutus est, quos fratres vocavit, vers. 23 ; nunc de gentibus, quæ
tandem ad Deum redibunt, ut est in vers. seq.
30. Omnes
pingues terræ : opulenti, potentes, reges ipsi venient humiles ad cultum et
convivium Christi, non tantum Judæi, tunc pauperes et oppressi. Cadent : curvabunt
genu ; Hier. Omnes qui descendunt... : omnes qui rediguntur ad pulverem :
omnes mortales.
31. Anima
mea : Anima ejus non vivet ; Hier. semen serviet ei : eo quod vitam
abjecerit, habebit posteros per fidem ex cruce ortos : sic Isa. liii.
10. Si
(a) Var. : Timentes.
(b) Universi. (c) Coram te, (d) Principes. (e) Curvabunt
omnes qui.
108
32. Annuntiabitur Domino generatio
ventura : et annuntiabunt cli justitiam ejus populo qui nascetur, quem
fecit Dominus. |
Venient et annuntiabunt justitiam
ejus populo qui nascetur, quem fecit. |
posuerit pro
peccato animam suam, videbit semen longævum : Vulg.
legit lo per vau, et sensus est, vivam Deo per resurrectionem :
atque hinc mihi longa posteritas, christiani scilicet mea morte ac resurrectione
regeniti.
32. Annuntiabitur : numerabitur,
accensentur, generatio ventura : ex illo semine, annuntiabunt cli...
cli, deest etiam in Sept., unde, annuntiabunt, impersonaliter
accipiendum. Populo qui nascetur : populo novo, genti sanctæ, populo
acquisitionis, de quo I. Petr. ii,
9, eam in rem facto, ut virtutem annuntiet ejus qui de tenebris nos
vocavit in admirabile lumen suum. Quem fecit Dominus : Ipsius enim sumus factura
creati... in operibus bonis. Eph. ii,
10. Dominus, deest Hebr. sed recte suppletum.
PSALMUS
XXII.
MORALIS.
Quem Deus,
optimus pastor, tuetur ac curat, nihil illi deest.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus David.
Dominus regit me, et nihil mihi
deerit :
2. in loco pascuæ ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me :
3· animam meam convertit.
Deduxit me super semitas justitiæ,
propter nomen suum.
4. Nam, et si ambulavero in medio
umbræ mortis, non timebo mala : quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus, ipsa me
consolata sunt. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Dominus pascit me (b), nihil
mihi deerit.
In pascuis herbarum acclina-vit (c) me :
super aquas refectionis enutrivit me.
Animam meam refecit : duxit me per
semitas justitiæ, propter nomen suum.
Sed et si ambulavero in valle umbras
mortis, non timebo malum, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus, ipsa
consolabuntur me. |
1. Regit
me : Hier. pascit ; Hebr. pastor meus.
2. In
loco pascuæ : Hier. in pascuis herbarum : Aquam refectionis : quibus
æstu confectum corpus reficitur : alii, aquas tranquillas ; alii, tranquillum
super aquas.
3. Animam
meam convertit : suppl. ad vitam bonam : unde subdit : Deduxit me super
semitas justitiæ.
4. In
medio, Hier. in valle umbræ mortis. : In desertis, insidiosis atque
intutis locis. Virga tua et baculus tuus : fulcra quæ laboranti præbes.
(a) Var. : Canticum.
(b) Hebr. pastor meus. (c) Accubavit.
109
5. Parasti in conspectu meo mensam,
adversus eos qui tribulant me.
Impinguasti in oleo caput meum : et
calix meus inebrians quam præclarus est !
6. Et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitæ meæ :
7. Et ut inhabitem in domo Domini, in
longitudinem dierum |
Pones coram me mensam, ex adverso
hostium meorum :
Impinguasti in oleo caput meum, et
calix meus inebrians.
Sed et benignitas et misericordia
subsequentur me omnibus diebus vitæ meæ, et habitabo in domo Domini, in
longitudine dierum. |
5. Adversus
eos... Hier. ex adverso hostium meorum : in eorum conspectu : ut
videant te adesse adjutorem, dum putant me fame tabescere. Impinguasti : unxisti :
ut in conviviis et lætitia solebant. Calix meus inebrians :exuberans. Quam
præclarus est ! Hier. Sed et benignitas et misericordia subsequentur me, etc. Et
ut inhabitem : Sept. Et faciet habitare. Hier. Et habitabo ;
PSALMUS
XXIII.
HISTORICUS ET MORALIS.
Cura arca ex
domo Obededom in Sion translata est, Dei sedem suam ingredientis majestatem
faustis acclamationibus populus cum rege prosequitur. Quam pure sancteque mons
ille Leo sacer sit adeundus, canit. Christi clum ingredientis gloriam
praefigurat. Vide II Reg, vi,
12, et I Paral. xv, 25.
VERSIO VULGATA. 1.
Prima sabbati, Psalmus David.
Domini est terra et plenitudo ejus :
orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2. Quia ipse super maria fundavit
eum : et super flumina præparavit eum.
3. Quis ascendet in montem Do- |
VERSIO S.
HIERONYMI. Psalmus (a) David.
Domini est terra et plenitudo ejus :
orbis et habitatores ejus.
Quia ipse super maria fundavit eum,
et super flumina stabilivit illum (b).
Quis ascendet in montem Do- |
1. Prima
sabbati : Syr. De die qua cæpit Deus creare. Domini est terra. Sensus
est : universus quidem orbis ejus est ; et tamen hunc montem sibi delegit. Sic.
II. Par. vi. 18 : Ergone
credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si clum et cli
clorum non te capiunt, etc.
2. Super
maria. Ad maria et flumina quibus ipsa tellus imminet, præruptis
confragosisque littoribus, certo excelsioribus, arcis instar impositis, quibus
minaces fluctus coerceantur. Sic ripis fluvii continentur : quod idem canit
Psalmista : Qui firmavit terram super aquas. Ps. cxxxv.
6. Pertinet etiam ad amoenitatem et commodum, quod urbes, castella, terra ipsa
humani generis domicilium, ad aquas collocentur.
(a) Var. : Canticum.
(b) Fundavit eam... stabilivit eam.
110
mini ? aut quis stabit in loco sancto
ejus ?
4. Innocens manibus et mundo corde,
qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
5. Hic accipiet benedictionem a
Domino : et misericordiam a Deo salutari suo.
6. Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Jacob.
7. Attollite portas principes
vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit rex gloriæ.
8. Quis est iste rex gloriæ ? Dominus
fortis et potens : Dominus potens in prælio.
9. Attollite portas principes
vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit rex gloriæ.
10. Quis est iste rex gloriæ ?
Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ. |
mini ? et quis stabit in loco sancto
ejus ?
Innocens manibus, et mundo corde :
qui non exaltavit frustra animam suam, et non juravit dolose.
Accipiet benedictionem a Domino, et
justitiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem tuam, Jacob. Semper.
Levate, portæ, capita vestra, et
elevamini, januæ sempiternæ : et ingredietur (a) rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus
fortis et potens, Dominus potens (b) in piælio.
Levate, portæ, capita vestra, et
erigimini (c) januæ sempiternæ ; et ingredietur (d) rex
gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus
exercituum ; ipse est rex gloriæ. Semper. |
4. Quinon
accepit in vano... non pejeravit in animam suam. Proximo suo, deest
Hebr.
5. Misericordiam : Hier. justitiam
6. Faciem
Dei Jacob : de quo scriptum est, Vidi Deum facie ad faciem, et salva
facta est anima mea. Gen. xxxii, 30. Quierunt autem faciem Dei qui accedunt
ad locum ubi arca reposita est, Deusque præsens colitur.
7. Attollite
portas. Hier. Levate, portæ, capita vestra. Portæ æternales : fores
sempiternæ, firmæ, Dei numine tutæ ; quasi ingredienti arcæ portæ quælibet
minores sint : hæc videntur alternis choris fuisse cantata.
(a) Var. : Ingrediatur.
(b) Fortis. (c) Erigite. (d) Ingrediatur.
111
PSALMUS
XXIV.
DEPRECATORIUS.
David
pressus angustiis, urgentibus hostibus, peccata condonari, in rectam se deduci
viam, ab adversariis liberari petit. Acrostichus est hic Psalmus.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
Ad te, Domine, levavi animam meam :
2. Deus meus, in te confido ; non
erubescam :
3. Neque irrideant me inimici mei :
etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
4. Confundantur omnes iniqua agentes
supervacue.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi :
et semitas tuas edoce me.
5. Dirige me in veritate tua et doce
me : quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6. Reminiscere miserationum tuarum,
Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.
7. Delicta iuventutis meæ, et
ignorantias meas ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento
mei tu : propter bonitatem tuam, Domine.
8. Dulcis et rectus Dominus, propter
hoc legem dabit delinquentibus in via.
9. Diriget mansuetos in judicio :
docebit mites vias suas. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus David.
Ad te, Domine, animam meam levabo (a).
Deus meus, in te confisus (b) sum :
non confundar, ne lætentur (c) inimici mei mihi.
Sed universi qui sperant in te, non
confundentur (d) : confundantur qui iniqua gerunt frustra.
Vias tuas, Domine, ostende mihi, et
semitas tuas doce me.
Deduc me in veritate tua, et doce
me : quia tu es Deus salvator meus, te expectavi tota die.
Recordare miserationum tuarum,
Domine, et misericordiarum tuarum, quia a sempiterno (e)sunt.
Peccatorum adolescentiæ meæ, et
scelerum meorum ne memineris : secundum misericordiam tuam recordare mei
tu, propter bonitatem tuam, Domine.
Bonus et rectus Dominus, propterea
docebit peccatores in via.
Deducet mansuetos in judicio, et
docebit modestos viam suam. |
4. Supervacue. Hier. frustra, gratis,
nullo fructu.
7. Ignorantias. Hebr. peccata.
8. Legem
dabit. Hier. docebit : et ita passim in Vulg. legem dare, legem
statuere, legem ponere, phrasis est qua redditur hebraicum docere ; sic
et infra 12.
(a) Var. : Levo.
(b) Fisus. (c) Hebr. [Neque exultent in me.] (d) Confundantur.
(e) A sæculo.
112
10. Universæ viæ Domini, misericordia
et veritas, requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus.
11. Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo : multum est enim.
12. Quis est homo qui timet Dominum ?
legem statuit ei in via., quam elegit.
13. Anima ejus in bonis demorabitur :
et semen ejus hæreditabit terram.
14. Firmamentum est Dominus
timentibus eum : et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15. Oculi mei semper ad Dominum :
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16. Respice in me, et miserere mel :
quia unicus et pauper sum ego.
17. Tribulationes cordis mei
multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
18. Vide humilitatem meam, et laborem
meum : et dimitte universa delicta mea.
19. Respice inimicos meos, quoniam
multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20. Custodi animam meam, et erue me :
non erubescam, quoniam speravi in te. |
Omnes semitæ Domini misericordia et
veritas, his qui custodiunt pactum ejus, et testificationes ejus.
Propter nomen tuum, Domine,
propitiare iniquitati meæ, quoniam grandis est.
Quis est iste vir timens Dominum quem
docebit in via quam elegit ?
Anima ejus in bono commorabitur, et
semen ejus hæreditabit terram.
Secretum (a) Domini timentibus
eum, et pactum suum ostendet (b) eis.
Oculi mei semper ad Dominum : quia
ipse educet de reti pedes meos.
Respice in me, et miserere mei :
quoniam solus et pauper sum ego.
Tribulationes cordis mei
multiplicatæ (c) sunt : de angustiis meis educ me.
Vide humilitatem (d) meam et
laborem meum, et porta omnia peccata mea.
Vide inimicos meos, quia (e) multiplicati
sunt ; et odio iniquo oderunt me.
Custodi animam meam, et libera me :
non confundar, quoniam speravi in te. |
10. Testamentum. Hier. pactum. 12. Legem
statuit : docebit.
14. Firmamentum
est Dominus... Hier. Secretum Domini, hoc est, occulta protectio,
sive declaratio arcanorum, ut Ρsal. L. 8 : « Incerta et occulta sapientiæ
tuæ manifestasti mihi. » Et testamentum... Hier. et pactum suum
ostendet eis, promissorum veritatem.
15. Oculi
mei : Eruit me Dominus a laqueis, in se potius quam in eos intuentem.
16. Unicus. Hier. solus, ab
omnibus destitutus.
17. De
necessitatibus. Hier. de angustiis.
(a) Var. :
At. [Decretum.] (b) Ostendit.
(c) Amplificata. (d) Afflictionem. (e) Quoniam.
113
21. Innocentes et recti adhæserunt
mihi : quia sustinui te.
22. Libera, Deus, Israel ex omnibus
tribulationibus suis. |
Simplicitas et æquitas servabunt me :
quia expectavi te.
Redime, Deus, Israel ex omnibus
angustiis suis. |
21. Innocentes : Hier. Simplicitas
et æquitas servabunt me.
PSALMUS XXV.
DEPRECATORIUS.
Sacerdotibus
accedentibus ad altare, ut, licet nullius sibi sceleris conscii, purgari amplius
expectant.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
Judica me, Domine, quoniam ego in
innocentia mea ingressus sum : et in Domino sperans non infirmabor.
2. Proba me, Domine, et tenta me :
ure renes meos et cor meum.
3. Quoniam misericordia tua ante
oculos meos est : et complacui in veritate tua.
i. Non
sedi cum consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5. Odivi ecclesiam malignantium : et
cum impiis non sedebo.
6. Lavabo inter innocentes manus
meas : et circumdabo altare tuum, Domine :
7. Ut audiam vocem laudis, et enarrem
universa mirabilia tua. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David.
Judica me, Deus, quoniam ego (a) in
simplicitate mea ambulavi, et in Domino confidens non deficiam.
Proba me, Domine, et tenta me : ure (b) renes
meos et cor meum.
Quia misericordia tua in conspectu
oculorum meorum est, et ambulabo in veritate tua.
Non sedi cum viris vanitatis, et cum
superbis non ingrediar.
Odivi ecclesiam pessimorum, et cum
iniquis non sedebo.
Lavabo (c) innocentia manus (d) meas,
et circuibo altare tuum, Domine.
Ut audiam vocem laudis (e) et
enarrem omnia mirabilia tua. |
2, Ure
renes meos, purga interiora mea, quasi in fornace.
6. Lavabo
inter innocentes... Hier. Lavabo in innocentia. Revera accedentes ad
altare manus et pedes lavabunt, Exod., xxx,
19. Et circumdabo : quod proprie et ad sacerdotes pertinet, quanquam ipsa
plebs spectabat sacrificium, suoque modo quodam altari appropinquabat, Levit., ix,
23, 24.
7. Ut
audiam vocem laudis... cantus et psalmos Dei memores circa altaria.
(a) Var. : Domine,
quia ego. (b) [Hebr. confla.] (c) Adde in. (d) [Hebr. palmas.]
(e) Ut clara -voce prædicem laudem.
114
8. Domine, dilexi decorem domus tuæ, et
locum habitationis gloriæ tuæ.
9. Ne perdas cum impiis, Deus, animam
meam, et cum viris sanguinum vitam meam :
10. In quorum manibus iniquitates
sunt : dextera eorum repleta est muneribus.
11. Ego autem in innocentia mea
ingressus sum : redime me, et miserere mei.
12. Pes meus stetit in directo : in
ecclesiis benedicam te, Domine. |
Domine, dilexi habitaculum domus tuæ,
et locum tabernaculi gloriæ tuæ.
Ne auferas (a) cum
peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus scelus est, et
dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in simplicitate mea
gradiar : redime me, et miserere mei.
Pes (b) meus stetit in recto :
in ecclesiis benedicam Domino. |
8. Decorem, Hier. habitaculum : ipsum
sanctuarium, ejusque pulchritudinem ac sanctitatem.
9. Viris
sanguinum, homicidis.
10. Dextera
eorum repleta est muneribus : Munera adversus innoxium accipiunt, contra
vetitum, Psal. xiv. 5 : Munera
super innocentem non accepit.
12. in
directo : in recto tramite.
(a) Var..
· [Hebr. Ne apponas.] (b) Adde enim.
PSALMUS
XXVI.
MORALIS.
David bello
petitus et in angustiis, cum adhuc fugeret Saulem.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
David, priusquam liniretur.
Dominus illuminatio mea, et salus
mea, quem timebo ?
Dominus protector vitæ meæ, a quo
trepidabo ?
2. Dum appropiant super me nocentes,
ut edant carnes meas :
Qui tribulant me inimici mei, ipsi
infirmati sunt et ceciderunt. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David.
Dominus lux mea, et salutare meum,
quem timebo ?
Dominus fortitudo vitæ meæ, quem
formidabo ?
Dum appropinquarent mihi maligni, ut
comederent carnem meam : hostes mei (a), inimici mei ipsi
impegerunt et ceciderunt. |
1. Priusquam
liniretur : a Juda quidem, II Reg, ii. i ; a reliquo autem
Israel, ibid., v, 3. cum
antea unctus esset a Samuele in Bethleem, I Reg., x, 1.
Quæ tituli pars in Hebr. deest ; ut in Hexaplis teste Theodoreto.
2. Infirmati
sunt : Hier. impegerunt.
(a) Var. : Et.
115
3. Si consistant adversum me castra,
non timebit cor meum.
Si exurgat adversum me prælium, in
hoc ego sperabo.
4. Unam petii a Domino, hanc
requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ :
Ut videam voluptatem Domini, et
visitem templum ejus.
5. Quoniam abscondit me in
tabernaculo suo : in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi
sui.
6. In petra exaltavit me : et nunc
exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, et immolavi in tabernaculo
ejus hostiam vociferationis : cantabo, et psalmum dicam Domino.
7. Exaudi, Domine, vocem meam, qua
clamavi ad te : miserere mei, et exaudi me.
8. Tibi dixit cor meum : Exquisivit
te facies mea : faciem tuam, Domine, requiram.
9. Ne avertas faciem tuam a me : ne
declines in ira a servo tuo.
Adjutor meus esto : ne derelinquas
me, neque despicias me, Deus salutaris meus. |
Si steterint adversus me castra, non
timebit cor meum.
Si surrexerit contra me bellum, in
hoc ego confidam.
Unum petivi a Domino, hoc requiram,
ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ : ut videam
pulchritudinem Domini, et attendam (a) templum ejus.
Abscondit (h) enim me in umbra
sua. in die pessima : abscondet me in secreto tabernaculi sui, in petra
exaltabit me.
Nunc quoque exaltavit (c) caput
meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo, et immolabo in
tabernaculo ejus hostias jubili : cantabo et psallam Domino.
Audi, Domine, vocem meam invocantis (d) : miserere
mei, et exaudi me.
Tibi dixit cor meum : Quæsivit vultus
meus : faciem tuam, Domine, requiram.
Ne abscondas faciem tuam a me, ne
declines in furore tuo (e) a servo tuo. Auxilium meum fuisti : ne
derelinquas me, et ne dimittas me, Deus salvator meus. |
4. Unam, rem,
Hier. unum. Hanc, Hier. hoc requiram. Ut inhabitem : in templo et
orationibus sim assiduus, non exul et vagus, ac sacrorum extorris. Voluptatem, Hier. pulchritudinem.
3. Abscondit
me in tabernaculo suo, Hier. in umbra sua ; has quærit tutissimas
latebras adversus Saulem, non loca impervia, speluncasve abditissimas, quæ rex
pervaserat.
6. In
petra, quasi in rupe, in arce, exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, Hier. qui sunt in circuitu meo : at sensus Vulgatæ ait : Circuivi, obambulavi
loca sancta, et immolavi, immolabo hostiam vociferationis :jubili
laudis alacris, lætas in Deum voces.
8. Tibi
dixit cor meum : mens mea, non lingua, non labia. Exquisivit te : Hier. quæsivit
vultus meus faciem tuam ; Hebr. quærite faciem meam. Reputavi hoc
tuum præceptum : Quærite faciem meam ; et implevi. Unde subditur :vultum
tuum, Domine, requiram : vultum autem tuum, hoc est, arcam tuam in qua
habitas, et arcana in piorum coetibus solatia.
9. Ne
avertas : Hier. Ne abscondas. Adjutor meus esto : Hier. fuisti. Ne
despicias... ne dimittas me, idem, ne deseras.
(a) Var. : In.
(b) Abscondet. (c) [Al. exaltabit.] (d) Et. (e)
Deest tuo.
116
10. Quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me.
11. Legem pone milii, Domine, in via
tua : et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12. Ne tradideris me in animas
tribulantium me : quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita
est iniquitas sibi.
13. Credo videre bona Domini in terra
viventium.
14. Expecta Dominum, viriliter age :
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. |
Pater enim meus et mater mea
dereliquerunt me ; Dominus autem collegit me.
Ostende (a) mihi, Domine, viam
tuam, et deduc me in semita recta, propter insidiatores (b)meos.
Ne tradas me animæ tribulantium me :
quoniam surrexerunt contra me testes falsi, et apertum mendacium.
Ego autem credo (c), quod
videam bona Domini (d) in terra viventium.
Expecta Dominum, confortare, et
roboretur cor tuum, et sustine Dominum. |
10. Pater
meus... vel mortui, vel ipsi infirmi et imbecilles ; et si me dereliquerint,
tamen tu, Domine, semper ades.
11. Legem
pone mihi : doce me. Inimicos : Hier. insidiatores.
12. Testes
iniqui, Hier. falsi, qui dicebant Sauli : David quærit animam
tuam, I Reg., xxiv, 10. Et
mentita... Hier. et apertum mendacium, quod seipso convincitur. Vulg.
congruit.
13. Credo
videre : Hebr. Nisi crederem, formula affirmanda Recte Hier. : Ego
autem credo quod videam.
14. Viriliter
age. · seipsum adhortatur ad patientiam, Deo auxilium ac solatium
differente.
(a) Ver. :
[ Hebr. illustra.] (b) Hebr. Decantatores. (c) [Al. credebam.]
(d) [Hebr. nisi ego credidissem quod viderem.]
PSALMUS
XXVII.
MORALIS.
A malis
hominibus circumventus, Deo nititur, ne cum eis pereat.
VERSIO VULGATA.
Psalmus ipsi
David.
1. Ad te, Domine, clamabo, Deus meus,
ne sileas a me : nequando taceas a me : et assimilabor descendentibus in
lacum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David.
Ad te, Domine, clamabo, fortis meus,
ne obsurdescas mihi : ne forte tacente te mihi, comparer his qui
descendunt in lacum. |
1. Deus
meus : Hebr. petra mea, ne sileas a me ; Hier. ne obsurdescas
mihi. Et assimilabor : ne assimiler : vide totum versum apud Hier.
117
2. Exaudi, Domine, vocem
deprecationis meæ, dum oro ad te : dum extollo manus meas ad templum
sanctum tuum.
3. Ne simul trahas me cum
peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.
Qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem in cordibus eorum.
4. Da illis secundum opera eorum, et
secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue
illis : redde retributionem eorum ipsis.
5. Quoniam non intellexerunt opera
Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.
6. Benedictus, Dominus : quoniam
exaudivit vocem deprecationis meæ.
7. Dominus adjutor meus, et protector
meus : in ipso speravit cor meum, et adjutus sum.
Et refloruit caro mea : et ex
voluntate mea confitebor ei.
8. Dominus fortitudo plebis suæ : et
protector salvationum Christi sui est.
9. Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic hæreditati tuæ : et rege eos, et extolle illos usque in
æternum. |
Audi vocem deprecationis meæ (a),
cum clamavero ad te, cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum.
Ne trahas (b) me cum impiis et
cum operantibus iniquitatem.
Qui loquuntur pacem cum amicis (c) suis,
et est malum in corde eorum.
Da eis secundum opus suum, et
secundum malum adinventionum suarum.
Juxta opus manuum suarum da eis :
redde retributionem suam illis.
Quoniam non intelligunt opera Domini,
et opus manuum ejus : destrues eos, et non ædificabis.
Benedictus Dominus, quoniam (d) audivit
vocem deprecationis meæ.
Dominus fortitudo mea et scutum
meum ; in ipso confisum est cor meum, et habui adjutorium : gavisum est
cor meum, et in cantico meo confitebor illi.
Dominus fortitudo mea (e) : et
robur salutarium Christi sui est.
Salva populum tuum, et benedic
hæreditati tuæ ; et pasce eos, et subleva eos usque in sempiternum (f). |
2. Templum
sanctum tuum : Hier. oraculum, id est arcam.
3. Ne
perdas me : deest Hebr.
5. Opera
Domini, et in opera : Non intellexerunt opera Domini, et facturam ejus.
Hebr. variis verbis, eodem sensu.
7. Refloruit
caro mea : gavisum est cor meum Hier : et in cantico meo.
8. Fortitudo
plebis suæ : Hebr. fortitudo eorum : una litterula am excisa,
ut videtur : omnino enim lectio Vulgatæ melior. Protector salvationum. Salutem
Christi sui, regis scilicet, confirmat.
(a) Var. :
Deprecationum mearum. (b) [Al. tradas.] (c) [Hebr. sodalibus.]
(d) quia. (e) eorum. (f) [Hebr. sæculum.]
118
PSALMUS
XXVIII.
MORALIS.
Dei ab alto
intonantis veneratur majestatem, populum trepidantem consolatur.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
David, in consummatione
tabernaculi.
Afferte Domino, filii Dei : afferte
Domino filios arietum.
2. Afferte Domino gloriam et honorem,
afferte Domino gloriam nomini ejus : adorate Dominum in atrio sancto
ejus.
3. Vox Domini super aquas, Deus
majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
4. Vox Domini in virtute : vox Domini
in magnificentia.
5. Vox Domini confringentis cedros :
et confringet Dominus cedros Libani :
6. Et comminuet eas tanquam vitulum
Libani : et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7. Vox Domini intercidentis flammam
ignis :
8. Vox Domini concutientis deser- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Afferte Domino filios arietum :
afferte Domino gloriam et imperium (b).
Afferte Domino gloriam nomini ejus :
adorate Dominum in decore sancto.
Vox Domini super aquas, Deus gloriæ
intonuit : Dominus super aquas multas.
Vox Domini in fortitudine : vox
Domini in decore.
Vox Domini confringentis cedros : et
confringet Dominus cedros Libani.
Et disperget eas quasi vitulus :
Libanus (c) et Sarion, quasi filius rhinocerotis (d).
Vox Domini dividens flammas ignis.
Vox Domini parturire faciens |
1. In
consummatione, sive ut habent Sept., in exitu, ἰξοδίου. Tabernaculi : qui
titulus deest in Hebr. et in Hexaplis Theodor. : nonnulli satis commode
interpretantur, exeunte festo Tabernaculorum. Afferte Domino, filii Dei : deest
hoc pulcherrimum initium in Hebr. et apud Hier. ; habet tamen Chald. quod
indicio est olim in textu fuisse et excidisse.
2. Honorem : Hier. imperium.
In atrio : in templo vel in magnificentia ; eadem enim vox infra 4.
3. Vox
Domini : sic Hebræi tonitruum vocant, de quo in sequentibus agitur. Super
aquas : pluvio clo et imbre ingruente.
6. Et
comminuet eas : et subsilire faciet, tanquam vitulum. Hebr. Libanum et
Sarion tanquam pullum unicornis. Sarion est mons Hermon, Dent. iii,
9.
7. Intercidentis : dividens ;
Hebr. dispersas flammas ejaculans : sic fulgur exprimitur.
8. Concutientis
desertum : Hier. parturire faciens desertum. Propter versum
(a) Var. : Canticum.
(b) Hebr. Fortitudinem, (c) Vitulum : libanum. (d) Filium
rhinocerotum.
119
tum : et commovebit Dominus desertum
Cades,
9. Vox Domini præparantis cervos, et
revelabit condensa : et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10. Dominus diluvium inhabitare
facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
11. Dominus virtutem populo suo
dabit : Dominus benedicet populo suo in pace. |
desertum ; parturire faciet Dominus
desertum Cades.
Vox Domini obstetricans cervis (a), et
revelans saltus, et in templo ejus omnis loquetur (b)gloriam.
Dominus diluvium inhabitat : et
sedebit Dominus rex in æternum.
Dominus fortitudinem (c) populo
suo dabit : Dominus benedicet populo suo in pace. |
sequentem,
hæc ad vocem vel tonitruum melius referuntur quam ad ipsum Deum.
9. Præparantis
cervos, seu potius cervas : Hier. obstetricans : parturire faciens,
ut præcedente versu. Terrore tonitrui cervas parturire rerum naturalium
historici memorant. Et in templo : terrore tonitrui concussi homines ad
templum confluunt.
10. Dominus
diluvium inhabitare facit : Hier. inhabitat. Sedet in diluvio, ut in
throno ; quo inter pluvias ac tempestates, diluvii et ultionis divinæ
meminerimus.
11. Dominus
virtutem : sic minæ in spem et consolationem desinunt.
(a) Var. : Cervas.
(b) Loquitur. (c) [Al. legem.]
PSALMUS
XXIX.
EUCHARISTICIS.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
cantici, in dedicatione domus David.
2. Exaltabo te, Domine, quoniam
suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me.
3. Domine Deus meus, clamavi ad te,
et sanasti me.
4. Domine, eduxisti ab inferno animam
meam : salvasti me a descendentibus in lacum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus cantici,
ad dedicationem (a) domus David.
Exaltabo te, Domine, quoniam salvasti
me : et non dilatasti (b) inimicos meos super me.
Dominus (c) Deus meus, clamavi
ad te, et sanasti me.
Domine, eduxisti ex inferno animam
meam : vivificasti me, ne descenderem iii lacum. |
1. In
dedicatione domus : cujus ritus mentio habetur, Deut. xx,
5. Quis ædificavit domum, et non dedicavit eam ? Recte autem referunt ad
dedicationem domus per Absalom pollutæ, cum se, post res prosperas, in magnum
incidisse periculum et ab eo liberatum esse, toto psalmo testetur.
4. Salvasti : Hier. vivificasti
me, ne descenderem in lacum.
(a) Var. : Pro
dedicatione. (b) Dilatasti [Hebr. lætificasti.] (c) Domine.
120
5. Psallite Domino, sancti ejus : et
confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
6. Quoniam ira in indignatione ejus :
et vita in voluntate ejus.
Ad vesperum demorabitur fletus : et
ad matutinum lætitia.
7. Ego autem dixi in abundantia mea :
Non movebor in æternum.
8. Domine, in voluntate tua,
præstitisti decori meo virtutem.
Avertisti faciem tuam a me, et factus
sum conturbatus.
9. Ad te, Domine, clamabo : et ad
Deum meum deprecabor.
10. Quæ utilitas in sanguine meo, dum
descendo in corruptionem ?
Numquid confitebitur tibi pulvis, aut
annuntiabit veritatem tuam ?
11. Audivit Dominus, et misertus est
mei : Dominus factus est adjutor meus.
12. Convertisti planctum meum in
gaudium mihi : conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :
13. Ut cantet tibi gloria mea, et |
Cantate (a) Domino, sancti (b) ejus,
et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
Quoniam ad momentum est ira ejus, et
vita in repropitiatione ejus.
Ad vesperum commorabitur fletus, et
in matutino laus.
Ego autem dixi in abundantia mea :
Non movebor (c) in sempiternum (d).
Domine, in voluntate tua, posuisti (e) monti
meo fortitudinem : abscondisti faciem tuam a me (f), et factus
sum conturbatus.
Ad Dominum (g) clamabo, et
(h) Dominum deprecabor.
Quæ est utilitas in sanguine meo, dum
descendero, incorruptionem :
Numquid confitebitur tibi pulvis ?
aut annuntiabit veritatem tuam ?
Audi, Domine, et miserere mei :
Domine, esto adjutor (i).
Convertisti planctum meum in chorum
mihi : solvisti saccum meum, et accinxisti me lætitia.
Ut laudet te gloria (j), et
non |
6. Ira in
indignatione : Hier. ad momentum est ira ejus, ira Dei brevis est,
amor jugis ac diuturnus. Ad vesperum : hinc brevitas irae apparet : nota
vesperum dici prius, quia Hebræorum more, inde dies incipit.
7. Dixi
in abundantia mea : florentibus rebus meis, putabam prosperitatem tantam
nutare non posse, sed experimento didici totum in te esse positum.
8. In
voluntate tua : pro arbitrio tuo. Præstitisti decori meo, gloriæ ac
felicitati virtutem, robur, firmitudinem : unde sequitur : Avertisti
faciem : neque enim opus erat illata vi, sed tantum subtracta manu, imo
aversis oculis, adeo totus a te pendebam. Factus sum conturbatus : quo,
non modo rerum perturbatio, verum etiam animi fluctuatio designatur, decori
meo : at Hier. monti meo, arci meæ Sion, quæ mihi, te favente, et
præsidio et ornamento fuit,
9. Clamabo, seu
potius, clamabam : nam refert quæ tunc dixerit.
10. Corruptionem -Hebr. foveam, sepulcrum.
12. In
gaudium : Hier. in chorum, in tripudium. Saccum, vestem
lugubrem in lætam commutasti.
13. Gloria
mea. "lingua, ut passim. Et non compungar : nihil supersit, quo remor-
(a) Var. : [Hebr. psallite.]
(b) [Hebr. misericordes.] (c) Non commovebor, (d) [Hebr. in
sæculum.] (e) Statuisti [al. posuisti.] (f) A me deest. (g) Ad
te, Domine. (h) Et ad. (i) Add. mihi. (j) [Hebr. psallat
tibi gloria mea.]
121
non compungar : Domine Deus meus, i
in æternum confitebor tibi. |
taceat ; Domine Deus meus, in
sempiternum (a) confitebor tibi. |
dear aut
crucier. At Hier. non taceat : lingua. Alii : Propterea cantabit tibi
gloriam, et non tacebit ; supple, quisque, impersonaliter, more Hebræorum.
(a) Var. : [Hebr. in
sæculum.]
PSALMUS XXX.
EUCHARISTICIS ET DEPRECATORIUS.
Ab omnibus
proditus, et a Saule undique quasi indagine cinctus, in deserto Maon, nulla spe
fugæ, repente est expeditus, quod in Deo spem omnem poneret. I Reg., xxiii,
25, etc.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David, pro extasi.
2. In te, Domine, speravi, non
confundar in æternum : in justitia tua libera me.
3. Inclina ad me aurem tuam, accelera
ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem : et in
domum refugii, ut salvum me facias.
4. Quoniam fortitudo mea, et refugium
meum es tu : et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
5. Educes me de laqueo hoc, quem
absconderunt mihi : quoniam tu es protector meus.
6. In manus tuas commendo spiritum
meum : redemisti me, Domine Deus veritatis.
7. Odisti observantes vanitates,
supervacue.
Ego autem in Domino speravi : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori Psalmus (a) David.
In te, Domine, speravi, non confundar
in æternum (b) : in justitia tua salva (c) me.
Inclina ad me aurem tuam, velociter
libera me.
Esto mihi in lapidem fortissimum, et (d) in
domum munitam, ut salves me.
Quia petra mea, et munitio mea tu
es : et propter nomen tuum dux meus eris (e), et enutries me.
Educes me de reti, quod absconderunt
mihi : quia tu fortitudo mea es (f).
In manu tua, commendabo spiritum
meum : redemisti me, Domine Deus veritatis.
Odisti (g) custodientes
vanitates frustra : ego autem in Domino confisus sum. |
1. Pro
extasi : ἒκτάσεως deest Hebr. et in multis exemplaribus græcis, Theodor.
Sumptum e versu 23, ubi Sept. ἐν τῇ ἐκτάσει μοῦ.
7. Odisti :
Hebr. odi. Supervacue : quasi diceret, vanitates vanissimas ; qua voce,
ut idola plerumque, ita etiam sæpe res aliæ intelliguntur, quibus homines vani
niti solent. Vanitas autem, mendacium est ; nec tantum Hebræis, verum etiam
Latinis.
(a) Var. : Victori
canticum. (b) [Hebr. in sæculum.] (c) [Hebr. eripe.]
(d) Et deest, (e) Deduces me. (f) Es deest. (g) Odivi.
122
8. exultabo, et lætabor in
misericordia tua.
Quoniam respexisti humilitatem meam,
salvasti de necessitatibus animam meam.
9. Nec conclusisti me in manibus
inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
10. Miserere mei, Domine, quoniam
tribulor : conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter
meus.
11. Quoniam defecit in dolore vita
mea : et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus
mea : et ossa mea conturbata sunt.
12. Super omnes inimicos meos factus
sum opprobrium, et vicinis meis valde : et timor notis meis.
Qui videbant me, foras fugerunt a
me :
13. Oblivioni datus sum, tanquam
mortuus a corde.
Factus sum tanquam vas perditum.
14. Quoniam audivi vituperatio- |
Exultabo et lætabor in misericordia
tua, quia vidisti (a) afflictionem meam : cognovisti
tribulationes animæ meæ.
Et non conclusisti me in manu
inimici : statuisti in latitudine pedes meos.
Miserere mei, Domine, quoniam
tribulor : caligavit in furore oculus meus, anima mea et venter meus.
Quia consumptæ sunt in mrore vitæ
meæ, et anni mei in gemitu.
Infirmata est in iniquitate virtus (b) mea,
et ossa mea contabuerunt.
Apud omnes hostes meos factus sum
opprobrium, et vicinis meis nimis, et timor notis meis : qui videbant me
in plateis, fugiebant a me :
Oblivioni traditus sum quasi mortuus
a corde : factus sum quasi vas perditum.
Audivi enim opprobrium mul· |
8. Quoniam
respexisti humilitatem meam : Hier. cognovisti tribulationes.
9. Nec
conclusisti me. · quanquam enim conclusus undique in Maon, tamen a te
expeditus : vide argumentum.
10. Conturbatus : Hier. caligavit.
In ira : ingentes animos adversus invadentes hostes iram appellat
Scriptura. Isa. lxiii. 5. Circumspexi,
et non erat auxiliator : indignatio mea ipsa auxiliata est mihi : quod tum
Davidi nihil proderat, nulla evadendi spe, nisi Deus succurreret. Venter
meus : interiora mea ; et ita semper.
12. Super
omnes : apud Hier. coram adversariis : sic ludibrio fuit inimicis ; et,
qui est miseriarum cumulus, horrori familiaribus. Qui videbant me foras : Hier. qui
videbant me in plateis, fugiebant à me, vulgus omne me fugiebat, ne
infortunii mei veluti contagio laederetur.
13. Oblivioni
datus sum, tanquam mortuus a corde : a corde tanquam mortuus ; penitus
excidi animis, ut solent mortui. Tanquam vas perditum, ex quo effluunt
omnia : ipse confractus ac vilissimae testæ loco habitus. Audivi
vituperationem multorum : sic fit ; infortunati, etiam mali et imprudentes
habentur. Vide avers. 11, varios miseriæ gradus. Primo, ipse infirmus ; secundo, inimicis
probro habitus : tertio, etiam vicinis ; quarto, horrori notis ; quinto, a
vulgo desertus ; sexto, oblivioni traditus ; septimo, rerum omnium
inops ; octavo, omnium judicio condemnatus, ipso quoque audiente : quæ
omnia contingunt, irato rege ; tamen inde expeditus : quæ Dei potentia ac
beneficentia est.
(a) Var. : [Al. audisti.]
(b) Mea fortitudo.
123
nem multorum commorantium in
circuitu :
In eo dum convenirent simul adversum
me, accipere animam meam consiliati sunt.
15. Ego autem in te speravi : Domine,
dixi : Deus meus es tu :
10. In manibus tuis sortes meæ.
Eripe me de manu inimicorum meorum,
et a persequentibus me.
17. Illustra faciem tuam super servum
tuum, salvum me fac in misericordia tua :
18. Domine, non confundar, quoniam
invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in
infernum : 19. muta fiant labia dolosa.
Quæ loquuntur adversus justum
iniquitatem, in superbia, et in abusione.
20. Quam magna multitudo dulcedinis
tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te !
Perfecisti eis, qui sperant in te, in
conspectu filiorum hominum.
21. Abscondes eos in abscondito
faciei tuæ a conturbatione hominum.
Proteges eos in tabernaculo tuo a
contradictione linguarum.
22. Benedictus Dominus : quoniam
mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. |
torum, congregatione (a) in
circuitu : dum inirent consilium adversum me : et ut auferrent animam
meam cogitaverunt (b).
Ego autem in te speravi, Domine :
dixi : Deus meus es (c) tu.
In manu tua tempora mea : libera me
de manu inimicorum meorum, et persequentium me.
Ostende (d) faciem tuam super
servum tuum : salva me in misericordia tua.
Domine, ne confundar, quoniam
invocavi te : confundantur impii, taceant in inferno.
Muta fiant labia mendacii : quæ
loquuntur contra justum dura (e), in superbia et despectione.
Quam multa est bonitas tua, quam
abscondisti timentibus te.
Operatus es sperantibus in te ! in
conspectu filiorum hominum.
Abscondes eos in protectione vultus
tui a duritia viri : abscondeseos in umbra : a contradictione linguarum.
Benedictus Dominus : quoniam (f) mirabilem
fecit misericordiam suam milii, in civitate munita. |
16. Sortes
meæ : Hier. tempora mea, antiquæ interpretationes apud Theodor.
χαιροί tempora ; pro quo Septuaginta κλῆροι, sortes. Tempora autem dicit
sive prospera, sive adversa.
18. Deducantur : Hier. taceant
in inferno, moriantur.
19. In
abusione. Hier. despectione.
20. Quam
abscondisti : quam in mediis calamitatibus reservasti. Perfecisti : repete,
quam dulcedinem In conspectu filiorum : tanta est illa dulcedo, ut etiam
aliis hominibus appareat.
21. In
abscondito faciei tuæ : in secreto, ubi faciem benignam, id est, favorem
tuum tuis exhibes. A contradictione linguarum ; a linguis maledicis.
22. In
civitate munita : tam tutum me præstitisti, ac si essem in civitate munita.
(a) Var. : Congregationem.
(b) [Al. cogitarent.] (c) Es deest. (d) Illumina, (e) Vetera.
(f) Qui.
124
23. Ego autem dixi in excessu mentis
meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum.
Ideo exaudisti vocem orationis meæ,
dum clamarem ad te.
24. Diligite Dominum, omnes sancti
ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter
facientibus superbiam.
25. Viriliter agite, et confortetur
cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. |
Ego autem dixi in stupore meo :
Projectus sum de conspectu oculorum tuorum.
Ergone audisti vocem deprecationis
meæ, cum clamarem ad te ?
Diligite Dominum, omnes sancti ejus,
fideles servat Dominus : et retribuet his qui satis operantur superbiam.
Confortamini, et coboretur cor
vestrum, omnes qui expectatio Dominum. |
23. In
excessu mentis meas : Sept. ἐν τῆ εκτάσει μοῦ mentis : additum, quod
aliter latinus sermo ἒκθασιν exprimere noti possit, nisi mentis excessum, Hier. Epist,
ad Sun. Ubi etiam testatur in latinis olim codicibus lectum : in pavore
meo ; in Hebr. autem haberi, in stupore et admiratione. Eadem vox
hebræa habetur Psal. cxv,
ubi Vulg. simpliciter vertit, in excessu : utrobique Hier. in
stupore, qui idem fere sonat ac mentis excessum, rapto animo extra se,
propter vehementiam admirationis. Et certe versus sequentes sunt rapidissimi et
concitatissimi motus, quem recte expressit Hier. Alii ex Hebr. simpliciter : Dum
festinarent, a facie Saulis scilicet ; frigidius, ut videtur, quam hic locus
poscat.Projectus sum : inde angor maximus, quod se a Deo abjectum
putaret. Ideo exaudisti : Hier. ergone exaudisti ? Quod est
admirantis, et huic loco magis congruit :
24. Veritatem
requiret Dominus : Hier. fideles servat. Facientibus superbiam : superbe
agentibus.
PSALMUS
XXXI.
DEPRECATORIUS.
David aeger,
ut videtur, ac petens veniam, gratias agit pro remissione peccatorum, atque a
Deo doctus, seque et alios ad meliora convertit.
VERSIO VULGATA.
Ipsi David
intellectus.
1. Beati quorum remissæ sunt
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2. Beatus vir, cui non imputavit |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David eruditio.
Beatus cui dimissa est iniquitas, et (a) absconditum
est peccatum.
Beatus homo, cui non impu- |
1. Intellectus : Hier. eruditio ; quo
titulo, ubi occurrit, admonemur aliquid esse in psalmo altius inquirendum
considerandumque, præsertim ad informandos mores, ut patet ex vers. 8, 9. Hic
ergo intelligenda in morbis pna peccati ; in solutione morbi, remissio
peccatorum aliaque ad hunc locum spectantia. Remissa ;... tecta : notandæ
variæ voces de remissione peccatorum ; ablata dicuntur, translata, occultata,
non imputata, lota, purgata, deleta, quæ eodem omnia recidunt.
(a) Var. :
Deest et.
125
Dominus peccatum, nec est in spiritu
ejus dolus.
3. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa
mea, dum clamarem tota die.
4. Quoniam die ac nocte gravata est
super me manus tua : conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5. Delictum meum cognitum tibi feci :
et injustitiam meam non abscondi.
Dixi : Confitebor adversum me
injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.
6. Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum
multarum, ad eum non approximabunt.
7. Tu es refugium meum a
tribulatione, quæ circumdedit me : exultatio mea, erue me a
circumdantibus me.
8. Intellectum tibi dabo, et in- |
tavit Dominus iniquitatem : nec est
in spiritu ejus dolus.
Quia tacui, attrita sunt ossa mea, in
rugitu meo tota die.
Die enim et nocte gravatur super me
manus tua : versatus sum in miseria mea, cum exardesceret æstas jugiter (a).
Peccatum meum notum faciam (b) tibi :
et iniquitatem meam non abscondi.
Dixi : Confitebor scelus meum Domino (c) :
et tu misisti (d) iniquitatem peccati mei (e).
Pro hac orabit omnis misericors (f) ad
te tempus (g) inveniens, ut cum mundaverint aquæ multæ, ad illum
non accedant.
Tu es protectio mea, ab hoste
custodies me, laus mea salvans : circumdabis me. Semper.
Docebo te, et monstrabo (h) |
2. In
spiritu ejus dolus : nec aliis, nec sibi imponit ipsi, ut solent, ficta
pnitentia, nec ad vivum penetrante.
3. Tacui, peccata
mea, de quibus supra, quo silentio pejus habuit : nam ut præclare Tertull. lib. De
Pnit. : Quantum confessio peccata levat, tantum dissimulatio exaggerat.
Inveteraverunt ossa mea. Hier. attrita sunt, vires consumptæ sunt
clamoribus continuis quibus, de ægritudine queror : vide infr. S.
4. Conversus
sum in ærumna : Hier. versatus sum in miseria mea, hac et illac
jactatus. Dum configitur spina : dolores acutissimi ; ad hæc stimuli
conscientiæ. At Hebr. Versus est succus meus in siccitates stivas, id
est, morbo contabui, ut æstu gramina.
5. Delictum, quo
gravabar. Cognitum tibi feci, confessus sum : ea mente fui, ut sponte
confiterer etiamsi ignorares, tanta tui fiducia inerat. Dixi : Confitebor : cum
ægritudinem deplorarem, ac de peccatis tacerem, sup. vers. 3, manus me tua
opprimebat : ubi vox confitentis erupit, tu dimisisti, etc ; dixi :
Confitebor... et tu remisisti : re nondum expleta, ipso proposito
confitendi, inflexus es ad veniam : audiens vocem confessionis in corde, antequam
voce proferretur, August.
6. Pro
hac : pro hoc ; femin. pro neutro : notus hebraismus : vide Psal. xxvi.
4. Omnis sanctus : nota preces pro. ægrotis in ctu fidelium. Verumtamen, ideo,
eo quod sancti pro me orent. Non approximabunt, aquæ scilicet de quibus
sermo, id est, calamitates.
7. Λ
tribulatione... Hier. ab hoste custodies me.
8. Intellectum
tibi dabo : Hier. docebo ; ia morbis scilicet, in calamitatibus,
(a) Var. :
Messis. Jugiter. (b) Facio. (c) Scelera mea. (d) Dimisisti.
[Hebr. abstu-listi.] (e) Mei. Semper. (f) Omnis sanctus.
(g) Ad tempus. (h) Erudiam te, et illuminabo.
126
struam te in via hac, qua gradieris,
firmabo super te oculos meos.
9. Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et fræno maxillas eorum
constringe, qui non approximant ad te.
10. Multa flagella peccatoris,
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
i 1. Lætamini in Domino, et exultate,
justi, et gloriamini, omnes recti corde. |
tibi viam per quam ambules : cogitabo
de te oculo meo.
Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus (a) non est intelligentia.
Iii camo et fræno maxillas eorum
constringe, qui non accedunt ad te (b).
Multi dolores impii : confidentem
autem in Domino misericordia circumdabit.
Lætamini in Domino, et exultate,
justi, et laudate eum, omnes recti corde. |
quibus vel
maxime erudimur : Deus hic inducitur loquens, ac precibus amicti hominis
respondens. Firmabo super te oculos meos, te attente aspiciam, ut
consulam calamitate tuæ.
9. Nolite
fieri sicut equus et mulus. « Homo enim cum in honore esset, non
intellexit ; comparatus est jumentis insipientibus, » Psal. xlviii.
13 : rebus prosperis inflatus, ac belluino more insolescens, morbis et
calamitatibus fractus, meliora docetur. In camo et fræno, eo quod
calamitatibus frænantur cupiditates. Maxillas eorum constringe : vi
comprime, atque adige ad te, Domine, eos qui verbis tuis non moventur.
10. Flagella : Hier. dolores ; multis
doloribus, calamitatibus, morbis, impius coercetur ac punitur.
(a) Var. : In
quibus. (b) Ejus constringis, ut non appropinquet ad te.
PSALMUS
XXXII.
LAUDIS AC SPEI.
Fideles
hortatur ad laudandum alacriter creatorem omnium, ac præsidem et custodem Deum. Ρlanè
sine titulo in Hebræo.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David.
1. Exultate, justi, in
Domino : rectos decet collaudatio.
2. Confitemini Domino in cithara : in
psalterio decem chordarum psallite illi. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Laudate, justi, Dominum, rectos decet
laudatio.
Confitemini Domino in cithara' : in
psalterio decachordo cantate (a) ei. |
1. Rectos
decet collaudatio : Peccatori enim dixit Deus : Quare tu enarras
justitias meas ? Psal. xlix.
16. Nec est speciosa laus in ore peccatoris, Eccli., xv.
9.
2. In
cithara : Hebr. cinnor, unde cinyra instrumentum musicum. Psalterio : nablio :
Hebr. Nebel, et ita passim.
(a) Var. :
Psallite.
127
3. Cantate ei canticum novum : bene
psallite ei in vociferatione.
4. Quia rectum est verbum Domini, et
omnia opera ejus in fide.
5. Diligit misericordiam et
judicium : misericordia Domini plena est terra.
6. Verbo Domini cli firmati sunt, et
spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7. Congregans sicut in utre aquas
maris : ponens in thesauris abyssos.
8. Timeat Dominum omnis terra : ab eo
autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9. Quoniam ipse dixit, et facta
sunt : ipse mandavit, et creata sunt.
10. Dominus dissipat consilia
gentium : reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia
principum.
11. Consilium autem Domini in æternum
manet : cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12. Beata gens, cujus est Dominus
Deus ejus : populus, quem elegit in hæreditatem sibi. |
Cantate ei canticum novum,
diligenter (a) psallite in -jubilo.
Quoniam (b) rectum est verbum
Domini, et omne opus ejus in fide.
Diligit justitiam et judicium :
misericordia Domini plena est terra.
Verbo (c) Domini cli firmati
sunt, et spiritu oris ejus omnis ornatus eorum.
Congregans quasi in utre aquas maris,
ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum (d) omnis
terra : ipsum formident universi habitatores orbis.
Quia ipse dixit, et factus est : ipso
præcipiente, stetit.
Dominus dissolvit (e) consilium
gentium : irritas facit (f) cogitationes populorum.
Consilium Domini in æternum stabit :
cogitationes cordis ejus in generatione et generatione.
Beata gens, cujus Dominus Deus ejus :
populus, quem elegit in hæreditatem sibi. |
3. Psallite...
in vociferatione : Hier. in jubilo. Illud psallere, est fides
tangere ; vociferari autem, seu jubilare, est vocem comitem
addere.
4. In
fide : fideliter implet promissa.
5. Diligit
misericordiam : Hebr. justitiam.
6. Verbo
Domini : est Dominus et Verbum et Spiritus, sanctaque Trinitas mystice
adumbrata. Firmati sunt : Hebr. facti sunt. Virtus eorum : Hier. ornatus ; exercitu ;
Hebr. sabaa : sic passim vocantur sidera.
7. Congregans
sicut in utre : alludit ad illud : Congregentur aquæ in locum unum, Gen. i.
9. Ponens in thesauris abyssos : profunda maris imperscrutabilia, tanquam
in penu sua habens.
8. Ab
eo... commoveantur : Hier. ipsum formident.
9. Ipse
dixit... ipse mandavit ; at Hier. ex Hebr. : Ipse dixit, et factus est, orbis
scilicet ipso præcipiente stetit, quo significetur, Deo jubente, res et primitus
factas, et postea conservatas.
10. Et
reprobat consilium principum : deest Hier. Sed hic ut et alibi, sæpe Hebræus
ex Septuaginta supplendus videtur.
11. Consilium...
Domini in æternum.· consilia hominum fluxa ; Dei firma et æterna sunt.
(a) Var. : Bene.
(b) Quia. (c) In verbo. (d) A Domino. (e) Solvit.
(f) Fecit.
128
13. De clo respexit Dominus : vidit
omnes filios hominum.
14. De præparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram.
15. Qui finxit sigillatim corda
eorum : qui intelligit omnia opera eorum.
16. Non salvatur rex per multam
virtutem : et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17. Fallax equus ad salutem, in
abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18. Ecce oculi Domini super metuentes
eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
19. Ut eruat a morte animas eorum, et
alat eos in fame.
20. Anima nostra sustinet Dominum :
quoniam adjutor et protector noster est.
21. Quia in eo lætabitur cor nostrum,
et in nomine sancto ejus speravimus.
22. Fiat misericordia tua, Domine,
super nos : quemadmodum speravimus in te. |
De clo respexit (a) Dominus :
vidit omnes filios Adam.
De firmissimo solio suo perspexit (b) ad
universos habitatores terræ.
Fingens pariter cor eorum :
intelligens omnia opera eorum.
Non salvatur (c) rex in
multitudine exercitus, nec fortis liberabitur in multitudine (d) virtutis.
Fallax equus ad salutem et in
multitudine virtutis suæ (e) non salvabit.
Ecce oculus Domini super timentes
eum : ad expectantes misericordiam ejus.
Ut eruat de morte animas eorum, et
vivificet eos in fame.
Anima nostra expectavit Dominum :
auxilium nostrum, et clypeus noster est.
In ipso enim lætabitur cor nostrum :
quia in nomine sancto ejus speravimus.
Fiat (f) misericordia tua,
Domine, super nos, sicut expectavimus in (g) te. |
13. De clo
respexit : adverte graphicam descriptionem Dei ab altissimo solio res
humanas intuentis.
14. De
præparato habitaculo : Hier. firmissimo solio.
15. Qui
finxit sigillatim corda eorum : ideo non tantum universis, sed etiam
singulis intentus ; unde subdit : Qui intelligit omnia opera eorum.
16. Per
multam virtutem : Hier. in multitudine exercitus. Gigas ; potens,
Hebr. virtutis : Hebr. roboris, ita et vers. 17. Sensus est : Quid
validius, quam rex ingentibus cinctus copiis ; ipse fortis ac prævalido
corpore ? Et tamen nec sic satis tutus.
17. Fallax
equus ad salutem : ad expediendum equitem, vires ei præter spem suppetunt. Non
salvabitur : Hier. salvabit ; non liberabit equitem, licet eo maxime
in bello confidentem : sic Prov. xxi,
31 : Equus paratur ad diem belli : Dominus autem salutem tribuit.
(a) Var. : Prospexit.
(b) De firmissima sede sua prospexit. (c) Non salvabitur. (d) In
multiplicatione. (e) Roboris sui. (f) Sit (g) Deest in.
129
PSALMUS
XXXIII.
MORALIS.
versio vulgata. 1. Davidi, cum
immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit. (I Reg., xxi.
)
2. Benedicam Dominum in omni
tempore : semper laus ejus in ore meo.
3. In Domino laudabitur anima mea :
audiant mansueti, et lætentur.
4. Magnificate Dominum mecum : et
exaltemus nomen ejus in idipsum.
5. Exquisivi Dominum, et exaudivit
me : et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6. Accedite ad eum, et illuminamini :
et facies vestræ non confundentur.
7. Iste pauper clamavit, et Dominus
exaudivit eum : et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8. Immittet Angelus Domini in
circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9. Gustate, et videte quoniam suavis
est Dominus : beatus vir, qui sperat in eo.
10. Timete Dominum, omnes sancti
ejus : quoniam non est inopia timentibus eum. |
VERSIO S. HIERONYMI.
David, quando commutavit os (e) suum
coram Abimelech, et ejecit eum, et abiit.
Benedicam Dominum in omni tempore :
semper laus ejus in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea,
audient (b) mites, et lætentur.
Magnificate Dominum mecum, et
exaltemus nomen ejus pariter.
Quæsivi Dominum, et exaudivit me : et
de omnibus angustiis meis liberavit me.
Aspicite (c) ad eum et
confluite, et vultus vestri non confundentur.
Hic pauper clamavit, et Dominus
exaudivit : et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Circumdat (d) Angelus Domini
in gyro timentes eum, et eruet eos.
Gustate et videte quoniam bonus
Dominus : beatus vir, qui sperat in eo.
Timete Dominum, sancti ejus : quoniam
non est inopia timentibus eum. |
1. Cum
immutavit vultum suum : insanum se finxit. Coram Achimelec : Hebr. ; Abimelech ; sed
omnino Vulgata præstat : hæc enim egit David coram Achis rex Geth : habetur hæc
historia I Reg., xxi, 13.
David ergo a tanto periculo liberatus, innocentiæ custodem Deum et iniquitatis
ultorem acerrimum prædicat. Psalmus hic est acrostichus.
4. In
idipsum : pariter.
6. Accedite... facies
vestræ : Hebr. sic invertit : Aspiciant ad eum, et facies eorum non
confundentur.
8. Immittet...
in circuitu : Hier. circumdat, Hebr. et Septuaginta : castrame·
labitur.
(a) Var. : [Hebr. saporem.]
(b) Audiant. (c) Respicite. (d) Circumdabit.
130
11. Divites eguerunt et
esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12. Venite, filii, audite me :
timorem Domini docebo vos.
13. Quis est homo qui vult vitam :
diligit dies videre bonos.
14. Prohibe linguam tuam a malo : et
labia tua ne loquantur dolum.
15. Diverte a malo, et fac bonum :
inquire pacem, et persequere eam.
16. Oculi Domini super justos : et
aures ejus in preces eorum.
17. Vultus autem Domini super
facientes mala : ut perdat de terra memoriam eorum.
18. Clamaverunt justi, et Dominus
exaudivit eos : et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19. Juxta est Dominus iis, qui
tribulato sunt corde : et humiles spiritu salvabit.
20. Multæ tribulationes justorum : et
de omnibus his liberabit eos Dominus.
21. Custodit Dominus omnia ossa
eorum : unum ex his non conteretur.
22. Mors peccatorum pessima : et qui
oderunt justum, delinquent.
23. Redimet Dominus animas servorum
suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo. |
Leones indiguerunt, et esurierunt :
quærentibus autem Dominum non deerit omne bonum.
Venite, filii, audite me, timorem
Domini docebo vos.
Quis est vir qui velit vitam,
diligens dies videre bonos ?
Custodi linguam tuam a malo : et
labia tua ne loquantur dolum.
Recede a malo, et fac bonum : quære
pacem, et persequere eam.
Oculi Domini ad justos, et aures ejus
ad clamores eorum.
Vultus Domini super (a) facientes
mala (b), ut perdat de terra, memoriam eorum.
Clamaverunt, et Dominus exaudivit, et
ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Juxta est Dominus contritis corde, et
confractos spiritu salvabit.
Multæ tribulationes justi (c),
et ex omnibus illis liberabit (d) eum Dominus.
Custodit omnia ossa ejus : unum ex
eis non confringetur.
Interficiet impium malitia, et
odientes justum culpabuntur.
Redimet Dominus animas servorum
suorum, et non peccabunt (e) omnes sperantes in eo. |
11. Divites : Hebr. leones, id
est, rapaces, violenti, qualis Saul et Philisthæi quorum e manibus ereptus est
David.
13. Dies
videre bonos ? Hebr. beatos, fortunatos dies ad videndum bonum.
17. Vultus
Domini : id est ira, ut sæpe videmus.
18. Clamaverunt
justi : deest justi. : Hebr. sed recte suppletum ex antecedentibus.
19. lis,
qui tribulato sunt corde : Hier. contritis corde, afflictis ac
mrentibus.
21. Omnia
ossa eorum : artus omnes, et artuum sustentacula : quare undique, et ab omni
ictu tutus.
22. Mors
peccatorum : Hier. interficiet impium malitia, ut non modo male
pereant, sed etiam ipsi sibi accersant interitum.
23. Non
delinquent ; Hebr. non deficient, non vastabuntur.
(a) Ver. :
In. (b) Malum. (c) [Hebr. Multa mala] justo. (d) Liberavit.
(e) [Hebr. non culpabuntur.]
131
PSALMUS
XXXIV.
DEPRECATORIUS.
David
insidiis et calumniis impetitus, cum Saulem et alios inimicos nec patientia, nec
fusis pro illis precibus lenire posset, non tamen ulciscitur, sed Deum implorat
judicem. Quæ omnino congruunt ei loco, ubi David in spelunca delitescens, Sauli
pepercit, oram chlamydis præcidit. I Reg., xxiv,
5.
VERSIO VULGATA. Ipsi
David.
1. Judica, Domine, nocentes me,
expugna impugnantes me.
2. Apprehende arma et scutum : et
exurge in adjutorium mihi.
3. Effunde frameam, et conclude
adversus eos, qui persequuntur me : dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
4. Confundantur et revereantur,
quærentes animam meam.
Avertantur retrorsum, et confundantur
cogitantes mihi mala.
5. Fiant tanquam pulvis ante faciem
venti et Angelus Domini coarctans eos. |
VERSIO S.
HIERONYMI. David.
Judica, Domine, adversarios meos :
pugna contra impugnantes me.
Apprehende scutum et hastam (a),
et consurge in auxilium meum (b).
Evagina gladium, et proccupa ex
adverso persequentem (c) me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
Confundantur et revereantur, qui
quærunt animam meam.
Convertantur retrorsum, et
confundantur, qui cogitant malum mihi.
Fiant sicut pulvis ante faciem venti,
et Angelus Domini impellat. |
1. Judica...
nocentes me : Hebr. Litiga cum litigantibus mecum, causam meam in
Saulem et adversarios suscipe : quæ sane eo pertinent, ut ultionem permittat
Deo, ipse a vindicta purus. Sic enim Saulem alloquitur : Judicet Dominus
inter me et te : manus autem mea non sit in te. Et iterum : Sit Dominus
judex, et judicet inter me et te : videat et judicet causam meam et eruat me de
manu tua, I Reg., xxiv,
13, 16 : quæ omnino huic loco congruunt.
2. Apprehende arma et scutum : Hier. scutum
et hastam, quo et me tuearis, et ulciscaris hostes : Deus enim pro eo
militat, qui ultionem illi, non sibi, tribuit.
3. Effunde
frameam : Hier. Evagina gladium ; Hebr. expedi lanceam. Et
conclude : Hier, et proccupa, etc. quod est egregie pugnantis, et
prævertentis ictus. Dic animæ meæ : intus, arcana illa spiritus voce.
5, 6. Et
angelus Domini... « Horrenda via ! Tenebras solas quis non horreat ?
lubricum solum quis non paveat ? in tenebris et lubrico qua is ? ubi pedem
figis ? » August. in hunc psal. serm. i, n. 9. Et instat præterea : Angelus Domini, malus,
ut puto : ut non possint stare, idem. Morali sensu : « tenebræ, ignorantia : lubricum, luxuria. »
Idem. Præter incentiva vitiorum, tentator urget, nec quiescere sinit.
(a) Var. : [Al. centum.]
(b) [ Al. mihi.] (c) Persequentes.
132
6. Fiat via illorum tenebræ et
lubricum : et Angelus Domini persequens eos.
7. Quoniam gratis absconderunt mihi
interitum laquei sui : supervacue exprobraverunt animam meam.
8. Veniat illi laqueus quem ignorat :
et captio, quam abscondit, apprehendat eum : et in laqueum cadat in
ipsum.
9. Anima autem mea exultabit in
Domino : et delectabitur super salutari suo.
10. Omnia ossa mea dicent : Domine,
quis similis tibi ?
Eripiens inopem de manu fortiorum
ejus : egenum et pauperem a diripientibus eum.
11. Surgentes testes iniqui, quæ
ignorabam interrogabant me.
12. Retribuebant mihi mala pro
bonis : sterilitatem animæ meæ.
13. Ego autem cum mihi molesti
essent, induebar cilicio.
Humiliabam in jejunio animam meam :
et oratio mea in sinu meo convertetur.
14. Quasi proximum, et quasi fratrem
nostrum, sic complacebam : quasi lugens et contristatus sic hu-miliabar. |
Sit via eorum tenebræ et lubricum, et
Angelus Domini persequatur eos.
Quia frustra absconderunt mihi
insidias retis sui : sine causa foderunt animæ meæ.
Veniat ei (a) calamitas quam
ignorat, et rete suum quod abscondit, comprehendat eum, et cadat in
laqueum (b).
Anima autem mea exultabit in Domino,
et (c) lætabitur in salute sua.
Omnia ossa mea dicent : Domine, quis
similis tui ? eripiens (d) inopem a validiore, et pauperem et
mendicum a violento.
Surgentes testes iniqui : quæ
nesciebam interrogabant me.
Reddebant mihi mala pro bono :
sterilitatem animæ meæ.
Ego autem cum infirmarer (e) ab
eis, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea
in sinum meum revertetur.
Quasi ad amicum (f), quasi ad
fratrem meum sic ambulabam : quasi lugens mater, tristis incurvabar. |
7. Gratis...
supervacue : sine causa, non lacessiti : eadem utrobique vox, Hebr. Interitum
laquei sui : laqueum suum exitialem. Exprobraverunt animam meam : Hier. foderunt
animæ meæ. Chald. insidiati sunt.
8. Laqueus : Hier. calamitas.
10. Omnia
ossa mea : totis viribus et ex intimis medullis dicam.
12. Sterilitatem : Hebr. orbitatem, ut
me orbum et inopem facerent.
13. Cum
mihi molesti essent : congruit Hier. Hebr. Chald. Syr. Cum ipsi
infirmarentur, cum vehementissime laborarent, non gravavi oppressos ; quin
potius ad preces me contuli, pro ipsis quoque Deo supplicans, ut docent
sequentia. Oratio mea in sinu meo : Hier. in sinum meum
revertebatur ; secretas fundebam preces, vel ea ipsis imprecabar quæ mihi
evenire optarem, sic enim agebat. Vide vers. seq. ; vide etiam Præf. cap.
I, n. 13.
14. Quasi.
proximum : Hier. quasi ad amicum, quasi ad fratrem meum, sic ambulabam, etc,
nihil mali cogitans adversus malos, imo fausta omnia ut ami-
(a) Var. : [Al. eis.]
(b) [Hebr. in calamitatem.] (c) Deest et. (d) Eruens.
(e) Infirmarentur, induebar. (f) [Hebr. Sodalem.]
133
15. Et adversum me lætati sunt, et
convenerunt : congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16. Dissipati sunt, nec compuncti,
tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione : frenduerunt super me
dentibus suis.
17. Domine, quando respicies ?
restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18. Confitebor tibi in ecclesia
magna, in populo gravi laudabo te.
19. Non supergaudeant mihi qui
adversantur mihi inique : qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20. Quoniam mihi quidem pacifice
loquebantur : et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
21. Et dilataverunt super me os
suum : dixerunt : Euge, euge, viderunt oculi nostri.
22. Vidisti, Domine, ne sileas :
Domine, ne discedas a me. |
Et in infirmitate mea lætabantur et
congregabantur : collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam,
scindentes, et non tacentes.
In simulatione verborum fictorum,
frendebant contra me dentibus suis.
Domine, quanta videbis (a) ? converte
animam meam a calamitatibus suis (b) : a leonibus solitariam
meam.
Confitebor tibi in ecclesia grandi ;
in populo forti laudabo te.
Non lætentur super me inimici mei
mendaces : odientes me frustra conniventes (c) oculo.
Non enim pacem loquuntur, sed in
rapina terræ, verba fraudulenta concinnant.
Et dilataverunt super me os suum,
dixerunt : Vah, vah, vidit oculus noster.
Vidisti, Domine, ne taceas : Domine,
ne elongeris a me. |
cis, ut
fratribus, evenire optans. Quasi lugens : Hier. quasi lugens matrem,
tristis incurvabar, tanta inerat charitas erga infensos quosque, ut etiam
laborantes æque lugeret ac matrem.
15. Et
adversum me... et in infirmitate mea, etc, ut apud Hier. usque ad vers. 17. (scindentes,
et non tacentes, etc. ex Hier. ) proscindentes me contumeliis, neque id clam
habentes ; quippe professi odium, interdum tamen blanda simulantes, sed
insultantium more.
17. A
malignitate eorum : Hier. a calamitatibus suis. Unicam meam, animam.
18. In
ecclesia magna : recte ; dignus piorum ctibus, qui nemini machinatur malum,
omnes, atque etiam adversarios, fraterna charitate complexus. In populo
gravi : denso, multo.
19. Qui
adversantur : Hier. inimici mei mendaces. Annuunt oculis : sic ille
deceptor Prov., vi, 13,
14, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur
malum ; multis interim sinceræ familiaritatis indiciis.
20. Quoniam
mihi quidem : Hier. non enim pacem loquuntur. Et in iracundia terræ : Hier. in
rapina terræ. Dolos cogitabant : fraudulenta verba concinnant, idem : ita se
gerunt, ita dolose agunt, ut solent iracundi terræ, rapaces violentique homines,
qui in terra passim, occurrunt. Alii ex Hebr. sic : Super quietos terræ verba
dolosa excogitant.
21. Euge,
euge : quod est adhortantis, tanquam seipsi ad scelera adhortentur : alii, Vah,
vah ; quod est indignantis et insultantis.
(a) Var. : [Al. aspicies.]
(b) Eorum. (c) Cohibentes.
134
23. Exurge et intende judicio meo,
Deus meus et Dominus meus, in causam meam.
24. Judica me secundum justitiam
tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
25. Non dicant in cordibus suis :
Euge, euge, animæ nostræ : nec dicant : Devoravimus eum.
26. Erubescant et revereantur simul,
qui gratulantur malis meis.
Induantur confusione et reverentia,
qui magna loquuntur super me.
27. Exultent et lætentur qui volunt
justitiam meam : et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt
pacem servi ejus.
28. Et lingua mea meditabitur
justitiam tuam, tota die laudem tuam. |
Consurge (a) et vigila in
judicium meum, Deus meus et Dominus meus (b), in causam meam.
Judica me secundum justitiam tuam,
Domine Deus meus : et ne insultent mihi.
Nec dicant in corde suo : Vah animæ
nostræ : nec dicant : Absorbuimus eum.
Confundantur et revereantur pariter
qui lætantur in afflictione mea.
Induantur confusione et verecundia,
qui magnificantur super me.
Laudent et lætentur qui volunt
justitiam meam : et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui vult pacem
servi sui.
Et lingua mea meditabitur justitiam
tuam, tota die laudem tuam. |
26. Erubescant
et revereantur : pudefiant. Reverentia : ignominia ; qua de re vide Præf. cap. i,
n. 14, et in Psal. vi, 11.
(a) Var. : [Hebr. expergiscere.]
(b) [Al. Domine,] in.
PSALMUS
XXXV.
MORALIS.
Impiorum,
qualis erat Saul, profunda malitia ; Dei profunda judicia in malos, et effusa in
bonos misericordia.
VERSIO VULGATA. 1.
In finem, servo Domini ipsi Da^iid.
2. Dixit injustus ut delinquat in
semetipso : Non est timor Dei ante oculos ejus.
3. Quoniam dolose egit in con- |
VERSIO S.
HIERONYMI. Pro victoria,
servo (a) Domini David.
Dixit scelus impii in medio cordis
ejus, non esse timorem (b) Dei ante oculos ejus.
Quia dolose egit adversus eum |
2. Dixit
injustus : impius : ut delinquat, ire semetipso : dixit in semetipso
ut delinquat, destinata malitia machinatur scelus.
3. Quoniam
dolose... Hier. dolose egit adversus eum (Deum) in oculis suis, sibi
blanditur, quasi Deo ipsi possit imponere. Ut inveniatur... ejus ad odium : ita
ut
(a) Var. ;
Victori, servo. (b) Non est timor.
135
spectu ejus : ut inveniatur iniquitas
ejus ad odium.
4. Verba oris ejus iniquitas, et
dolus : noluit intelligere ut bene ageret.
5. Iniquitatem meditatus est in
cubili suo : astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non audivit.
6. Domine, in clo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes.
7. Justitia tua sicut montes Dei :
judicia tua abyssus multa.
Homines et jumenta salvabis, Domine :
8. quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in tegmine alarum
tuarum sperabunt.
9. Inebriabuntur ab ubertate domus
tuæ : et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
10. Quoniam apud te est fons vitæ, et
in lumine tuo videbimus lumen. |
in oculis suis : ut inveniret
iniquitatem ejus ad odiendum.
Verba oris ejus iniquitas et dolus :
cessavit cogitare benefacere (a).
Iniquitatem cogitat in cubili suo,
stabit in via non bona : malum non abjiciet.
Domine, in clo misericordia tua :
fides tua usque ad nubes.
Justitia tua quasi montes, Domine,
judicia tua (b) abyssus multa : hominem (c) et jumentum
salvos facies, Domine.
Quam pretiosa est misericordia tua,
Domine (d) !
Et filii Adam in umbra, alarum tuarum
sperabunt.
Inebriabuntur de pinguedine domus
tuæ, et torrente deliciarum tuarum potabis eos.
Quoniam tecum est fons vitæ : in
lumine tuo videbimus lumen. |
odiosa flat
iniquitas ejus : nulla excusatione, cum non animi impotentia, non ignorantia,
non fragilitate naturæ, aut humana alia infirmitate peccet, sed deliberate
consilio ac malitia mera : unde sequitur :
5. Iniquitatem
meditatus est in cubili suo : non diu, non noctu ab iniquitate desistit, nec
impetu quodam abreptus, sed dedita opera : talis videtur fuisse Saul, invidia
datus in reprobum sensum.
6. Domine,
in clo misericordia tua : hominis profundæ malitiæ opponit Dei infinitam
bonitatem : ac postea, justitiam. Veritas tua : fides in promissis, atque
adeo in minis. Usque ad nubes extollitur, omnibus conspicua.
7. Justitia
tua sicut montes Dei : sicut montes excelsissimi, sic eminet suo tempore ac
loco ; sed interim, judicia tua abyssus : justitia quidem eminet, modus
autem exequendæ justitiæ comprehendi non potest : consilia enim tua per arcana
et inaccessa se evolvunt : sic Saulem intemperiis agi, ac reprobum licet,
diutissime regnare sinis. Homines et jumenta : etiam ad bruta providentia
tua se extendit, idque hominum gratia, quibus utilia sunt.
8. Quemadmodum
multiplicasti ! admirantis et exclamantis ; unde Hier. quam pretiosa
misericordia tua ! quam dives, cum etiam ad jumenta perveniat : quanto magis
ad homines : unde subdit : Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum :
singulari præsidio tuti, quod pertinet ad securitatem, sequentia vero ad copiam.
9. Inebriabuntur...
et torrente voluptatis... exundantibus bonis, amore tuo delectabuntur,
prævio quidem lumine veritatis, hinc subjicit :
10. In
lumine tuo videbimus lumen : a te illuminati, æternæ veritatis lumen
(a) Var. : Ut
benefaceret, (b) Deus, judicium tuum. (c) Homines. (d) Deus.
136
11. Prætende misericordiam tuam
scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12. Non veniat mihi pes superbiæ : et
manus peccatoris non moveat me.
13. Ibi ceciderunt qui operantur
iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare. |
Attrahe misericordiam tuam scientibus
te, et justitiam tuam rectis corde.
Non veniat mihi pes superbiæ ; et
manus impiorum non me commoveat.
Ibi ceciderunt operantes
iniquitatem ; expulsi sunt, et non potuerunt surgere. |
videbimus,
ut Psal. cxviii. 18 : Revela
oculos meos, et considerabo mirabilia, etc. 37 : In via tua vivifica
me : 144. Intellectum da mihi, et vivam.
12. Pes
superbiæ : non accedant ad me superbi : sic : Quam pulchri pedes
evangelizantium pacem ! lsa., lii, 7.
13. Ibi
ceciderunt, quo me impellebant ; in immanem ruinam : sic Sauli contigit. Nec
potuerunt stare : Hier. surgere, immedicabiliter corruent.
PSALMUS
XXXVI.
MORALIS.
Dei auxilio
tutis impiorum non invidenda felicitas. Acrosticus.
VERSIO VULGATA. Psalmus
ipsi David.
1. Noli æmulari in malignantibus :
neque zelaveris facientes iniquitatem.
2. Quoniam tanquam fnum velociter
arescent : et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3. Spera in Domino, et fac
bonitatem : et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4. Delectare in Domino, et dabit tibi
petitiones cordis tui. |
VERSIO S.
HIERONYMI. David.
Noli contendere cum malignis : neque
æmuleris facientes iniquitatem.
Quoniam sicut herba velociter
conterentur, et sicut olus viride marcescent.
Spera in Domino, et fac bonum,
peregrinare (a) in terra, et pascere fide : et delectare in
Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. |
1. Noli
æmulari : ne succenseas improbis : Hebr. Ne æmuleris iniquos.
3. Pasceris
in divitiis... Hier. pascere fide, veritate, nutri te ea, memor Dei
tibi terram polliciti, pluviam ac feracitatem pro tua, pietate tribuentis.
4. Delectare
in Domino. Hoc illud est, fide pasci, atque ejus amore frui, nec metu pnæ
agi, sed amore ac delectatione justitiæ, nec coacte, sed sponte, quod est
delectari ; hoc autem est in potestate, aspirante Dei gratia, unde jubet : delectare,
et dabit tibi petitiones... amanti scilicet, ejusque veritate ac bonitate se
oblectanti.
(a) Var. : [Hebr. habitare.]
137
5. Revela Domino viam tuam, et spera
in eo, et ipse faciet.
6. Et educet quasi lumen justitiam
tuam : et judicium tuum tanquam meridiem : 7. subditus esto Domino, et
ora eum.
Noli æmulari in eo, qui prosperatur
in via sua : in homine faciente injustitias.
8. Desine ab ira, et derelinque
furorem : noli æmulari ut maligneris.
9. Quoniam qui malignantur,
exterminabuntur : sustinentes autem Dominum ipsi hæreditabunt terram.
10. Et adhuc pusillum, et non erit
peccator : et quæres locum ejus, et non invenies.
11. Mansueti autem hæreditabunt
terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
12. Observabit peccator justum : et
stridebit super eum dentibus suis.
13. Dominus autem irridebit eum :
quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
14. Gladium evaginaverunt
peccatores : intenderunt arcum suum,
Ut dejiciant pauperem et inopem : ut
trucident rectos corde. |
Volve super Dominum (a) viam
tuam, et confide in eo, et ipse faciet.
Et educet sicut lumen justitiam tuam,
et judicium tuum (b) sicut meridiem.
Tace Domino (c), expecta eum,
noli contendere adversus eum qui proficit in via sua, adversum virum qui
facit quæ cogitat.
Dimitte iram, et derelinque furorem :
noli contendere ut malefacias.
Quoniam qui malefaciunt, interibunt :
expectantes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
Adhuc enim modicum, et non erit
impius : et cogitabis de loco ejus, et non subsistet.
Mites autem hæreditabunt terram : et
delectabuntur in multitudine pacis.
Cogitat impius de justo, et frendet
adversum eum dentibus suis.
Dominus deridebit eum, videns quod
veniat (d) dies ejus.
Gladium evaginaverunt impii,
intenderunt (e) arcum suum, ut percutiant (f) egenum et
pauperem, et interficiant rectos in via : |
5. Revela... sic.
Chald., at Hier. : Volve super Dominum viam tuam : ejus lege, tanquam
cardine innitatur vita tua.
6. Et
educet quasi lumen : pietate tua, Deique de te judicio explendesces.
7. Subditus
esto Domino : Hier. tace Domino. Quod est obedientis, nec usquam
obloquentis. Ora : Hier. expecta, quod est etiam orantis, sperantis,
patientis. Noli æmulari : ne succenseas, ne invideas, ut supra. Injustitias :versutias,
dolum, Hebr.
8. Desine
ab ira... qua velut Deo succenses, et in malos prospere agentes furis. Noli
æmulari : Hier. noli contendere, etc. Ut maligneris ; Hier. malefaciat.
10. Adhuc
pusillum, et non erit peccator : momento disperditus.
11. Mansueti : Hier. mites.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, Matth. v.
4.
14. Rectos
corde : Hier. rectos in via.
(a) Ver. :
[Hebr. revela Domino.] (b) Et judicia tua. (c) Add. et,
(d) Quia vidit quoniam venit. (e) Tetenderunt. (f) [Hebr. ut
dejiciant.]
138
15. Gladius eorum intret in corda
ipsorum : et arcus eorum confringatur.
16. Melius est modicum justo, super
divitias peccatorum multas.
17. Quoniam brachia peccatorum
conterentur : confirmat autem justos Dominus.
18. Novit Dominus dies immaculatorum,
et hæreditas eorum in æternum erit.
19. Non confundentur in tempore malo,
et in diebus famis saturabuntur : 20. quia peccatores peribunt :
Inimici vero Homini mox ut
honorificati fuerint et exaltati : deficientes, quemadmodum fumus,
deficient.
21. Mutuabitur peccator et non
solvet ; justus autem miseretur et tribuet.
22. Quia benedicentes ei hæreditabunt
terram : maledicentes autem ei disperibunt.
23. Apud Dominum gressus hominis
dirigentur : et viam ejus volet.
24. Cum ceciderit, non collidetur :
quia Dominus supponit manum suam.
23. Junior fui, etenim senui, et non
vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
26. Tota die miseretur et commodat :
et semen illius in benedictione erit.
27. Declina a malo, et fac bonum : et
inhabita in sæculum sæculi. |
Gladius eorum ingrediatur in cor
eorum, et arcus eorum confringantur.
Melius est parum justo, quam divitiæ
peccatorum multæ (a).
Quoniam (b) brachia impiorum
confringentur : sublevat autem justos Dominus.
Novit Dominus dies immaculatorum, et
hæreditas eorum æterna (c) erit.
Non confundentur in tempore malo, et
in diebus famis saturabuntur.
Quia impii peribunt, et inimici
Domini gloriantes ut monocerotes consumentur : sicut fumus consumentur (d).
Fænus accipit impius, et non reddit (e) :
justus autem et donat et tribuit.
Quia qui benedicti fuerint ab eo,
hæreditabunt terram : et qui maledicti, interibunt.
A Domino gressus viri firmantur, et
viam ejus volet.
Cum ceciderit, non allidetur : quia
Dominus sustentat manum ejus.
Puer fui, siquidem (f) senui,
et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quærens panem.
Tota, die donat et commodat, et semen
ejus in benedictione.
Recede a malo, et fac bonum, et
inhabita in sempiterno (g). |
18. Novit
Dominus : approbavit, ut sæpe.
20. Mox
ut honorificati... Hebr. sicut pretiosi agni deficient ; in fumo
deficient ; Chald. sicut gloria vervecum, qui primum impinguantur, tandem
jugulantur, allusio ad victimas ; in fumo autem velut assati et combusti,
victimarum instar.
22. Benedicentes...
maledicentes : Hier. benedicti ab eo... maledicti, a Deo scilicet.
23. Apud
Dominum : coram Domino ; Hier. melius, à Domino.
24. Supponit
manum suam : Hier. eodem sensu, sustentat manum ejus.
(a) Var. : Quam
divitiæ impiorum. (b) Quia. (c) [Hebr. in sæculum.] (d) Consumitur,
(e) Non reddet. (f) Add, et. (g) Et habita in
sempiternum [Hebr. in sæculum.]
139
28. Quia Dominus amat judicium, et
non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur.
Injusti punientur, et semen impiorum
peribit.
29. Justi autem hæreditabunt terram :
et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
30. Os justi meditabitur sapientiam,
et lingua ejus loquetur judicium.
31. Lex Dei ejus in corde ipsius : et
non supplantabuntur gressus ejus.
32. Considerat peccator justum : et
quærit mortificare eum.
33. Dominus autem non derelinquet eum
in manibus ejus : nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34. Expecta Dominum, et custodi viam
ejus : et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint
peccatores videbis.
35. Vidi impium superexaltatum, et
elevatum sicut cedros Libani.
36. Et transivi, et ecce non erat :
et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37. Custodi innocentiam, et vide
æquitatem : quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38. Injusti autem disperibunt si- |
Quia Dominus diligit judicium, et non
derelinquet sanctos (a) suos ; in æternum (b) custoditi
sunt, et semen impiorum peribit (c).
Justi hæreditabunt terram, et
inhabitabunt in sæculum (d) super eam.
Os justi meditabitur sapientiam, et
lingua ejus loquetur judicium.
Lex Dei ejus in corde ejus : non
deficient gressus ejus.
Considerat impius justum, et quærit
ut occidat eum.
Dominus non derelinquet eum in manu
ejus, et non condemnabit eum, cum judicatur (e).
Expecta Dominum, et custodi viam
ejus, et exaltabit te, ut possideas terram ; cum interibunt (f)impii,
videbis.
Vidi impium robustum, et fortissimum,
sicut indigenam virentem.
Et transivi, et ecce non erat : et
quæsivi eum, et non est inventus.
Custodi simplicitatem, et vide
rectum : quia erit ad (g) extremum viro pax.
Prævaricatores autem delebun- |
28. Injusti
punientur : deest Hebr.
30, 31. Meditabitur
sapientiam... Lex Dei et in ore ejus et in corde versabitur.
32. Mortificare : Hier. occidere.
33. Cum
judicabitur illi : ab illo impio ; deest illi Hebr., licet ab impio
judicetur, non tamen a Domino damnabitur.
35. Vidi
impium : vidit enim David finem regni Saulis, tyrannidis Absalomi, finem
Naasi Ammonitæ, Goliath Philisthæi, Doeg Idumæi et aliorum ; Theodor. cedros : alii laurum
virentem.
36. Et
transivi, et ecce non erat : vix transieram admirans, et jam non comparebat,
tam repente succisus. Locus ejus, deest Hier.
37. Sunt
reliquiæ... multa supererunt, sunt futura homini pacifico : Theadot. apud
Theodor. ; Hier. erit ad extremum viro pax.
(a) Var. : [Hebr. misericordes.]
(b) [Hebr. in sæculum.] (c) Perit. (d) [Hebr. in
æternum.] (e) Judicabitur. (f) [Al. pereunt.] (g) In.
140
mul : reliquiæ impiorum interibunt.
39. Salus autem justorum a Domino :
et protector eorum in tempore tribulationis.
40. Et adjuvabit eos Dominus, et
liberabit eos : et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia
speraverunt in eo. |
tur (a) pariter, et novissimum
impiorum peribit.
Salus autem justorum a Domino :
fortitudo eorum in tempore tribulationis.
Et auxiliabitur eis Dominus, et
liberabit eos, eruet (b) eos ab impiis, et salvabit eos : quia
speraverunt in eo. |
38. Reliquiæ
impiorum : Hier. novissimum impiorum, quæ sibi tanquam in tuto
reservaverant.
(a) Var. : Interibunt.
(b) Salvabit eos, eripiet.
PSALMUS
XXXVII.
DEPRECATORIUS.
Absalomo
persequente, amicis palam deficientibus, Dei ultionem agnoscit, seque
gravissimis peccatis, ut morbo et ulceribus, confectum. Itaque ad ejus
misericordiam confugit.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus David,
in rememorationem de Sabbato.
2. Domine, ne in furore tuo arguas
me, neque in ira tua corripias me.
3. Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt
mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4. Non est sanitas in carne mea a
facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5. Quoniam iniquitates meæ
supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
6. Putruerunt et corruptæ sunt ci- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum David, in
commemoratione (a).
Domine, ne in ira (b) tua
arguas me : neque in furore tuo (c) corripias me.
Quoniam (d) sagittæ tuæ infixæ
sunt mihi, et tetigit (e) me manus tua.
Non est sanitas in carne mea, a facie
indignationis tuæ : non est pax (f) ossibus meis a facie peccati
mei.
Quoniam (g) iniquitates meæ
transierunt caput meum : quasi onus grave aggravata sunt super me.
Computruerunt, et tabuerunt |
1. In
rememorationem : Hebr. ad commemorandum, supple beneficium
liberatoris Dei. 3. Confirmasti : aggravasti. 5. Iniquitates
meæ : ex his et seqq. patet Davidem post lapsum loqui.
(a) Var, :
Canticum David in commemoratione. (b) [Hebr. indignatione.] (c) [Hebr. ira
tua.] (d) Quia. (e) [Hebr. terruit.] (f) In.
(g) Quia.
141
catrices meæ : a facie insipientiæ
meæ.
7. Miser factus sum et curvatus sum
usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
8. Quoniam lumbi mei impleti sunt
illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9. Afflictus sum, et humiliatus sum
nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
10. Domine, ante te omne desiderium
meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11. Cor meum conturbatum est,
dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est
mecum.
12. Amici mei, et proximi mei
adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe
steterunt.
13. Et vim faciebant qui quærebant
animam meam. |
cicatrices meæ, a facie insipientiæ
meæ.
Afflictus sum et incurvatus sum
nimis ; tota die mærens ambulavi (a).
Quoniam lumbi (b) mei repleti
sunt ignominia (c), et non est sanitas in carne mea.
Evigilavi, et afflictus sum nimis :
rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, in conspectu tuo (d) omne
desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum fluctuabat, dereliquit me
fortitudo mea ; et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum.
Chari mei et amici mei quasi contra (e) lepram
meam steterunt, et vicini (f) mei longe steterunt :
Et irruebant quærentes animam meam,
et investigantes |
6. A
facie insipientiæ : propter peccatum meum, quæ miseranda insipientia fuit.
7. Usque
in finem : Hier. nimis, id est admodum ; et ita passim.
8. Illusionibus : Hier. ignominia, fdo
ulcere, cui peccata comparat. Hebr. Ilia mea plena sunt ardore, dolore
vehementi.
11. Conturbatum
est : Hier. fluctuabat, desertus ab omnibus ; incertus quid consilii
caperem : Hebr. palpitat, pavore scilicet. Dereliquit me virtus mea : animi
fortitudo, cum Absalomum fugeret. Lumen oculorum... tenebræ pro mrore,
quæ omnia etiam ad peccatum pertinent, fluctuante primum animo ex tentatione
vehementi, tum deficiente prisca virtute, ac prævalente libidine, animo denique
tenebris merso, suique oblito. Sic David in adulterium atque homicidium actus
vix evigilavit, etiam a propheta monitus.
12. Amici
mei : nullum tempus est post lapsum Davidis, qui hæc congruant, nisi illud,
quo descivit Absalomus, transeunte in partes etiam Achitophelo intimo
consiliario. Adversum me : quasi contra lepram meam steterunt, Theodot.
apud Theodor. quod eodem recidit ; sensusque est : Sic a me abhorrebant, tanquam
a leproso ac nefario homine ; quin etiam increpabant : Vir sanguinum, vir
Belial, II Reg., xvi, 7.
13. Et
vim faciebant... Hier. Et irruebant quærentes, etc. Hebr. laqueos
tetenderunt.
(a) Var. : Ambulabam.
(b) [AI. renes. Hebr. ilia mea.] (c) [Hebr. vilitate.] (d) [Hebr. coram
te.] (e) [Hebr. sodales mei quasi contra.] (f) Propinqui.
142
Et qui inquirebant mala mihi, locuti
sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14. Ego autem tanquam surdus non
audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
15. Et factus sum sicut homo non
audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16. Quoniam in te, Domine, speravi,
tu exaudies me, Domine Deus meus.
17. Quia dixi : Nequando
supergaudeant mihi inimici mei : et dum commoventur pedes mei, super me
magna locuti sunt.
18. Quoniam ego in flagella paratus
sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19. Quoniam iniquitatem meam
annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20. Inimici autem mei vivunt ; et
confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21. Qui retribuunt mala pro bonis,
detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22. Ne derelinquas me, Domine Deus
meus, ne discesseris a me.
23. Intende in adjutorium meum,
Domine Deus salutis meæ. |
mala mihi, loquebantur insidias, et
dolos tota die meditabantur.
Ego autem quasi surdus non audiebam,
et quasi mutus non aperiens os suum.
Et eram quasi homo non audiens, nec
habens in ore suo redargutiones.
Te enim, Domine, expectabam : tu
exaudies, Domine Deus meus.
Quia dixi : Ne forte insultent mihi ;
et cum vacillaverit pedes mei (a), super me magnificentur.
Quia ego ad plagas (b) paratus
sum, et dolor meus contra me est semper.
Quia iniquitatem meam annuntio ;
sollicitus ero (c) pro peccato meo.
Inimici autem mei viventes confortati
sunt, et multiplicati sunt odientes me mendaciter.
Et qui reddunt malum pro bono,
adversabantur mihi ; quia sequebar bonum.
Ne derelinquas me, Domine : Deus
meus, ne elongeris a me.
Festina in auxilium meum, Domine (d) salutis
meæ. |
14. Tanquam
surdus : puta, cum Semel malediceret.
17. Quia
dixi : versis ad Deum precibus.
18. In
flagella paratus sum : dicebat enim : « Dimitte eum (Semei) ut maledicat :
Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere,
quare sic fecerit ? » (I Reg., xvi,
10. Et, « faciat quod bonum est coram se. » Ibid., xv,
26. Dolor meus in conspectu meo semper : non cessat ; seu potius, ne cesset : ut
sensus sit : Ad quæcumque mala paratus sum, etiam te volente, ad perpetuum
dolorem.
19. Cogitabo
pro peccato : ad propitiandum Deum, calamitatibus æquo animo susceptis.
20. Multiplicati : sic
Psal. in. i, de iisdem.
21. Detrahebant
mihi, quoniam sequebar bonitatem : Absalomus et socii insolescebant, Davidis
clementia freti.
(a, Var. ;
Cum vacillaverit pes meus. (b) Ad plagam. (c) Et contristabor.
(d) Add. Deus.
143
PSALMUS
XXXVIII.
MORALIS.
Ærumnis
confectus, insidiante inimico, Saule, ut videtur : summo in vitæ descrimine, ut
patet ex vers. 5, et ultimo, linguam continet ; vitæque brevitatem ac vanitatem
rerum humanarum agnoscens, in Deo acquiescit.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, ipsi
Idithun, Canticum David.
2. Dixi : Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam, cum
consisteret peccator adversum mo.
3. Obmutui, et humiliatus sum, et
silui it bonis, et dolor meus renovatus est.
4. Concaluit cor meum intra me, et in
meditatione mea, exardescet ignis.
5. Locutus sum in lingua mea : Notum
fac mihi, Domine, finem meum,
Et numerum dierum meorum quis est, ut
sciam quid desit mihi.
6. Ecce mensurabiles posuisti dies
meos ; et substantia mea, tanquam nihilum ante te. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Pro victoria (a),
Idithun. Psalmus David.
Dixi : Custodiam vias meas, ne peccem
in lingua mea : custodiam os meum silentio, donec est impius contra me.
Obmutui silentio, tacui de bono, et
dolor meus conturbatus est.
Incaluit cor meum in medio mei, in
meditatione mea, incensus sum igne ; locutus sum in lingua mea.
Ostende mihi, Domine, finem meum, et
mensuram dierum meorum quæ sit, ut sciam quid mihi desit.
Ecce breves posuisti dies meos, et
vita mea, quasi non sit in conspectu tuo ; omnia enim vanitas : |
1. Ipsi
Idithun, canticum David ; Ambros. lib. I. Offic. cap. vii, n. 23. quem psalmum (hunc scilicet) propheta
David sancto Idithun canendum dedit : quod indicio est alios quoque Idithuno
inscriptos, vere esse Davidis ; eumque non auctorem, sed cantorem esse ; seu, ut
I Par., xxv, 3, prophetam ad canendum. Ita Theodor. et alii Patres ;
quanquam si quis contenderit ab ipso Idithuno psalmum compositum in Davidis
gratiam, haud magni refert.
2. Posui
ori meo custodiam : Hebr. capistrum, ut decet summis in calamitatibus
ne impatientia victus, in adversarios, aut etiam in Deum, temere quid effutias.
3. Silui
a bonis : abstinui etiam a bonis rebus enarrandis, ne occasionem darem
improbis ; quo loco Patres docent sæpe præstare silentium optimis etiam
sermonibus.
5. Numerum
dierum... ut sciam quantulum desit : nam tot inter ærumnas, mors solatii
loco.
6. Mensurabiles : Hier. breves, ad
mensuram. Substantia : Hier. vita. Universa
(a) Var. : Victori
Idithum, canticum.
144
Verumtamen universa vanitas, omnis
homo vivens.
7. Verumtamen in imagine pertransit
homo : sed et frustra conturbatur.
Thesaurizat, et ignorat cui
congregabit ea.
8. Et nunc quæ est expectatio mea ?
nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.
9. Ab omnibus iniquitatibus meis erue
me : opprobrium insipienti dedisti me.
10. Obmutui, et non aperui os meum,
quoniam tu fecisti, 1 1. Amove a me plagas tuas.
12. A fortitudine manus tuæ, ego
defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam
animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13. Exaudi orationem meam, Domine, et
deprecationem meam : auribus percipe lacrymas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum
apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
14. Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam, et amplius non ero. |
omnis homo stans (a). Semper.
Tantum in imagine ambulat homo,
tantum frustra conturbatur : congregat et ignorat cui dimittat(b) ea.
Nunc ergo quid expecto, Domine ?
præstolatio mea tu es (c).
Ab omnibus iniquitatibus (d) meis
libera me : opprobrium stulto ne ponas me.
Obmutui, non aperiam (e) os
meum, quia tu fecisti.
Tolle a me plagas (f) tuas, a
contentione manus tuæ, ego consumptus sum.
In increpationibus pro iniquitate
corripuisti virum, et posuisti quasi tineam desiderabilia ejus ;
verumtamen vanitas omnis homo. Semper.
Audi orationem meam, Domine, et
clamorem meum exaudi : ad lacrymam meam ne obsurdescas, quia advena ego
sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Parce mihi ut rideam antequam vadam,
et non subsistam. |
vanitas : omnia
sunt vana, τὰ σύμπαντα, Sept. Omnis homo vivens : etiam et quam maxime,
ipse homo.
7. In
imagine, ut umbra, ut simulacrum ; nihil veri.
8. Substantia
mea apud te est : Hier. præstolatio mea, spes qua nitor.
9. Dedisti
me : Hier. ne ponas me.
12. Tabescere
fecisti... Hier. posuisti quasi tineam desiderabilia ejus, thesauros
ejus. Vane conturbatur : Hier. vanitas, omnis homo.
13. Advena
ego sum... sicut omnes patres mei : alludit ad illud sancti Jacob : Dies
peregrinationis meæ super terram, Gen. xlvii. 9 ; unde illud : Confitentes
quia peregrini et hospites sunt super terram, Hebr., xi,
13.
14. Priusquam
abeam, moriar : sic Job, x,
20 : Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte me...
antequam vadam, et non revertar, etc.
(a) Var. : Subsistens.
(b) [Hebr. congregat.] (c) [Hebr. ad te est.] (d) Erroribus.
(e) Aperui. (f) [Hebr. lepras.]
145
PSALMUS
XXXIX.
CONSOLATORIUS : PROPHETICUS.
Ex
recordatione præteritorum malorum a quibus ope divina expeditus, liberari sperat
a præsentibus ærumnis gravissimis, quas pro peccatis patitur. Interim
sacrificium Christi, veterum ■victimarum loco, futurum prænuntiat. Congruit hic
Psalmus temporibus Absalomi. Certe post Davidis lapsum scriptus est, ex vers.
13.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus ipsi David.
2. Expectans expectavi Dominum, et
intendit mihi.
3. Et exaudivit preces meas, et
eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis.
Et statuit super petram pedes meos,
et direxit gressus meos.
4. Et immisit in os meum canticum
novum, carmen Deo nostro.
Videbunt multi et timebunt, et
sperabunt in Domino.
5. Beatus vir, cujus est nomen Domini
spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias falsas.
6. Multa fecisti tu, Domine Deus
meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit
tibi.
Annuntiavi et locutus sum ; multiplicati
sunt super numerum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Pro victoria,
Psalmus David (a).
Expectans expectavi Dominum : et
inclinatus est ad me, et audivit clamorem meum.
Et eduxit me de lacu sonitus, de luto
cni : et statuit super petram pedes meos, stabilivit gressus meos.
Et dedit in ore meo canticum novum,
laudem Deo nostro.
Videbunt multi et timebunt, et
sperabunt in Domino.
Beatus vir qui posuit Dominum
confidentiam suam, et non est aversus ad superbias, pompasque mendacii (b).
Multa fecisti tu, Domine Deus meus,
mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis. Non invenio ordinem coram
te.
Si narrare voluero et numerare, plura
sunt quam ut narrari queant. |
2. Expectans
expectavi : diutissime, vehementissime : quod in illa ingeminatione vocum
ubique est observandum.
3. Miseriæ : Hier. sonitus, perstrepentibus
undis ; quod ad calamitates pertinere sæpe vidimus. Direxit : Hier. stabilivit.
5. Non
respexit : Hebr. et non est conversus ad superbos et deflectentes ad
mendacium.
6. Cogitationibus : Hier. cogitationes
tuas, etc. Tuarum de nobis cogitationum non potest iniri ratio. Multiplicati
sunt : multiplicatae cogitationes, plures sunt quam ut enarrari queant, aut
numerari ; unde sequitur : Annuntiavi et locutus sum... præclare Hier.
Si narrare voluero...
(a) Var. : Victori
David canticum. (b) Mendaces.
146
7. Sacrificium et oblationem
noluisti ; aures autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non
postulasti : 8. Tunc dixi : Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me,
9. ut facerem voluntatem tuam : Deus meus, volui, et legem tuam in medio
cordis mei.
10. Annuntiavi justitiam tuam in
ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
11. Justitiam tuam non abscondi in
corde meo : veritatem tuam et salutare turni dixi.
Non abscondi misericordiam tuam, et
veritatem tuam, a concilio multo.
12.. Tu autem, Domine, ne longe
facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper
susceperunt me.
13. Quoniam circumdederunt me mala,
quorum non est numerus : comprehenderunt me iniquitates meæ, et non
potui ut viderem.
Multiplicatæ sunt super capillos
capitis mei, et cor meum dereliquit me. |
Victimam et oblationem non voluisti (a) ;
aures fodisti mihi ; holocaustum et pro peccato non petisti.
Tunc dixi : Ecce ego venio ; in
volumine libri scriptum est de me,
Ut facerem placitum tibi (b),
Deus meus, volui, et legem tuam in medio ventris mei.
Annuntiavi justitiam in ecclesia
multa, ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu nosti.
Justitiam tuam non abscondi in medio
cordis mei, fidem tuam et salutare tuum dixi.
Non abscondi misericordiam tuam, et
veritatem tuam in ecclesia multa.
Tu, Domine, non prohibebis
misericordias (c) tuas a me : misericordia tua et veritas tua
jugiter servabunt me.
Circumdederunt enim me mala, quorum
non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui
videre.
Plures factæ sunt quam capilli
capitis mei, et cor meum dereliquit me. |
7. Sacrificium... Tanta
sunt beneficia tua, ut nullis sacrificiis gratiæ referri possint : qua occasione
transgreditur ad veterum abrogationem, Christum immolatum, et abrogata vetera
sacrificia. Nota hic omnia sacrificiorum genera : sacrificium pacificum ;
libationem seu munus ; holocaustum pro peccato : de quibus Levit. i, etc. Tribus his versibus 7, 8, 9, Christus loquitur, Paulo
teste, Hebr. x. 5. Aures
autem... corpus autem aptasti mihi, Septuaginta. Et ita Paulus : magis ad
Hebr. accedit. Perfecisti : effinxisti, formasti, ut dicto tibi audiens
essem : Hier. fodisti, tanquam mancipio, cui perforabantur aures, Εxοd., xxi, 6.
Chald. sic interpretatur : aperuisti ut audirem, : sic Isa., L,
5 : Dominus aperuit mihi aurem.
9. Voluntatem
tuam, qua me pro omnibus victimis esse voluisti ; quam voluntatem etiam legem dixit.
10. Annuntiavi : hæc
et ex Davidis et ex Christi persona dicta accipi possunt : In ecclesia
magna : ita Christus, Psal. xxi,
36 ; et David, Psal. xxxiv,
18.
13. Iniquitates... : sic
ante lapsum non loqueretur, qui Iecit rectum in oculis Domini... cunctis
diebus vitæ suæ, excepto sermone Uri Hethi, III Reg., xv,
S.
(a) Var.. : Victima
et oblatione non indiges. (b) Tuum. (c) Non prohibeas [Hebr. pietates.]
147
14. Complaceat tibi, Domine, ut eruas
me : Domine, ad adjuvandum me respice.
lo. Con"undantur et revereantur
simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam.
Convertantur retrorsum, et
revereantur, qui volunt mihi mala.
16. Ferant confestim confusionem
suam, qui dicunt mihi : Euge, euge.
17. Exultent et lætentur super te
omnes quærentes te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui
diligunt salutare tuum.
18. Ego autem mendicus sum, et
pauper ; Dominus sollicitus est mel.
Adjutor meus, et protector meus tu
es : Deus meus, ne tardaveris. |
Placeat tibi, Domine, ut liberes me :
Homine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur et revereantur simul,
quærentes animam meam, ut auferant eam : convertantur retrorsum et
confundantur, qui volunt mala mihi.
Pereant post confusionem suam, qui
dicunt mihi : Vah, vah.
Gaudeant et lætentur in te omnes qui
quærunt te : dicant jugiter : Magnificetur Dominus, qui diligunt
salutare tuum.
Ego autem sum egenus et pauper :
Dominus sollicitus erit pro me :
Auxilium meum et salutare meum tu es (a),
Deus meus, ne moreris. |
16. Ferant
confestim : Hier. pereant post confusionem.
18. Mendicus
sum, et pauper : tantus rex ! humana enim vita tota inopia est.
(a) Var. : Deest es.
PSALMUS XL.
MORALIS.
David
Absalomum fugiens, Berzellai seriis et aliorum opibus recreatus est, II Reg., xvii, 27,
etc. Horum fide et liberalitate commotus, beatos prædicat, qui egentibus
subveniunt : tum de calamitate sua et amicorum perfidia questus, in Deo spem
collocat.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus ipsi David.
2. Beatus qui intelligit super egenum
et pauperem ; in die mala liberabit eum Dominus.
3. Dominus conservet eum, et
vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in
animam inimicorum ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Pro victoria (e),
Psalmus David.
Beatus qui cogitat de paupere : in
die mala liberabit (h) eum Dominus.
Dominus custodiet eum, et vivificabit
eum : et beatus erit in terra, et non tradet eum animæ inimicorum
suorum. |
1. Qui
intelligit : Hier. qui cogitat de paupere, David, rex licet, domo
pulsu » pedes in deserto egebat.
(a) Var. :
Victori canticum. (6) In die malo [salvabit.]
148
4. Dominus opem ferat illi super
lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate
ejus.
5. Ego dixi : Domine, miserere mei ;
sana animam meam quia peccavi tibi.
6. Inimici mei dixerunt mala mihi :
Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
7. Et si ingrediebatur ut videret,
vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
Egrediebatur foras, et loquebatur 8.
in idipsum.
Adversum me susurrabant omnes inimici
mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
9. Verbum iniquum constituerunt
adversum me : Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat ?
10. Etenim homo pacis meæ, in quo
speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
11. Tu autem, Domine, miserere mei,
et resuscita me, et retribuam eis.
12. In hoc cognovi quoniam vo- |
Dominus confortabit eum in lecto
infirmitatis : totum stratum ejus vertisti in ægrotatione sua.
Ego dixi : Domine, miserere mei :
sana animam meam, quoniam peccavi tibi.
Inimici mei loquentur (a) malum
mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus.
Et si venerit ut visitet (b).
vana loquetur ; cor ejus congregabit iniquitatem sibi, egrediens foras,
detrahet.
Simul adversum me murmurabant omnes
odientes me : contra me cogitabant malum mihi.
Verbum diaboli (c) infundebant
sibi : Qui dormivit, non addet ut resurgat.
Sed et homo pacificus meus, in quo
habui fiduciam, qui manducabat panem meum, levavit contra me plantam.
Et tu, Domine, miserere mei : et
eleva me, et reddam eis.
In hoc cognovi quod velis me : |
4. Stratum
ejus versasti : composuisti ad ægrum sublevandum. Sic ipsum Berzellai
decrepitum, ac moribundum senem, a Deo sublevandum sperat.
6. Dixerunt
mala mihi : Quando morietur ? Imprecati sunt mala. Vide verba Semei diram
necem imprecantis, II Reg., xvi,
7.
7. Si
ingrediebatur : si me invisebat, mendaciter loquebatur. Cor ejus
congregavit... : male cogitabat, blandiens licet ; mox egressus foras eadem
quæ solebat mala, loquebatur in me. Sic Achitophel, sic alii aulici jam Absalomo
dediti, sic ipse Absalomus, sollicitabat corda virorum Israel : Non est, inquit, qui
te audiat, constitutus a rege. II Reg., xv, 3, 6.
8. in
idipsum : Hier. simul adversum me murmurabant omnes.
9. Verbum
iniquum : Hebr. verbum Belial ei adhæsit, res pessima, nempe peccatum
illud ingens, cujus causa desertus a Deo, sic afflictus, ut non resurgat : verba
sunt inimici.
10. Homo
pacis meæ : singularem amicum designat, qualis fuit Achitophel, id Christus
Judæ accommodat, Joan., xiii,
18 ; cujus figura Achitophel, ut David Christi. Magnificavit...
supplantationem : Hier. levavit contra me plantam, calce me
percussit ; vel insigni fraude supplantavit. Vide Psal. liv,
14, 15.
(a) Var. : Loquuntur.
(b) Ut videat. (c) [Hebr. Belial.]
149
luisti me ; quoniam non gaudebit
inimicus meus super me.
13. Me autem propter innocentiam
suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
14, Benedictus Dominus Deus Israel a
sæculo, et usque in sæculum : Fiat, fiat. |
quia non insultarit inimicus meus
mihi.
Ego autem in simplicitate mea adjutus
sum a te, et statues me ante faciem tuam in perpetuum(a).
Benedictus Dominus Deus Israel a
sæculo, et usque in sæculum : Amen (b), amen. |
14. Fiat : Hebr. amen, quo
psalmorum fine Hebræi librum quemque designari putant.
(a) Var. : [Hebr. in
sæculum.] (b) Amen et.
LIBER
SECUNDUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM LXXII.
PSALMUS XLI.
CONSOLATIONIS.
A Saule
pulsus et exul, tabernaculum, sacra, et festivitates desiderat ; qua spe ægrum
animum, et calamitatibus fessum erigit, vers. 6, 7.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
intellectus filiis Core.
2. Quemadmodum desiderat cervus ad
fontes aquarum ; ita desiderat anima mea ad te, Deus.
3. Sitivit anima mea ad Deum |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori,
intellectus filiis Core (a).
Sicut areola præparata ad
irrigationes aquarum ; sic anima mea præparata (b) ad te, Deus.
Sitivit anima mea ad Deum for- |
1. Filiis
Core : filii Isaar, filii Caath, filii Levi, illius scilicet qui adversus
Moysen insurrexerat, ut patet Numer., xvi,
1, etc, et I Paral., vi, 37,
38. Hujus ergo posteri patria perosi exempla, præcipuis officiis inter Levitas
fratres suos fungebantur, custodes vestibulorum testimonii, I Paral., ix,
19, templi janitores, ibid., xxvi,
1, 12. Ad hæc cantores præcipui, quibus egregii psalmi cantandi dati sunt ; ut
hic et xliii usque ad xlix, Lxxxiii et lxxxiv, de summis rebus editi, ac
præsertim de sacrorum ministerio, ut hic et lxxxiii.
2. Cervus : ita
Hebr. et Chald., quo impetu cervus longo venatu sitibundus, currit ad aquas, eo
impetu anima mea ad te fertur.
3. Deum
fortem : Hebr. Deum, Deum vivum. Faciem Dei : arcam, in qua Deus
(a) Var. : Victori
doctissimo [Hebr. erudito] filiorum Core. (b) [Hebr. desiderat.]
150
fortem, vivum ; quando veniam et
apparebo ante faciem Dei.
4. Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die
ac nocte ; dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
3. Hæc recordatus sum, et effudi in
me animam meam ; quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque
ad domum Dei :
In voce exultationis, et
confessionis, sonus epulantis.
6. Quare tristis es, anima mea : et
quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc
confitebor illi, salutare vultus mei, 7. Et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est ;
propterea memor ero tui de terra, Jordanis, et Hermoniim a monte modico.
8. Abyssus abyssum invocat, in voce
cataractarum tuarum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui
super me transierunt.
9. In die mandavit Dominus
misericordiam suam, et nocte canticum ejus.
Apud me oratio Deo vitæ meæ : |
fortem (a), vivum ; quando
veniam et apparebo [h) ante faciem Dei ?
Fuerunt mei (c) lacrymæ meæ
panes per diem et noctem : cum diceretur mihi tota die : Ubi est Deus
tuus ?
Horum recordatus sum, et effudi in me
animam meam : quia veniam ad umbraculum : tacebo usque ad domum Dei in
voce laudis et confessionis, multitudinis festa celebrantis.
Quare incurvans, anima mea, et
conturbas me ? Expecta Deum, quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus
ejus.
Deus meus, in meipso anima mea
incurvatur : propterea recordabor tui de terra Jordanis, et Hermoniim de
montem inimo.
Abyssus abyssum vocat [A), in
voce (e) cataractarum tuarum ; omnes gurgites tui et fluctus tui
super me transierunt.
Per diem mandavit Dominus
misericordiam suam, et (f) nocte canticum ejus mecum ; oratio Deo
vitæ meæ. |
suam
præsentiam declarabat ; quam autem eam David desideraret, et cur, vide Præf. cap. i,
n. 7.
5. Transibo : Hebr. in
numerum me movebo cum eis usque ad domum Dei, exultabundi sacra per choreas
adibant. Sonus epulantis : Hier. multitudinis festa celebrantis ; Hebr. turbæ
tripudiantis Exultat Propheta recordatus populi, ad festivitates, quibus
ipse interesse solebat, alacriter procedentis.
6. Confitebor
illi, salutare vultus mei : sic dicam : Tu es salus mea ; at Hebr. vultus
ejus, quod est : Laudabo vultum ejus salutarem, id est, faventem.
7. Et
Deus meus.. Hier. per exclamationem, ô Deus ! De terra Jordanis et
Hermoniim : loca commemorat in quibus agebat exul circa Jordanis fontes et
montem Hermon. Monte modico : Hebr. monte Misaar, nomen proprium.
8. Abyssus : te
fluctus ac tempestates ciente, aliæ ex aliis me calamitates obruerunt ;
metaphora consueta : vide Psal. xxxi, 6, etc. In voce cataractarum : ruptis
cataractis, obicibusque omnibus, aquis undecumque erumpentibus, ac
renuentibus. Omnia excelsa : Hier. omnes gurgites.
9. Mandavit : jussu
suo misit : sic Psal. xliii,
5 : Qui mandas salutes Jacob. In
(a) Var. : [Al. fontem]
viventem. (b) Et parebo. (c) Mihi. (d) Invocat. (e) In
[Hebr. ad] vocem. (f) Et in.
151
10. Dicam Deo : Susceptor meus es.
Quare oblitus es mei ? et quare
contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
11. Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei.
Dum dicunt mihi per singulos dies :
Ubi est Deus tuus ?
12. Quare tristis es, anima mea ? et
quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc
confitebor illi ; salutare vultus mei, et Deus meus. |
Dicam Deo : Petra mea (a),
quare oblitus es mei ? quare tristis incedo, affligente inimico ?
Dum me interficerent (b) in
ossibus meis, exprobraverunt mihi hostes mei : dicentes (c) tota
die : Ubi est Deus tuus ?
Quare incurvans, anima mea, et
conturbas me ?
Expecta Dominum (d), quoniam
adhuc confitebor ei, salutibus (e) vultus mei et Deo meo. |
die...
misericordiam... et nocte canticum : tota
die beneficia ejus accipio, nocte commemoro.
(a) Var. : [Hebr. EI
Salei, quod interpretatur Deus petra mea, et est unum de nominibus
Dei.] (b) Interfecerint. (c) Ad me. (d) Deum. (e) Salutaribus.
PSALMUS
XLII.
DEPRECATORIUS ET CONSOLATORIUS.
Ejusdem
argumenti. Inter infideles agens, Jerusalem et tabernaculum desiderat, eaque spe
afflictum animum ac prope jam deficientem erigit. Sine titulo in Hebr.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David.
1. Judica me, Deus, et discerne
causam meam de gente non sancta ; ab homine iniquo et doloso erue me.
2. Quia tu es, Deus, fortitudo mea,
quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
3. Emitte lucem tuam et veritatem
tuam ; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in
tabernacula tua. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Judica me, Deus, et discerne causam
meam de gente non sancta (a) ; a viro iniquo et doloso salva me.
Tu enim (b), Deus, fortitudo
mea, quare projecisti me ? quare tristis incedo, affligente inimico ?
Mitte lucem tuam et veritatem tuam ;
ipsa ducent me, et introducent me ad montem sanctum tuum, et in (c) tabernaculum
tuum. |
1. Discerne... : litem
meam cum gente impia dirime ; vel meam causam age. 3. Deduxerunt : Hier. deducent.
(a) Var. : [Hebr. immisericorde.]
(b) Add. es. (c) Et ad.
152
4. Et introibo ad altare Dei, ad
Deum, qui lætificat iuventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus,
Deus meus :
5. Quare tristis es, anima mea, et
quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc
confitebor illi : salutare vultus mei, et Deus meus. |
Et introibo ad altare Dei, ad Deum
lætitiæ et (a) exultationis meæ, et confitebor tibi in cithara,
Deus, Deus meus.
Quare incurvans, anima mea, et quare
conturbas me ?
Expecta Dominum (b), quoniam
adhuc confitebor ei, salutibus (c) vultus mei, et Deo meo. |
4. Deum,
qui latificat : Hier. Deum lætitiæ, etc, quæ in idem recidunt ; in
juventute autem, fervor et animi novitas, qua excitatus animus juvenescere et
revirescere se sentit. Confitebor tibi in cithara : arrepta, pro more,
instrumento musico, tum cupiditatibus in concentum temperatis, quæ vera est
musica.
(a) Var. :
Deest et (b) Deum.
(c) Salutaribus.
PSALMUS
XLIII.
CONSOLATORIUS, PROPHETICUS.
Enumerat
populi calamitates, Deumque ex antiquorum beneficiorum recordatione ad
succurrendum provocat. Congruit autem persecutioni Antiochi, et Mathathiæ
temporibus, cum populus confidenter neget se a Deo recessisse, vers. 18, 19,
etc. Itaque videtur esse propheticus » Neque enim post Esdram fuit ullus
propheta, aut quidquam in canonem Scripturarum insertum. Ita Chrysost. et
Theodor.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
filiis Core ad intellectum.
2. Deus, auribus nostris audivimus ;
patres nostri annuntiaverunt nobis
Opus, quod operatus es in diebus
eorum, et in diebus antiquis.
3. Manus tua gentes disperdidit, et
plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
4. Nec enim in gladio suo possederunt
terram, et brachium eorum non salvavit eos :
Sed dextera tua, et brachium tuum, et
illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Pro victoria,
filiis (a) Core eruditio.
Deus, auribus nostris audivimus ;
patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum,
in diebus antiquis.
Tu manu tua gentes delesti (b),
et plantasti eos (c) : afflixisti populos (d), et emisisti
eos.
Non enim in gladio suo possederunt
terram, neque brachium eorum salvavit eos.
Sed dextera tua et brachium tuum, et
lux vultus tui, quia complacuisti in eis. |
3. Manus
tua : Hier. Tu manu tua, etc.
5. Qui
mandas salutes Jacob : qui jussu suo mittit, supra xli, 9.
(a) Var. :
Victori, liliorum. (b) [Hebr. exhæredasti.] (c) Eas. (d) Plebes.
153
5. Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob.
6. In te inimicos nostros
ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7. Non enim in arcu meo sperabo, et
gladius meus non salvabit me.
8. Salvasti enim nos de affligentibus
nos, et odientes nos confudisti.
9. In Deo laudabimur tota die, et in
nomine tuo confitebimur in sæculum.
10. Nunc autem repulisti et
confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11. Avertisti nos retrorsum post
inimicos nostros, et qui oderunt nos, diripiebant sibi.
12. Dedisti nos tanquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos.
13. Vendidisti populum tuum sine
pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14. Posuisti nos opprobrium vicinis
nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
lb. Posuisti nos in similitudinem
gentibus ; commotionem capitis in populis.
16. Tota, die verecundia mea contra
me est, et confusio faciei meæ cooperuit me. |
Tu es ipse rex meus, Deus : præcipe
pro salutibus Jacob.
In te hostes nostros ventilabimus :
in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros.
Non enim in arcu meo confidam : neque
gladius meus salvabit me.
Quia salvasti nos de hostibus
nostris, et eos qui oderunt (a) nos confudisti.
In Domino (b) gaudebimus tota,
die, et nomini tuo in æternum confitebimur. Semper.
Verum tu projecisti et confudisti
nos : et non egredieris in exercitibus nostris.
Vertisti terga nostra hosti : et qui
oderunt nos, diripuerunt sibi.
Dedisti nos quasi (c) gregem
ad vorandum, et in gentibus dispersisti nos.
Vendidisti populum tuum sine pretio,
nec grandis fuit commutatio eorum (d).
Posuisti nos opprobrium vicinis
nostris, subsannationem et irrisum his qui erant in circuitu nostro.
Posuisti nos similitudinem (e) in
gentibus, commotionem capitis in tribubus (f).
Tota die confusio (g) mea
contra me et ignominia faciei meæ cooperuit me. |
10. In
virtutibus... in exercitibus : non jam te ducem habebimus, ut olim.
13. Sine
pretio : id est, vili pretio. Et non fuit multitudo : nec cum
venirent, multi fuerunt litigantes. Vilia mancipia, ac nullius pretii. De
venditis autem Judæis Antiochi jussu, vide II Machab., v,
14 ; viii, 14.
14. Opprobrium
vicinis... Ex historia Machabæorum apparet non Græcis modo, sed Syris,
Ammonitis, Idumæis, Judæos ludibrio fuisse.
16. Contra
me est. Quisque commemorat peccata, non tantum universæ plebis, sed etiam
sua.
(a) Var. : Oderant
(b) Deo. (c) Tanquam. (d) [Hebr. et non
fnerasti in commutatione eorum.] (e) Parabolam. (f) Plebibus.
(g) Verecundia.
154
17. A voce exprobrantis et
obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18. Hæc omnia venerunt super nos, nec
obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19. Et non recessit retro cor
nostrum, et declinasti semitas nostras a via, tua.
20. Quoniam humiliasti nos in loco
afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21. Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad Deum alienum :
22. Nonne Deus requiret ista ? ipse
enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota
die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
23. Exurge, quare obdormis, Domine ?
exurge, et ne repellas in finem.
24. Quare faciem tuam avertis,
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
25. Quoniam humiliata est in pulvere
anima nostra ; conglutinatus est in terra, venter noster.
26. Exurge, Domine, adjuva nos, et
redime nos propter nomen tuum. |
A voce exprobrantis, et
blasphemantis : a facie inimici et ultoris.
Omnia hæc venerunt super nos, et
obliti non sumus tui : nec mentiti sumus in pacto tuo.
Non est conversum retro cor nostrum :
nec declinaverunt gressus nostri a semita tua.
Quoniam dejecisti nos in loco
draconum, et operuisti nos umbra mortis.
Si obliti sumus nominis Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad Deum alienum :
Numquid non Deus investigabit istud ?
ipse enim novit cogitationes cordis.
Quoniam propter te mortificati sumus
tota, die : reputati sumus ut grex occisionis.
Consurge (a), quare dormitas,
Domine ? evigila, quare projicis (b) nos in sempiternum ?
Quare faciem tuam abscondis ?
oblivisceris afflictiones et angustias nostras (c) ?
Quoniam incurvata est in pulvere
anima nostra ; adhæsit terræ (d) venter noster.
Surge, auxiliare nobis, et redime nos
propter misericordiam tuam. |
18. Nec
obliti sumus te. Hæc nullis temporibus congruere possunt, præterquam
Machabaicis. Captivitatis enim tempore pro idololatria pnas dabant, idque
confitebantur palam. IV Reg., xvii, 7, 19 ; et II Esdr., passim ; Dan. ix,
5, 6, etc.
19. Et
declinasti : nec declinasti, suppleta negatione quæ est in antecedentibus,
juxta consuetudinem sermonis hebraici, Nec declinasti, nec declinare
permisisti ; alius hebraismus : at Hier. nec declinaverunt gressus nostri, etc.
20. Humiliasti... Hier. dejecisti
in loco draconum. In desertis quo confugit Mathathias cum filiis, ubi inter
feras et serpentes agebant. I Machab., ii,
28, 31 ; item II Machab., v.
27.
(a) Var. : Expergiscere.
(b) Projecisti. (c) Afflictionis nostræ et inopiæ nostræ. (d) In
terre.
155
PSALMUS
XLIV.
HISTORICUS, PROPHETICUS.
Cum Salomon
duceret filiam Pharaonis, III Reg., iii,
1, hujus epithalamium ab aliquo illius temporis propheta editum, atque ipsi regi
nuncupatum ; Coritis denique praestantissimis cantoribus traditum, ut Regis
nuptias celebrarent. [Seque abnuerim hæc a sancto Davide prophetico spiritu cani
potuisse, quippe qui intelligeret Christum ipsum in Salomone suo figuratum.
Utcumque est, liquet harum nuptiarum specie, ut in Cantico canticorum, Christi
et Ecclesiæ coniunctionem manifeste cani ; Ecclesiæ autem ex gentibus vocatæ,
cum sit uxor alienigena. Hinc Chrysostomus hunc Psalmum interpretans sic
orditur : Velim hic adesse nobiscum omnes et Judæos et Gentiles, a· que
audire prolatum ab antiquis adeoque a Judæis licet inimicis, de Christo
testimonium. Adeo aperte hic Psalmus Christi mysteria atque victorias,
ipsamque etiam divinitatem sonat.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, pro
iis qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro
dilecto.
2. Eructavit cor meum verbum bonum ;
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribæ, velociter
scribentis.
3. Speciosus forma præ filiis
hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus
in æternum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro
liliis filiorum Core, eruditionis Canticum amantissimi.
Eructavit cor meum verbum bonum ;
dico ego opera mea regi : lingua mea stylus scribæ velocis.
Decore pulchrior es filiis hominum,
effusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit tibi Deus in
æternum. |
1. Pro
iis qui commutabuntur. Hier. Pro liliis ; Hebr. Sosannim : quod
alii instrumentum musicum exponunt : alii principium cantilenae. Pro dilecto,
Jedidoth : Hebr. amorum ; Hier. amantissimi : nempe Salomonis,
qui etiam amabilis Domino divinitus vocatus est, II Reg., xii,
23 ; Hebr. Jedidiah.
2 Eructavit
cor meum verbum bonum : erumpit
verbum illud ex corde meo impetu prophetico, impellente spiritu, cujus etiam vim
calami velocis similitudo designat. Sic Baruch Jerem., xxxvi, 18, de
prophetia sic ait : Ex ore suo loquebatur, quasi legens ad me, omnes sermones
istos : ut non ipse componere, sed a Deo tradita legere videretur ; hinc
illa celeritas. Itaque hujus Psalmi scriptor sic a spiritu agebatur, quo loco
Chrysostomus : Spiritu plenus spiritualia profudit ; talia eructavit, qualia
comedit. Dico non a verbo dicare, sed a dicere. Opera mea, prophetiam
ipsam, sacrumque canticum. Regi : Salomoni dictum : sic enim inscriptum
videmus : pro dilecto.
3. Speciosus
forma... Diffusa est gratia in labiis tuis : pulchritudo tua, rex Christe,
præstantior, et spiritus prophetiæ datus est in labiis tuis. Chald. propterea ; Hebr. eo
quod. Præclare August. hic : « Nobis credentibus, ubique sponsus pulcher
occurrat, pulcher in clo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in
manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans
ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens,
pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in clo, pulcher in intellectu :
summa enim et vera pulchritudo justitia est... si ubique justus, ubique
decorus. »
156
4. Accingere gladio tuo super femur
tuum, potentissime.
5. Specie tuo, et pulchritudine tua
intende, prospere procede, et regna.
Propter veritatem et mansuetudinem,
et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
6. Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te
cadent, in corda inimicorum regis. |
Accingere gladio tuo super femur,
fortissime, gloria tua et decore tuo.
Et decore tuo prospere ascende,
propter verbum veritatis (a) et mansuetudinem justitiæ, et
docebit te terribilia dextera tua.
Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te
cadent : in corde inimicorum regis. |
4. Accingere
gladio. Jam aggreditur Christi pugnas atque victorias. Potentissime : Hier. fortissime.
5. Specie
tua et pulchritudine tua : Hier. gloria et decore tuo, qui etiam ad
versum præcedentem refert, ut et Chrysost. et alii. Intende : arma
expedi, ipsam scilicet pulchritudinem tuam, ipsam mansuetudinem, atque
justitiam, qua cuncta ad te trahes : ut statim subditur, prospere procede : Hier. ascende, quasi
in currum. Regna, populis ultro, atque ipso amore tui ad pedes ruituris.
.......Victorque volentes
Per
populos dat jura. Georgic. lib. iv.
unde
subdit : propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam : regnum
florentissimum quod ipsa veritate, ipsa clementia, ipsa justitia viget, ac
valet. His enim maxime commendatur Christi regnum atque Evangelium, patefacta
veritate, peccatorum indulgentia, inducta in hominum mores vera æternaque
justitia. Adverte autem quam admirandum victorem hic concinnet spiritus, miscens
gladio, sagittis, armis omnigenis ac bellis, mansuetudinem ac pulchritudinem ;
et quem nunc minacem atque terribilem, eumdem mox vers. 9, myrrha manantem
ostendit et unguentis delibutum, neque ex castris ferum, sed ex domibus eburneis
magnificum, ac splendentem educit ; his autem adumbrat verum Salomonem, verum
pacificum Christum, ipsa scilicet clestis doctrinæ veritate, ipsa divini amoris
suavitate victorem. Chrys. Et deducet te mirabiliter : non tantum
admirari oportet quod res præclaras, sed quod præter hominum expeditionem
opinionemque gesserit ; nec tantum mira, sed etiam mirabili modo, dum morte
mortem, ligno lignum, maledicto maledictum, esu esum solvit, ac sanat, Chrys. At
Hier. cum Hebr. legit : Docebit te terribilia dextera tua ; sunt enim
terribilia et horrenda quæ gessit : mortem expugnavit, perfregit inferos, clum
aperuit, dejecit dæmones, orbem perdomuit, imis summa miscuit, idem Chrys. Dextera
tua : potentia tua : ipsa tibi vis tua ac potentia sufficit, nullius indiga
auxilii : idem. Atqui addit sagittas, gladium, arma, figurate : cum interim
significet ipsum solo decore, sola, suavitate atque justitia victorem futurum.
6. Sagittæ
tuæ acutæ : verbum tuum efficax et penetrabile. His sagittis Paulum
superbientem ac sævientem dejecisti. Populi sub te cadent : interposita
parenthesis, sive hyperbaton, seu trajectio. Ordo enim erat, sagittæ tuæ
acutæ in corda : jactæ scilicet ; sed interjectum illud populi sub te
cadent, quasi festinante vatis calamo ad amplitudinem tantæ victoriæ
describendam. Populi sub te cadent : unde illud : Fortium dividet
spolia, Isa., liii, 12. Cadent :ultro
colla subdent. In corda inimicorum : ut doceat quam certi sint ictus.
Melius : " Eorum qui antea inimici erant, cor tetigit, non ut interficeret, sed
ut ad se pertraheret : Omnia enim traham ad meipsum, inquit, Joan., xii, 32. Chrys.
(a) Var. : Propter
veritatem.
157
7. Sedes tua, Deus, in sæculum
sæculi ; virga directionis, virga regni tui.
8. Dilexisti justitiam, et odisti
iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ
consortibus tuis.
9. Myrrha, et gutta, et casia a
vestimentis tuis, a domibus eburneis : ex quibus delectaverunt te.
10. Filiæ regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato ; circumdata
varietate.
di. Audi, filia, et vide, et inclina
aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. |
Thronus tuus, Deus, in sæculum, et in
æternum : sceptrum æquitatis, sceptrum regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti
iniquitatem (a) ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo
exultationis præ participibus tuis.
Myrrha et stacte et cassia in cunctis
vestimentis tuis, de domibus (b) eburneis quibus lætificaverunt
te
Filiæ regum in honore tuo : stetit
conjux (c) in dextera tua, in diademate aureo.
Audi, filia, et vide, et inclina
aurem tuam, et obliviscere populi tui et domus patris tui. |
7. Sedes
tua, Deus : 6 Deus ! Θεέ, vocandi casu, ut ipse Aquila vertit, teste Hier.
in hunc Psalmum, Epist, ad Princip. Ergo Christus, quem David alloquitur,
Deus est. Porro ad Christum hæc pertinere docet Paulus, Hebr., i, 8.
Hic autem sic nugatur nescio quis. Sedes tua Deus : recto casu, hoc est,
Deus ipse5 qui est sedes tua, in quo collocatus regnas ; nullo plane
exemplo : ipso etiam Paulo adversante, cum ex hoc loco evincat Christum esse non
ministrum ut angelos, sed Deum, ibid.
8. Unxit
te... præ consortibus tuis : Hier. præ participibus. Unctus quidem
Salomon in regem, atque antepositus fratribus, Christus vero præ omnibus æque
cum ipso hominibus, ipso Spiritu sancto, ipsa divinitate unctus, dicente
Propheta : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. lsa.,
lxi, 1. Deus, Deus tuus. Elohim, bis, primum vocativo, iterum nominativo,
hoc est, Chald. ο Deus, unxit te Deus tuus, Dominus Deus tuus. Quem ergo
alloquitur est Deus, nempe Filius ; et additur, Deus tuus, nempe Pater,
ut hic necessario intelligatur, non tantum Deus, sed etiam Dei Deus, sive, ut
Patres Nicæni dicunt, Deus de Deo.
9. Myrrha
et gutta,... stacten, et alia odorifera : a vestimentis tuis, diffluunt : à
domibus eburneis : domus quoque ebore nitentes hos emant odores. Ex
quibus delectaverunt te ; his te delectaverunt ; splendore ac decore
suaveolentis palatii. Hic finiendus versus, ut apud Hier. et cæteros.
10. Filiæ
regum in honore tuo : Hebr. in occursum tuum. Et hoc ad gloriam
pertinet formosissimi juxta ac fortissimi regis, ut non tantum hostibus
formidandus, sed a regiis virginibus expetendus et ambiendus. Filiæ autem regum
spirituali sensu, animæ Verbi amatrices. Astitit regina : Hier. conjux. Multæ
ambiunt virgines, sed una conjux est ; sicut et in Canticis, vi,
7, 8. Sexaginta reginæ, octoginta concubinæ... Una est columba mea, perfecta
mea. Spirituali quoque sensu ; una sponsa est Ecclesia catholica ; omnes
enim animæ sanctæ in Christo unum sunt. Vestitu deaurato, auro ophir
(pretiosissimo ac mundissimo), Hebr. Circumdata varietate : pietas vestes
designat variis coloribus undique efflorescentibus : quod in Hebr. deest habetur
vers. 15.
11. Audi,
filia : ex persona Bethsabee nurum compellantis, exponentisque ei Salomonis
sui ardentissimum amorem : vers. 12, spirituali sensu ; vox Patris ad Ecclesiam
catholicam : Chald. Audi, ô congregatio Israel, verba oris ejus.
(a) Var. : [Hebr. impietatem.]
(b) [Hebr. de templis.] (c) [Hebr. regina.]
158
12. Et concupiscet rex decorem tuum ;
quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
13. Et filiæ Tyri in muneribus vultum
tuum deprecabuntur, omnes divites plebis.
14. Omnis gloria ejus filiæ regis ab
intus, in fimbriis aureis 15. Circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam ;
proximæ ejus afferentur tibi.
16. Afferentur in lætitia et
exultatione ; adducentur in templum regis.
17. Pro patribus tuis nati sunt tibi
filii : constitues eos principes super omnem terram.
18. Memores erunt nominis tui in |
Et concupiscet rex decorem tuum :
quia ipse est Dominus Deus tuus, et adora eum.
Et filia fortis (a), in
muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi.
Omnis gloria filiæ regis
intrinsecus ; fasciis aureis vestita est (b).
In scutulatis ducetur ad regem :
virgines sequentur eam, amicæ ejus ducentur illuc (c).
Ducentur in laetitiis et
exultatione ; ingredientur thalamum regis.
Pro patribus tuis erunt filii tui (d) :
pones eos principes in universa terra.
Recordabor nominis tui in |
Obliviscere
populum tuum : sic
filia Pharaonis ; sic etiam spirituali sensu ecclesia gentium.
12. Dominus
Deus imis : Hebr. Dominus tuus, vocabulo communi, non illo arcano ac
sacrosancto. Et odorabunt : Hier. et adora eum, ut maritum ac
regem tuum ; spirituali sensu, Christum, augustiore intellectu, Dominum : quippe
qui et Deus sit, ex antecedentibus.
13. Filiæ
Tyri : urbes Tyro subjectæ ; ditissima ? illae atque magnificentissimae.
Regiones regnorum venient, ut suscipiant faciem tuam. Chald. tibi ut
obsequantur ; quod spirituali sensu ad Christum pertinet.
14. Omnis
gloria ejus filiæ regis... hujus quam canimus. Ab intus : Hier. intrinsecus,
summus decor in regiæ penetralibus ; ipsa scilicet in fimbriis aureis ; fasciis
aureis vestita, idem : ipsa, inquam, pulcherrimum aulæ interioris ornamentum.
15. Circumamicta
varietatibus : in scutulatis ducetur ad regem : virgines sequentur eam amicæ
ejus ; ducentur illuc. Sic distinguendum cum Hier. et Hebr. Solebant sponsæ
addere coaevas virgines, ut fidissimas charissimasque comites ; quod ad Græcos
permeavit, teste Theocrito, Id. 18 de Helena ? nuptiis ; quo de ritu
fusius dicemus in Cantica. Scutulatæ autem vestes, sunt vestes versicolores,
opere plumario, textæ, vel acu pictæ : spirituali sensu, decor Ecclesiæ intus ex
inhabitante Spiritu ; quo ex fonte varia dona explendescunt in oculos omnium.
16. Templum : quæ
vox et palatium sonat.
17. Pro
patribus tuis nati sunt... Hier. pro patribus tuis erunt. Ad
Salomonem hæc, ac sub ejus persona ad Christum diriguntur : est enim pronomen
masculinum ; sensus autem est : Nascentur tibi filii, qui avorum nomen ac
titulos suppleant. Constitues eos principes : et hoc ad regium decus
pertinet, ut e stirpe regia exteris quoque reges dentur : hoc autem non contigit
Salomoni, sed Christi apostoli orbi terrarum principes ducesque dati sunt.
18. Memores
erunt nominis tui : ô Salomon, seu potius, 6 Christe. Confitebuntur
tibi ; laudabunt te ; quæ vox raro de homine usurpatur.
(a) Var. : Et,
ο filia fortissimi [Hebr. Tyri.] (b) [Hebr. præ fasciis
aureis, vestimenta illius. (c) Tibi. (d) Tibi.
159
omni generatione et generationem.
Propterea populi confitebuntur tibi
in æternum, et in sæculum sæculi. |
omni generatione et generatione.
Propterea populi confitebuntur tibi
in sæculum, et in æternum. |
PSALMUS XLV.
EUCHARISTICUS.
Victis
hostibus, et pace parta. Vide II Reg., viii,
et I Paral., xviii.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
filiis Core, pro arcanis Psalmus.
2. Deus noster refugium, et virtus :
adjutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
3. Propterea non timebimus dum
turbabitur terra : et transferentur montes in cor maris.
4. Sonuerunt et turbatæ sunt aquæ
eorum : conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
5. Fluminis impetus lætificat
civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6. Deus in medio ejus, non
commovebitur :. adjuvabit eam Deus mane diluculo. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, filiorum
Core, pro juventutibus Canticum.
Deus nostra spes et fortitudo ;
auxilium in tribulationibus inventus es validum.
Ideo non timebimus cum fuerit
translata terra, et concussi montes in corde maris.
Sonantibus et intumescentibus
gurgitibus ejus, et agitatis (a) montibus in potentia ejus.
Semper.
Fluminis divisiones (b) lætificant
civitatem Dei, sanctum tabernaculum (c) Altissimi.
Deus in medio ejus, non
commovebitur : auxiliabitur ei Deus in ipso (d) ortu matutino. |
1. Pro
arcanis : Hier. juventutibus. Quidam exponunt, ad virginum vocem, seu acutam
symphoniam. Alii vocem Halamoth pro instrumento musico accipiunt. Vide I Par., xv,
16.
2. Quæ
invenerunt... Hier. auxilium in tribulationibus inventus es validum :
i.
Sonuerunt : Heb. sonabunt.
Aquæ eorum : Heb ejus, maris scilicet, de quo etiam : in
fortitudine ejus : Hier. sonantibus et intumescentibus gurgitibus, supple, non
timebimus, ex vers. 3 ; sensusque est, non conturbabimur, nec si tellus
tremat : vers. 3, nec si exundent maria, vers. 4.
5. Impetus : Hier. divisiones, Hebr. rivuli, non
illi fluctus concitati civitatem Dei circumstrepunt, sed aquæ Gehon et Siloe
leniter fluentes (ut est Isa., viii,
6) irrigant eam, quæ est tabernaculum Altissimi.
6. Deus
in medio ejus ; ideo non commovebitur, ipsa civitas : verb. femin. mane
diluculo : velociter, studiose, Theodor.
(o) Var. : Add. in.
(b) Add, ejus. (c) Dei sancti tabernacula. (d)
Deest ipso.
160
7. Conturbatæ sunt gentes, et
inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
8. Dominus virtutum nobiscum :
susceptor noster Deus Jacob.
9. Venite, et videte opera Domini,
quæ posuit prodigia super terram : 10 auferens bella usque ad finem
terræ.
Arcum conteret et confringet arma, et
scuta comburet igni.
11. Vacate, et videte quoniam ego sum
Deus : exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12. Dominus virtutum nobiscum :
susceptor noster Deus Jacob. |
Conturbatæ sunt gentes, concussa sunt
regna : dedit vocem suam, prostrata est terra.
Dominus exercituum nobiscum :
protector noster Deus Jacob. Semper.
Venite, et videte opera Domini :
quantas posuerit solitudines in terra.
Compescuit (a) bella usque ad
extremum terræ, arcum confringet et concidet hastam : plaustra comburet
igni.
Cessate et cognoscite quoniam ego (b) Deus ;
exaltabor in gentibus ; et (c) exaltabor in terra.
Dominus exercituum nobiscum ;
fortitudo nostra {d) Deus Jacob. Semper. |
7. Dedit
vocem suam : Deus intonuit : hinc tanti motus. Mota est terra : liquescit,
defluit.
9. Quæ
posuit prodigia : Hier. quantas posuerit solitudines, quas
devastationes fecerit in terra hostili.
10. Auferens
bella ; non tantum bella movet, sed cessare facit, ut vult, atque ad
extremos orbis relegat fines. Confringet arma : Hier. hastam. Scuta : Hebr. currum. En
altissima pax, contritis combustisque omnibus instrumentis bellicis.
di. Vacate,
et videte : Hier. cessate et cognoscite : otio pacis a Deo concessæ
utimini ad eum cogitandum et admirandum.
(a) Var. : Compescit.
(b) Add. sum. (c) Deest, et, (d) [Hebr. susceptor
noster.]
PSALMUS
XLVI.
LAUDIS ET EXULTATIONIS : PROPHETICUS.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, pro
filiis Core Psalmus.
2. Omnes gentes, plaudite manibus :
jubilate Deo in voce exultationis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, filiorum
Core Psalmus (a).
Omnes populi, plaudite manibus ;
jubilate Deo in voce laudis. |
1, Gentes : Hier. populi, sic
vers. 4, qua voce etiam gentes sive ethnici comprehenduntur, ut patet ex vers.
9. Jubilate Deo : jubilus ἀλαλασμὸς, vox vincentis : triumphalis hymnus
cum tubarum clangore, Theodor. hic et alibi passim ; quod et Deo triumphator !,
et mortis victori Christo congruit ; voce etiam Evangelii longe lateque
pervagata.
(a) Var. : Canticum.
161
3. Quoniam Dominus excelsus,
terribilis : rex magnus super omnem terram.
4. Subjecit populos nobis, et gentes
sub pedibus nostris.
5. Elegit nobis hæreditatem suam,
speciem Jacob quam dilexit.
6. Ascendit Deus in jubilo, et
Dominus in voce tubæ.
7. Psallite Deo nostro, psallite :
psallite regi nostro, psallite.
8. Quoniam rex omnis terræ Deus :
psallite sapienter.
Regnabit Deus super gentes : Deus
sedet super sedem sanctam suam.
10. Principes populorum congregati
sunt cum Deo Abraham : quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. |
Quoniam Dominus altissimus,
terribilis ; rex magnus super omnem terram.
Congregavit populos subter nos, et
tribus (a) sub pedibus nostris.
Elegit nobis hæreditatem nostram ;
gloriam (b) Jacob quam dilexit. Semper.
Ascendit Deus in jubilo, Dominus in
voce buccinæ.
Canite Deo, canite : canite regi
nostro, canite (c).
Quia rex universæ terræ Deus ; canite
erudite.
Regnavit Deus super gentes ; Deus
sedet super thronum sanctum suum.
Principes populorum congregati sunt,
populus Dei Abraham : quoniam dii, scuta terræ, vehementer elevati (d) sunt. |
5. Elegit...
hæreditatem suam : Hier. nostram, terram quam nobis in hæreditatem
dedit ; hanc elegit nobis pulcherrimam, lacte ac melle manantem : studio et
consilio, non casu aut forte oblatam. Speciem Jacob : Hier. gloriam.Eadem
vox Hebr. Amos, viii, 7, ubi
Vulgata vertit superbiam Jacob, id est gloriam Jacob : ipsam Jerusalem
qua maxime Israeliticus populus gloriatur.
6. Ascendit
Deus : ascendit arca in Jerusalem cum cantu. Prophetice, ascendit Christus
in clum ; non dicit assumptum, tanquam alienis viribus, sed ascendit vi sua,
Chrys.
8. Psallite
sapienter : Hier. erudite, sive ipsa carmina, sive artem canendi
spectes.
10. Principes
populorum : gentium. Congregati sunt cum Deo Abraham : Hebr. cum
populo Dei Abraham. Principes universi orbis cum populis suis undique
congregati, ut per Evangelium cum Abramidis catholicam conflent Ecclesiam.
Congregati sunt ut sint populus Dei Abraham, quod magis congruit, Hier. Dii
fortes terræ... Dei est protectio terræ : Hebr. vehementer elevatus est, Dei
fortes (Θεοῦ, genitivo casu) valde elevati sunt super terram, Septuaginta
Israelitæ scilicet, quos Deus roborat. Pro Dei, genitivo casu, repositum dii nomine
plurali ; hinc Vulgata : Dii fortes terræ : sensusque sit : ille populus
Dei, illi scilicet, quos Deus facit deos et validos, valde elevati sunt ; virtutibus
aucti atque honoribus.
(a) Var. : [Hebr. plebes.] (b) [Hebr, Superbiam.]
(c) [Hebr. habet ter psallite in hoc versu et semel in seq.] (d) Elevata.
162
PSALMUS
XLVII.
EUCHARISTICIS.
Jerusalem
sancta et a Deo protecta, fuso Sennacheribo. IV Reg., xviii, xix,
et II Paral., xxxii.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus cantici
filiis Core secunda sabbati.
2. Magnus Dominus, et laudabilis
nimis : in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
3. Fundatur exultatione universæ
terræ mons Sion, latera aquilonis, civitas Regis magni.
4. Deus in domibus ejus cognoscetur,
cum suscipiet eam.
5. Quoniam ecce reges terræ
congregati sunt : convenerunt in unum.
6. Ipsi videntes sic admirati sunt,
conturbati sunt, commoti sunt :
7. Tremor apprehendit eos. Ibi
dolores ut parturientis.
8. In spiritu vehementi conteres
naves Tharsis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum Psalmi
filiorum Core.
Magnus Dominus, et laudabilis nimis ;
in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (a).
Specioso germine (b) gaudio
universæ terræ, monti Sion, lateribus aquilonis, civitatulæ Regis magni.
Deus in domibus ejus ; agnitus est in
auxiliando.
Quia ecce reges congregati sunt ;
venerunt (c) simul.
Ipsi videntes sic obstupuerunt ;
conturbati sunt, admirati sunt.
Horror possedit eos ibi, dolor (d) quasi
parturientis.
In vento uredinis, confringes naves
Tharsis. |
1. Secunda
sabbati : deest Hebr. Filiis Core : qui non tantum sub Davide, sed
etiam diutissime sub secutis regibus ipsoque Ezechia, cantandi officio
præfuerant, II Par., xx,
19 ; xxxi, 14.
3. Fundatur
exultatione : universa terra, maxime vero terra Israelis exultat, firmato
monte Sion ; at Hier. specioso germine, etc. Εὐρίζων. Septuaginta, quod
est, firmis radicibus : unde Vulgata vertit : fundatur : Hebr. vero
pulchro situ, sive, ut aiunt, climate. Latera aquilonis ; sic designatur
Jerusalem : Sedebo in monte testamenti, in ipso templi loco, in
lateribus aquilonis ; in ipsi urbe Jerosolyma, Isa., xiv,
13. Civitas Regis magni : Dei scilicet : sic en in vocatur a Christo, Matth., v,
35 ; sensus ergo est : Mons Sion, in cujus aquilonari latere, Jerusalem urbs
magni Regis est, seu ipsius Dei, elegans est regio, gaudium, atque ornamentum
universæ terræ.
4. In
domibus. · Hebr. palatiis. Cognoscetur : Hier. cognitus est. Cum
suscipiet... Hier. in auxiliando, Deus in ea notus est auxiliis quæ
ipsi præbuit.
5. Reges : Sennacheribo
subditi vel fderati. Terræ : deest Hebr. Convenerunt in unum : Hebr. transierunt
simul, flumen Euphratem.
6. Ipsi
videntes, qua vi Deus tueatur Jerusalem, admirati sunt, etc.
7. Ibi
dolores : distingue, ut apud Hier. horror possedit eos ibi ; dolor quasi
parturientis, cæsis scilicet repente exercitibus.
8. In
spiritu vehementi... naves Tharsis : magni maris. Sensus est : Qualis
(a) Var. : Suo.
(b) Germini. (c) [Hebr. transierunt.] (d) Al. dolores.
163
9. Sicut audivimus, sic vidimus in
civitate Homini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in
æternum.
10. Suscepimus, Deus, misericordiam
tuam, in medio templi tui.
11. Secundum nomen tuum, Deus, sic et
laus tua in fines terræ : justitia. plena est dextera tua.
12. Lætetur mons Sion, et exultent
filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
13. Circumdate Sion, et complectimini
eam : narrate in turribus ejus.
14. Ponite corda vestra in virtute
ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. |
Sicut audivimus, ita vidimus in
civitate Dei (a) exercituum, in civitate Dei nostri ; Deus
fundavit eam usque in æternum (b). Semper.
Æstimavimus, Deus, misericordiam
tuam, in medio templi tui.
Secundum nomen tuum, Deus, sic laus
tua usque in extremum terræ ; justitia repleta est dextera tua.
Lætetur mons Sion, exultent filiæ
Judæ, propter judicia tua.
Circumdate Sion, et circuite eam,
numerate turres ejus.
Ponite cor vestrum in manibus (c) ejus ;
separate palatia ejus, ut enarretis in generatione novissima. |
ventus
vehemens conterit naves magni maris, talis est Dei vis tuentis Jerusalem et
hostilem exercitum dissipantis.
9. Sicut
audivimus : prophetia Isaiæ videtur hic notari, sensusque est : Sicut
audivimus ab Isaia prophetatum, fore ut obsidio mirabiliter solveretur, ac
Sennacheribi dux Rabsaces, ejusque exercitus cæderetur ; sic impletum vidimus Isa., xxxvii,
21 ; et IV Reg., xix, 20,
etc. Qua figura clestis Jerusalem incolæ
et ipsi
canunt : Sicut audivimus, ex auditu fidei, Gal., iii,
2, 5, sic vidimus, jam sublato velo, atque aperta Dei facie. Deus
fundavit eam... nihil habet metuendum, tanto exempta periculo. Prophetice,
de Ecclesia fundata super petram ideoque inconcussa, Matth., xvi, 18. Præclare Augustinus hic : « Sed forte ista civitas
quæ mundum tenuit (Ecclesia catholica) aliquando evertetur. Absit : Deus
fundavit eam in æternum. Si ergo eam Deus fundavit in æternum, quid times ne
cadat firmamentum ? » (In Psal. xlvii,
n. 7. )
10. Suscepimus...
misericordiam... in medio templi tui. Prophetia Isaiæ salutem pollicentis
delata est in publico ctu ad Ezechiam in templo orantem Isa. xxxvii,
14.
H. Secundum
nomen tuum... Quanta est excellentia nominis tui tanta et laus tua ubique
diffunditur.
12. Exultent
filiæ Judæ : oppida vicina Jerosolymis, quorum urbs sancta metropolis, ac
more Hebræorum, ea liberata, ad exultationem merito provocantur.
13. Complectimini... Hier. circuite.
Narrate... Hier. numerate turres.
14. In
virtute... Hier. in manibus ejus. Distribuite domos ejus : dividite
vos ad eas spectandas, quasi civitate in partes distributa : Hebr. attollite
palatia ejus. Videte quam excelsa sint ; admiramini quam integra et illæsa
sint omnia turres, muri, domus, post tantam vim hostilem.
(a) Var. : Domini.
(b) [Hebr. sæculum.] - (c) Moenibus [Hebr. in
virtute.]
164
15. Quoniam hic est Deus, Deus noster
in aeternum, et in sæculum sæculi : ipse reget nos in sæcula. |
Quia ipse est Deus, Deus noster in
sæculum, et in perpetuum ; ipse erit dux noster in morte (a). |
15. In
sæcula : Hebr. super mortem : usque ad mortem. (a) Var. :
Mortem [alias in sæcula.]
PSALMUS
XLVIII.
MORALIS.
Vanitatem
divitiarum, mortis inevitabili necessitate, vitæque futuræ spe, demonstrat,
adversus eos qui divitiis superbiunt ; vers. 7. Obscurissimus Psalmus, atque
ideo instar ænigmatis propositus ; vers, 5 : cujus eruto sensu, doctrina fit
gratior, lucis instar emergentis e tenebris.
VERSIO VULGATA.
1. In
finem, filiis Core Psalmus.
2. Audite hæc, omnes gentes : auribus
percipite, omnes qui habitatis orbem :
3. Quique terrigenæ, et filii
hominum : simul in unum dives et pauper.
4. Os meum loquetur sapientiam : et
meditatio cordis mei prudentiam.
8. Inclinabo in parabolam aurem
meam : aperiam in psalterio propositionem meam.
6. Cur timebo in die mala ? iniquitas
calcanei mei circumdabit me. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, filiorum
Core Psalmus (a).
Audite hæc, omnes populi ; auribus
percipite, universi habitatores occidentis (b).
Tam filii Adam, quam filii
singulorum ; simul dives et pauper.
Os meum loquetur sapientias, et
meditatio cordis mei prudentiae.
Inclinabo (c) ad parabolam
aurem meam ; aperiam in cithara ænigma meum.
Quare timebo in diebus mali ?
iniquitas calcanei mei circumdabit me ? |
2. Audite. Magna
locuturus, attentum auditorem facit. Omnes gentes... Omnes homines
convocat, communem omnium de divitiis errorem damnaturus ; rursus autem attentos
facit, dicturus enim est tanto ctu digna.
3. Terrigenae : Hebr. filii
hominis, ut se Christus vocabat : plebeii. Filii hominum : Hebr. filii
viri, nobiles. Dives et pauper : quasi diceret, utrosque docturus
sum.
5. In
parabolam... in psalterio propositionem... Hier. in cithara ænigma meum, ex
antiquis moribus ; sic enim Job assumit parabolam, xxvii,
1, etc. Sed et regina Saba venit tentare Salomonem in ænigmatibus, III Reg., x,
1, et hoc pertinet ad conciliandam auditorum attentionem.
6. Cur
timebo in die mala ? Hier. in diebus mali, mortis scilicet. Iniquitas
calcanei mei... finis mei seu mortis ; quod pedes extrema sint pars
corporis, ut
(a) Var. : Canticum,
(b) [Hebr. orbis.] (c) [AI. inclino.]
165
7. Qui confidunt in virtute sua : et
in multitudine divitiarum suarum : gloriantur.
8. Frater non redimit, redimet homo :
non dabit Deo placationem suam.
9. Et pretium redemptionis animæ suæ,
et laborabit in æternum, 10. et vivet adhuc in finem.
11. Non videbit interitum, cum
viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt.
Et relinquent alienis divitias suas :
12. et sepulcra eorum domus illorum in æternum. |
Qui fiduciam habent in fortitudine
sua, et in multitudine divitiarum suarum superbiunt.
Fratrem redimens, non redimet vir ;
nec dabit Deo propitiationem pro eo.
Neque (a) pretium redemptionis
animæ eorum ; sed quiescet in sæcula (b), et vivet ultra in
sempiternum.
Et non videbit interitum, cum viderit
sapientes morientes ; simul insipiens et indoctus peribunt, et
derelinquent alienis divitias suas.
Interiora sua domus (c) suas
in sæculo, tabernacula sua in generatione et generatione ; voca- |
mors totius
vitæ : quo fere sensu dicimus a capite ad calcem,. ab initio ad finem. Iniquitas
autem mortis hic dicitur, memoria flagitiorum ac scelerum ; sensusque est : Cur,
quærendo divitias, id agam, ut amaram mihi mortem arcessam, vel ipsarum
desiderio, vel conscientia scelerum quibus paratæ sunt ? Quo mihi divitiæ, si is
earum fructus, ut tristius peream : sic Eccli., xli,
1 : Ο mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in divitiis suis
Iunde sequitur :
7. Qui
confidunt... supple : illi timeant mortem, qui reponunt fiduciam : in
virtute sua : in opibus.
8. Frater
non redimit... redimet homo : supple : non ; ex consuetudine sermonis
hebraici : non redimit frater ; non homo quivis. Clarius apud Hier. : Fratrem
redimens, non redimet vir : nemo fratrem a morte redimet. Non dabit Deo
placationem suam : propitiationem pro eo ; nullo sacrificio liberabit quis
ægrotum ac moriturum, non frater, quantumvis pius, ac potens ; non alius quivis
hominum.
9. Et
pretium redemptionis... suppl. nemo dabit ; at Hebr. aliter : Pretiosa
est redemptio animæ ipsorum, id est, pretiosior quam ut homo id præstare
possit. Hinc inutilitas divitiarum, quod hominis morientis salutem nemo a Deo
ullo pretio redimat. Laborabit in æternum : homo scilicet : vanus et
cassus labor mortem deprecantis. At Hier. quiescet in sæcula, seu quod
idem, Hebr. cessabit, desinet : hoc est, homo quantumvis opulentus,
necessario deficiet : mors inevitabilis.
10 et 11. Et
vivet adhuc in finem : [11.] Non videbit interitum... Ironice, quasi
diceret : An putabit se perpetuo victurum, [11.] et non visurum interitum, cum
viderit sapientes morientes, et commune omnium fatum ? Quatuor postremos
versus ad Christum Patres referunt, ut sensus sit : Nemo purus homo fratrem
redimit, sed tantum ille homo qui etiam Deus est. Memorant etiam interpretes R.
Mosen Hazardan, qui verba hæc vers. 9 et 10, Desinet in sæculumet vivet
in æternum, de rege Messia intelligit, qui pro redemptione fratrum mortuus,
postea in æternum vivat, uti prædictum ab Isaia, cap. liii,
10.
(a) Var. : Et.
(b) Sæculo. (c) Domos.
166
Tabernacula eorum in progenie, et
progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
13. Et homo, cum in honore esset, non
intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus
est illis.
14. Hæc via illorum scandalum ipsis :
et postea in ore suo complacebunt.
15. Sicut oves in inferno positi
sunt : mors depascet eos.
Et dominabuntur eorum justi in
matutino : et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16. Verumtamen Deus redimet animam
meam de manu inferi, cum acceperit me.
17. Ne timueris cum dives factus
fuerit homo : et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. |
verunt nominibus suis terras suas.
Et homo in honore non commorabitur,
et similatus est jumentis (o), et exæquatus est.
Hæc est via insipientiæ eorum, et
post eos juxta os eorum current. Semper.
Quasi grex (ft) in inferno positi
sunt ; mors pascet eos.
Et subjicient eos recti in matutino ;
et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum.
Verumtamen Deus redimet animam meam
de manu inferni ; cum assumpserit me. Semper.
Nolite timere cum ditatus fuerit
vir ; cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. |
12. Nomina
sua... Hier. vocaverunt nominibus suis terras suas, quibus scilicet
terris inhumantur, de iis enim agitur ; dicetur autem : Hoc est sepulcrum hujus
et hujus : hoc unum supererit, nec quidquam reliqui præter sepulcrum, et inanem
memoriam.
13. Non
intellexit : non cogitat unde illi omne decus : at Hier. in honore non
commorabitur. Comparatus est jumentis... Unus enim interitus hominis et
iumentorum, Eccle., ni, 19. Quoad temporalia, nihil habet amplius, atque
omnino instar jumenti est, nisi æterna meditetur.
14. Hæc
via... scandalum ipsis : Hier. Hæc via insipientiæ eorum, hæc via
illorum, belluarum more viventium, mera insipientia est. Et postea in ore
suo... et post eos juxta eorum placita vivent. Tam ipsi quam ipsorum posteri
hac fallacia divitiarum inescati, ad turpia et vana proruunt : secundum
Vulgatam, hæc via, in qua tamen sibi placebunt, denique ipsis erit scandalo,
offendiculo quo corruant, ut habetur vers. seq.
15. Dominabuntur...
justi... superiores erunt, præstabunt. In matutino : statim post
mortem apparebit, quantum divitibus impiis præstent justi, qui in Deo, non in
rebus vanis confidunt. Auxilium eorum... opes quas auxilio sibi futuras
sperabant. Veterascet in inferno, etiam in eorum sepulcris opes illæ
obsolescent. A gloria eorum ; deleta et obliterata illa quoque gloria
sepulcrali : planius Hier. Figura eorum conteretur, etc, etiam in
sepulcro species eorum evanescet, postquam in illud translati sunt triste
domicilium.
16. Verumtamen
Deus.. Non divitiæ, inquit, sed unus Deus redimet animam meam : impiorum
inanitate despecta, assurgit ad bonos in Deum sperantes, quorum Deus animam ab
inferis redimit, cum a sepulcro assumptos ad vitam æternam transfert. Alioqui
neque qui sperat in Domino plus reliquis haberet, neque præfationi responderet
hujus psalmi doctrina.
(a) Var. : Assimilatus
iumentis. (b) Oves.
167
18. Quoniam cum interierit, non sumet
omnia : neque descendet cum eo gloria ejus.
19. Quia anima ejus in vita ipsius
benedicetur. · confitebitur tibi, cum benefeceris ei.
20. Introibit usque in progenies
patrum suorum, et usque in æternum non videbit lumen.
21. Homo, cum in honore esset, non
intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus
est illis. |
Neque enim moriens tollet omnia ; nec
descendet post eum gloria ejus.
Quia animæ suæ in vita sua
benedicet ; laudabunt te, cum benefeceris (a) tibi.
Intrabit (b) usque ad
generationem patrum suorum ; usque ad finem non videbunt lucem.
Homo cum in honore e^set, non
intellexit ; comparatus est (c) jumentis, et silebitur. |
19. Anima
ejus... divitis impii : in vita ipsius benedicetur ; laudibus
celebrabitur : confitebitur tibi, laudabit te. Jam ad ipsum divitem sermo
convertitur, sensusque est : Ille assiduus ac putidus laudator et adulator tuus
impense te laudabit, non tamen sincere, non veri studio, sed beneficiis illectus
tuis. At Hier. aliter : Animæ suæ in vita sua benedicet ille dives, sibi
blandietur, se beatum prædicabat : addit Hier : Laudabunt te, cum benefeceris
tibi ; tibi plaudent cum tibi beatus videberis, teque unum prædicabunt tot
opibus dignum, quod iis fruaris, tuoque genio indulgeas.
20. Introibit
usque in progenies patrum... ibit ad patres, morietur ; phrasi usitati.
21. Homo,
cum in honore : merito ergo a me dictum vers. 13, atque hic inculcatum,
nescire hominem ibi vera gloria reponenda sit, atque omnino brutis esse
simillimum.
(a) Var. :
Bene fuerit. (b) [Al. intrabunt.] (c) Comparavit se.
PSALMUS
XLIX.
MORALIS ET PROPHETICUS.
Vera
sacrificia Dei laudes esse, et preces puro corde prolatas ; sic Noto Testamento
"viam parat. Vide Psal L, 17, 18, 19 ; Isa., i,
11, etc ; Jerem., vii, 21,
etc. De titulo, atque Asaph. Vide Psal. lxxii.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus Asaph.
Deus deorum Dominus locutus est : et
vocavit terram,
A solis ortu usque ad occasum :
2. ex Sion species decoris ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) Asaph.
Fortis Deus Dominus locutus est, et
vocavit terram ; ab ortu solis usque ad occasum ejus.
De Sion perfecto decore Deus
apparuit. |
2. Ex
Sion species decoris ejus : Hier. De Sion perfecto decore Deus apparuit,
(a) Var. : Canticum.
168
3. Deus manifeste veniet : Deus
noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus exardescet :
et in circuitu ejus tempestas valida.
4. Advocabit clum desursum : et
terram discernere populum suum.
5. Congregate illi sanctos ejus : qui
ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6. Et annuntiabunt cli justitiam
ejus : quoniam Deus judex est.
7. Audi, populus meus, et loquar :
Israel, et testificabor tibi : Deus Deus tuus ego sum.
8. Non in sacrificiis tuis arguam
te : holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9. Non accipiam de domo tua vitulos :
neque de gregibus tuis hircos.
10. Quoniam meæ sunt omnes ferae
silvarum, jumenta in montibus et boves.
11. Cognovi omnia volatilia cli : et
pulchritudo agri mecum est.
12. Si esuriero, non dicam tibi :
meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.
13. Numquid manducabo carnes
taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ? |
Veniet Deus noster, et non tacebit ;
ignis coram eo vorabit, et in circuitu ejus tempestas valida.
Vocabit clum desursum, et terram, ut
judicet populum suum.
Congregate mihi sanctos (a) meos ;
qui feriunt pactum meum in sacrificio.
Et annuntiabunt cli justitiam ejus ;
quia Deus judex est (b). Semper.
Audi, popule meus, et loquar, Israel,
testificabor in te (c) ; Deus Deus tuus ego sum.
Non propter victimas tuas arguam te,
et holocautomata tua coram me sunt. Semper.
Non accipiam de domo tua vitulum (d),
neque de gregibus tuis hircos.
Mea sunt enim omnia animalia
silvarum (e) ; pecudes in montibus millium.
Scio omnes aves montium, et
universitas agri (f) mecum est.
Si esuriero, non dicam tibi ; meus
est enim orbis, et plenitudo ejus.
Numquid comedam carnem taurorum, aut
sanguinem hircorum bibam ? |
cujus
distinctio sequenda. Porro his describitur majestas Dei, ex Sion ubi habitat
explendescentis, et ipsos etiam sacrificantes judicantis.
3. Exardescet : Hier. vorabit.
4. Discernere : Hier. ut
judicet.
5. Illi
sanctos ejus : Hier. mihi sanctos meos, ad sacerdotium consecratos. Qui
ordinant testamentum... Hier. qui feriunt pactum meum, qui ritum
sacrificandi ex fdere meo observant.
8. Non in
sacrificiis : non queror deesse sacrificia, cum semper præsto sint, sed
majus aliquid requiro.
11. Volatilia
cli : Hier. montium. Pulchritudo agri : Hier. universitas agri ; alii : Bestiæ
agrorum penes me sunt ; bestiæ, quæ agrorum ornamenta sunt, meæ sunt.
(a) Var. : [Hebr. misericordes.]
(b) Est ipse. (c) Et contestabor te. (d) [Hebr. taurum.]
(e) Silvæ. (f) Mei.
169
14. Immola Deo sacrificium laudis :
et redde Altissimo vota tua.
15. Et invoca me in die
tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
16. Peccatori autem dixit Deus :
Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os
tuum ?
17. Tu vero odisti disciplinam : et
projecisti sermones meos retrorsum :
18. Si videbas furem, currebas cum
eo : et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19. Os tuum abundavit malitia : et
lingua tua concinnabat dolos.
20. Sedens adversus fratrem tuum
loquebaris : et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
21. Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra
faciem tuam.
22. Intelligite hæc qui obliviscimini
Deum : nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23. Sacrificium laudis honorificabit
me : et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei. |
Immola Deo laudem, et redde Altissimo
vota tua.
Et invoca me in die tribulationis ;
liberabo te, et glorificabis me.
Impio autem dixit Deus : Quid tibi
est cum enarratione præceptorum meorum, ut (a) assumas pactum
meum in ore tuo ?
Qui odisti disciplinam, et projecisti
verba mea post te.
Si videbas furem, consentiebas ei, et
cum adulteris erat (b) pars tua.
Os tuum dimisisti (c) ad
malitiam, et lingua tua concinnavit dolum.
Sedens adversus fratrem tuum
loquebaris, et adversus (d) filium matris tuæ fabricabaris
opprobrium.
Hæc fecisti, et tacui ; existimasti
me futurum similem tui ; arguam te, et proponam te (e) ante
oculos tuos.
Intelligite hoc, qui obliviscimini
Deum ; ne forte capiam (f), et non sit qui liberet.
Qui immolat confessionem, glorificat
me, et qui ordinat viam, ostendam ei salutare Dei. |
14. Sacrificium
laudis : Hier. laudem.
16. Quare
tu enarras... Hier. Quid tibi est cum enarratione, etc. Non est enim speciosa
laus in ore peccatoris. Eccli., xv, 9.
18. Portionem
tuam ponebas : Hebr. pars tua : supple, erat : eorum convictor
assiduus.
20. Sedens : destinato
animo. Adversus fratrem tuum loquebaris : sic : Sederunt principes, et
adversum me loquebantur. Psal. cxviii,
23.
21. Existimasti
inique : inique deest Hebr. Arguam te, et statuam... Hier. proponam
te ante oculos tuos : teipsum exhibebo tibi, ne tibi placeas.
23. Sacrificium
laudis : Hebr. sacrificans laudem. Et illic iter : Hier. et qui
ordinat viam, ostendam illi salutare Dei, ponenti viam. Heb. recta via
gradiente, ostendam salutem veram.
(a) Var. : Et
ut. (b) Deest erat. (c) Dimisisti. (d) In. (e)
Deest te. (f) Rapiam.
170
PSALMUS L.
DEPRECATORIUS.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
2. Cum venit ad
eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. II Reg. xii.
3. Miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum
tuarum, dele iniquitatem meam.
4. Amplius lava me ab iniquitate
mea : et a peccato meo munda me.
5. Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco : et peccatum meum contra me est semper.
6. Tibi soli peccavi, et malum coram
te feci : ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
7. Ecce enim in iniquitatibus
conceptus sum : et in peccatis concepit me mater mea.
8. Ecce enim veritatem dilexisti : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Canticum
David ; quando venit (a) ad eum Nathan propheta, quando ingressus
est ad Bethsabee.
Miserere mei, Deus, secundum
misericordiam tuam.
Juxta multitudinem miserationum
tuarum, dele iniquitates meas.
Multum lava me ab iniquitate mea, et
a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitates meas (b) ego
cognovi, et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te (c) feci :
ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaberis (d).
Ecce in iniquitate conceptus sum : et
in peccato peperit me mater mea.
Ecce enim veritatem diligis, |
6. Tibi
soli : Hebr. tibi, tibi soli, nam cæteros, homines scilicet, celavi
peccatum meum : præterea te unum metuebam, regia potestate fretus, Chrys Ambr. Cum
judicaris : Hebr. in judicando te, cum judicas : cum occulta mea
flagitia, adulteria scilicet, quæ foeda et occulta cæde tegere me posse
sperabam, educis in lucem, eaque puniens, ostendis nihil te latere. Sed et cum
judicaris ab hominibus, vincis ostendens te scelerum ultorem, cum minimo
arbitrantur. Quæ omnia Davidi declaravit Deus per Prophetam, dicens : Tu
enim. fecisti abscondito ; ego autem faciam in conspectu omnis Israel, et in
conspectu solis, II Reg., xii,
12.
7. Ecce
enim in iniquitatibus : numquid David de adulterio natus erat ? de Jesse
viro justo natus erat et conjuge ipsius. Quid ergo se dicit in iniquitate
conceptum, nisi quia suscepit personam generis humani, et attendit omnium
vincula ; propaginem mortis, originem iniquitatis advertit ? August. hic. Hæc
autem sanctus David commemorat, non ad se excusandum, sed ad deprimendum
potius : neque enim mirum a corrupto semine hæc mala emanasse.
8. Ecce
enim veritatem dilexisti : enim deest hic et supra vers. 7. Veritatem
diligis peccata confitentis. Incerta et occulta sapientiæ tuæ. Propter
prophetiæ
(a) Var. : Cum
venisset. (b) Errores meos. (c) [Hebr. in oculis tuis.]
(d) Iudicaveris [Hebr. judicatus fueris.]
171
incerta et occulta sapientiæ tuæ
manifestasti mihi.
9. Asperges me hyssopo, et mundabor :
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10. Auditui meo dabis gaudium et
lætitiam : et exultabunt ossa humiliata.
11. Averte faciem tuam a peccatis
meis : et omnes iniquitates meas dele.
12. Cor mundum crea in me, Deus : et
spiritum rectum innova in visceribus meis.
13. Ne projicias me a facie tua : et
Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14. Redde mihi lætitiam salutaris
tui : et spiritu principali confirma me.
13. Docebo iniquos vias tuas, et
impii ad te convertentur.
16. Libera me de sanguinibus, Deus,
Deus salutis meæ, et exultabit lingua mea justitiam tuam. |
absconditum et arcanum sapientiæ tuæ
manifestasti (a) mihi.
Asperges (b) me hyssopo et
mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditum mihi facies gaudium et
lætitiam : et exultent ossa quæ confregisti.
Absconde faciem tuam a peccatis
meis : et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea mihi, Deus : et
spiritum stabilem renova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua, et
Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam Jesu (c) tui,
et spiritu potenti confirma me.
Docebo iniquos vias tuas, et
peccatores ad te convertentur (d).
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus
salutis meæ ; laudabit lingua mea justitiam tuam. |
donum,
ostendisti mihi vias tuas arcanas, eventus varios et incertos, certa tamen
providentia gubernatus ; Christum ipsum, ejusque mysteria, ut patet in Psalmis
passim.
9. Hyssopo : ut
leprosum reducendum ad hominum ctus, Levit., xiv,
6, vel quemlibet immundum aqua lustrali aspergendum, Numer., xix,
18.
10. Auditui
meo... Hier. Auditum mihi facies gaudium... per verbum absolutionis
pronuntiatum Davidi a Propheta, nobis per sacerdotale ministerium.
12. Spiritum
rectum innova... nempe aversus a lege, rectitudinem omiserat quam reddi
petit.
13. Spiritum
sanctum tuum ne auferas d me. An ergo peccator habebat Spiritum sanctum ?
non enim dicit : Da mihi ; sed : Ne auferas à me : nempe quod cum
quisque sibi irascitur et sibi displicet, sine dono Spiritus sancti non est, quamvis
veniam deprecetur. August. hic, n. 16.
14. Spiritu
principali : Hier. potenti ; Hebr. spontaneo. Nedibah, quod
voluntarie, Psal. liii, 8. Nota hic spiritum rectum, qui est vera
justitia ; Spiritum sanctum, quo justitia in homine jam ad se redeunte
inchoatur ; spiritum principalem, quo accepta venia jam securus ac firmus, non
modo in justitia perseverat, sed etiam cæteros docet, ut sequentia demonstrant.
August. hic.
16. De
sanguinibus : plurali numero ; a reatu multiplicis cædis, nec tantum Uriæ,
verum etiam commilitonum ejus, qui ut ipse caderet, ad iniquum certamen, atque
ad necem certam, missi sunt, II Reg., xi,
15, 20, 21. A tantarum ergo cæ-
(a) Var. : [Hebr. Sapientiam
manifestabimus.] (b) Purificabis. (c) Salutaris. (d) Revertentur.
172
17. Domine, labia mea aperies, et os
meum annuntiabit laudem tuam.
18. Quoniam si voluisses sacrificium,
dedissem utique : holocaustis non delectaberis.
19. Sacrificium Deo spiritus
contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20. Benigne fac, Domine, in bona
voluntate tua Sion : ut ædificentur muri Jerusalem.
21. Tunc acceptabis sacrificium
justitiæ, oblationes, et holocausta : tunc imponent super altare tuum
vitulos. |
Domine, labia mea aperies, et os meum
annuntiabit laudem tuam.
Non enim vis ut victimam feriam (a) ;
nec holocaustum tibi placet.
Sacrificium (6) Dei spiritus
contribulatus (ή ; cor contritum et humiliatum, Deus, non
despicies.
Benigne fac [d) in voluntate
tua Sion, et ædificentur muri Jerusalem.
Tunc suscipies sacrificium justitiæ,
oblationes, et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos (e). |
dium, quæ,
continuo velut clamore, Davidis sanguinem reposcebant, reatu et horrore liberari
petit. Exultabit : Hier. laudabit lingua mea.
18. Quoniam
si voluisses... Hier. non enim vis, etc, non id hunc a me peccatore
requiris : qua voce sanctus David significat vetera sacrificia per se non esse
Deo placita, ac tandem obliteranda.
19. Contritum
et humiliatum, Hebr. confractum et contritum.
20. Benigne
fac.....benefac Sioni, et muros Jerusalem ædifica : metuit ne suo
celere
civitas ab ipso aucta et partim condita, pereat.
(a) Var. : Feram.
(b) Sacrificia. (c) Contritus. (d) Bene fac [Al.
Add. Domine.] (e) Tauros.
PSALMUS LI.
INCREPATOR IUS.
In persona
Doeg, iniquos dolis suis superbientes increpat, et suo exemplo confundit.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
intellectus David.
2. Cum venit Doeg
Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech (1 Reg., xxii,
9).
3. Quid gloriaris in malitia, qui
potens es in iniquitate ? |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, eruditio
David ; cum venit Doeg Idumæus, et annuntiavit Saul, et dixit (a) ei :
Venit David in domum Achimelech (b).
Quid gloriaris in malitia potens ?
misericordia Dei tota (c) die. |
2. Doeg
Idumæus : in aula Saulis vir primarius, potentissimus quippe pastorum, I Reg., xxi,
7. atque inter servos ejus primus, ibid., xxii,
9. Quo indice cum accepisset Saul egregie exceptum esse Davidem ab Achimelech
sacerdote, ipsum, atque universam ejus familiam interfici jussit. Quod facinus
cum satellites horruissent, Doeg Idumæus eorum supplevit vicem. Itaque octoginta
quinque
(a) Var. : Dicens.
(b) Ahimelech. (c) Tota est
173
4. Tota die injustitiam cogitavit
lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum.
5. Dilexisti malitiam super
benignitatem : iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6. Dilexisti omnia verba
præcipitationis, lingua dolosa.
7. Propterea Deus destruet te in
finem : evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam
de terra viventium.
8. Videbunt justi, et timebunt, et
super eum ridebunt, et dicent :
9. Ecce homo, qui non posuit Deum
adjutorem suum :
Sed speravit in multitudine
divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
10. Ego autem sicut oliva fructifera
in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum
sæculi.
11. Confitebor tibi in sæculum, quia
fecisti : et expectabo nomen |
Insidias cogitavit (a) lingua
tua ; quasi novacula acuta faciens dolum.
Dilexisti malum magis quam bonum ;
mendacium magis quam loqui justitiam. Semper.
Dilexisti omnia verba ad devorandum
linguam dolosam (b).
Sed Deus destruet te, in sempiternum
terrebit te, et evellet (c) de tabernaculo, et eradicabit te de
terra viventium. Semper.
Videbunt justi et timebunt, et super
eum ridebunt.
Ecce vir qui non (d) posuit
Deum fortitudinem suam ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum ;
confortatus est in insidiis suis.
Ego autem sicut oliva virens in domo
Dei ; speravi in misericordia Dei in sæculum sempiternum.
Confitebor tibi in sæculum, quoniam
fecisti, et expectabo |
sacerdotes
cæsi ; Nobe eorum urbs excisa, universis civibus interfectis. Ibid., vers.
17, 18, 19.
3. Quid
gloriaris.... sensus planus ; sic autem est in Hebr. Quid gloriaris, 6 tu
qui es potens ? Hier. misericordia Dei tota die, non tecum, sed cum
sanctis est ; et ita Chald.
i. Sicut
novacula acuta.... quæ
cum tangere leniter et tantum radere videretur, alte infigitur, ac velut
blandiendi specie vulnerat : ita Doeg eum Achimelech in tabernaculo Domini
amicitiæ pietatisque specie versatus, foedo indicio viros optimos prodidit, I Reg., xxi,
7 ; xxii, 9.
6. Præcipitationis : Septuaginta : absorptionis,
demersionis : καταποντιηΛοϋ : Hier. : ad devorandum. Cujus quippe
consiliis manuque, tot egregii viri, tantaque urbs perierit. Lingua dolosa : Hebr.
d lingua dolosa ! Hier.linguam dolosam. Septuaginta supp. dilexisti.
7. In
finem : in sempiternum. Evellet te... comparatione ducta ab arbore
excisa : et nota vim verborum : Emigrabit te : amovebit, abradet, Heb. delebit,
excidet, ne trunco quidem relicto, denique eradicabit.
8. Et
dicent : deest Hebr. sed subintelligendum.
9. Divitiarum
suarum : erat enim Doeg locupletissimus : vid. argum. In vanitate sua : Hebr. pravitate.
10. Ego
autem sicut oliva : non ut Doeg arbor excisa, sed fructifera, Hier. virens.
(a) Var. : Cogitat.
(b)..., lingua dolosa. (c) Te. (d) Deest non.
174
tuum, quoniam bonum est in conspectu
sanctorum tuorum. |
nomen tuum, quoniam bonum in
conspectu sanctorum (a) tuorum. |
(a) Var, : [Hebr, Misericordiam.]
PSALMUS LII.
MORALIS,
Vide Psal.
xiii, cui hic simillimus, nonnullis additis quibus David cæsum Rabsacis
exercitum et Jerusalem obsidione liberatam præcinere videatur. Theodor. Vide vers.
6 et 7. Nec mirum hæc praedixisse Davidem, quæ propter ipsum futura essent : Protegam enim urbem
hanc, dicit Dominus, propter... David servum meum. IV Reg., xix,
34.
VERSIO VULGATA.
In finem pro, 1.
Pro Maeleth intelligentiæ David.
Dixit insipiens in corde suo : Non
est Deus.
2. Corrupti sunt, et abominabiles
facti funt in iniquitatibus : non est qui faciat bonum.
3. Meus de clo prospexit super
filios hominum : ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4. Omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5. Nonne scient omnes qui operantur
iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
6. Deum non invocaverunt : illic
trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum
qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, per
chorum eruditio David.
Dixit stultus in corde suo : Non est
Deus.
Corrupti sunt et abominabiles facti
sunt (a) iniquitate : non est qui faciat bonum.
Deus de clo prospexit super filios
hominum : ut videret si esset (b) intelligens, requirens Deum.
Omnes aversi sunt, pariter
adhæserunt ; non est qui faciat bonum : non est usque ad unum.
Numquid non cognoverunt qui operantur
iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis ?
Deum non invocaverunt. Ibi timuerunt
timore, ubi non est (c) timor.
Quoniam Deus dispersit ossa
circumdantium te ; confunderis, quia Deus projecit eos. |
1. Pro
Mæleth : Hier. per chorum, ita Theodot. et Symm. ex Theodor. Dixit
insipiens.... Non est Deus. Sic ille Rabsaces : « Nec conturbet vos
Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos.... Ubi est deus Emath et Arphad ?·..
Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea,
ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ? » Isa., xxxvi,
18, 19, 20.
6. Eorum
qui hominibus placent : sensus planus : cum Deo, non hominibus
(a) Var. :
In. (b) Est. (c) Erat.
175
7. Quis dabit ex Sion salutare
Israel ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob,
et lætabitur Israel. |
Quis dabit ex Sion salutare Israel ?
cum reduxerit Deus captivitatem populi sui, exultabit Jacob, lætabitur
Israel. |
placere nos
opporteat. Sed aliter Hier. : Ossa circumdantium te : castra natantium
circa te : Aqu. et Symni ex Theodor. Est autem pronomen te femininum in
Hebr. unde ad Sion vel Jerusalem referendum. Confusi iunt : Hier.confunderis verbum
masculinum jam ad hostem sermone converso. Alii ex Hebr. : Pudore
affecisti : supp. hostes tuos, ô Israel ! de quo vers. seq. Quæ quidem
egregie conveniunt Rabsacis excidio, et Jerusalem ab obsidione liberatæ.
7. Quis
dabit ex Sion.... quis dabit ut ex Sion salus universi Israelis incipiat, et
inde annuntietur per omnes urbes ? Supple : Deus hoc dabit : et ita contigit,
IV Reg., xix ; Isa., xxxvii.
PSALMUS
LIII.
MORALIS.
Deus suorum
custos et vindex.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. in
carminibus intellectus David.
2. Cum venissent
Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
(I Regi., xxiii, 19,
et xxvi, 1).
3. Deus, in nomine tuo salvum me
fac : et in virtute tua judica me.
4. Deus, exaudi orationem meam : ■
auribus percipe verba oris mei.
5. Quoniam alieni insurrexerunt
adversum me, et fortes quæsierunt animam meam : et non proposuerunt Deum
ante conspectum suum..
6. Ecce enim Deus adjuvat me, et
Dominus susceptor est animæ meæ.
7. Averte mala inimicis meis : et in
veritate tua disperde illos. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori in
Psalmis, eruditio David ; quando venerunt Ziphæi, et dixerunt Saul :
Nonne David absconditus est apud nos ?
Deus, in nomine tuo salva me, et in
fortitudine tua, ulciscere me.
Deus, exaudi orationem meam ; auribus
percipe verba oris mei.
Quia alieni insurrexerunt adversum
me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt (a) Deum
in conspectu
SUO. SEMPER.
Ecce Deus auxiliabitur (b) mihi ;
Dominus sustentans animam meam.
Redde (c) malum insidiatoribus (d) meis ;
in veritate tua disperde eos. |
5. Alieni : id
est hostes. Chald. legit, superbi : Zedim pro Zarim, apice
immutato.
7. Averte
mala : Hier. redde malum.
(a) Var. : Posuerunt.
(b) Auxiliator. (c) [Al. redde.] (d) [Hebr. decantatoribus.]
176
8. Voluntarie sacrificabo tibi : et
confitebor nomini tuo, Domine : quoniam bonum est.
9. Quoniam ex omni tribulatione
eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. |
Voluntario sacrificabo tibi ; confitebor
nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (a).
Quoniam ex omni tribulatione
liberavit me, et inimicos meos vidit oculus meus. |
(a) Var. : Deest est.
PSALMUS LIV.
DEPRECATORIUS.
David
fugiens Absalom et Achitophel : II Reg., xv.
Vide Psal. iii, lxix, lxx.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, in carminibus
intellectus
David.
2. Exaudi, Deus, orationem meam, et
ne despexeris deprecationem meam : 3. Intende mihi, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione
mea, et conturbatus sum 4. a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me
iniquitates : et in ira molesti erant mihi.
5. Cor meum conturbatum est in me :
et formido mortis cecidit super me.
6. Timor et tremor venerunt super
me : et contexerunt me tenebræ.
7. Et dixi : Quis dabit mihi pennas
sicut columbæ, et volabo, et requiescam. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori in Psalmis, eruditio David.
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne
despicias deprecationem meam.
Attende mihi, et exaudi me.
Humiliatus sum in meditatione mea, et
conturbatus a voce inimici, a facie persequentis impii.
Quoniam projecerunt super me
iniquitatem, et in furore adversabantur mihi.
Cor meum doluit in vitalibus meis, et
terrores mortis ceciderunt super me.
Timor et tremor venit super me, et
operuit me caligo.
Et dixi : Quis dabit mihi pennas
columbæ, ut volem et requiescam ? |
3. Contristatus
sum... Hier. humiliatus sum in meditatione mea, tot adversis
vexatus, ac
velut abjecta spe.
4. A
tribulatione peccatoris : Hier. a facie persequentis impii, scilicet
Achitophel. Declinaverunt... Hier. projecerunt super me, id est,
mihi iniquitatem obiciunt, vel comminiscuntur in me consilium iniquum.
7. Quis
dabit mihi pennas sicut columbæ ?... sic enim David ad suos : Surgite,
fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne
forte veniens occupet nos, II Reg., xv,
14.
177
8. Ecce elongavi fugiens : et mansi
in solitudine.
9. Expectabam eum, qui salvum me
fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10. Præcipita, Domine, divide linguas
eorum : quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
11. Die ac nocte circumdabit eam
super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, 12. et injustitia.
Et non defecit de plateis ejus usura,
et dolus.
13. Quoniam si inimicus meus
maledixisset mihi, sustinuissem utique.
Et si is, qui oderat me, super me
magna locutus fuisset : abscondissem me forsitan ab eo.
14. Tu vero homo unanimis : dux meus,
et notus meus :
15. Qui simul mecum dulces ea- |
Ut procul abeam, et commorer in
deserto. Semper.
Festinabo (« ) ut salver a spiritu
tempestatis et turbinis.
Præcipua, Domine, divide linguas
eorum : quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
Die et nocte circumeuntes muros
ejus ; scelus et dolor in medio ejus.
Insidiæ in vitalibus ejus, et non
recedit de plateis ejus damnum et fraudulentia.
Non enim inimicus exprobravit mihi ut
sustineam ; neque is qui (b) oderat, super me magnificatus est,
ut abscondar ab eo.
Sed tu homo unanimis meus, dux meus,
et notus meus. Qui simul habuimus dulce se- |
8. Elongavi : Hier. procul
abeam. In solitudine, quo David fugiebat, ibid. vers. 23, 28.
9. Expectabam
eum.... Deum qui mihi erexit animum ; aliter Hier. festinabo ut salver, ut
supra vers. 7. A pusillanimitate spiritus.... a spiritu, id est, vento
tempestatis et turbinis. Idem Hier.
10. Præcipita : demerge
in profundum ; παταπο'ντισον. Divide linguas : sint eorum varia consilia.
Allusio ad Babel : convenit quod ait ipse David, II Reg., xv, 31. Infatua,
quæso, Domine, consilium Achitophel. Contradictionem :jam enim video illos
inter se divisos, scissaque studia inter Chusai et Achitophel ; ab hoc tandem
discessum, unde partibus pernicies, II Reg., xvii. In civitate : in
Hebron perfida civitate, quo Absalom suos vocaverat, ubi regnabat, IIReg., xv,
9, 11.
11. Die
ac nocte circumdabit eam.... Hier. circumeuntes muros ejus. supp.
inimici mei : custodiæ et vigiliæ circum : urbem obeunt milites : hic sensus
clauditur. Iniquitas et labor.... Hier. scelus et dolor in medio
ejus. Labor autem sive dolor sceleris comes.
12. Et
injustitia : addit Hebr. in medio ejus, ut supra. Usura et
dolus : vicinæ res : non defecit de plateis ejus : negotiosissima
civitas, sed pessimis dedita negotiis ; ubi tanta undique concursatio, sed
avaritiæ fraudisque causa. Vide autem inter mores perditæ atque impiæ civitatis
usuram diserte notatam. Summa hæc ·. non Dei, non hominum, non legum, non
fraternæ charitatis respectus ullus.
14. Homo
unanimis : tu Achitopel, olim amicissimus. Dux meus : præceptor qui
docuisti me ; ita. Chald. cujus consiliis agebam omnia.
15. Mecum
dulces capiebas cibos : en familiaritas et convictus : at Hier. simul
(a) Var. :
Festina. (b) Qui me.
178
piebas cibos : in domo Dei
ambulavimus cum consensu.
16. Veniat mors super illos : et
descendant in infernum viventes :
Quoniam nequitiæ in habitacula eorum
in medio eorum.
17. Ego autem ad Deum clamavi : et
Dominus salvabit me.
18. Vespere, et mane, et meridie
narrabo et annuntiabo : et exaudiet vocem meam.
19. Redimet in pace animam meam ab
bis qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
20. Exaudiet Deus, et humiliabit
illos, qui est ante sæcula.
Non enim est illis commutatio, et non
timuerunt Deum. 21. Extendit manum suam in retribuendo.
Contaminaverunt testamentum ejus, 22.
divisi sunt ab ira. vultus ejus : et appropinquavit cor illius.
Molliti sunt sermones ejus super
oleum : et ipsi sunt jacula. |
cretum, in domo Dei ambulavimus in (a) terrore.
Veniat mors super eos, descendant in
infernum viventes ; quoniam (b) nequitiæ in congregatione eorum,
et (c) in medio eorum.
Ego ad Dominum (d) clamabo, et
Dominus salvabit me.
Vespere, et mane, et meridie loquar,
et resonabo, et exaudiet vocem meam.
Redimet (e) in pace animam
meam, ab appropinquantibus mihi ; multi enim fuerunt adversum me.
Exaudiet (f) Deus, et
humiliabit eos, qui judex est ab initio. Semper.
Non enim mutantur, neque timent Deum.
Extendit manum suam (g) ad
pacifica (h) ; contaminabit pactum suum.
Nitidius butyro os ejus : pugnat
autem cor illius ; molliores sermones ejus (i) oleo, cum sint
lanceæ. |
habuimus
dulce secretum ; cui
arcana omnia committebam, tanta fiducia ac familiaritas inerat. In domo
Dei... cum consensu : Hebr. in strepitu, tumultu, festinatione, magna
populi frequentia ; rerum humanarum ac divinarum internos summa societas.
19. Ab
his qui appropinquant mihi : ab amicis olim, sed nunc perfidis ; at Hebr. ab
impugnantibus. Quoniam inter multos : inter cæteros familiares a meo latere
non discedebant ; at Hebr. plures mecum erant quam cum illis ;Deo
protegente et angelis circumstantibus, atque invisibili exercitu, qualem
ministro suo trepido ac desperanti ostendit Elisæus, IV Reg-, vi,
16, 17.
20. Non
enim est illis commutatio : Hier. non mutantur ; male agere
perseverant, neque ullus rationi locus.
21. Extendit
manum suam in retribuendo : Deus vindex, scilicet ; at Hier. Extendit
manum suam ad pacifica, impius, pacis et amicitiæ simulator ; clarius, ad
pacificos : consociatis dexteris cum iis quibuscum pacem colebat, ut me communi
opera male perderent. Contaminaverunt testamentum ejus : Hier. contaminabit
pactum suum, id est, fidem, quam mihi dederat, fregit.
22. Divisi
sunt ab ira : leniora butyro verba oris ejus, et bellum cor ejus ; molliores
sermones ejus oleo ; Hebr. et ipsi, stricti gladii ; consonat Hier.
(a) Var. : Cum.
(b) Quia. (c) Deest et. (d) Deum. (e) Redemit.
(f) Audivit. (g) Manus suas. (h) Add. sua. (i) Ab.
179
23. Jacta super Dominum curam tuam,
et ipse te enutriet : non dabit in æternum fluctuationem justo.
24. Tu vero, Deus, deduces eos in
puteum interitus.
Viri sanguinum, et dolosi non
dimidiabunt dies suos : ego autem sperabo in te, Domine. |
Projice super Dominum charitatem
tuam, et ipse enutriet te ; non dabit in æternum fluctuationem justo.
Tu autem, Deus, deduces eos in puteum
interitus ; viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Ego
autem fiduciam habeo tui. |
24. Non
dimidiabunt dies suos : non pervenient ad medium justæ ætatis.
PSALMUS LV.
DEPRECATORIUS.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Pro
populo, qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem,
cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. I Reg., xxi,
10.
2. Miserere mei, Deus, quoniam
conculcavit me homo ; tota die impugnans tribulavit me.
3. Conculcaverunt me inimici mei tota
die ; quoniam multi bellantes adversum me.
4. Ab altitudine diei timebo ; ego
vero in te sperabo.
5. In Deo laudabo sermones meos, in
Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro
columba muta, eo quod procul abierit David humilis et simplex, quando
tenuerunt eum Allophyli(a) in Geth.
Miserere mei, Deus, quoniam
conculcavit me homo : tota die pugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me insidiatores (a) mei
tota die : multi enim qui pugnant contra me altissime.
Quacumque die territus fuero : ego in
te confidam.
In Deo laudabo verbum ejus, in Deo
speravi : non timebo quid faciat caro mihi. |
1. Pro
populo, qui a sanctis (a sanctuario) longe factus est : quod forte
accommodatus fuerit Psalmus populo inter gentes exuti tempore captivitatis ; at
Hier. pro columba muta ; quod initium notæ cantilenæ. In tituli
inscriptionem : ad rei memoriam : hæc autem verba habet Hebr. hic et in
quatuor Psalmis sequentibus : qua de re vide titulum Psalmi xv. Allophyli
in Geth : Philisthæi sub rege Achis, I Reg., xxi,
10. Vide titulum Psalmi xxxiii de eodem argumento conscripti.
2. Conculcavit
me homo : Saul scilicet.
3. 4. Multi
bellantes... ab altitudine : Hier. altissime. Tanquam ab excelso loco
me oppugnant ; hæc ad tertium vers. pertinent. Ad quartum vero, quacumque die
timebo ; Hier. in te sperabo : neque eo secius confidam tibi tot inter
errores.
5. In Deo
laudabo sermones meos : sensus obvius : in sermonibus meis id unum laudabo,
quod ad Deum referantur ; at planius Hier. In Deo laudabo verbum ejus, Deum
laudabo propter verbum suum.
(a) Var. :
Palæstini. (b) [Hebr. decantatores.]
180
6. Tota die verba mea execrabantur ;
adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
7. Inhabitabunt et abscondent ; ipsi
calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam, 8.
pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
Deus, 9. vitam meam annuntiavi tibi :
posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.
Sicut et in promissione tua. : 10.
Tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te ; ecce
cognovi quoniam Deus meus es.
11. In Deo laudabo verbum, in Domino
laudabo sermonem : in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi homo.
12. In me sunt, Deus, vota tua, quæ
reddam laudationes tibi.
13. Quoniam eripuisti animam meam de
morte, et pedes meos de lapsu : ut placeam coram Deo in lumine
viventium. |
Tota. die sermonibus me affligebant :
contra me omnes cogitationes eorum in malum.
Congregabuntur abscondite, plantas
meas (a) observabunt : exspectantes animam meam.
Quia nullus est salvus in eis ; in
furore populos detrahet (b) Deus.
Secretiora mea (c) numerasti :
pone lacrymam meam in conspectu tuo ; sed non in narratione tua.
Tunc convertentur inimici mei
retrorsum, in quacumque die invocavero : hoc scio quia Deus meus es.
In Deo laudabo verbum : in Domino
prædicabo (d) sermonem.
In Deo speravi : non timebo quid
faciat homo mihi.
In me sunt, Deus, vota tua : reddam
gratiarum actiones tibi.
Quia eripuisti (e) animam meam
de morte, et pedes meos de lapsu : ut ambulem coram Deo in lumine
viventium. |
6. Verba
mea execrabantur : Hier. sermonibus me affligebant.
7. Inhabitabunt
et abscondent : Hier. congregabuntur abscondite. Calcaneum meum
observabunt. · insidiose agent serpentis instar, de quo scriptum est : Et
tu insidiaberis calcaneo ejus, Genes., in, IB. Sicut sustinuerunt :Hier. expectantes
animam meam, vitæ meæ insidiantes.
8. Pro
nihilo salvos facies. · Hier. quia nullus est salvus in eis, nulla
eis ab ira tua salus. Populos confringes : populos dejicies, ô Deus ;
vox Deus, ad vers. 8 revocanda, Hier.
9. Vitam
meam annuntiavi tibi : Hebr. fugam meam numerasti. Nosti quoties ad
fugam adactus sum. Posuisti lacrymas meas... ingentis solatii est quod
flentem respiciat : neque id tantum, sed addendum istud, sicut et in
promissione tua. Nonne et in libro tuo ? Hebr. supple, Posuisti lacrymas
meas, quod est non tantum considerantis, sed etiam studiose numerantis, et sæpe
reminiscentis, ne usquam excidant animo.
12. In me
sunt, Deus, vota tua : vota tibi nuncupavi. Quæ, abundat. Reddam
laudationes : Hier. gratiarum actiones, vota nuncupata reddam.
(a) Var. :
Ipsi [Hebr. calcaneos meos.] (b) Detrahe, Deus. (c) [Hebr. motum
meum.] (d) Laudabo. (e) Liberasti.
181
PSALMUS LVI.
DEPRECATORIUS.
Deus, omni
ope destituto, certus e clo auxiliator.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Ne
disperdas David in tituli inscriptionem, eum fugeret a facie Saul in
speluncam. II Reg., xxii,
1, et xxiv, 4.
2. Miserere mei, Deus, miserere mei :
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra, alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas.
3. Clamabo ad Deum altissimum, Deum
qui benefecit mihi.
4. Misit de clo, et liberavit me :
dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam, et
veritatem suam, 5. et eripuit animam meam de medio catulorum leonum :
dormivi conturbatus.
Filii hominum, dentes eorum arma et
sagittæ : et lingua eorum gladius acutus.
C. Exaltare super clos, Deus, et in
omnem terram gloria tua.
7. Laqueum paraverunt pedibus meis :
et incurvaverunt animam meam. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, ut non
disperdas David humilem et simplicem, quando fugit a facie Saul in
speluncam.
Miserere mei, Deus, miserere mei :
quoniam in te speravit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeant insidiæ.
Invocabo Deum altissimum, Deum
ultorem meum.
Mittet de clo et salvabit me :
exprobrabit conculcantibus me. Semper.
Mittet Deus misericordiam suam, et
veritatem suam.
Anima mea in medio leonum dormivit
ferocientium.
Filii hominum, dentes eorum lanceæ et
sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Exaltare super clos, Deus : in omni
terra gloria tua.
Rete paraverunt gressibus meis, ad
incurvandam animam meam (a) : |
i. Ne
disperdas : me
scilicet. Titulus frequens, quo admonemur Psalmum pertinere ad amoliendam iram
Dei.
2. Transeat
iniquitas : Hier. insidiæ.
3. Deum
qui benefecit mihi : Hier. ultorem meum.
4. Misit
de clo... misericordiam... ut est in "sequentibus, ad me liberandum :
alibi : misit e clo auxiliatricem manum, Psal. xvii, 17.
5. Animam
meam... dormivi conturbatus. Quæ enim requies agenti inter leones ? At
Hier. Anima mea in medio leonum dormivit ferocientium ; tanta ex fiducia
in Deum securitas inerat. Arma : Hebr. lancea.
7. Et
incurvaverunt... Hier. ad incurvandam, ad prosternendum me.
(a) Var. : [Hebr. incurvata
est anima mea].
182
Foderunt ante faciem meam foveam : et
inciderunt in eam.
8. Paratum cor meum, Deus, paratum
cor meum : cantabo, et psalmum dicam.
9. Exurge, gloria mea ; exurge,
psalterium et cithara : exurgam diluculo.
10. Confitebor tibi in populis,
Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus.
11. Quoniam magnificata est usque ad
clos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
12. Exaltare super clos, Deus : et
super omnem terram gloria tua. |
Foderunt ante me foveam ; ceciderunt
in medium (a) ejus. Semper.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor
meum ; cantabo, et psallam.
Surge, gloria mea, surge, psalterium
et cithara ; surgam (b) mane.
Confitebor tibi in populis, Domine :
cantabo (c) tibi in gentibus.
Quia magna usque ad clos
misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super clos, Deus : in omni
terra gloria tua. |
8. Paratum
cor meum : vide initium Psal. cvii.
9. Gloria
mea : lingua, ut sæpe alias : vide Psal, xv, 9 ; Act., ii, 26.
(a) Var. : Medio.
(4) Expergiscere bis et expergiscar. (c) Psallam.
PSALMUS
LVII.
MORALIS, INCREPATOR IUS.
In
assentores Saulis.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Ne
disperdas David in tituli inscriptionem.
2. Si vere utique justitiam
loquimini : recta judicate, filii hominum.
3. Etenim in corde iniquitates
operamini : in terra injustitias manus vestræ concinnant. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, ut non
disperdas David humilem et simplicem.
Si vere utique justitiam loquimini :
recta judicate, filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini
in terra : iniquitates manus vestræ appendunt (a). |
2. Si
vere... Sensus Vulgatæ planus, quem sequitur Hier. Invehitur autem
gravissime in eos, qui de justitia multa et præclara locuti, eam contemnunt in
judiciis ; at Hebr. eodem fere sensu, sed vehementius : Num vero, ô
congregatio, justitiam loquimini ? num recta judicatis, filii hominum !
Cum enim videat vix ullum esse justitiæ in tota civitate locum, non singulares
homines, sed universam congregationem appellat ; quasi diceret : Cur vobis
justitia in ore est 1 cur inane tantum nomen ejus ?
3. In
corde... non tantum cogitatis iniqua, sed opere completis.
(a) Var. :
Manuum vestrarum appendite.
183
4. Alienati sunt peccatores a vulva,
erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
5. Furor illis secundum similitudinem
serpentis : sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
6. Quæ non exaudiet vocem
incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7. Deus conteret dentes eorum in ore
ipsorum : molas leonum confringet Dominus.
8. Ad nihilum devenient tanquam aqua
decurrens : intendit arcum suum donec infirmentur.
9. Sicut cera, quæ fluit,
auferentur : supercecidit ignis : et non viderunt solem.
10. Priusquam intelligerent spinæ
vestræ rhamnum : sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
11. Lætabitur justus cum viderit
vindictam : manus suas lavabit in sanguine peccatoris. |
Alienati sunt peccatores a vulva :
erraverunt ab utero loquentes mendacium.
Furor eorum sicut furor (a) serpentis ;
sicut reguli surdi obturantis aurem suam.
Ut non audiat vocem murmurantium, ·
nec incantatoris incantationes callidas.
Deus, excute dentes eorum ex ore
eorum : molares leonum confringe, Domine.
Dissolvantur quasi aquæ quæ
defluunt : intendit arcum suum (b) donec conterantur.
Quasi vermis tabefactus pertranseant (c) quasi
abortivum mulieris quod non vidit (d) solem.
Antequam crescant spinæ vestræ in
rhamnum : quasi viventes, quasi in ira tempestas rapiet eos.
Lætabitur justus cum viderit
ultionem : pedes suos lavabit in sanguine impii. |
4. Alienati
sunt peccatores a vulva : ab ipsa nativitate errant, pessimis exemplis et
præceptis instituti.
5. Furor : alii,
venenum. Secundum similitudinem serpentis : Hebr. veneni serpentis, venenata
lingua, venenatus ipse halitus ipsum aerem inficit ; corrupta omnia.
6. Quæ
non exaudiet : Hier. ut non audiat, etc. Comparatio ducta ex vulgari
opinione. Ne audire quidem volunt quod eos possit a scelere revocare. Incantantis
sapienter : ex artis occultis, id enim est sapienter, secundum Hebræos.
7. Conteret : Hier. excute.
Molas leonum : dentes molares, vim hominum crudelium.
8. intendit
arcum suum : Deus scilicet.
9. Sicut
cera... Hier. quasi vermis tabefactus, etc. Supercecidit... Hier. quasi
abortivum mulieris, etc. In Vulgata autem, ignis intelligendus, ira Dei qua
impii consumantur.
10. Priusquam
intelligerent : antequam crescant, etc. Totus versus ex Hier. Priusquam
malitia vestra mihi noceat, tunc cum vigere incipit, dissipabitur.
11. Manus
suas lavabit : tinget : in sanguine peccatoris : ulciscendo eum :
Hier. pedes suos, procuratis hostium cadaveribus, in suo sanguine
volutatis : tanta erit ultio. Totum autem hoc idem est, ac si diceret :
Lætabitur impiorum interitu. Sic Psal. lxvii,
24 : Ut intingatur pes tuus in sanguine : quod ait non illudens
peccatori, sed divinæ providentiæ cernens effectus, Theodor.
(a) Var. : Sicut
similitudo furoris. (b) Intendet [Hebr. sagittam suam.] (c) [At. pertranseat.]
(d) Videt.
184
12. Et dicet homo : Si utique est
fructus justo : utique est Deus judicans eos in terra.
(a) Var. : Dicat. |
Et dicet (a) homo : Vere est
fructus justo ; vere est Deus judicans in terra. |
PSALMUS
LVIII.
DEPRECATORIUS : PROPHETICUS.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Ne
disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et
custodivit domum ejus, ut eum interficeret. I Reg., xix,
11.
2. Eripe me de inimicis meis, Deus
meus : et ab insurgentibus in me libera me.
3. Eripe me de operantibus
iniquitatem : et de viris sanguinum salva me.
4. Quia ecce ceperunt animam meam :
irruerunt in me fortes.
5. Neque iniquitas mea, neque
peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi.
6. Exurge in occursum meum, et vide :
et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.
Intende ad visitandas omnes gentes :
non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
7. Convertentur ad vesperam, et |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, ut non
disperdas David humilem et simplicem, quando misit Saul, et custodierunt
domum, ut occiderent (a) eum.
Erue me de inimicis meis, Deus (b) meus,
et a resistentibus mihi protege me.
Libera me ab operariis iniquitatis,
et a viris sanguinum salva me.
Quia ecce insidiati sunt animæ meæ,
congregantur adversus me fortissimi (c) absque iniquitate mea, et
absque peccato meo, Domine.
Non egi inique ; et illi currunt ((d) et
præparantur : surge (e) ex adverso pro me, et respice.
Et tu, Domine Deus exercituum, Deus
Israel, evigila ut visites omnes gentes : non miserearis universis qui
operantur iniquitatem. Semper.
Revertantur ad vesperam, et (f) |
4. Ceperunt... Hier. insidiati
sunt animæ meæ. Irruerunt : idem : congregantur.
5. Neque
iniquitas... supple, ulla est. Cucurri, et direxi ad æquum gressus
meos ; at Hier. de inimicis : illi currunt et præparantur, accingunt se
ut me subvertant.
6. Exurge
in occursum meum : Hier. ex adverso pro me. Omnes gentes : non in me
tantum intende, sed in omnes oppressos, quacumque terrarum ; id enim te decet
orbis universi judicem : sic decet calamitosos, ex ipso miseriæ suæ sensu, pro
omnibus æque laborantibus, supplicare.
7. Convertentur : Hier. revertantur, percussores
quos mihi Saul summiserat,.
(a) Var. : Occideret.
(b) [Hebr. Domine.] (c) [Hebr. crudelissimi.] (d) [Al. cucurrerunt.]
(e) [Hebr. expergiscere.] (f) Deest et.
185
famem patientur ut canes, et
circuibunt civitatem.
8. Ecce loquentur in ore suo, et
gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
9. Et tu, Domine, deridebis eos : ad
nihilum deduces omnes gentes.
10. Fortitudinem meam ad te
custodiam, quia Deus susceptor meus es :
11. Deus meus, misericordia ejus
præveniet me.
12. Deus ostendet mihi super inimicos
meos, ne occidas eos : nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua, et
depone eos, protector meus, Domine.
13. Delictum oris eorum, sermonem
labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio
annuntiabuntur 14. in consumma- |
latrent ut canes (a), et
circumeant (b) civitatem.
Ecce loquuntur (c) in ore suo,
gladii in labiis eorum : quasi nemo audiat.
Tu autem, Domine, deridebis eos ;
subsannabis omnes gentes.
Fortitudinem meam ad te servabo :
quoniam tu, Deus, elevatur meus.
Dei mei misericordia (d) præveniet
me ; Deus ostendet mihi insidiatores meos (e),
Ne occidas eos, ne forte
obliviscantur populi mei : disperge eos in fortitudine tua et destrue
eos, protector noster, Domine.
In peccato oris sui, in sermone (f) labiorum
suorum, et capiantur in superbia sua ; maledictionem et mendacium
narrantes. |
tanquam
canes amissa præda. Famem patientur : Hier. latrent. Circuibunt
civitatem : ut me deprehendant.
8. Loquentur : petent,
interrogabunt quoscumque occurrentes. Quin audivit ? ubi lateat David. Et
gladius in labiis eorum. Hæc voce sanguinaria ab omnibus quærent.
9. Ad
nihilum deduces : Hier. subsannabis. ' Omnes gentes : videtur Saul
Davidi gentiles submisisse satellites, qualis forte Doeg Idumæus et lingua et
manu promptus atque ad cædem instructus, de quo vide in Psal. li.
10. Fortitudinem
meam ad te custodiam : in te mea est fortitudo. Non ad me, sed ad te : quia
in exercendis virtutibus, tibi laudes refero semper, non meis viribus, Comm. Hier.
12. Ostendet
mihi super inimicos : Hier. ostendet mihi insidiatores meos, idest,
ostendet mihi judicium suum occultum de ipsis, quod tale est, ut sequitur,
nempe ne occidas eos : duret eorum supplicium. Nequando obliviscantur
populi mei : pluraliter in recto ; ut popularibus meis documento sint et
exemplo. Prophetice, christiani divinæ ultionis oblivisci non possunt, dum Judæi
excidio suo superstites, et ubique vagi, pnam suam et pariter in testimonium
eloquia divina circumierunt : August. et alii passim. Disperge illos : vagos,
qualis Cain.
13. Delictum
oris eorum : Hier. in peccato oris sui, etc, supple : disperge
eos. Dispergantur propter peccata oris sui ; propter insanas illas et impias
adversum me vociferationes, quod et Judæis et inimicis Davidis congruit. Et
de execratione et mendacio : his sceleribus convicti annuntiabitur, omnibus
innotescent : at Hier. maledictionem et mendacium narrantes ; quasi
diceret : Nihil nisi maledicta et mendacia in ore habent.
(a) Var. : Ut
canis. (b) [Al. circuibunt.] (c) Loquentur. (d) Deus
misericordia mea. (e) In insidiatoribus [Hebr. decantatoribus]
meis. (f) Peccato oris sui sermone.
186
tione : in ira consummationis, et non
erunt.
Et scient quia Deus dominabitur
Jacob, et finium terræ.
15. Convertentur ad vesperam, et
famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
16. Ipsi dispergentur ad
manducandum : si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17. Ego autem cantabo fortitudinem
tuam, et exultabo mane misericordiam tuam.
Quia factus es susceptor meus, et
refugium meum, in die tribulationis meæ.
18. Adjutor meus tibi psallam, quia
Deus susceptor meus es : Deus meus, misericordia mea. |
Consume in furore, consume ut non
subsistant : et scient (a) quoniam Deus dominator (b)Jacob,
in finibus terræ. Semper.
Convertentur (c) ad vesperam,
et (d) latrent ut canes (e), et circumeant civitatem.
Ipsi vagabuntur ut comedant, et cum
saturati non fuerint, murmurabunt.
Ego autem cantabo imperium tuum, et
laudabo mane misericordiam tuam.
Quoniam factus es fortitudo mea, et
refugium in die tribulationis meæ.
Virtutem meam tibi cantabo (f) ;
quoniam Deus adjutor meus, Deus misericordia mea. |
14. In
consummatione... Hier. consume in furore, consume, etc.
15. Convertentur : revertantur...
latrent, ut supra 7. Repetitur autem ille versus ad inculcandum inimicorum
furorem, ac Dei liberatoris beneficium.
16. Dispergentur ; Hier. vagabuntur
ad manducandum, prædæ avidi discurrent undique.
17. Exultabo : prædicabo
cum gaudio. Mane : recte, cum noctu fugerit, I Reg., xix,
12.
18. Deus
meus, misericordia mea : Hebr. Deus misericordiæ meæ, vel Deus
misericors meus, qui totus bonitas, totus misericordia est.
(a) Var. : Sciant.
(b) Dominatur [Al. dominabitur.] (c) Et convertantur.
(d) Deest et. (e) Canis. (f) [Hebr. fortitudo
mea, tibi psallam.]
PSALMUS LIX.
EUCHARISTICUS.
Ultus
antiquos Israelitarum hostes Syros, a quibus olim oppressi fuerant sub
Judicibus, certam sibi ac singulis tribubus victoriam pollicetur.
VERSIO VULGATA.
1, In finem, pro
his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David in doctrinam,
2. Cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Joab, et
percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. (IIReg., viii,
1, et x, 7 ; et I Paral., xviii,
1. )
3. Deus, repulisti nos, et des- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro
liliis, testimonium humilis et simplicis David ad docendum ; quando
pugnavit adversus Syriam Mesopotamiæ, et adversus Syriam Soba, et
reversus est Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.
Deus, projecisti nos, scidisti |
187
truxisti nos : iratus es, et misertus
es nobis.
4. Commovisti terram, et conturbasti
eam : sana contritiones ejus, -quia commota est.
8. Ostendisti populo tuo dura :
potasti nos vino compunctionis.
6. Dedisti metuentibus te
significationem, ut fugiant a facie arcus :
Ut liberentur dilecti tui : 7. salvum
fac dextera tua, et exaudi me.
8. Deus locutus est in sancto suo :
lætabor, et partibor Sichimam : et convallem tabernaculorum metibor.
9. Meus est Galaad, et meus est
Manasses : et Ephraim fortitudo capitis mei.
Juda rex meus : 10. Moab olla spei
meæ.
In Idumæam extendam calceamentum
meum : mihi alienigenæ subditi sunt.
11. Quis deducet me in civitatem |
nos (a) ; iratus es (b),
convertisti nos.
Commovisti terram, et diripuisti (c) eam ;
sana contritiones ejus, quoniam mota (d) est.
Ostendisti populo tuo duritiam ;
potasti nos vino consopiente.
Dedisti metuentibus (e) te
signum, ut fugerent a facie arcus. Semper.
Ut liberentur amici tui : salva
dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sanctuario suo :
lætabor, dividam Sichimam, et vallem Soccoth dimetiar.
Meus est Galaad, et meus est Manasse,
et Ephraim fortitudo capitis mei.
Juda legifer meus. Moab olla lavacri
mei :
Super Idumæam incedam calceamento
meo : mihi Palæstina fderata est.
Quis deducet me ad civitatem |
3. Et
misertus es nobis : Hebr. revertere ad nos,
4. Commovisti
terram : Judæam ; tunc cum a Syris sub Judicibus vexata est.
5. Vino
compunctionis : Hier. consopiente, id est lethali ; alii, horroris,
6. Dedisti... significationem,
ut fugiant... more præclari ac providi ducis significasti tuis, quando
hostes imminerent. At Hebr. dedisti signum, vexillum, verbum tuum, ut se
extollant propter veritatem, hoc est, ut promissis tuis, tua veritate nitantur.
7. Salvum
fac... hæc et sequentia vide repetita Psal. cvii. 7.
8. Lætabor
et partibor Sichimam : urbem Amorrhaeorum. Convallem tabernaculorum : Hier. vallem
Soccoth. Sensus est, Lætabor, potitus victoria, Sichimamque et Soccoth
regiones Philistinorum dimetiar, ut in plebem meam partiar.
9. Meus
est Galaad... commemorat tribus Israelis quibus hostium agros, urbesque
dispertivit. Ephraim fortitudo capitis : firmamentum regni. Juda rex
meus : Hier. legislator, Mehoceci ; ut Genes., xlix,
10. Tribus Juda regnum obtinebit sub Davide et posteris.
10. Moab
olla spei meæ : Hier. lavacri mei : pelvis ad lavandos pedes.
Subjiciam illum pedibus ; Israel elegi, et sprevi Moab, Idumæos, Philistæos, de
quibus postea. In Idumæam extendam calceamentum... Hier. incedam :proculcabo
eam. Alienigenæ, Philistæi, et ita semper.
11. Quis
deducet me usque in Idumæam ? 12. Nonne tu, Deus ? quo duce, David
Idumæa potitus est. II Reg., viii.,
14.
(a) Var. :
Deest nos. (b) Deest es. (c) Disrupisti. (d) Commota.
(e) Timentibus.
188
munitam ? quis deducet me usque in
Idumæam ?
12. Nonne tu, Deus, qui repulisti
nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
13. Da nobis auxilium de
tribulatione : quia vana salus hominis.
Ii. In Deo faciemus virtutem, et ipse
ad nihilum deducet tribulantes nos. |
munitam ? quis deducet me usque ad
Idumæam ?
Nonne tu, Deus, qui projecisti nos,
et non egredieris, Deus, in exercitibus nostris ?
Da nobis auxilium de tribulatione ;
vana est enim salus ab homine.
In Deo faciemus virtutem, et ipse
conculcabit tribulantes nos. |
12. Qui
repulisti... Projeceras
nos, et non egrediebaris, etc. Qui tempore Saulis, videbaris nos deserere, nec
præesse velle jam nostris exercitibus, cum oracula et solitum auxilium
denegares, nunc victores præstas.
14. Faciemus
virtutem : fortiter rem geremus.
PSALMUS LX.
EUCHARISTICUS.
Dei
bonitatem expertus, certa jam spe eam implorat.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. In
hymnis David·
2. Exaudi, Deus, deprecationem meam :
intende orationi meæ.
3. A finibus terræ ad te clamavi :
dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4. quia factus es spes
mea : turris fortitudinis a facie inimici.
5. Inhabitabo in tabernaculo tuo in
sæcula : protegar in velamento alarum tuarum.
6. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti
orationem meam : dedisti hæ- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori in Psalmis
David.
Exaudi, Deus, laudationem meam :
intende orationi meæ.
De novissimo terræ ad te clamabo, cum
triste fuerit cor meum.
Cum fortis elevabitur adversum me, tu
eris ductor meus.
Fuisti (a) spes mea : turris
munitissima a facie inimici.
Habitabo (b) in tabernaculo
tuo jugiter ; sperabo in protectione alarum tuarum. Semper.
Tu enim, Deus, exaudisti orationem
meam : dedisti hæreditas |
3. A
finibus terræ... clamavi ; a tam longinquo spatio ; ab extremo angulo terræ
sanctæ, procul a tabernaculo tuo, et tamen me audiebas : nam cum omnino
deficerem : in petra exaltasti me ; qua et in altum erigerer, et firmo
pede consisterem.
6. Dedisti
hæreditatem : regnum et domum quam Deus Davidi stabilivit, II Reg., vii,
7.
(a) Var. :
Quoniam fuisti. (b) [Hebr. peregrinabo.]
189
reditatem timentibus nomen tuum.
7. Dies super dies regis adjicies :
annos ejus usque in diem generationis et generationis.
8. Permanet in æternum in conspectu
Dei ; misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
9. Sic psalmum dicam nomini tuo in
sæculum sæculi : ut reddam vota mea de die in diem. |
tem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis adjicies :
annos ejus donec est generatio et generatio.
Sedebit semper (a) ante faciem
Dei ; misericordia et veritas servabunt eum.
Sic canam (b) nomini tuo
jugiter ; reddens vota mea per singulos dies. |
7. Dies
super dies regis... Davidis ac posterorum ejus, quibus regnum concessisti in
longissima tempora, imo in æternum ; cum Christo venturo dederis regnum David
patris ejus, et ipse in æternum in Jacob regnaturus sit, Luc., i, 32.
8. Permanet
in æternum... ipse et regnum ejus, cujus non erit finis : Luc., i,
33. Misericordiam... ejus... planus Vulgatæ sensus sive ad Deum, sive ad
Davidem referas : nemo in Deo, nemo in Davide requiret misericordiam et
justitiam ; at Hier. misericordia et veritas servabunt eum ; Davidem :
quod videtur sublimius.
9. De die
in diem : quotidie.
(a) Var. : [Hebr. in
sæculum.] (b) Psallam. )
PSALMUS LXI.
CONSOLATORIUS.
Tempore
Absalomi, ut videtur, desertus ac deceptus ab omnibus, seque et populum divini
auxilii spe sustentat. De titulo vide in Psal. xxxviii.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Pro
Idithun, Psalmus David.
2. Nonne Deo subjecta erit anima
mea ? ab ipso enim salutare meum.
3. Nam et ipse Deus meus, et
salutaris meus : susceptor meus, non movebor amplius.
4. Quousque irruitis in hominem ?
interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriæ
depulsa ? ? |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro (a) Idithun,
canticum David.
Attamen apud Deum silebit anima mea :
ex eo salus mea.
Attamen ipse est scutum meum et salus
mea ; fortitudo mea, non commovebor amplius.
Usquequo insidiamini contra virum,
interficitis omnes quasi murus inclinatus, et maceria corruens. |
2. Nonne
Deo... Hebr. certe Deo silebit anima mea : imperante Deo, ne mutiet
quidem ; tanta erit obedientia.
3. Nam et
ipse : certe utique, ut supra.
4. Quousque
irruitis in hominem ?... tanquam parieti inclinato ? ita irruitis in me,
tanquam essem murus, jam impulsus in ruinam, ac facile ruiturus ; at non ita
(a) Var. : Per.
190
5. Verumtamen pretium meum
cogitaverunt repellere, cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde
suo maledicebant.
6. Verumtamen Deo subjecta esto,
anima mea : quoniam ab ipso patientia mea.
7. Quia ipse Deus meus, et salvator
meus : adjutor meus, non emigrabo.
8. In Deo salutare meum, et gloria
mea : Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9. Sperate in eo, omnis congregatio
populi : effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in
æternum.
10. Verumtamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate in
idipsum.
1 1. Nolite sperare in
iniquitate, et rapinas nolite concupiscere : divitiæ si affluant, nolite
cor apponere. |
Partem enim ejus cogitaverunt
expellere, placuerunt sibi in mendacio : ore suo singuli (a)benedicunt,
et corde suo (b) maledicunt. Semper.
Verumtamen Deo refice (c), anima
mea ; ab ipso enim præstolatio mea.
Sed ipse est fortitudo (d) mea
et salus mea ; susceptor meus, non timebo (e).
In Deo salutare meum, et gloria
juea ; robur fortitudinis meæ, et salus mea in Deo.
Sperate in eo omni tempore, populi ;
effundite coram eo cor vestrum ; Deus spes nostra est. Semper.
Verumtamen vanitas filii Adam,
mendacium filii viri in stateris dolosis ; fraudulenter agunt simul(f).
Nolite confidere in calumnia, et in
rapina, ne frustremini ; divitiæ si affluxerint, ne apponatis cor. |
est, Deus
enim me sustentat. Hic ordo verborum, sed interjectum illud : Interficitis
universi vos : omnes me ad internecionem quæritis ; toto enim corde
universus israel sequebatur Absalom. II Reg., xv,
13.
5. Verumtamen : utique,
ut supra. Pretium meum : Hier. partem ejus, de se enim in tertia
persona loquitur, ut vers. 3. Sensus est : Pretium meum, partem meam quæ mihi
est pretiosissima, Deum scilicet, a me alienare se posse putant, sed frustra
sunt. Cucurri in siti. Ita fugi, ut servus sitibundus, actus a
venatoribus, at planius Hier. : Placuerunt sibi in mendacio : unde
subdit : ore suo benedicebant, etc.
6. Deo
subjecta esto : Hier. Deo refice, eodem sensu, ut patet vers. 2.
7. Non
emigrabo. · nihil ne commovebit : Hebr. non mutabo : in ejus fide et
amore persistam.
9. Omnis
congregatio populi. Addit Hier. omni tempore.
10. Vani
filii hominum : Hebr. filii hominis. Mendaces filii hominum : Hebr. filii
viri, tam plebeii quam nobiles : vide Psal. xlviii. 2, 3. In stateris : Hebr. in bilance
attolluntur ipsi præ vanitate simul, statim atque bilancibus sunt impositi,
vanitate sunt ipsa. leviores ; vel quod eodem recidit, omnes simul sua vanitate
leves, in bilance statim attolluntur, nullo pondere, nulla vi.
H. In
iniquitate... Hier. in calumnia et rapina. Nolite in ejusmodi fidere,
ne frustremini (spe vestra : ) Divitiæ si affluant : Hebr. robur si
affluat, etc. eodem sensu, cum ex divitiis robur existat.
(a) Var. :
Deest singuli. (b) [Hebr. Intrinsecus.] (c) Tace.
(d) Ipse enim fortitudo. (e) Non movebor (f) [Hebr. impositis
stateris vanitas ipsi simul.]
191
12. Semel locutus est Deus, duo hæc
audivi quia potestas Dei est, 13. et tibi, Domine, misericordia : quia
tu reddes unicuique juxta opera sua. |
Unum locutus est Deus, duo hæc
audivi ; quia imperium Dei est.
Et tibi, Domine, misericordia, quia
tu reddes unicuique secundum opus suum. |
12. Semel
locutus est... quod ait semel, firmitatem dictorum ostendit : Comm. Hier. semel : Hier. unum.
Duo hæc audivi : ex uno et irretractabili decreto Dei, hæc duo intellexi :
hæc summa decretorum, ut omnia potestate administret ; vim illam
potentissimam et indeclinabilem, adhibita misericordia, temperet.
13. Quia
tu reddes unicuique : quod est summæ potestatis officium.
PSALMUS
LXII.
CONSOLATORIUS.
In deserto,
sanctuarii memor, sacris conventibus mente se sistit, Deumque certissimum
vindicem se habere lætatur. Hæc summo mane evigilans canit. Unde hic Psalmus
matutinus dicebatur. Chris. in Psalm. cxl.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David.
1. Cum esset in
deserto Idumææ.
(I Reg., xxii,
5. )
2. Deus, Deus meus, ad te de luce
vigilo.
Sitivit in te anima mea, quam
multipliciter tibi caro mea.
3. In terra deserta et invia et
inaquosa : sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem
tuam, et gloriam tuam.
4. Quoniam melior est misericordia
tua super vitas : labia mea laudabunt te.
5. Sic benedicam te in vita mea : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Cum esset in
deserto Judææ (b).
Deus, fortitudo mea tu es (c),
de luce consurgam ad te.
Sitivit te anima mea, desideravit te
caro mea : in terra invia et consitiente, ac sine aqua.
Sic in sancto apparui tibi, ut videam
fortitudinem tuam, et gloriam tuam.
Melior est enim misericordia tua quam
vitæ : labia mea laudabunt te.
Sic benedicam tibi (d) in vita |
1. In
deserto Idumææ : Hebr. et Septuaginta apud Theodor. Judææ. In deserto
Ziph, quæ in tribu Juda, I Reg., xxiii,
15.
2. Quam
multipliciter... Hier. : desideravit te caro mea, affectus animi, præ
vehementia, in ipsum corpus redundant.
3. Sic in
sancto : quasi in sanctuario : quod quidem assidue animo volutabam.
4. Super
vitas : melior omni vita divitum, potentium, hominum suaviter viventium,
cujuscumque generis.
(a) Var. ; Canticum.
(b) Juda. (c) [Hebr. Deus, Deus meus tu.] (d) A
te.
192
et in nomine tuo levabo manus meas.
0. Sicut adipe et pinguedine
repleatur anima mea : et labiis exultationis laudabit os meum.
7. Si memor fui tui super stratum
meum, in matutinis meditabor in te : 8. quia fuisti adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum
exultabo., 9. adhæsit anima mea post te : me suscepit dextera tua.
10. Ipsi vero in vanum quæsierunt
animam meam, introibunt in inferiora terræ : 11. tradentur in manus
gladii, partes vulpium erunt.
12. Rex vero lætabitur in Deo,
laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium
iniqua. |
mea ; in nomine tuo levabo manus (a) meas.
Quasi adipe et pinguedine implebitur (b) anima
mea, et labiis laudantibus canet os meum.
Recordans tui in cubili meo ; per
singulas vigilias meditabor tibi.
Quia fuisti auxilium meum, et in
umbra alarum tuarum laudabo.
Adhæsit anima mea post te ; me
suscepit dextera tua.
Ipsi vero interficere (c) quærunt
animam meam ; ingrediantur in extrema terræ.
Congregentur in manus gladii ; pars
vulpium erunt.
Rex autem lætabitur in Deo,
laudabitur omnis qui jurat in eo ; quia obstruetur os loquentium
mendacium. |
6. Stent
adipe... tanquam cibo suavissimo repleor, cum te laudo.
7. Si
memor fui tui... cum recordor tui in cubili meo, tum exultat os meum : ex
vers. præcedenti.
8. In
velamento... Hier. in umbra.
10. In
vanum quæsierunt... Hier. interficere quærunt animam meam (me) ; In
inferiora terræ : in sepulcrum.
11. Partes
vulpium..... pars vulpium et eorum cibus : bestiis laniandi relinquentur.
12. Rex : David. Qui
jurant in eo : rege scilicet, per cujus salutem jam libere jurabitur, Saule
et inimicis extinctis, Theodor. Loquentium iniqua : Hier. mendacium.
(a) Var. : Palmes.
(b) [Hebr. Satiabitur.] (c) [Hebr. ad
calamitatem.]
PSALMUS
LXIII.
DEPRECATORIUS ET INCREPAT0R1US.
In maledicos
qui, conspiratione facta, Saulem in ipsum instigabant.
VERSIO VULGATA.
In finem. I.
Psalmus David.
2. Exaudi, Deus, orationem meam |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David.
Audi, Deus, vocem meam lo- |
(a) Var. : Canticum.
193
cum deprecor : a timore inimici eripe
animam meam.
3. Protexisti me a conventu
malignantium : a multitudine operantium iniquitatem.
4. Quia exacuerunt ut gladium linguas
suas : intenderunt arcum rem amaram, S. ut sagittent in occultis
immaculatum.
6. Subito sagittabunt eum, et non
timebunt : firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos :
dixerunt : Quis videbit eos ?
7. Scrutati sunt iniquitates :
defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum : 8. et
exaltabitur Deus.
Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ
eorum : 9. et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant
eos : 10. et timuit omnis homo. |
quentis, a timore (a) inimici
serva vitam meam.
Absconde me a consilio malignorum ; a
tumultu operantium iniquitatem.
Quia exacuerunt quasi gladium linguam
suam ; tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum.
Ut sagittarent in absconditis
simplicem ; subito sagittabunt eum, et non timebunt.
Confortaverunt sibi sermonem
pessimum, narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit
eos ?
Scrutati sunt iniquitates, defecerunt
scrutantes scrutinio, et cogitatione (b) singulorum, et corde
profundo.
Sagittabit ergo eos Deus jaculo
repentino ; inferentur plagæ eorum.
Et corruent in semetipsos linguis (c) suis :
fugient omnes qui viderint eos. |
3. Protexisti : Hier. absconde : protege, a
multitudine : idem a tumultu :
4. Arcum : Hier. sagittam
suam verbum amarissimum : hoc enim sagittæ instar.
6. Firmaverunt
sibi sermonem nequam : frontem obfirmaverunt ad aggerendas calumnias. Quis
videbit eos ? laqueos scilicet : tantæ artes, tam occultæ tendiculae, ut
nullus cautioni locus.
7. Scrutati
sunt iniquitates : vias nocendi studiose exquisierunt. Defecerunt
scrutantes... Hebr. Perfecerunt scrutinium scrutinii : occultissimum
ac profundissimum. Accedet homo ad cor altum : ad intima hominis : cum
facta desint quæ arguant etiam corda scrutantur, et arcanas cogitationes
accusant. Sic enim David ipse queritur ad Saulem : Quare audis verba hominum
loquentium : David quærit malum adversum te ? I Reg., xxiv,
10.
8. Exaltabitur
Deus : ulciscendo et puniendo. Sensus apertus ; sed aliter Hier. Sagittæ
parvulorum factæ sunt plagæ eorum : ut hoc ad vindictam pertineat quod sagittæ
parvulorum ; imbecilles licet, tanquam infirma manu jactæ, tamen alte
inflantur. Sed Hebr. cui congruit Hier. sagittabit eos Deus jaculo
repentino : inferentur eis plagæ, quod est, declinare non poterunt ictus :
atque ita Theodot. apud Theodor.
9 Infirmatæ
sunt... Hier. corruent in semetipsos linguis suis : sibi mutuo
nocebunt ac tam varia fingent, ut nec ipsi sibi constare possint.
10. Timuit
omnis homo : cum viderint iniquos, mutua veluti cæde confectos,
(a) Var. : [Hebr. pavore.]
(b) Cogitationibus. (c) Plagis.
194
Et annuntiaverunt opera Dei : et
facta ejus intellexerunt.
11. Lætabitur justus in Domino, et
sperabit in eo : et laudabuntur omnes recti corde. |
Et timebunt omnes homines, et
annuntiabunt opus Dei, et opera ejus intelligent.
Lætabitur justus in Domino, et
sperabit in eo : et exultabunt omnes recti corde. |
ac Deum
justum ecce clamabunt. Annuntiaverunt opera Dei... intellexerunt. Hier. annuntiabunt...
intelligent.
PSALMUS
LXIV.
EUCHARISTICUS.
Oblatis
primitiis, vel frugibus collectis, mense septimo : certe in magna solemnitate.
Unde ; Omnis caro ad te veniet, vers. 3.
VERSIO VULGATA.
In finem, Psalmus
David.
1. Canticum
Jeremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
2. Te decet hymnus, Deus, in Sion :
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
3. Exaudi orationem meam : ad te
omnis caro veniet.
4. Verba iniquorum prævaluerunt super
nos : et impietatibus nostris tu propitiaberis.
5. Beatus quem elegisti et
assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuæ : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, Psalmus (a) David
Cantici.
Tibi silentium laus, Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum.
Exaudi orationem, donec ad te omnis
caro veniat.
Verba iniquitatum prævaluerunt
adversum me : sceleribus nostris tu propitiaberis.
Beatus quem elegeris et susceperis :
habitabit enim in atriis tuis.
Replebimur in (b) bonis domus |
1. Jeremiæ : aliqui
addebant Aggæi : sed hæc desunt Hier. Hebr. et a Theodoreto respuuntur.
2. Te
decet : Hier. tibi silentium laus, cum nihil de te digne dici
possit. In Jerusalem, deest Hebr.
3. Omnis
caro : omnes homines.
4. Verba
iniquorum : Hier. verba iniquitatum ; res iniquæ ; verbum pro ipsa
re, noto hebraismo.
5. Beatus
quem elegisti. Beati sacerdotes et levitæ templum inhabitantes. Replebimur... nos
quoque sacris cibis satiabimur. Sanctum est templum... Hier. Sanctificatione
templi tui, nempe victimis, instructo ex eis sacro epulo.
(a) Var. : Carmen.
(b) Deest in.
195
sanctum est templum tuum, 6. mirabile
in æquitate.
Exaudi nos, Deus, salutaris noster,
spes omnium finium terræ, et in mari longe.
7. Præparans montes in virtute tua,
accinctus potentia : 8. qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum
ejus.
Turbabuntur gentes, 9. et timebunt
qui habitant terminos a signis tuis : exitus matutini et vespere
delectabis.
10. Visitasti terram, et inebriasti
eam : multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis,
parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus.
11. Rivos ejus inebria, multiplica
genimina ejus : in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
12. Benedices coronæ anni beni- |
tuæ, sanctificatione templi tui.
Terribilis in justitia exaudi nos,
Deus, salvator noster, confidentia omnium finium terræ, et maris
longinqui.
Præparans (a) montes in
virtute sua, accinctus fortitudine.
Compescens sonitum maris, fremitum
fluctuum ejus, et multitudinem gentium.
Et timebunt qui habitant in extremis
a signis tuis : egressus matutini et vesperi laudantes facies.
Visitasti terram, et irriga (b) eam ;
ubertate eam dita ; rivus Dei plenus aqua : præparabis frumentum eorum,
quia sic fundasti (c) eam.
Sulcos ejus inebria, multiplica
fruges (d) ; pluviis irriga eam, et (e) germini ejus
benedic.
Volvatur annus (f) in bonitate |
6. Templum
tuum, mirabile, terribile. In æquitate : terrentur qui cogitant quam
pure, quam sancte sit adeundum. Et in mari... Hier. et maris
longinqui. in te sperant et qui terram incolunt, et qui navigant.
7. Præparans
montes ; condens jam inde ab origine mundi. Virtute tua ; Hier. sua.
8. Qui
conturbas... tu nempe tempestates cies : at Hier. compescens sonitum
maris, etc, et multitudinem gentium, elegantissime : Deus enim
animata ac inanima æque in potestate habet, motusque omnes suis subdit legibus.
9. Timebunt
qui habitant terminos ; supple, terræ ; a signis : a miraculis, quæ
in gratiam populi tui edidisti. Exitus matutini... delectabis ; Hier. laudantes
facies, facis ut te laudent qui, seu mane, seu vespere, ad sacrificia
procedunt.
10. Inebriasti : Hebr. immissa
pluvia desiderare fecisti eam, cum aresceret, et aquas sitire videretur. Multiplicasti
locupletare... admodum locupletasti, dato imbre copioso, quo factum est ut flumen
Dei, quod est flumen ingens, hebraismo noto,. Iordanis scilicet,
intumesceret. Id autem Jordani contingit messis tempore, ut videre est Jos. iii,
15. Unde forte ad Pentecosten Psalmus pertinet. Cibum illorum : Hier. frumentum.
Ita est præparatio : idem : sic fundasti eam : terram, scilicet : sic
comparasti eam, ut irrigata ferax esset.
11. Rivos : Hier
et Sept. sulcos : genimina, Hier. fruges : in stillicidiis... Hier. pluviis
irriga eam, et germini ejus benedic.
12. Coronæ
anni : Hebr. coronabis annum benignitate tua, cinges, exornabis,
cumulabis frugibus. Campi tui : Hier. vestigia tua, etc, id est,
itinera Terræ sanctæ, quam Deus inhabitare et inambulare videbatur.
(a) Var. : [At. qui
præparas.] (b) Irrigasti. (c) [Hebr. præparasti.] (d) Educ
accinctos ejus. (e) Deest et. (f) [Hebr. coronasti
annum.]
196
gnitatis tuæ : et campi tui
replebuntur ubertate.
13. Pinguescent speciosa deserti, et
exultalione colles accingentur.
14. Induti sunt arietes ovium, et
valles abundabunt frumento : clamabunt, etenim hymnum dicent. |
tua, et vestigia tua rorabunt
pinguedine.
Pinguescent pascuæ (a) deserti,
et exultatione colles accingentur.
Vestientur agnis greges ; et valles
plenæ (b) frumento, coæquabuntur et canent. |
14. Arietes
ovium : Hier. agnis greges, eodem sensu ; fcundabuntur oves, agnis
abundabunt. Hymnum dicent agricolæ, pro tanta anni fertilitate, rerumque
copia.
(a) Var. : [Hebr. rorabunt]
pascua. (b) Erunt.
PSALMUS LXV.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.
Populo a
calamitatibus liberato.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1.
Canticum Psalmi resurrectionis.
Jubilate Deo, omnis terra, 2. psalmum
dicite nomini ejus : date gloriam laudi ejus.
3. Dicite Deo : Quam terribilia sunt
opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici
tui.
4. Omnis terra adoret te, et psallat
tibi : psalmum dicat nomini tuo.
5. Venite et videte opera Dei :
terribilis in consiliis super filios hominum.
6. Qui convertit mare in aridam : in
flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.
7. Qui dominatur in virtute su&in |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori Canticum
Psalmi.
Jubilate Deo, omnis terra. Cantate
gloriam nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
Dicite Deo : Quam terribile opus
tuum ! in multitudine fortitudinis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Omnis terra adoret te et canat tibi ;
canat (a) nomini tuo. Semper.
Venite et videte opera Dei,
terribilia consilia super filiis hominum (6).
Convertit (c) mare in aridam,
in flumine pertransibunt pede ; ibi lætabimur in eo.
Qui dominatur in fortitudine |
1. Resurrectionis : deest
Hebr. etiam apud Septuaginta, teste Theodor.
3. Mentientur
tibi.....præ timore negabunt se Israelitis adversari.
6. Mare, Rubrum
Hebræis pervium. In flumine : in Jordane, quod factum est sub Josue, Jos. HI. Ibi
lætabimur in ipso : in Deo.
(a) Var. :
Et cantet tibi ; cantet [ Hebr. psallat]. (b) [Hebr. Adam.]
(c) [Al. concertet.]
197
æternum, oculi ejus super gentes
respiciunt : qui exasperant, non exaltentur in semetipsis.
8. Benedicite, gentes, Deum nostrum,
et auditam facite vocem laudis ejus.
1). Qui posuit animam meam ad vitam,
et non dedit in commotionem pedes meos.
10. Quoniam probasti nos, Deus : igne
nos examinasti, sicut examinatur argentum.
1 1. Induxisti nos in laqueum,
posuisti tribulationes in dorso nostro : 12. imposuisti homines super
capita nostra.
Transivimus per ignem et aquam : et
eduxisti nos in refrigerium.
13. Introibo in domum tuam in
holocaustis : reddam tibi vota mea, 14. quæ distinxerunt labia mea.
Et locutum est os meum, in
tribulatione mea.
lo. Holocausta medullata offeram tibi
cum incenso arietum : offeram tibi boves cum hircis.
10. Venite, audite, et narrabo, omnes
qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
17. Ad ipsum ore meo clamavi, et
exaltavi sub lingua mea.
18. Iniquitatem si aspexi in cor- |
sua a sæculo, oculi ejus gentes
aspiciunt : qui increduli sunt, non exaltentur in semetipsis. Semper.
Benedicite, populi, Deo nostro, et
auditam facite vocem laudis ejus.
Qui posuit animam nostram ad (a) vitam,
et non dedit in commotionem pedes nostros.
Probasti enim nos, Deus ; igne nos
conflasti, sicut conflatur argentum.
Introduxisti nos in obsidionem,
posuisti stridorem in dorso nostro (b). Posuisti homines super
capita nostra (c).
Transivimus per ignem et aquam : et
eduxisti nos in refrigerium.
Ingrediar domum tuam in holocaustis ;
reddam tibi vota mea, quæ promiserunt labia mea.
Et locutum est os meum in
tribulatione mea (d).
Holocausta medullata offeram tibi cum
incenso arietum : faciam boves cum hircis. Semper.
Venite, audite, et narrabo, omnes qui
timetis Deum, quanta fecerit animæ meæ.
Ipsum ore meo invocavi, et exaltavi
in lingua mea.
Iniquitatem si vidi in corde |
7. Qui
exasperant... contumaces, ne superbiant.
8. Gentes : populi, Ammim : at
Israelitæ plerumque populus, singulari numero.
9. Animam
meam : Hebr. animas nostras. Pedes meos ; Hebr. nostros.
11. In
laqueum : Hier. in
obsidionem, in angustias. Tribulationes : Hier. stridorem. In
dorso nostro : immisisti hostes tergo insistentes cum diris comminationibus.
12. Imposuisti
homines, nobis graves ; Hebr. inequitantes, quasi humeris
insidentes. In refrigerium ; Hebr. in irriguam, supple, terram.
14. Distinxerunt : Hier. promiserunt, clare
et aperte pronuntiaverunt. Et locutum est... supple, quæ : vota
quæ feci, et quæ sum locutus, etc.
15. Medullata : pinguia,
opima.
(a) Var. :
In. (b) [Hebr. lumbis nostris.] (c) Caput nostrum. (d) Cum
tribularer.
198
de meo, non exaudiet Dominus.
19. Propterea exaudivit Deus, et
attendit voci deprecationis meæ.
20. Benedictus Deus, qui non amovit
orationem meam, et misericordiam suam a me. |
meo, non exaudiet (a) Dominus.
Ideo exaudivit Deus ; et attendit
vocem deprecationis (b) meæ.
Benedictus Deus, qui non abstulit
orationem meam, et misericordiam suam a me. |
(a) Var, : Non
exaudiat. (b) [Hebr. orationis.]
PSALMUS
LXVI.
DEPRECATORIUS.
Populus Deo
tutore lætus, accinere sibi gentes omnes, ejusdemque cultus participes fieri
optat.
versio vulgata.
In finem, 1. In
hymnis, Psalmus Cantici David.
2. Deus misereatur nostri, et
benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
3. Ut cognoscamus in terra viam tuam,
in omnibus gentibus salutare tuum.
4. Confiteantur tibi populi, Deus :
confiteantur tibi populi omnes.
Lætentur et exultent gentes : quoniam
judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
6. Confiteantur tibi populi, Deus :
confiteantur tibi populi omnes :. 7. terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus, Deus noster, 8.
benedicat nos Deus : et metuant eum omnes fines terræ. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, in
Psalmis (a) Canticum carminis.
Deus misereatur nostri, et benedicat
nos : illustret faciem suam super nos. Semper.
Ut nota fiat in terra via tua ; in
universis gentibus salus tua.
Confiteantur tibi populi, Deus ;
confiteantur tibi populi omnes.
Lætentur et laudent gentes, quoniam
judicas populos in æquitate, et gentium quæ in terra sunt ductor es
sempiternus (b).
Confiteantur tibi populi, Deus,
confiteantur tibi populi omnes.
Terra dedit germen suum. Benedicat
nos (c) Deus, Deus noster.
Benedicat nobis Deus, et metuant (d) eum
omnes fines terræ. |
1. David : deest
Hier.
2. Et
misereatur nostri : desunt Hier. et Septuaginta ; primus autem Me versus
desumptus est ex Num., vi,
24, etc, et erat solemnis formula, qua sacerdotes conceptis verbis populo
benedicerent.
7. Dedit
fructum... cum et universæ gentes ad Deum convertentur, et electi abundabunt
bonis operibus, rerumque omnium copia.
(a) Var. : [Hebr. carminibus.]
(b) Semper. (e) Nobis. (d) Metuant.
199
PSALMUS
LXVII.
EUCHARISTICUS.
Dura arca ad
Sionem transfertur, populus Dei, veterum sub Mose mirabilium memor, instar Mariæ
sororis Mosis, lætatur, atque in hostes Dei opem implorat. II Reg., vi,
5 ; Psal. xlvi.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1.
Psalmus Cantici ipsi David.
2. Exurgat Deus, et dissipentur
inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus.
3. Sicut deficit fumus, deficiant :
sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
4. Et justi epulentur, et exultent in
conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
5. Cantate Deo, psalmum dicite nomini
ejus : iter facite ei, qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi.
Exultate in conspectu ejus,
turbabuntur a facie ejus, 6. patris orphanorum et judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo : 7. Deus qui
inhabitare facit unius moris in domo.
Qui educit vinctos in fortitudine,
similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.
8. Deus, cum egredereris in con- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, David
Psalmus Cantici.
Exurgat Deus, et dissipentur inimici
ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
Sicut deficit fumus deficiant, sicut
tabescit cera a facie ignis ; sic pereant impii a facie Dei.
Justi autem lætentur, et exultent in
conspectu Dei, et gaudeant in lætitia.
Cantate Deo, canite (a) nomini
ejus ; præparate viam ascendenti per deserta (6).
In Domino nomen ejus, et exultate
coram eo, patre pupillorum, et defensori viduarum.
Deus in habitaculo sancto suo. Deus
inhabitare facit solitarios in domo.
Educet vinctos in fortitudine ;
increduli autem habitaverunt in siccitatibus.
Deus, cum egredereris ante po- |
2. Exurgat
Deus : verba Mosis, cum elevaretur arca, Num. x, 35, ubi habetur integer hic versus.
4. Epulentur : Hier. lætentur.
In conspectu Dei : metaphora ducta a sacris circa Dei altare conviviis.
5. Super
occasum : Hebr. super nubes. Nubibus ut curru invehitur. Turbabuntur
à facie ejus. · abundant hæ voces, et sunt alia versio præcedentium.
7. Unius
moris : unanimes ; at Hier. solitarios, quos habitare facit in domo,
dum orbos facit fcundos : sic Psal. cxii, 9 : Similiter eos qui exasperant... Hier. Increduli
autem habitaverunt in siccitatibus, in desertis et aridis locis. Atque hæc
est commemoratio miraculorum Dei ex Ægypto educentis vinctos, eosdem rebelles et
incredulos punientis ac prosternentis in deserto.
(a) Var. : Psallite.
(b) [Hebr. Araboth, quod est superius clum.]
200
spectu populi tui, cum pertransires
in deserto :
9. Terra mota est, etenim cli
distillaverunt ii facie Dei Sinaï, a facie Dei Israel.
10. Pluviam voluntariam segregabis,
Deus, hæreditati tuæ : et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
11. Animalia tua habitabunt in ea. :
parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
12. Dominus dabit verbum
evangelizantibus virtute multa.
13. Rex virtutum dilecti dilecti : et
speciei domus dividere spolia.
14. Si dormiatis inter medios cleros,
pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
15. Dum discernit clestis reges |
pulum tuum, et ambulares per
desertum. Semper.
Terra commota est, et cli
distillaverunt a facie tua, Deus hoc est, in Sinaï (a), a facie
Dei Israel.
Pluviam voluntariam elevasti, Deus :
hæreditatem tuam et (b) laborantem tu confortasti.
Animalia tua habitaverunt in ea ;
præparasti in bonitate tuti pauperi, Deus.
Domine, dabis sermonem
annuntiatricibus fortitudinis plurimæ (c).
Reges exercituum fderabuntur ;
fderabuntur, et pulchritudo domus dividet spolia.
Si dormieritis inter medios terminos,
pennæ columbæ deargentatae, et posteriora ejus in virore auri.
Cum divideret robustissi- |
9. Terra
mota... Deo appropinquante, omnia commoventur. A facie Dei Sinat : nominativo
casu : a facie Dei : ipso Sinat (distillavit). Idem in cantico Deboræ, Judic. v,
4, 5.
10. Pluviam
voluntariam : gratam, liberalem, libentissimo animo a Deo datam. Segregabis : reservabis.
Pluvia larga perpluisti hæreditatem tuam, terram promissam. Infirmita est... laborantem
confortasti.
H. Animalia
tua : grex tuus, populus tuus, Psal. lxxvii, 52. Parasti ; supple
terram. Pauperi : populo.
12. Evangelizantibus ; fminino
genere ; Hier. annuntiatricibus. Virtute multa Hebr. exercitui multo. Magnæ
multitudini mulierum illarum, quæ cum Maria Mosis sorore, Dei victorias
prædicabant : sumpto enim tympano cæteris accinentibus, Maria cæpit canere
mosaicum illud : Cantemus Domino ; gloriose enim magnificatus est. Exod. xv.
20, 21. Vide etiam infra, 26.
13. Rex
virtutum dilecti dilecti : Hebr. reges exercituum fugerunt, fugerunt, Hæc
canent illæ mulieres : prædicebant enim Philistæos, regesque Moab et Edom ab
Israele vincendos, Exod. xv.
15, 16. Et speciei domus... Hier.pulchritudo domus dividet spolia. Alii : Habitatrix
domus ; mulieres speciosæ domi relictæ, quo nihil magnificentius ; ut viri
pugnent, mulieres autem spolia inter se dispertiant. ;
24. Inter
medios cleros : medias ollas ; Hebr. tripodas. Etsi non in cubiculis,
sed tanquam in culina inter ollas versari cogimini, servi scilicet ipsa fuligine
nigri, et mrore squalentes. Sic Joel., ii,
6. Omnes vultus redigentur in ollam. Nahum H, 10. Facies omnium eorum
sicut nigredo ollæ. Si ergo tales eritis, tamen Deo vos protegente ; penna
columbæ, etc. eritis sicut pennæ columbinæ, variis depictæ coloribus,
candidi, deaurati, læti.
15. Dum
discernit : Hebr. cum divideret omnipotens, Reges : puta Og et Sehon.
(a) Var. :
Stillaverunt a facie Dei, hoc est Sinaï. (b) Deest et. (c) [Hebr, exercituum
plurimorum.]
201
super eam, nive dealbabuntur in
Selmon, 10. Mons Dei, mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis : 17.
ut quid suspicamini montes coagulatus ?
Mons in quo beneplacitum est Deo
habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem.
18. Currus Dei decem millibus
multiplex, millia lætantium : Dominus in eis, in Sina, in sancto.
19. Ascendisti in altum, cepisti
captivitatem : accepisti dona in hominibus :
Etenim non credentes inhabitare
Dominum Deum.
20. Benedictus Dominus die quotidie :
prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
21. Deus noster, Deus salvos fa- |
mus (a)reges in ea, nive
dealbata est in Selmon.
Mons Dei, mons pinguis ; mons
excelsus, mons pinguis (b).
Quare contenditis, montes excelsi,
adversus montem, quem dilexit Deus ut habitaret in eo ? siquidem Dominus
habitabit. Semper (c).
Currus Dei innumerabilis, millia
abundantium : Dominus in eis ; in (d) Sinat, in sancto.
Ascendisti in excelsum, captivam
duxisti captivitatem, accepisti dona in hominibus : insuper et non
credentes inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Dominus per singulos
dies : portabit nos Deus salutis nostræ. Semper.
Deus noster, Deus salutis ; et |
Super eam : hæreditatem
suam, de qua vera. 10. et seq. cum adversos populo suo reges profligaret. Nive
dealbabuntur... Hebr. nivescet, alba facta est (hæreditas) ut nix quæ
est in monte Selmon ; candida, lucida, victrix fortunataque erit.
16. Mons
Dei. -hebraismus, pro excelso monte. Mons pinguis ; Hebr. mons
Basan, Mons coagulatus ; excelsus, exaggeratas. Mons pinguis : Hebr. mons
Basan, montem igitur Basan, aliosque excelsos montes his compellat verbis.
17. Ut
quid suspicamini... Hebr. Quare despicitis, montes excisi, montem quem
dilexit Deus ? etc. nempe terram sanctam, terram excelsam situ, et nobilem,
quæ etiam ea, causa mons dicitur Psal., lxxvii,
54. item Exod. xvi, 17, in
cantico Mosis et Mariæ : Mons hæreditatis tuæ.
18. Decem
millibus : Hier. innumerabilis, sedes Dei circumdatur angelis
innumeris. Sic Deut. xxxiii,
2 : Apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia.
19. Accepisti
dona : ita Hier. ex Hebr. et Septuaginta ut victor accepisti dona
distribuenda inter homines : at Paulus, Eph., iv,
8 : Dedit dona hominibus : eodem sensu : Deus invectus curru sublimi,
captivos Israelitas eduxit ex Ægypto : ac, triumphatoris instar, dona
distribuit. Prophetice, Paulo interprete : de Christo in clum ducente captivos
quos liberaverat. Etenim non credentes... etiam non credentibus Deum
habitare nobiscum : quod superioribus connectendum, ut sensus sit dedisse dona
etiam hominibus antea incredulis, nec satis Deo fidentibus : quod etiam Christo
congruit, gentes vocanti.
20. Die
quotidie : Hier. per singulos dies. Prosperum iter, etc. Hebr. proteget
nos Deus, etc.
21. Deus
salvos faciendi : servandi arbiter. Hier. Deus salutis, Exitus mortis.
-egressus ejus mortiferi, hostibus ut διέξοδοι, Septuaginta recto casu.
(a) Var. : [Al. robustissimos.]
(b) [Hebr. Basan bis.] (c) Habitabit in
sempiternum. (d) Deest in.
202
ciendi : et Domini Domini exitus
mortis.
22. Verumtamen Deus confringet capita
inimicorum suorum : verticem capilli perambulantium in delictis suis.
23. Dixit Dominus : Ex Basan
convertam, convertam in profundum maris :
24. Ut intingatur pes tuus in
sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25. Viderunt ingressus tuos, Deus,
ingressus Dei mei : regis mei qui est in sancto.
26. Prævenerunt principes conjuncti
psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
27. In ecclesiis benedicite Deo
Domino, de fontibus Israel.
28. Ibi Benjamin adolescentulus, in
mentis excessu. |
Domini Dei, mortis egressus.
Verumtamen Deus confringet capita
inimicorum suorum, verticem crinis, perambulantium (a) in
delictis suis.
Dixit Dominus : De Basan convertam,
convertam de profundis maris.
Ut calcet pes tuus in sanguine ;
lingua canum tuorum ex inimicis a temetipso.
Viderunt itinera tua, Deus ; itinera
Dei mei, regis mei in sancto.
Præcesserunt cantatores eos, qui post
tergum psallebant, in medio puellarum tympanistriarum.
In ecclesiis benedicite Deo Domino,
de fontibus (b) Israel.
Ibi Benjamin parvulus continens (c) eos
principes Juda io. |
22. Verticem
capilli : usque ad capillos impiorum conteret, cum piorum capilli omnes
numerati sint, Matth. x, 30.
23. Ex
Basan convertam : Israelitas meos ; e terra Og victores reducam. In
profundum maris : Hier. de profundis maris, maris Rubri.
24. Intingatur
pes tuus in sanguine. Ipsam plebem alloquitur. De hac autem phrasi vide Psal. lvii,
11. Lingua canum tuorum ; supple, intingatur. Ex inimicis ab ipso ; sanguine ;
canes tui hostilem sanguinem Ungant.
25. Viderunt
ingressus tuos, Deus : Hier. itinera tua. Viderunt tribus Israel qua
majestate pergeres auxiliaturus eis, qua ferires manu.
26. Prævenerunt : Hier. præcesserunt
cantatores eos qui post tergum, etc. Cum Maria hæc caneret, Deique miracula
celebraret, antecedebant praecentores, succedebant psallentes, in medio erant
puellæ tympanistriæ ; Maria ipsa et sociæ annuntiatrices, de quibus supra, 12 :
ita Chald. Philo memorat ad eum ritum compositas solemnes Therapeutarum suorum
choreas, et cantari quidem hymnos alternantibus vocibus, ipso sermonis duce in
verba praeeunte : mox duos choros, alterum virorum, alterum mulierum variis
flexibus ac reflexibus sacras obire choreas ; denique in unum chorum cogi, velut
a Numine actos. « Exemplo, inquit, antiqui illius chori ad mare Rubrum propter
admiranda ibi opera ; quo divino beneficio moti viri ac mulieres, uno confecto
choro, hymnos eucharisticus servatori Deo cecinere ; viris præcinente Mose
propheta ; mulieribus vero Maria prophetide, quorum exemplo gravi virorum voce,
acutiori mulierum voci mixta, suavissimum concentum edunt. » Hæc Philo, De
Vit. contemp. Qui ritus ad hunc versum explicandum factus videtur.
27. De
fontibus Israel : vos qui estis 6 fontibus Israel, ab illo orti.
28. Ibi
Benjamin : tribus Benjamini : Adolescentulus : quod Benjamin minimus
natu filiorum Jacob : In mentis excessu : Spiritu sancto abreptus, tanta
in lætitia
(a) Var. : Ambulantis.
(b) De fonte. (c) [Hebr. descendere.]
203
Principes Juda duces eorum :
principes Zabulon, principes Nephthali.
29. Manda, Deus, virtuti tuæ :
confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30. A templo tuo in Jerusalem, tibi
offerent reges munera.
31. Increpa feras arundinis,
congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos, qui probati
sunt argento.
Dissipa gentes, quæ bella volunt :
32. venient legati ex Ægypto, Æthiopia præveniet manus ejus Deo. |
purpura sua (α) : principes
Zabulon, principes Nephthali.
Præcepit Deus tuus, de (b) fortitudine
tua conforta, Deus, hoc quod operatus es in nobis.
De templo tuo, quod est in Jerusalem,
tibi offerent reges munera.
Increpa bestiam calami, congregatio
fortium, in vitulis populorum calcitrantium contra rotas (c)argenteas.
Disperge populos qui bella volunt.
Offerantur (d) velociter ex
Ægypto ; Æthiopia festinet dare (e) manus Deo. |
populi. At
Hier. pro mentis excessu, continens eos, Hebr., imperans ipsis, princeps
futurus sub Saule. Omnes Patres de Paulo apostolo accipiunt, rapto ad tertium
clum, et dicente : Sive mente excedimus, Deo, etc, II Cor., v,
13 ;xii, 2. Principes Juda, duces eorum : Hier. in
purpura sua, quod est imperii insigne. Ergo in eo ctu ex Israele orto, et
Domini victorias cantante, primus erat Benjamin regnum auspicaturus : deinde
post eum regnaturus Judas sub Davide : tum principes cæterarum tribuum etiam
minimarum. His autem tribuum nominibus vult Theodoretus Apostolos designari,
fratres Domini ex Juda, reliquos e Galilæa, ubi Zabulon et Nephthali ; adde in
Benjamino Paulum.
29. Manda,
Deus..... Post commemorationem liberationis ex Ægypto, Dei in Sion
habitaturi auxilium in hostes Israelis implorat. Manda, Deus : Hier. præcepit
Deus tuus, de fortitudine tua, etc ; vult eam esse invictam.
30. A
templo. Templum vocat tabernaculum arcæ ; ut sæpe alias : sensusque est :
propter templum tuum, undique in Jerosolymam reges et peregrini confluent II Paral., vi,
32.
31. Feras
arundinis : Hier. bestiam calami : Hippopotamum vel crocodilum, id
est, regem Ægypti, ita designatum, ex bellua Nilo nota, Ezech., xxix,
2, 3, 4 et seqq. Congregatio taurorum : Hebr. congregationem
robustorum : supp. increpa. In vaccis populorum.....in vitulis
populorum gloriantem, hoc est, increpa ctum robustorum qui inter lascivientes,
exultantesque in morem vitulorum, populos, gloriantur. Qui probati sunt
argento : in fragmentis argenti. Sic constat integer versus hoc sensu :
Increpa regem Ægypti populo tuo invidentem, increpa etiam optimates qui inter
populos honore et viribus eminent, argenteis clavis, vel aliis insignibus
ornati. Cæterum Theodoretus, aliique mystico sensu de Judæis intelligunt, qui
excludere volebant a Dei regno gentes in Christum credentes, et instar argenti
per patientiam probatas.
32. Venient
legati ex Ægypto : eliam ex Ægypto nunc infestissima venient legati
deprecatur ! Deum Israelis ; quin etiam Æthiopia præveniet. · Hier., festinet
dare manus Deo : id est, ipsa Æthiopia festinabit proferre manus muneribus
plenas : certatim omnes accurrent, donis onusti.
(a) Var. : [Hebr. lapidabunt
eos.] (b) Deest de. (c) [Al. portas.] (d) Offerant
[Hebr. veniant legati.] (e) Deest dare.
204
33. Regna terræ, cantate Deo :
psallite Domino : psallite Deo, 34. qui ascendit super clum cli, ad
Orientem.
Ecce dabit voci suæ vocem virtutis,
35. date gloriam Deo super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in
nubibus.
36. Mirabilis Deus in sanctis suis,
Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ : benedictus
Deus. |
Regna terræ, cantate Deo, canite (a) Domino.
Semper.
Qui accendit super clum cli a
principio (b) ; ecce dabit voci suæ (c) vocem
fortitudinis.
Date gloriam (d) Deo : super
Israel magnificentia ejus, et fortitudo ejus in clis.
Terribilis Deus de sanctuario suo (e) :
Deus Israel ipse dabit fortitudinem, et robur populo, benedictus Deus. |
34. Ad
Orientem : ut unde sol ingreditur, Deus ipse triumphare videatur ; at Hier. h
principio, ab ipsa diei, adeoque mundi ipsius origine.
35. Date
gloriam..... Hebr. robur : Vim ejus agnoscite. In nubibus : Hebr. in
clis.
36. In
sanctis suis : Hier. de sanctuario suo ; unde tanta edit miracula et
oracula.
(a) Var. : Psallite.
(b) Ab Oriente. (c) Vocem suam. (d) [Hebr. fortitudinem.]
(e) Sanctuariis suis.
PSALMUS
LXVIII.
PROPHETICUS.
Christus
patiens in figura. Davidis ab omnibus derelicti. Congruit tempori Absalomi, cum
de Sion loquatur vers. 36. Sub persona Israelitarum in Davidem rebellium,
Judæorum Christi persecutorum pna describitur. Vide Psal. xxi. Chaldus populo captivo accommodat, et congruunt ultimi
versus.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, pro
iis qui commutabuntur David.
2. Salvum me fac, Deus : quoniam
intraverunt aquæ usque ad animam meam.
3. Infixus sum in limo profundi : et
non est substantia.
Veni in altitudinem maris, et
tempestas demersit me.
4. Laboravi clamans, raucæ factæ sunt
fauces meæ : defecerunt oculi |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro
liliis David.
Salva me, Deus ; quoniam venerunt
aquæ usque ad animam meam (a).
Infixus sum in limo profundi, et non
possum consistere.
Veni in profundum aquarum, et flumen (b) operuit
me.
Laboravi clamans, exasperata ! est
guttur meum ; defecerunt |
3. Non
est substantia : Hier. non possum consistere, nihil est firmi. Altitudinem
maris : Hier. profundum aquarum.
(a) Var. :
Deest meam.
(b) [Hebr. fluvius.]
205
mei, dum spero in Deum meum.
5. Multiplicati sunt super capillos
capitis mei, qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me
inimici mei injuste : quæ non rapui, tunc exsolvebam.
6. Deus, tu scis insipientiam meam :
et delicta mea a te non sunt abscondita.
7. Non erubescant in me qui expectant
te, Domine, Domine virtutum.
Non confundantur super me qui quærunt
te, Deus Israel.
8. Quoniam propter te sustinui
opprobrium : operuit confusio faciem meam.
9. Extraneus factus sum fratribus
meis, et peregrinus filiis matris meæ.
10. Quoniam zelus domus tuæ comedit
me : et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
11. Et operui in jejunio animam
meam : et factum est in opprobrium mihi.
12. Et posui vestimentum meum
cilicium : et factus sum illis in parabolam. |
oculi mei, expectantes Deum meum.
Multiplicati sunt super capillos
capitis mei, qui oderunt me gratis :
Confortati sunt qui persequebantur me
inimici mei injuste : quæ non rapueram, tunc reddebam.
Deus, tu scis stultitiam meam, et
peccata mea a te non sunt abscondita.
Non confundantur in me qui expectant (e) te,
Domine Deus exercituum.
Non confundantur in me qui quærunt
te, Deus Israel.
Quia propter te portavi opprobrium ;
operuit confusio faciem meam.
Alienus factus sum fratribus meis, et
peregrinus filiis matris meæ.
Quia zelus domus tuæ comedit me ; et
opprobrium exprobrantium tibi cecidit super me.
Et flevi in jejunio animam meam ; et
factum est in opprobrium mihi.
Et posui vestimentum meum saccum ; et
factus sum eis in parabolam. |
5. Quæ
non rapui... Ex persona Christi : ita mecum agitur, ac si rapta ab altero,
ab altero eoque innoxio repetas ; neque enim, impiorum exemplo, Deo rapui
honorem debitum ; at pro eis solvo quicumque rapuerunt : sicut scriptum est : Propter
scelus populi mei percussi eum, Isa. liii,
8.
6. Insipientiam
meam, et delicta mea... quæ in me suscepi : quia posuit in eo Dominus
iniquitates omnium nostrum, Isa. liii,
6.
10. Zelus
domus tuæ. De Christo expellente vendentes in templo exponit Joannes, cap. ii,
17. Opprobria exprobrantium tibi in me redundabant, cum dicerent : Si
rex Israel est, discendat de cruce, confidit in Deo : liberet nunc, si vult,
eum, etc, Matth. xxvii,
42, 43. Quare Hunc Davidis locum de Christo Paulus intelligit, Rom. xv, 3.
11. Operui ; Hebr. flevi
in jejunio animæ meæ, cum jejunarem, fletus miscui jejuniis.
12. In
parabolam : in proverbium, in fabulam.
(a) Var. :
In me expectantes.
206
13. Adversum me loquebantur qui
sedebant in porta : et in me psallebant qui bibebant vinum.
14. Ego vero orationem meam ad te,
Domine : tempus beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiæ tuæ
exaudi me, in veritate salutis tuæ.
15. Eripe me de luto, ut non
infigar : libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16. Non me demergat tempestas aquæ,
neque absorbeat me profundum : neque urgeat super me puteus os suum.
17. Exaudi me, Domine, quoniam
benigna est misericordia tua : secundum multitudinem miserationum
tuarum, respice in me.
18. Et ne avertas faciem tuam h puero
tuo : quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19. Intende animæ meæ, et libera
eam : propter inimicos meos eripe me.
20. Tu scis improperium meum, et
confusionem meam, et reverentiam meam.
21. In conspectu tuo sunt omnes qui
tribulant me : improperium expectavit cor meum, et miseriam.
Et sustinui qui simul contristaretur,
et non fuit : et qui consolaretur, et non inveni. |
Contra me loquebantur qui sedebant in
porta, et cantabant bibentes vinum (a).
Mea autem oratio ad te, Domine :
tempus reconciliationis (b) est.
Deus, in multitudine misericordiæ
tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
Erue me de luto, ut non infigar ;
libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquis (c).
Ne operiat me fluvius (d) aquæ,
et (e) ne absorbeat me profundum : et non coronet super me puteus
os suum.
Exaudi me, Domine, quoniam bona est
misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum, respice ad
me.
Et ne abscondas faciem tuam a servo
tuo : quoniam tribulor, cito (f) exaudi me.
Accede ad animam meam, redime eam ;
propter inimicos meos libera me.
Tu scis opprobrium meum, et
confusionem meam, et ignominiam meam ; coram te sunt omnes hostes mei.
Opprobrio contritum est cor meum, et
desperatus sum :
Et expectavi qui contristaretur, et
non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni. |
13. Qui
sedebant in porta : senatus, judices, viri graves. Qui bibebant vinum : juvenes,
illusores : sic omnes mihi iniqui ; nec tantum furiosi, sed etiam qui sapientes
videbantur.
14. Ego
vero... Hier. mea autem oratio, etc. Tempus beneplaciti : Hier. reconciliationis :
Quoniam quidem erat in Christo mundum reconcilians sibi, non imputans ipsis
delicta ipsorum, II Cor. v,
19. Deus : junge sequenti.
20. Reverentiam : Hier. ignominiam, et
ita passim.
21. Improperium : Hier. opprobrio
contritum est cor meum, etc.
(a) Var. : [Hebr. siceram.]
(b) [Hebr. placiti.] (c) Aquarum. (d) Fluctus.
(e) Deest et. (f) [Hebr. festina.]
207
22. Et dederunt in escam meam fel :
et in siti mea potaverunt me aceto.
23. Fiat mensa eorum coram ipsis in
laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
24. Obscurentur oculi eorum ne
videant : et dorsum eorum semper incurva.
25. Effunde super eos iram tuam : et
furor iræ tuæ comprehendat eos.
26. Fiat habitatio eorum deserta : et
in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27. Quoniam quem tu percussisti,
persecuti sunt : et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28. Appone iniquitatem super
iniquitatem eorum : et non intrent in justitiam tuam.
29. Deleantur de libro viventium : et
cum justis non scribantur.
30. Ego sum pauper et dolens : salus
tua, Deus, suscepit me.
31. Laudabo nomen Dei cum cantico :
et magnificabo eum in laude.
32. Et placebit Deo super vitulum |
Et dederunt in escam meam fel, et in
siti mea potaverunt me aceto.
Sit mensa eorum coram eis in laqueum,
et in retributiones ad consuendum.
Contenebrentur oculi eorum ne
videant ; et dorsum (a) eorum semper incurva.
Effunde super eos indignationem
tuam ; et ira furoris tui comprehendat eos.
Fiat commoratio eorum deserta ; in
tabernaculis eorum non sit qui habitet.
Quoniam quem tu percussisti,
persecuti sunt ; et ut affligerent vulneratos tuos narrabant (b).
Da iniquitatem super iniquitatem
eorum ; et non veniant in justitia tua.
Deleantur de libro viventium, et cum
justis non scribantur.
Ego autem pauper et dolens : salus
tua, Deus, suscepit me.
Laudabo nomen Dei in cantico, et
magnificabo eum in confessione.
Et placebit Domino super vitu- |
22. Dederunt
in escam meam fel... in Christo impletum, Matth., xxvii,
48 ; Joan., xix, 29.
23. Mensa
eorum.... : in laqueum : ut contingit avibus, quæ victum quærentes
capiuntur. Et in retributiones : Hebr. et paces eorum in
offendiculum, ubi prospera sperant, ibi impingunt. De Judæis intelligit
Paulus, Rom., xi, 9, 10. Nec
minus eis conveniunt quæ sequuntur.
26. Fiat
habitatio eorum deserta. De Juda proditore exponitur, Act., i,
20. Congruit etiam Judæis eversa Jerosolyma, quod Christus prædixerat : Ecce
relinquetur vobis domui vestra deserta, Luc., xiii,
33.
27. Super
dolorem.. : vulneribus vulnera, et insuper opprobria addunt.
28. Appone
iniquitatem super iniquitatem... deserendo, et permittendo, non operando ;
ut theologi norunt.
29. De
libro viventium : de ipsa vita ; tanquam Deus vivos omnes in libro
descriptas habeat, deleatque eos quos morti destinat. Altiore sensu, viventes, ipsi
justi intelliguntur, et seqq. congruunt.
32. Placebit
Deo super vitulum... Laus Deo acceptior quam victimæ, Psal. XLIX, 8,
23 ; l, 18, et alibi passim.
(a) Var. : [Hebr. lumbos.]
(b) Narrabunt.
208
novellum : cornua producentem et
ungulas :
33. Videant pauperes, et lætentur :
quærite Deum, et vivet anima vestra.
34. Quoniam exaudivit pauperes
Dominus : et vinctos suos non despexit.
33. Laudent illum cli et terra,
mare, et omnia reptilia in eis.
36. Quoniam Deus salvam faciet Sion :
et ædificabuntur civitates Juda.
Et inhabitabunt ibi, et hæreditate
acquirent eam.
37. Et semen servorum ejus possidebit
eam, et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. |
Ium novellum (a), cornua
efferentem et ungulas.
Videntes mansueti lætabuntur : qui
quæritis Deum, vivet anima vestra (b).
Quoniam exaudivit pauperes Dominus,
et vinctos suos non despexit.
Laudent eum cli et terra ; mare et
omnia quæ moventur (c) in eis.
Quia Deus salvabit Sion, et
ædificabit civitates Juda, et habitabunt ibi, et possidebunt eam.
Et semen servorum ejus possidebit
eam, et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. |
33. Videant
pauperes, et lætentur : Christi enim erga pauperes benevolentia singularis :
convenit cum Psal. xxi, 27 ; lxxi,
4. Quærite Deum... Hier. qui quæritis Deum, vivet, etc. Eodem
sensu hæc et sequentia ad redemptionem per Christum, sub figura solutæ
captivitatis, videntur pertinere.
36. Sion : spirituali
sensu, Ecclesiam. Civitates Juda ; singulares Ecclesias.
(a) Var. : [Hebr. bovem,
taurum.] (b) [Hebr. cor vestrum.] (c) Maria et omne
quod movetur.
PSALMUS
LXIX.
DEPRECATORIUS.
Temporibus
Absalomi convenit cum sequente. Hic autem gravi calamitate pressus, festinum
postulat auxilium, vers. 6.
VERSIO VULGATA.
In finem, Psalmus
David.
1. In
rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2. Deus, in adjutorium meum intende :
Domine, ad adjuvandum me festina.
3. Confundantur, et revereantur, qui
quærunt animam meam : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori David ad
recordandum.
Deus, ut liberes me ; Domine, ut
auxilieris mihi festina.
Confundantur et erubescant, qui
quærunt animam meam. |
1. In
rememorationem : sive ad recordandum : supple, divini auxilii. Quod
salvum fecerit... deest Hebr.
3. Revereantur : pudore
afficiantur.
209
4. Avertantur retrorsum, et
erubescant, qui volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes, qui
dicunt mihi : Euge, euge.
5. Exultent et lætentur in te omnes
qui quærunt te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt
salutare tuum.
6. Ego vero egenus, et pauper sum :
Deus, adjuva me.
Adjutor meus, et liberator meus es
tu : Domine, ne moreris. |
Convertantur retrorsum, et
erubescant, qui volunt mihi malum.
Revertantur ad vestigium confusionis
suæ, qui dicunt : Vah ! vah !
Gaudeant et lætentur in te omnes qui
quærunt te, et dicant semper : Magnificetur Dominus (a), qui
diligunt salutare tuum.
Ego autem egenus et pauper, Deus,
festina pro me.
Auxilium meum et salvator meus es (b) tu :
Domine, ne moreris. |
4. Euge :
Hier. Vah. Non enim adhortantis aut collaudantes vox est, sed increpantis
et exprobrantis, qualis Semei, II Reg., xvi,
7.
5. Et
dicant semper... Ordo verborum : qui diligunt salutare tuum, dicant
semper : Magnificetur Dominus. · qui a te se salvos volunt, non se, sed Deum
magnifieri optent.
6. Adjuva
me : Hier. festina pro me.
(a) Var. : Deus.
(b) Deest es.
PSALMUS LXX.
DEPRECATORIUS ET CONSOLATORIUS.
David senex,
Absalomo rebellante, auxilium Dei quod ab ineunte ætate sæpius expertus est, nec
in fine sibi defuturum sperat. Nota vers. 9, 18.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David. 1.
Filiorum Jonadab, et priorum captivorum.
In te, Domine, speravi, non confundar
in æternum : 2. in justitia tua libera me, et eripe me. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
In te, Domine, speravi, non confundar
in æternum (a). In justitia tua. erue me, et li- |
1. Filiorum
Jonadab : de quibus Jerem., xxxv. Hunc titulum sic refert et exponit
Hier. Epist, ad Paulin. de lnstit. monachi : « Filii Jonadab et eorum qui
primi in captivitatem ducti sunt, qui in tabernaculis habitantes, ad extremum
propter irruptionem Chaldæorum exercitus Hierosolymam intrare compulsi, hanc
primam captivitatem sustinuisse dicuntur ; quod post solitudinis libertatem,
urbe, quasi carcere sint reclusi, ut est apud Jerem., xxxv, 1 i. Cæterum
in Hebræo nullus est titulus, neque quidquam in textu, quod ad Rechabitas
eorumque patrem Jonadabum proprio pertineat : quem tamen Psalmum ad divinam
misericordiam impe-
(a) Var. : [Hebr. in
sæculum.]
210
Inclina ad me aurem tuam, et salva
me.
3. Esto mihi in Deum protectorem, et
in locum munitum, ut salvum me facias.
Quoniam firmamentum meum, et refugium
meum es tu.
4. Deus meus, eripe me de manu
peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui :
5. Quoniam tu es patientia mea,
Domine : Domine, spes mea a juventute mea.
6. In te confirmatus sum ex utero :
de ventre matris meæ tu es protector meus.
In te cantatio mea semper : 7.
tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis.
8. Repleatur os meum laude, ut cantem
gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
9. Ne projicias me in tempore
senectutis : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10. Quia dixerunt inimici mei mihi :
et qui custodiebant animam 1 |
bera me : inclina ad me aurem tuam,
et salva me.
Esto mihi robustum habitaculum, ut
ingrediar jugiter ; præcepisti ut salvares me : quia petra mea, et
fortitudo mea es tu.
Deus meus, salva me de manu impii, de
manu iniqui et nocentis.
Quia tu es expectatio mea ; Domine
Deus, fiducia mea ab adolescentia mea.
A te sustentatus sum ex utero, de
ventre matris meæ tu es protector meus : in te laus mea semper (a).
Quasi portentum factus sum multis, et
tu spes mea fortissima (b).
Impleatur os meum laude tua : tota
die magnitudine tua.
Ne projicias me in tempore
senectutis, cum defecerit (c) fortitudo mea, ne derelinquas me.
Quia dixerunt inimici mei mihi : et
qui observabant ani- |
trandam per
id tempus decantatum, eo quod necessitate compulsi, a patriis institutis
deflexisse viderentur, haud absimile vero est. »
3. In
Deum protectorem, deest Hier. : nisi forte idem est cum loco munito sitque
Vulgata versio duplex. Addit autem Hier. : Ut ingrediar jugiter : tu mihi
non modo tutum, sed etiam continuum refugium, ac semper patens. Addit et
Hebr. : Præcepisti servare me ; tanta tibi est cura salutis meæ, ut de me
tuendo mandata dederis angelis tuis : Angelis enim suis mandavit de
te, Psal. xc, 11.
5. Patientia
mea : Hier. expectatio.
6. Confirmatus.
· Hier. sustentatus, te nitor. De ventre matris meæ protector.. : extractor.
Hebr. avulsor, tu mihi obstetricis loco : per te matris meæ faustus
partus fuit ; jam inde a nativitate tuas in manus sum depositus : sic Psal.xxi,
10. Cantatio ; Hier. laus.
7. Tanquam
prodigium... in me obstupuerunt, cum viderent tot inusitatos vitæ meæ casus,
tantumque regem ab omnibus repente destitutum. Vide præf. cap. viii,
num. 41.
8. Ut
cantem gloriam tuum : desunt Hier.
d. Cum
defecerit virtus mea : Hier. : fortitudo
mea. En senes confectis corporis animique viribus quale sibi auxilium parare
debeant.
10. Inimici
mei mihi : de me. Qui custodiebant animam meam : Hier. qui obser-
(a) Var. : Jugiter.
(b) Fortissime. (c) [Al. defuerit.]
211
meam, consilium fecerunt in unum,
11. Dicentes : Deus dereliquit eum,
persequimini, et comprehendite eum : quia non est qui eripiat.
12. Deus, ne elongeris a me : Deus
meus, in auxilium meum respice.
13. Confundantur, et deficiant
detrahentes animæ meæ : operiantur confusione et pudore qui quærunt mala
mihi.
14. Ego autem semper sperabo : et
adjiciam super omnem laudem tuam.
15. Os meum annuntiabit justitiam
tuam, tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam, 16.
introibo in potentias Domini : Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
17. Deus, docuisti me a juventute
mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18. Et usque in senectam et
senium, Deus : ne derelinquas me,
Donec annuntiem brachium tuum |
mam meam, inierunt consilium pariter,
Dicentes : Deus dereliquit eum,
persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat.
Deus, ne elongeris a me : Deus meus,
in (a) auxilium meum festina.
Confundantur, et - (b) consumantur
adversarii animæ meæ : operiantur opprobrio et confusione, qui quærunt
malum mihi.
Ego autem jugiter expectabo ; et
adjiciam super omnes laudationes tuas (c).
Os meum narrabit justitiam tuam, tota
die salutare tuum ; quia non cognovi litteraturas.
Ingrediar in fortitudine (d) Domini
Dei : recordabor justitiæ tuæ solius.
Deus, docuisti me ab adolescentia
mea, et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Et insuper usque in (e) senectutem
et canos, Deus, ne derelinquas me.
Donec annuntiem brachium |
vabant, etc,
qui insidiabantur vitæ meæ. Consilium fecerunt : convocato Achitophel et
aliis, sacrificii obtentu, II Reg., xv,
12. Dicebant sequentia.
11. Deus
dereliquit eum, ut adulterum et homicidam : agite, opportunum tempus est. Persequimini...
non est qui eripiat. Hoc erat consilium Achitophel, II Reg., xvii,
1 : Consurgens persequar David hac nocte : et irruens super eum... percutiam
regem desolatum, etc.
13. Detrahentes
animæ meæ : Hier. adversarii.
14. Adjiciam
super omnem laudem tuam : novis te in dies laudibus cumulabo.
15. Justitiam
tuam : qua me ab impiis ac perfidis vindicasti. Litteraturam : Hebr. numerationem, numerum
mirabilium tuorum. Quia mox dixerat : Os meum annuntiabit justitiam tuam et
salutare tuum : nunc se agnoscit tantæ rei imparem, nec posse recensere
innumerabilia Dei beneficia : sic Psal. xxxix,
6, Theodor.
16. Introibo
in potentias Domini : Hier. ingrediar in fortitudine Domini Dei : ev
ίυνχστε'ι*. Septuaginta. Error in Vulg. ut videtur. ; Nota verborum
connexionem : primum annuntiabo justitias et misericordiam tuam : tum agnoscit
id esse supra vires suas : introibo tamen, inquit, te duce et auctore, in hæc
inscrutabilia.
(a) Var. :
Ad. (b) Deest et. (c) Omnem laudem tuam. (d) Fortitudines.
(e) Insuper et usque ad.
212
generationi omni, quæ ventura est,
Potentiam tuam, 19. et justitiam
tuam, Deus, usque in altissima, quæ fecisti magnalia : Deus, quis
similis tibi ?
20. Quantas ostendisti mihi
tribulationes multas et malas : et conversus vivificasti me, et de
abyssis terræ iterum reduxisti me.
21. Multiplicasti magnificentiam
tuam : et conversus consolatus es me.
22. Nam et ego confitebor tibi in
vasis psalmi veritatem tuam : Deus, psallam tibi in cithara, Sanctus
Israel.
23. Exultabunt labia mea cum
cantavero tibi : et anima mea, quam redemisti.
24. Sed et lingua mea tota die
meditabitur justitiam tuam : cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt
mala mihi. |
tuum generationi, cunctisque qui
venturi sunt, fortitudines tuas (a),
Et justitiam tuam, Deus, usque in
excelsum ; quanta fecisti magnalia : Deus, quis similis tibi ?
Qui (b) ostendisti mihi
tribulationes plurimas et malas ; (c) conversus vivificabis nos,
et deabyssis terræ rursum educes nos.
Multiplicabis magnitudinem meam, et
conversus consolaberis me.
Ego autem confitebor tibi in vasis
psalterii veritatem tuam, Deus meus ; cantabo (d) tibi in
cithara, Sancte Israel.
Laudabunt labia mea cum cantavero (e) tibi,
et anima mea quam redemisti.
Insuper et lingua mea tota die
meditabitur justitiam tuam : quia confusi sunt et dehonestati, quærentes
malum mihi. |
19. Justitiam
tuam... usque in altissima... aliter Hier. annuntiabo justitiam tuam
usque in excelsum : exaltabo eam ; mox : quanta fecisti magnalia, etc.
20. Quantas
ostendisti... vivificasti me... reduxisti me : Hier. Qui ostendisti...
vivificabis nos... educes nos : Pro multitudine malorum, bona cumulatim in
nos conferes.
21. Multiplicasti...
consolatus es... Hier. Multiplicabis ; consolaberis.
22. Vasis
psalmi ; Hebr. instrumento nablio, instrumentis musicis, raeuet,
Græce, vas et instrumentum. Sanctus Israel ; Hier. sancte.
(a) Var. : Fortitudinem
tuam. (b) Quia. (c) Et. (d) [Hebr, psallam.]
(e) [Hebr. psallero.]
213
PSALMUS
LXXI.
HISTORICUS ET PROPHETICUS.
Davidis :
cum moriens regem constitueret Salomonem. Ingressis namque ad eum optimatibus ac
dicentibus : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet
thronum ejus super thronum tuum : et adoravit rex in lectulo suo, et locutus
est : Benedictus Do· minus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo,
videntibus oculis meis, III Reg., i,
47. Qua in exultatione vir sanctus, ac supra seipsum evectus, Christoque suo
intentus, magnificentissimo carmine vaticinatur de adventu ejus, et vocatione
gentium. Neque satis conveniunt Salomoni quæ dicuntur versibus 5, 11, 12, 17,
nisi ut Christi typo. Es quo patet sanctum regem Dei spiritu actum, ad extremum
usque halitum prophetasse.
VERSIO VULGATA.
Psalmus, 1. In
Salomonem.
2. Deus, judicium tuum regi da : et
justitiam tuam filio regis.
Judicare populum tuum in justitia, et
pauperes tuos in judicio.
3. Suscipiant montes pacem populo :
et colles justitiam.
4. Judicabit pauperes populi, et
salvos faciet filios pauperum : et humiliabit calumniatorem.
5. Et permanebit cum sole, et ante
lunam, in generatione et generationem.
6. Descendet sicut pluvia in vellus :
et sicut stillicidia stillantia super terram.
7. Orietur in diebus ejus justitia,
et abundantia pacis : donec auferatur luna.
8. Et dominabitur a mari usque |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Salomoni.
Deus, judicium tuum regi da, et
justitiam tuam filio regis.
Judicabit populum tuum in justitia,
et pauperes tuos in judicio.
Assument montes pacem populo, et
colles justitiam.
Judicabit pauperes populi, et (a) salvabit
filios pauperis (b), et confringet calumniatorem.
Et timebunt te quandiu erit sol, et
ultra lunam, in generatione generationum.
Descendet ut pluvia super vellus, ut
stillæ irrorantes terram.
Germinabit in diebus ejus justus (c),
et multitudo pacis, donec non sit luna.
Et dominabitur a mari usque |
2. Regi...
filio regis : Salomoni, qui rex et filius regis. Judicare : Hier. Judicabit.
3. Suscipiant
montes... Universa regio pace et justitia florebit.
4. Pauperes. Nota
pauperes regi specialiter commendatos : vide infra, 12, 13.
5. Permanebit... Hier. timebunt
te quandiu erit sol, et ultra lunam.
6. Descendet
sicut pluvia : tam gratus. In vellus : Hebr. in tonsionem, id
est, supra tonsam herbam, ut rursus incrementum capiat.
7. Orietur...
justitia : Hebr. florebit in diebus ejus. At Hier. Germinabit in
diebus ejus justus : eodem fere sensu : tota regio viris justis abundabit,
quo nihil est bono regi charius, aut honestius.
8. A mari
usque ad mare : De Salomone quidem : a mari Rubro ad mare mag-
(a) Var. : Deest et.
(b) [Al. pauperum.] (c) Justitia.
214
ad mare : et a flumine usque ad
terminos orbis terrarum.
9. Coram illo procident Æthiopes : et
inimici ejus terram lingent.
10. Reges Tharsis, et insulæ munera
offerent : reges Arabum et Saba dona adducent :
11. Et adorabunt eum omnes reges
terræ : omnes gentes servient ei.
12. Quia liberabit pauperem a
potente : et pauperem cui non erat adjutor.
13. Parcet pauperi et inopi : et
animas pauperum salvas faciet.
14. Ex usuris et iniquitate redimet
animas eorum : et honorabile nomen eorum coram illo.
15. Et vivet, et dabitur ei de auro
Arabiæ, et adorabunt de ipso semper : tota die benedicent ei.
16. Et erit firmamentum in terra in
summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus : et
florebunt de civitate sicut fnum terræ. |
ad mare, et a flumine usque ad
terminos terræ.
Ante eum procident Æthiopes, et
inimici ejus pulverem lingent.
Reges Tharsis et insulæ munera
offerent ; reges Arabiæ et Saba tributum conferent.
Et adorabunt eum omnes reges :
universæ nationes servient ei.
Quia eruet pauperem a potente, et
inopem cui non est adjutor.
Parcet inopi et pauperi, et animas
pauperum salvabit.
Ab usura et iniquitate redimet animas
eorum ; et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis ejus.
Et vivet, et dabitur ei de auro Saba,
et orabunt de eo jugiter ; tota die benedicent ei.
Erit memorabile triticum in terra :
in capite montium elevabitur (a) sicut Libani fructus ejus, et
florebunt de civitate, sicut fnum terræ. |
num. A
flumine.. : Hier. ab Euphrate ad terminos terræ [sanctæ). At
Septuaginta τῆς εἰκουμένης : quod Christus imperium protensurus esset per
universa maria ac terras, atque orbe universo.
9. Æthiopes : Sum :
incolæ deserti, Psal. lxxiii,
14.
10. Reges
Tharsis, et insulæ : regna occidua. Reges Arabum et Saba. · oriens et
meridies : vide Gen. x. Naves Salomonis ibant in Tharsis, III Reg., x,
22. Regina Saba ad eum venit, III Reg., x,
1. Atque hæc in figuram Christi toto orbe potituri, idque a Magorum munere
intelligimus inchoatum, qui gentium regumque typum tenuisse monstrantur, Comm. Hier.
11. Reges
terræ : terræ deest etiam in Septuaginta. Gentes : Hebr. Goim, id
est, gentes idolis addictae.
14. Honorabile
nomen. Hier. Pretiosus erit sanguis eorum, etc. forte in Septuaginta
ex αἶμα, factum ὂνομα.
15. Arabiæ : Hebr. Saba.
Adorabunt de ipso : Hier. orabunt de eo, gratias agent Deo pro
Salomonis beneficentia ; longe autem magis pro collatis a Christo beneficiis.
Potest intelligi secundum Hebr. Orabunt pro eo, pro Salomone : quæ summa
regum gloria, ut exteris quoque honori et amori sint.
16. Firmamentum
in terra... pugillus frumenti in terra, Hebr. in capite montium, στήριγμα
forte pro σίτου δράγμα. Superextolletur... Hebr. perstrepet sicut
Libanus. Si vel pugillus frumenti seratur in montium vertice arido plerumque
et saxoso, silvescet messis altior cedris Libani. Florebunt de civitate. Cives
multiplicabuntur ; urbes florentes erunt ; agri, urbes, omnia sub bono rege
felicia.
(a) Var. :
[Hebr. fluctuabitur.]
215
17. Sit nomen ejus benedictum in
sæcula : ante solem permanet nomen ejus.
Et benedicentur in ipso omnes tribus
terræ : omnes gentes magnificabunt eum.
18. Benedictus Dominus Deus Israel,
qui facit mirabilia solus.
19. Et benedictum nomen majestatis
ejus in æternum : et replebitur majestate ejus omnis terra : Fiat, fiat.
20. Defecerunt laudes David filii
Jesse. |
Erit nomen ejus in æternum, ultra (a) solem
perseverabit nomen ejus.
Et benedicentur in eo ; omnes gentes
beatificabunt eum
Benedictus Dominus Deus, Deus
Israel ; qui facit mirabilia solus.
Et benedictum nomen gloriæ ejus in
sempiternum : et implebitur gloria ejus universa terra. Amen et amen.
Completæ sunt orationes David filii
iesse. |
17. Sit
nomen ejus (benedictum) deest Hier. Erit nomen ejus in æternum ultra
solem, fama ubique diffusa et immortalis. Benedicentur in ipso... At
Hier. sic distinguit : et benedicentur in eo ; omnes gentes, etc. Omnes
tribus terræ deest. Gentes autem est Goim, ut supra, vers. 11. Qui
proprius veluti character Christi, de quo ab initio dictum erat Abrahamo : In
semine tuo benedicentur omnes gentes terræ, Gen. xii,
3 ; xxii, 18, etc.
19. Fiat : Hebr. Amen.
20. Defecerunt
laudes... Hic est ultimus Psalmus Davidis non tamen suo loco positus, cum
multi sequantur quos ipsius esse certissimum est, ut Psalmus cix aliique : unde
apparet aliam fuisse olim Psalmorum collectionem, in qua temporis ordo servatus
esset. Hæc autem verba, quidam codices sequentis Psalmi titulo adjungebant,
nullo sensu ; quos confutat Comm. Hier. et ipsi hebraici codices.
(a) Var. : [Hebr. in
sæculum, ante.]
LIBER
TERTIUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM LXXXIX.
DE PSALMIS
ASAPHI NOMINE INSCR1PTIS.
Duodecim
omnino Psalmi sunt, Asaphi inscripti nomine : Primus xlix ; atque ab hoc lxxii ad lxxxii.
Asaph autem I Paral. vi, 39,
accensetur Levitis quos David ad canendum ordinavit : Item I Paral.xv, 17 ; xvi, 5,
37, Asaph et fratres ejus in con-
216
spectu arcæ
ministrant. Memorantur item Heman, Asaph et Ethan in cymbalis æneis
concrepantes, I Paral. xv,
17 et 19. Hos cantores inter, a sancto Spiritu toties celebratos, cum tres
excellerent, Asaph, Heman et Idithun, I Paral. xxv,
1, tum ipse Asaph inter alios clarus habetur, princeps quippe cantorum a Davide
constitutus, ibid. xvi, 5,
et singulari quadam honoris prærogativa, nominatus inter eos, qui juxta Regem
prophetarent, ibid. xxv, 2.
Quo loco
considerandum venit, cantandi officium quo honore præcelleret, cum ad
ministerium propheticum pertinere judicetur ; unde I Paral. xxv,
1, 2, 3, inducuntur filii Asaph et Heman et Idithun, qui in citharis aliisque
instrumentis prophetarent : docti nempe a Deo ut ipsi canerent ; quemadmodum
Beseleel aliique periti artifices repleti divino Spiritu, quorum egregia opera
tabernaculum ac cætera divino cultui destinata, affabre fierent, Exod. xxxi,
2, etc. Atque is instinctus eo magis musicis cantibus congruebat, quo musica ad
excitandos in Dei amorem animos, imo vero ad compescendum malum spiritum,
bonumque ac propheticum accersendum, Deo ita volente, potentior habebatur :
exemplo Saulis Davidem egregium psalten adducentis, I Reg. xvi, 15, etc, ipsiusque Elisæi psalten item accersentis, quo
canente prophetaret, IV Reg. iii,
15. Verum inter eos qui ad canendum prophetabant, quidam altiore sensu Videntes
habebantur, qualis Heman Videns regis in sermonibus Dei, ut exaltaret Davidis
gloriam, I Paral.xxv, 5. Quo
ritu Asaphum Videntem fuisse diserte memoratur his verbis : Præcepitque
Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum, sermonibus David et Asaph
Videntis, II Paral. xxix,
30. Quibus verbis sancto Asaph, æque ac ipsi Davidi sermones Dei, hoc est
Psalmi, tribuuntur.
Neque minus
insigne est, quod legitur Nehem. xii,
45, In diebus David et Asaph ; quo Ioco Asaph Davidi propemodum
comparatur, atque ambo quasi ex æquo memorantur, quibus quippe auctoribus sacræ
observationes, et leviticorum ministeriorum ordo, et ipse canendi ritus,
universo populo tanto honori habitus, ad posteros defluxerit. Atque hæc
sufficiunt ut intelligamus quam celebre fuerit Asaphi nomen, cujus etiam titulo
hi Psalmi commendati ad nos devenerint.
217
Jam vero an
ab ipso conscripti fuerint, Patres ipsi variant ; ac sanctus quidem Ambrosius a
Davide compositos, sancto Asaph ut caneret datos tradidit, in titulo Psalm. lxxii.
Sanctus vero Hieronymus usque adeo ab Asapho non modo cantatos, sed etiam
compositos existimat, ut etiam Matth. xiii, 35 pro eo quod scriptum est : Ut impleretur quod
dictum est per prophetam (quo loco multa exemplariaEsaiam habebant)
ipse reponi velit ; Hæc facta sunt, ut impleretur quod scriptum est in Asaph
propheta ; quia locus a Matthæo laudatus : Aperiam in parabolis os meum, ex Psalm. lxxvii,
qui Asapho tribuitur, sumptus esset : Hoc enim, inquit Hieronymus, non
Esaias loquitur, sed Asaph. Id habet Hieron. Comment. in Psalm. lxxvii ;
atque etiam lib. I in Matth. in exposit. cap. xiii.
Hinc sacri
interpretes in varias distracti sententias. Nos cur Hieronymo potius
assentiamur, hæ causæ sunt : primum inscriptio Psalm. Lxxvi, Pro
Idithun, Psalmus Asaph : nullo alio commodo sensu, nisi intelligamus ab
Asapho compositum Idithuno canendum traditum, ut ibi observavimus : quo sensu
item scriptum est in titulo Ρsal. xxxviii, lxi, Pro Idithun, Psalmus David : tum eo vel maxime,
quod ut supra memoravimus, sermones Domini non modo Davidi, verum etiam Asapho,
ut prophetæ, tribuuntur, II Paral. xxix,
30. Cæterum Davidisne sint an Asaphi, parvi refert et ad auctoritatem et ad
temporum inquirendas notas, cum et ab uno spiritu, et Davide rege factos esse
constet. Porro Asaphi filios in canendi ministerio patri successisse, atque
etiam inter canendum divino Spiritu ad pandenda futura fuisse afflatos, docent
II Paral. xx, 14 ; xxix,
13 ; I Esdr. iii, 10, et II,
cap. xi, 22.
218
PSALMUS
LXXII.
CONSOLATORIUS.
Impios tarde
quidem persæpe, sed graviter Deus ulciscitur ; hinc spes bonorum. Idem
argumentum de divina providentia : vide Eccl., viii,
10, etc ; xi, 9 ; xii,
14 ; Sap., II, iii, iv, v, et
alibi passim.
VERSIO VULGATA.
Psalmus Asaph.
1. Quam bonus Israel Deus, his qui
recto sunt corde !
2. Mei autem pene moti sunt pedes :
pene effusi sunt gressus mei.
3. Quia zelavi super iniquos, pacem
peccatorum videns.
4. Quia non est respectus morti
eorum : et firmamentum in plaga eorum.
ii. In labore hominum non sunt, et
cum hominibus non flagellabuntur :
6. Ideo tenuit eos superbia, operti
sunt iniquitate, et impietate sua.
7. Prodiit quasi ex adipe iniquitas
eorum, transierunt in affectum cordis :
8. Cogitaverunt, et locuti sunt
nequitiam : iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in clum os suum : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum Asaph.
Attamen bonus est Israel Deus, his
qui mundo sunt corde.
Mei autem pene vacillaverunt pedes ;
pene effusi sunt gressus mei.
Quia aemulatus sum contra iniquos ;
pacem impiorum videns.
Quod non recogitaverint de morte
sua : et firma sint vestibula eorum.
In labore hominum non sunt, et cum
hominibus non flagellabuntur.
Ideo nutriti sunt ad superbiam :
circumdederunt iniquitatem sibi.
Processerunt a pinguedine oculi
eorum ; transierunt cogitationes cordis.
Irriserunt, et locuti sunt in malitia
calumniam, de excelso loquentes.
Posuerunt in clum os suum, |
1. Quam
bonus. · quam Hebr. particula asserendi : utique, profecto : Bonus Israeli
Deus, nempe rectis corde.
2. Moti
sunt : Hier. vacillaverunt,
4. Quia
non est respectus : Hier. quod non recogitaverint de morte sua. Non
ligamenta ad mortem illis, sana fortitudo eorum, Hebr. nullo morbo ad mortem
trahuntur.
6. Et
impietate sua, deest Hier.
7. Prodiit
quasi... Hier. processerunt a pinguedine oculi eorum, ut contra
famelicis præ macie cavi oculi. Sic Deuter., xxxii, 15 : Incrassatus
est dilectus, etc. Transierunt in affectum cordis : dilexerunt
iniquitatem, ut passim in Psalmis ; at Hier. transierunt cogitationes
cordis, supra quam cogitabant felices se putant.
8. Cogitaverunt... Hier. irriserunt
et locuti sunt in malitia calumniam. In excelso, Hier. de excelso
loquentes, tanquam ex alto despicientes.
9· Posuerunt
in clum... blasphemi in Deum, in homines maledici.
219
et lingua eorum transivit in terra.
10. Ideo convertetur populus meus
hic : et dies pleni invenientur in eis.
11. Et dixerunt : Quomodo scit Deus ?
et si est scientia in Excelso ?
12. Ecce ipsi peccatores, et
abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
13. Et dixi : Ergo sine causa,
justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas :
14. Et fui flagellatus tota die, et
castigatio mea in matutinis.
15. Si dicebam : Narrabo sic : ecce
nationem filiorum tuorum reprobavi.
16. Existimabam ut cognoscerem hoc,
labor est ante me :
17. Donec intrem in Sanctuarium Dei :
et intelligam in novissimis eorum.
18. Verumtamen propter dolos posuisti
eis : dejecisti eos dum allevarentur.
19. Quomodo facti sunt in
desolationem, subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
20. Velut somnium surgentium : |
et lingua eorum deambulavit in terra.
Propterea convertetur populus ejus
huc (a), et quis plenus invenietur in eis ?
Et dixerunt : Quomodo novit Deus ? et
si est scientia in Excelso ?
Ecce isti impii, et abundantes in
sæculo, multiplicaverunt divitias.
Ergone frustra mundavi cor meum, et
lavi in innocentia manus meas ?
Et fui flagellatus tota die, et
increpatio mea in matutinis.
Dixi (b) : Si narravero sic,
ecce generationem filiorum tuorum reliqui.
Et cogitavi ut intellegerem istud ;
labor est in oculis meis :
Donec veniam ad sanctuaria Dei : et (c) intelligam
in novissimo (d) eorum.
Verumtamen in lubrico posuisti eos ;
dejecisti eos ad interitum.
Quomodo vastati sunt subito ;
defecerunt, consumpti sunt quasi non sint.
Quasi somnium evigilantis ; Do- |
10. Populus
meus hic : adverbialiter ; Hier. populus ejus huc, έντοώθ* : hinc eo
redigetur populus : supp. ex antecedentibus : Ut Deum contemnat, et credat nihil
prodesse juste vivere. Dies pleni : justam Ætatem vivent : impii pleni
dierum morientur.
11. Et
dixerunt : justi malorum felicitate commoti.
13. Et
dixi, deest Hebr. recte tamen suppletum. Inter innocentes : Hier. in
innocentia.
14. Flagellatus : afflictus. In
matutinis : a mane usque ad vesperam.
15. Si
dicebam : Hebr. ii dixero.
16. Labor
est ante me : difficile intellectu.
17. In
sanctuarium... in arcanum, in consilium : vide infr. 24.
18. Propter
dolos : illusisti eis specie blandientis, digni enim erant : Hier. in
lubrico posuisti eos, nec firmo gradu consistunt. Dum allevarentur : dum
allevatos se putabant ; Hier. dejecisti eos ad interitum.
19. Perierunt
propter iniquitatem... Hebr. defecerunt consumpti a terroribus ipso
terrore confecti.
(a) Var. : Hic.
(b) Et dixi. (c) Deest et. (d) [Al. novissimos.]
220
Domine, in civitate tua imaginem
ipsorum ad nihilum rediges.
21. Quia inflammatum est cor meum, et
renes mei commutati sunt :
22. Et ego ad nihilum redactus sum,
et nescivi.
23. Ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
24. Tenuisti manum dexteram meam : et
in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25. Quid enim mihi est in clo ? et a
te quid volui super terram ?
26. Defecit caro mea et cor meum :
Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.
27. Quia ecce qui elongant se a te,
peribunt : perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28. Mihi autem adhærere Deo bonum
est, ponere in Domino Deo spem meam :
Ut annuntiem omnes prædicationes
tuas, in portis filiæ Sion. |
mine, " in civitate tua (a) imaginem
eorum ad nihilum rediges.
Quia contractum est cor meum, et
lumbi mei velut ignis fumigans.
Et ego insipiens, et nescius ; quasi
jumentum factus sum apud te.
Et eram (b) semper tecum, et
tenebas manum dexteram meam.
In consilium tuum deduces me, et
postea in gloria suscipies me.
Quid mihi est in clo ? et tecum
nolui (c) in terra.
Consumpta est caro (d) et cor
meum : robur cordis mei et pars mea, Deus, in æternum.
Quia ecce qui elongant se a te,
peribunt ; perdidisti omnem fornicantem a te.
Mihi autem appropinquare (e) Deo
bonum est : posui in Domino Deo spem meam : ut narrem omnes
annuntiationes tuas. |
20. In
civitate tua : palam, coram omnibus civibus. Imaginem ipsorum ; ipsos
in quibus nihil veri, nihil solidi. Præterit enim figura hujus mundi, I
Cor., vii, 31.
21. Inflammatum
est cor meum ; efferbuit, intumuit, tanquam a fermento. Hebr. Renes mei
commutati sunt : Hebr. tabuerunt, præ indignatione.
22. Et
ego ad nihilum... Hier. ego insipiens et nescius, qui malorum
prosperitate tantopere conturbaret
23. Ut
jumentum : ut homo despicabilis, quem vix jumento anteferres. Et ego
semper tecum : cum me despici putarem, tecum eram : tu me tuebare. Unde
sequitur :
24. Tenuisti
manum dexteram meam : dextera apprehensum deducebas. In voluntate... Hier. in
consilium tuum deduxisti me, ad arcanas tuæ providentiæ ac justitiæ
rationes.
25. Λ te
quid volui : Hebr. tecum nolui in terra, te unum volui : non tecum
aliud quidquam.
26. Deus
cordis mei : Hier. robur cordis mei.
28. In
portis filiæ Sion : desunt Hier.
(a) Var. :
Deest tua.
(b) Deest eram. (c) Volui. (d) Mea. (e) Propinquare.
221
PSALMUS
LXXIII.
PROPHETICUS.
Polluto
templo, et in hostium potestatem redacto, cum nullus esset propheta qui spem
salutis ostenderet, populus, veterum beneficiorum commemoratione, Deum ad
auxilium provocat. Nullis congruit temporibus, nisi Machabaeis. Captivitatis
enim tempore non modo pollutum, sed etiam excisum ; et liberationem post 70
annos Jeremias pronuntiaverat. Constat ergo hunc Psalmum esse propheticum,
utpote ab Asapho, Davide rege, cantatum, et de Machabaica vexatione scriptum ;
cum jam inde ab Esdræ tempore, perfecto jam hebraico canoni nihil sit additum.
VERSIO VULGATA.
1. Intellectus
Asaph.
Ut qui d, Deus, repulisti in finem :
iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
2. Memor esto congregationis tuæ,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hæreditatis tuæ :
mons Sion, in quo habitasti in eo.
3. Leva manus tuas in superbias eorum
in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
4. Et gloriati sunt qui oderunt te :
in medio solemnitatis tuæ.
Posuerunt signa sua, signa : S. Et
non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum, securibus 6.
exciderunt januas ejus in idipsum : in securi et ascia dejecerunt eam : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Eruditio Asaph.
Ut quid, Deus, repulisti in finem ?
fumabit (a) furor tuus in gregem pascuæ tuæ ?
Recordare congregationis tuæ, quam
possedisti ab initio, et (b) redemisti virgam (c) hæreditatis
tuæ : montem Sion, in quo habitasti.
Sublimitas pedum tuorum dissipata est
usque ad finem : omnia mala egit inimicus in sanctuario.
Fremuerunt hostes (d) in medio
pacti tui.
Posuerunt signa sua in trophæum.
Manifesta in introitu desuper : in
saltu lignorum secures.
Et nunc sculpturas ejus pariter
bipenne et dolatoriis deraserunt. |
2. Virgam
hæreditatis tuæ : hæreditatem ipsam, virga mensoria, seu pertica, per tribus
divisam. Mons Sion : Hier. montem, ὃρος, neutr.
3. Leva
manus : Hebr. attolle pedes. Incede sublimis et velox. In
superbias eorum, hostium populi tui ; Hebr. ad vastitates eorum, ad
vastandos eos. Quanta malignatus est... Hier. omnia mala, etc. In
sancto : in sanctuario.
4. Gloriati
sunt : Hier. fremuerunt hostes. Solemnitatis... Hebr. congregationis, eodem
sensu. Posuerunt signa sua, signa : sic Hebr., id est : posuerunt ea, ut
signa victoriæ suæ. Quod recte Hier. posuerunt signa sua in trophæum, manifesta
in introitu, etc. Vexilla profana in portis templi, in signum victoriæ
statuerunt.
6. Januas
ejus : valvas ; alii, sculpturas. Dejecerunt... Hier. deraserunt. Vide
portas exustas, I Machab., iv,
38.
(a) Var. : [Al. fumabit.]
(b) Deest et. (c) [Hebr. Sceptrum.] (d) Hostes
tui.
222
7. Incenderant igni sanctuarium
tuum : in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8. Dixerunt in corde suo cognatio
eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9. Signa nostra non vidimus, jam non
est propheta : et nos non cognoscet amplius.
10. Usquequo, Deus, improperabit
inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
11. Ut quid avertis manum tuam, et
dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem ?
12. Deus autem rex noster ante
sæcula : operatus est salutem in medio terræ.
13. Tu confirmasti in virtute tua
mare : contribulasti capita draconum in aquis.
14. Tu confregisti capita draconis :
dedisti eum escam populis Æthiopum. |
Miserunt ignem in sanctuarium tuum :
in terra (a) contaminaverunt tabernaculum nominis tui.
Dixerunt in cordibus suis posteri
eorum simul : incenderunt omnes solemnitates Dei in terra..
Signa nostra non vidimus, non est
ultra propheta : et non est nobiscum qui sciat usquequo.
Usquequo, Deus, exprobravit
adversarius ? blasphemabo inimicus nomen tuum in finem ?
Quare convertis manum tuam et
dexteram tuam ? de medio sinu tuo consumens (b) ?
Deus autem rex meus ab initio,,
operatur salutes in medio terræ.
Tu dissipasti in fortitudine tua
maro : contrivisti capita draconum in aquis.
Tu confregisti capita Leviathan ;
dedisti eum in (c) escam populo Æthiopum. |
7. Incenderunt
igni... admoverunt ignem ad templum, portis etiam exustis : ibid. In
terra : in ipsa terra Deo tot miraculis consecrata. Vide ibid.
8. Cognatio
eorum... Hebr. depopulabuntur eos. Quiescere faciamus : id moliebatur
Antiochus, I Machab., i, 41,
etc. Hebr. incenderunt omnes congregationes Dei, id est synagogas, loca
congregationum.
9. Signa
nostra : templum, altaria, signa præsentiæ Dei, et religionis insignia. Non
est propheta, qui nos consoletur spe futuri, ut olim Isaias, premente
Sennacheribo ; Ieremias in captivitate, et alii. Tempore Antiochi expresse
dicitur non fuisse prophetas, I Machab., ix,
27. Et nos non cognoscet amplius : Deus oblitus est nostri : melius
Hier. et non est nobiscum, qui sciat usquequo ; non est propheta qui
sciat quousque inimicus desæviat.
10. Improperabit
inimicum. Id maxime Antiocho convenit, ejusque ducibus Nicanori, et aliis,
I Machab., i, 23, etc ; vii, xiv, xv, etc.
11. Ut
quid avertis... sic distingue : ut quid avertis manum tuam ab
hostibus ? quin tu profer eam de medio sinu tuo : exere vires, ne
sis velut manibus in sinum complicatis ; quod est nihil agentis, Prov., xix,
24 : Abscondit piger manum sub ascella. In finem : Hebr. consumere, profer
manum consumere, idest, ad consumendos hostes.
13. Confirmasti...
mare : stare fecisti utrinque quasi murum fluctus Rubri maris, ut populus
transiret, Exod., xiv, 22.
At Hier. dissipasti, divisisti, exsiccasti : ibid. ἐκραταίωσας,
Septuaginta, dominatus es. Capita draconum : regem et principes Ægypti
devolvisti in mare, ibid.
14. Capita
draconis : Hebr. Leviathan, crocodili : vide Job, xl, 20 :
Pharaonis,
(a) Var.:
Terram. (b) ... Consume a medio... (c) Deest in.
223
15. Tu dirupisti fontes et
torrentes : tu siccasti fluvios Ethan.
16. Tuus est dies, et tua est nox :
tu fabricatus es auroram et solem.
17. Tu fecisti omnes terminos terræ :
æstatem et ver tu plasmasti ea.
18. Memor esto hujus : inimicus
improperavit Domino : et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19. Ne tradas bestiis animas
confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20. Respice in testamentum tuum :
quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21. Ne avertatur humilis factus
confusus : pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22. Exurge, Deus, judica causam
tuam : memor esto improperiorum tuorum : eorum quæ ab insipiente sunt
tota die. |
Tu dirupisti fontem et torrentem (a) ; tu
exsiccasti flumina fortia.
Tuus est dies, et tua est nox : tu
ordinasti luminaria (6) et solem.
Tu statuisti omnes terminos terræ :
æstatem et hiemem tu plasmasti.
Memento hujus, inimicus exprobravit
Domino ; et populus insipiens blasphemavit nomen tuum.
Ne tradas bestiis animam eruditam
lege tua : vitæ pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum.
Respice ad pactum : quia repletæ sunt
tenebris terræ, habitationes iniquæ subrutæ (c).
Ne revertatur confractus et (d) confusus ;
egenus et pauper laudabunt nomen tuum.
Surge, Deus, judica causam tuam :
memento opprobrii tui ab insipiente tota die. |
Ezeck., xxix,
3. Populis Æthiopum : Letsiim, populo deserti siticuloso : Ichthyophagis
ad mare Rubrum positis, apud quos fama vigebat, magno quondam maris recessu,
fundum coloris "viridis apparuisse, et rursum mare refluum in priorem locum esse
restitutum, Diod. Sicul, lib. III. His igitur dedisti devorandos pisces
Ægyptiorum carnibus saginatos.
15. Dirupisti
fontes : Chald. scissa rupe elicuisti fontem. Fluvios Ethan : Hier. flumina
fortia, Jordanem et torrentes Arnon, Numer., xxi,
14 ; Deuter., ii, 36 ; Jos., iii. :
et ita Chald.
16. Fabricatus
es : Hier. ordinasti luminaria et solem.
17. Æstatem
et ver : Hier. et hiemem.
18. Memor
esto hujus (rei) nempe quod inimicus Antiochus, Nicanor, dii, I Machab., vii, xiv, xv. Improperavit
Domino, tanquam imbecilli, nec valenti tueri plebem suam, Sennacherib !
instar dicentis : Quis Deus eruet vos de manu mea ? quod exemplum Judas
Machabaeus memoravit, I Machab., vii,
41. Incitavit : Hier. blasphemavit.
19. Animas
confitentes : animam eruditam lege tua. Animas pauperum... Hier. vitæ
pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum. Quo magis se pauperes
abjectosque putant, eo apud Deum clariores.
20. Repleti
sunt... Hebr. tenebrosa loca terræ violentia repleta sunt, nullæ jam
latebrae ab hostium incursihus securæ sunt.
21. Ne
avertatur humilis : ne pauper repulsam passus, confusus abeat.
(a) Var. : [Al. fontes
et torrentes.] (b) Luminare, (c) Deest subrutæ. (d)
Deest et.
224
23. Ne obliviscaris voces inimicorum
tuorum : superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. |
Ne obliviscaris voces hostium
tuorum : sonitus adversariorum tuorum ascendit jugiter. |
23. Superbia : Hier. sonitus, superbæ
voces semper increscunt : « dum tu differs pnas, illi proficiunt in
blasphemiis, » Hier. ad Sun. et Fret.
PSALMUS
LXXIV.
MORALIS.
Ad superbos,
ne extollantur ; sed Deum fausta æque et adversa pro sua æquitate temperantem
agnoscant.
VERSIO VULGATA.
1. In finem : Ne
corrumpas, Psalmus
Cantici Asaph.
2. Confitebimur tibi, Deus :
confitebimur, et invocabimus nomen tuum.
Narrabimus mirabilia tua : 3. cum
accepero tempus, ego justitias judicabo.
4. Liquefacta est terra, et omnes qui
habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
5. Dixi iniquis : Nolite inique
agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.
6. Nolite extollere in altum cornu
vestrum : nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7. Quia neque ab oriente, neque ab
occidente, neque a desertis montibus : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, ut (a) non
disperdas, Psalmus Asaph Cantici.
Confitebimur tibi, Deus,
confitebimur : et juxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua.
Cum accepero tempus (b), ego
recta judicabo.
Dissolvetur terra cum omnibus
habitatoribus suis : ego appendi columnas ejus. Semper.
Dixi inique agentibus : Nolite inique
agere ; et impiis : Nolite exaltare cornu.
Nolite extollere (c) in
excelsum cornu vestrum, loquentes in cervice veteri.
Quia neque ab oriente, neque ab
occidente : neque a solitudine montium. |
1. Ne
corrumpas : ne disperdas ; ut supra, Psal. lvi, et aliis.
2. Et
invocabimus nomen tuum : et prope est nomen tuum, tu præsens auxiliator. At
Hier. Juxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua, te tantum extollent, quam
est nomen tuum inclytum. Cum accepero tempus. Loquitur Deus : Tempore
opportuno recte judicabo, justa decernam.
4. Liquefacta
est terra : debilitata, exinanita defluxit ad nihilum, prævalente
iniquitate.
6. Nolite
loqui : Hier. loquentes in cervice veteri, id est in contumacia
pridem genti insita.
7. Neque
à desertis montibus : supple, veniet vobis auxilium.
(a). Var. : Deest ut.
(b) [Hebr, condictum.] (c) Exaltare.
225
8. Quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat : 9.
quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto.
Et inclinavit et hoc in hoc :
verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
10. Ego autem annuntiabo in sæculum :
cantabo Deo Jacob.
11. Et omnia cornua peccatorum
confringam : et exaltabuntur cornua justi. |
Sed Deus judex : hunc humiliabit, et
hunc exaltabit.
Quia calix in manu Domini est vino
mero usque (a) ad plenum mixtus, et propinabit ex eo : verumtamen
fæces ejus epotabunt (b) bibentes omnes impii terræ.
Ego autem annuntiabo in sempiternum :
cantabo (c) Deo Jacob.
Et omnia cornua impiorum confringam :
et (d) exaltabuntur cornua justi. |
9. Calix
in manu Domini : ultio, calix iræ, indignationis, Isa., li, 17, 22 ; calix mæroris et tristitiæ, Ezech., xxiii,
33. Vini meri : et hoc ad ultionem pertinet. Ebrietate enim et dolore
repleberis, Ezech., ibid. et apud Jerem., li,
7. Calix aureus Babylon in manu Domini : de ejus vino bibent gentes. Plenus, calix
plenus plenam ultionem designat : Calicem bibes profundum et latum, Ezech., xxiii,
32. Plenus mixto : Hier. vino mero usque ad plenum mixtus, in
regionibus æstu torrentibus, ubi erant vina fervidissima, non bibebant, ac
nequidem condebant (quod in usu est etiamnum per Italiam) nisi aliqualiter
temperata : unde vulgaris potio Græcis x-oim ;, hoc est mixtio, dicebatur.
Alii sic volunt intelligi, ut calicem Deus teneat non vino simplice, sed rebus
aliis vino mero mixtis atque infusis plenum, quibus Sat nocentius. Et
inclinavit... Hier. propinavit ex eo, calice scilicet. Fæx ejus : Hier. fæces
ejus epotabunt, etc. Bibes illum, et epotabis usque ad fæces, Ezech., xxiii,
34. Usque ad fundum potasti, usque ad fæces, Isa., li,
17. Erat ergo illa mixtio quam Deus propinabat : et amplissima, pleno videlicet
calice : et fervidissima, vinumque merum redolens : et turbida fæcibus, quam
tamen ad imum haurire peccatores cogerentur, neque ullam partem divinæ ultionis
effugerent.
(a) Var. :
Domini, et vino meraco. (b) Potabunt. (c) [Hebr. Psallam.]
(d) Deest et.
PSALMUS
LXXV.
EUCHARISTICUS.
Victoria de
hostibus parta, quales multæ fuere sub Davide : II Reg., v, vni, x.
Asaphus, optimi regis nomine, Deo Israelis epinicium canit.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, in
laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.
2. Notus in Judæa Deus : in Israel
magnum nomen ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, in
carminibus (a), Psalmus Asaph Canticum.
Cognoscitur in Judæa Deus ; in Israel
magnum nomen ejus. |
1. Ad
Assyrios : deest quidem in Hebr. sed repeti potuit, Assyriis sub Ezechia per
angelum cæsis.
2. In
Judæa : Hebr. in Juda, magnus quidem Deus in universo Israele,
(a) Var. : Psalteriis.
226
3. Et factus est in pace locus ejus :
et habitatio ejus in Sion.
4. Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium et bellum.
5. Illuminans tu mirabiliter a
montibus æternis : 6. turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum : et nihil
invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7. Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8. Tu terribilis es, et quis resistet
tibi ? ex tunc ira tua.
9. De clo auditum fecisti judicium :
terra tremuit et quievit.
10. Cum exurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. |
Et erit in Salem tabernaculum ejus,
et habitatio ejus in Sion.
Ibi confringet volatilia arcus (a),
scutum, et gladium, et bellum. Semper.
Lumen tu es magnifice a montibus
captivitatis.
Spoliati sunt superbi corde :
dormitaverunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri exercitus manus
suas.
Ab increpatione tua, Deus Jacob :
consopitus est currus, et equus.
Tu terribilis es, et quis stabit
adversum te ? ex tunc ira tua.
De clo annuntiabis (b) judicium :
terra timens (c) tacebit.
Cum surrexerit ad judicandum (d) Deus,
ut salvos faciat omnes mites terræ. Semper. |
sed maximo
Judæ notus jam regiæ tribui, ac Davidis victoriis nobilitate.
3. In
pace : Hebr. in Salem, quæ est Jerusalem, Gen., xiv,
18, a pace sic vocata, Hebr., vii,
2. Locus ejus : propter arcam eo a Davide translatam, et in Sione
collocatam.
4. Ibi
confregit potentias... Hier. volatilia arcus, sagittas ; inde nobis
auxilium quo arma hostium viresque confregimus : ibi arma et manubias hostium,
in memoriam præstiti a Deo auxilii, consecravimus ; quod factum a Davide, IIReg., viii,
7, 11, 12, etc.
5. Illuminans
tu mirabiliter : Hier. lumen tu es, etc, a quo illustramur ingente
gloria. A montibus æternis. · clis : Hier. a montibus captivitatis. Alii, prædæ :
à montibus Syriæ, et aliorum quibus olim prædæ fuimus. Inde ergo
nobis lux, ubi quondam captivi fueramus, Judic, ii, iii.
6. Turbati
sunt : Hier. spoliati sunt superbi corde. Dormierunt somnum : inertes
et veluti somnolenti : sicut vers. 7. Nihil invenerunt... Hier. non
invenerunt omnes viri exercitus manus suas. Velut in somnis magna moliri
videmur, casso conatu, tales hostium nisus. Notum illud Poetæ de Turno, Ac
velut in somnis, etc, Æneid., xii, sub finem ; vel, parte exercitus
cæsa, et somnum mortis dormiente, reliqui conterriti, nec pugnare potuerunt.
Simili comparatione usus est Isaias cap. xxix.
7, 8. Porro Vulgatæ sensus obvius, sed contextu ! parum congruit.
7. Dormitaverunt : Hier. consopitus
est currus, et equus, id est, nihil egit, cessavit, evanuit.
8. Quis
resistet ?..., ex tunc : ex quo apparet ira tua : quis resistet
tibi ? Hier. quis stabit adversum te ?
9. Auditum
fecisti : Hier. annuntiabis. Terra tremuit ; idem : timens
tacebit, te de clo intonante.
10. Mansuetos : Israelitas
mites et humiles, unoque Deo nixos.
(a) Var. : [Hebr. Diaboli
arcum.] (b) [Auditum fecisti.] (c) Et. (d) Ad
judicium.
227
11. Quoniam cogitatio hominis
confitebitur tibi : et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
12. Vovete, et reddite Domino Deo
vestro : omnes qui in circuitu ejus affertis munera.
Terribili 13. et ei qui aufert
spiritum principum, terribili apud reges terræ. |
Quia ira hominis confitebitur tibi :
reliquiis iræ (a) accingeris.
Vovete, et reddite Domino Deo
vestro : omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent dona terribili.
Auferet (b) spiritum ducum :
terribili regibus terræ. |
11. Cogitatio
hominis : Hier. ira hominis. Confitebitur : id est, cedet in laudem
tuam. Reliquiæ cogitationis : Hier. reliquiis iræ accingeris, ut
ornamento ; tibi erunt decori. Sensus est : Qui prius irascebantur et fremebant
sub hostili jugo, nunc tuas canunt laudes, ac si quid irarum dolorisque
superest, tibi laudi vertet, deletis ad internecionem hostibus.
12. Affertis
munera : Hier. offerent dona terribili.
13. Spiritum : animum,
consilium. Sic Sauli, sic Nabuchodonosor !, aliisque superbis ducibus Deus
mentem eripuit.
(a) Var. : Irarum.
(b) Auferenti.
PSALMUS
LXXVI.
CONSOLATORIUS.
Rebellante
Absalomo, Davide ad Domini judicia contremiscentej Asaphus, pii regis nomine,
hoc carmen edidit. Certe ad versum usque 12, persona quædam singularis
inducitur, eaque quæ Psalmos confecerit. Vide vers. 7, ex Hebr. Reliquus
Psal. a vers. 14, afflicti reficit animum, ex recordatione Dei populum ab
Ægyptiaca servitute liberantis. Convenit etiam populo a Nabuchodonosor afflicto,
ex miraculis in suam olim gratiam factis spem erigenti.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, pro
Idithun, Psalmus Asaph.
2. Voce mea ad Dominum clamavi : voce
mea ad Deum, et intendit mihi.
3. In die tribulationis meæ Deum
exquisivi : manibus meis nocte contra eum : et non sum deceptus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro (a) Idithun,
Psalmus Asaph.
Voce mea ad Dominum exclamavi (b) ;
voce mea ad Dominum (c), et exaudivit me (d).
In die tribulationis meæ Deum
exquisivi (e) ; manus mea nocte extenditur, et non quiescit. |
1. Pro
Idithun. Psalmus Asaph : ita Hebr. et omnes interpretes : quo demonstrari
videtur carmen hoc ab Asapho compositum, atque Idithuno traditum ; quo etiam
sensu in titulo Psalmi xxxviii legimus : Pro Idithun, canticum David, ut
supra diximus.
3. Manibus
meis nocte... Hier. manus mea nocte extenditur, et non quiescit.
(a) Var. : Super.
(b) Ad Deum, et clamavi. (c) Deum. (d) [Hebr. et
præbuit mihi aurem.] (e) Dominum requisivi.
228
Renuit consolari anima mea : 4. memor
fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus
meus.
5. Anticipaverunt vigilias oculi
mei : turbatus sum, et non sum locutus.
6. Cogitavi dies antiquos, et annos
aeternos in mente habui.
7. Et meditatus sum nocte cum corde
meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8. Numquid in æternum projiciet
Deus : aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
9. Aut in finem misericordiam |
Noluit consolari anima mea. Recordans
Dei conturbabar : loquebar in memetipso, et deficiebat spiritus meus.
Semper.
Prohibebam (a) suspectum
oculorum meorum : stupebam et non loquebar.
Recogitabam dies antiquos, annos
sæculorum.
Recordabar psalmorum meorum (b) in
nocte, cum corde meo loquebar, et scopebam (c)spiritum meum.
Ergone in æternum (d) projiciet
Dominus, et non propitiabitur (e) ultra ?
Ergone complebit (f) usque in |
4. Et
delectatus sum... Quantum in peccatis meis fuit, nullam invenire potui
consolationem : rursum cogitavi de Deo, et misericordia ipsius delectatus sum,
at Hier. ex Hebr. aliter : Memor fui Dei, et conturbabar. Qui olim,
afflictus quamvis, audito Dei nomine respirabam, nunc minis ejus territus,
divini nominis recordatione conturbor : nempe consideravi mansuetudinem ipsius,
consideravi pietatem, consideravi munditiam, et videns meipsum immundum,
vehementer conturbabar. Comm. Hier. Et exercitatus sum, et defecit
spiritus meus Hier. in Comment. In Hebræo melius habet : Loquebar
in memetipso, et defecit spiritus meus : quod etiam ita vertit hic ipse
Hier. sensusque est : Homo anxius ac tremens, suis se ipse cogitationibus
conficit.
5. Anticipaverunt
vigilias oculi mei. Comm. Hier. : in Hebræo aliter habet : Prohibebam,
suspectum oculorum meorum : constupebam, et non loquebar ; ac sic ipse
vertit hic. Idem. in Comm. : « Quod dicit, hoc est : Considerans peccata
mea, oculos ad clum erigere non audebam : propterea sperabam, timebam, loqui
non poteram. » Hebr. ad verbum : Tenuisti vigilias oculorum meorum : seu,
tenuisti in custodiis oculos meos, ut ne palpebras quidem possem attollere.
6. Cogitavi
dies antiquos : Lege Hier. : Cum præsentia omnia nil nisi horrorem
injicerent, priscorum sæculorum miracula revolvebam, quibus sustentarem spem
meam : vide vers. 14.
7. Et
meditatus sum : Hier. recordabar psalmorum, cui Hebr. congruit :
quærebam solatium in recordatione suavissimorum carminum, quæ, te auctore,
cecini. Et exercitabar : Hier. nocte loquebar cum corde meo, cum
corde meo garriebam : Septuaginta, ΐίολέσχουν. Vana et confusa animo volutabam,
abreptus incerto cogitationum æstu. Scopebam : scrutabar spiritum meum :
alii, ventilabam : hac illacque versabam : profundissimis et acutissimis
curis me ipse conficiebam. At Septuaginta wwaXXcv, garriebam animum meum : cogitationes
meas secabam quasi sarculo, Hier. ad Sun. et Fret. Quæ modo probaveram,
eadem improbabam rursus, eodem ubique sensu, eadem animi fluctuatione.
8. Non
apponet ut complacitior sit adhuc ? Hier. non propitiabitur ultra ?
9. Abscindet.
· adde ut apud Hier. : Consummabitur verbum de generatione in
(a) Var. : [Hebr. comprehendisti.]
(b) [Hebr. carminis mei.] (c) Scrutabar. (d) [Hebr. in
sæcula.] (e) Repropitiabitur. (f) Complevit.
229
suam abscindet, a generatione in
generationem ?
10. Aut obliviscetur misereri Deus ?
aut continebit in ira sua misericordias suas ?
11. Et dixi : Nunc cæpi : hæc mutatio
dexteræ Excelsi.
12. Memor fui operum Domini : quia
memor ero ab initio mirabilium tuorum,
13. Et meditabor in omnibus operibus
tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
14. Deus, in sancto via tua : quis
Deus magnus, sicut Deus noster ? 15. Tu es, Deus, qui facis mirabilia.
Notam fecisti in populis virtutem
tuam : 16. redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et
Joseph.
17. Viderunt te aquæ, Deus, viderunt
te aquæ, et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi.
18. Multitudo sonitus aquarum : vocem
dederunt nubes.
Etenim sagittæ tuæ transeunt : |
finem misericordiam suam ?
consummabitur verbum de generatione in generationem (a) ?
Numquid oblitus est misereri Deus ?
aut complebit furore misericordiam suam (b) ? Semper.
Et dixi : Imbecillitas mea est : hæc (c) commutatio
dexteræ Excelsi.
Recordabor cogitationum Domini :
reminiscens antiqua mirabilia tua.
Et meditabor in omni opere tuo, et
adinventiones tuas loquar.
Deus, in sancto via tua, quis Deus
magnus, ut Deus ?
Tu es Deus faciens mirabilia :
ostendens (d) in populis potentiam tuam.
Redemisti in brachio populum tuum,
filios Jacob et Joseph. Semper.
Videntes te aquæ, Deus, videntes te
aquæ parturierunt, et commotæ sunt abyssi.
Excusserunt aquas nubila, vocem
dederunt nubes, et sagittæ tuæ discurrebant.
Vox tonitrui tui in rota, appa- |
generationem ? id
est, oracula ejus quæ totie3 fausta audivimus, penitus desierant ; nec spes ulla
super.
11. Et
dixi : Nunc cæpi : Hier. hic et in Comment. In Hebræo aliter habet : Et
dixi : Imbecillitas mea ; id est, hoc quod patior, non est de crudelitate
Dei, sed de peccatis meis. Hæc mutatio : id est, Dei est res turbidas
immutare : inde expectanda ? sunt vices.
13. Exercebor... Hier. adinventiones
tuas loquar, sapientiæ tuæ arcana, et ad salutem nostram excogitata
consilia.
14. In
sancto via tuo, : viæ tuæ sanctæ.
17. Viderunt
te aquæ..... Psal. cxiii, 3 : Mare
vidit, et fugit, etc. Ex hoc incipit graphice describere transitum maris
Rubri : infra vers. 20.
18. Multitudo
sonitus aquarum, recedentium, ac statim in Ægyptios refluentium : at Hier. excusserunt
aquas nubila, id est, effuderunt imbres. Etenim sagittæ : Hier. et
sagittæ tuæ (fulmina) discurrebant ; Dominus enim respiciebat
Ægyptios per columnam ignis et nubis, et pugnabat contra eos, Exod., xiv,
24, 25.
(a) Var. Et
generatione. (b) Misericordias [pietates] suas. (c) Mea est
hæc ? (d) [Hebr. innotescens.]
230
19. Vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuæ orbi
terræ : commota est, et contremuit terra.
20. In mari via tua, et semitæ tuæ in
aquis multis : et vestigia tua non cognoscentur.
21. Deduxisti sicut oves populum tuum
in manu Moysi et Aaron. |
ruerunt (a) fulgura tua orbi ;
concussa, et commota est terra.
In mari via tua, et semitæ tuæ in
aquis multis ; et vestigia tua non sunt agnita.
Deduxisti quasi gregem populum tuum :
in manu Moysi et Aaron. |
19. Vox
tonitrui tui in rota : instar rotæ rapido discurrentia, sive Deus revera
intonuit, ut textus Exodi significare videtur ; sive iram ejus tonitrui
ac fulguris imagine, Psalmi auctor designat, ut Psal. xvii,
14.
20. In
mari via tua : qua tu populum deduxisti, dux ipse itineris et ante eos
gradiens, Exod., xiii, 21,
etc.
(a) Var. : [Hebr. Illuxerunt.]
PSALMUS
LXXVII.
HORTATORIUS ET INCREPATORIUS.
Ad decem
tribus, ne agnito Davide, et in unum semel cum Juda coalitæ, II Reg., v,
1, 5, a Davide, ejusque posteris desciscant. Hæc autem sanctus Asaph cecinit,
præscius futurorum. Namque inerant jam inde ab ipsis Davidis initiis inter Judæ
tribum et reliquas, æmulationis ac discordiæ semina : cum in Hebron regnantem
Davidem super Judam cæteri, bello etiam illato, repellerent, et Isboseth regem
sequerentur, II Reg., ii, iii.
Victo quoque Absalomo, Judæ tribu facile ad obsequium redeunte, cæteri Israelitæ
tardissimi ac postremi omnium resipuerunt, II Reg., xix,
11 et seqq., 40 et seqq. Quin etiam paulo post : Seba vir Jemineus cecinit
buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai :
revertere in tabernacula tua, Israel. Igitur separatus est omnis Israel a
David, secutusque est Seba : viri autem Juda adhæserunt regi suo. II Reg., xx,
1, 2. Adeo invidebant tribui Juda, quod una non modo singulis, verum etiam
omnibus, et numero et gloria clarior potiorque haberetur, attributa etiam nuper
ad cumulum regia dignitate, civitate regia, sacris etiam ; quæque gloria gentis
erat, arca Dei, temploque. His igitur irarum fomitibus in æterna dissidia proni
videbantur, ut postea contigit, Jeroboamo duce, cum decem tribus a fratribus, et
Davidis familia se abruperunt. Hæc ergo cogitans Asaph, hortatur has tribus ut
in fide perstent. Causas autem has maxime commemorat : quod Deus Davidem
elegerit : quod Jerosolymis et in ipsa Sione civitatem David sedem arcæ
elegerit : quod ibidem ipse David Iocum futuri templi designant, II Reg., xxiv,
25, et I Paral., xxi, 22, et
II Paral., in, 1, etc. : quod hujus templi extructio Davidis Salomoni
filio reservata esset : idque repulsa Silo, vetere arcæ sede, ne Ephraimitæ
quorum in sorte erat, ea superbirent. Sic decem tribus Davidis familiæ
arctissimis, cum civilibus, tum etiam religionis vinculis, conjungebat : quas
etiam causas refert Abias Roboami filius, cur decem tribus ad se, Davidicamque
stirpem reverterentur. II Paral., xiii,
5 et seq.
VERSIO VULGATA.
1. Intellectus
Asaph.
Attendite, popule meus, legem |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Eruditio (a) Asaph.
Ausculta, populus meus, legem |
1. Intellectus
Asaph : Psalmus revera singulari consideratione dignissimus, unde
(a) Var, : Eruditionis
[eruditiones.]
231
meam : inclinate aurem vestram in
verba oris mei.
2. Aperiam in parabolis os meum :
loquar propositiones ab initio.
3. Quanta audivimus et cognovimus
ea : et patres nostri narraverunt nobis.
4. Non sunt occultata a filiis eorum,
in generatione altera.
Narrantes laudes Domini, et virtutes
ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
5. Et suscitavit testimonium in
Jacob : et legem posuit in Israel.
Quanta mandavit patribus nostris,
nota facere ea filiis suis : 6. Ut cognoscat generatio altera.
Filii qui nascentur : et exurgent, et
narrabunt filiis suis,
7. Ut ponant in Deo spem suam, et non
obliviscantur operum Dei : et mandata ejus exquirant :
8. Ne fiant sicut patres eorum :
generatio prava et exasperans,
Generatio, quæ non direxit cor suum :
et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9. Filii Ephrem intendentes et
mittentes arcum : conversi sunt in die belli. |
meam : inclinate aurem vestram ad
verba oris mei.
Aperiam in parabola os meum : loquar
ænigmata antiqua.
Quæ audivimus et cognovimus, et
patres nostri narraverunt nobis.
Non sunt abscondita a filiis eorum, a
generatione sequenti.
Narrantes laudes Domini, et potentiam
ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
Statuit contestationem in Jacob, et
legem posuit in Israel, quæ mandavit patribus nostris, ut docerent
filios suos.
Ut cognosceret generatio subsequens :
filii nascituri surgent, et narrabunt filiis suis :
Ut ponant in Deo spem suam, et non
obliviscantur cogitationum (a) Dei, et mandata ejus custodiant :
Et non sint sicut patres eorum,
generatio declinans, et provocans (b) : generatio quæ non
præparavit cor suum, et non credidit Deo spiritus ejus.
Filii Ephraim intendentes et
mittentes arcum, terga verterunt in die belli. |
sic
incipit : Attendite ( propheta loquitur ) popule meus : populares
mei. Legem meam : doctrinam meam.
2. In
parabolis... Aliud dicit : aliud innuit : ac præteritorum specie futura
præsagit : id quoque ex persona Christi, Matth., xiii, 35. Propositiones ab initio : abscondita a
constitutione mundi, Matth., ibid. Mysteria antiqua ab Abrahamo et.
Iacobo patrum traditione collecta, et posteris tradita.
8. Exasperans : Hier. provocans, contumax,
perduellis. Non direxit cor suum : rectum non habuit. Non est creditus...
Hier. non credidit Deo spiritus ejus.
9. Filii
Ephrem. Cur Ephremitas hic potissimum commemoret, hæ causæ sunt : quod
Josephi tribus, propter ipsum Josephum, Deo dilectissima videretur : quod
Josephi filius Ephraim, Dei nutu, Manassi, primogenito licet, antepositus, Gen., xlviii,
Π, etc, quod jam inde ab initio, Ephraimitæ fortitudine ac viribus prævalerent, Deuter., xxxiii,
17, quo factum est, ut ab ipso Davide, fortitudo capitis sui, ac regni
firmamentum haberentur, Psal. lix,
9, quod denique futurum, ut sub Roboamo tribus desciscerent hortatore Jeroboamo
Ephraimita, ipsaque
(a) Var. : Cognationum
[Hebr. adinventionum.] (b) Emittentes.
232
10. Non custodierunt testamentum
Dei : et in lege ejus noluerunt ambulare.
11. Et obliti sunt benefactorum ejus,
et mirabilium ejus, quæ ostendit eis.
12. Coram patribus eorum fecit
mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
13. Interrupit mare, et perduxit
eos : et statuit aquas quasi in utre.
14. Et deduxit eos in nube diei : et
tota nocte illuminatione ignis.
15. Interrupit petram in eremo : et
adaquavit eos velut in abysso multa.
16. Et eduxit aquam de petra, et
deduxit tanquam flumina aquas.
17. Et apposuerunt adhuc peccare ei :
in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18. Et tentaverunt Deum in cordibus
suis : ut peterent escas animabus suis.
19. Et male locuti sunt de Deo :
dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
20. Quoniam percussit petram, et
fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt ; |
Non custodierunt pactum Dei sui (a),
et in (b) lege ejus noluerunt ingredi.
Et obliti sunt commutationum ejus (c),
et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
Coram patribus eorum fecit
mirabilia : in terra Ægypti, in regione Taneos.
Divisit (d) mare, et
transduxit eos, et stare fecit aquas quasi acervum.
Et duxit eos in nube per diem, et
tota nocte in lumine ignis.
Scidit petram in deserto, et potum
dedit quasi de abyssis magnis.
Et eduxit rivos de petra, et elicuit
quasi flumina aquas.
Et addiderunt ultra peccare ei, ut
provocarent Excelsum in invio.
Et tentaverunt Deum in cordibus
suis : petentes cibum animæ suæ.
Et loquentes contra Deum, dicebant :
Numquid poterit Deus ponere (e) mensam in solitudine ?
Ecce percussit petram, et fluxerunt
aquæ, et torrentes inundaverunt. |
novi regni
Israelitici sedes Samariæ in sorte tribus Ephraim collocanda esset. Unde passim
in prophetis scissæ tribus, Ephraim nomine vocantur. Intendentes arcum : Ephraimitæ
habiti jaculatores egregii. Conversi sunt in die belli : sæpe in fugam
acti a Davide cum sociis tribubus, II Reg., ii.
Denique sub Abia a paucis fusi sunt, II Paral., xiii,
15, etc.
14. Et
deduxit eos in nube diei : per diem : eadem columna nubis, per diem præbente
umbraculum, nocte facis instar, prævia : vide Exod., xiii,
21, etc.
15. Velut
in abysso multa : quasi ex aquis profundis, sic ex silice potum præstitit.
16. Deduxit
tanquam flumina......aqua enim populum peregrinantem sequebatur : unde
Paulus affirmat spiritualem petram ipsos consecutam, quæ perennem aquam
deduceret, I Cor., x, 4.
17. In
inaquoso : in deserto, et ita passim.
20. Quoniam
percussit : Hier. ecce percussit.
(a) Var. :
Deest sui.
(b) Et in. (c) Cogitationum [ Hebr. adinventionum.] (d) [Hebr. disrupit.
(e) Parare.
233
Numquid et panem poterit dare, aut
parare mensam populo suo ?
21. Ideo audivit Dominus, et
distulit : et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel :
22. Quia non crediderunt in Deo : nec
speraverunt in salutari ejus.
23. Et mandavit nubibus desuper, et
januas cli aperuit.
24. Et pluit illis manna ad
manducandum, et panem cli dedit eis,
25 Panem angelorum manducavit homo :
cibaria misit eis in abundantia.
26. Transtulit Austrum de clo, et
induxit in virtute sua Africum.
27. Et pluit super eos sicut pulverem
carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
28. Et ceciderunt in medio castrorum
eorum : circa tabernacula eorum.
29. Et manducaverunt, et saturati
sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis : 30. non sunt fraudati a
desiderio suo.
Adhuc esc eorum erant in ore
ipsorum : 3 i. et ira Dei ascendit super eos :
Et occidit pingues eorum, et electos
Israel impedivit. |
Numquid et panem poterit dare, aut
præparare (a) carnem populo suo ?
Ideo audivit Dominus, et non
distulit, et ignis accensus est in Jacob, et furor ascendit in Israel.
Quia non crediderunt in Deo : nec
habuerunt fiduciam in salutari ejus.
Et præcepit nubibus desuper, et
portas cli aperuit.
Et pluit super eos manna, ut
comederent, et triticum cli dedit eis.
Panem fortium comedit vir : cibaria
misit eis (b) in saturitatem.
Abstulit Eurum de clo, et induxit in
fortitudine sua Africum.
Et pluit super eos quasi pulverem
carnes (c), et quasi arenam maris volatilia pennata.
Et ceciderunt in medio castrorum
eorum : in circuitu tabernaculorum eorum.
Et comederunt, et saturati sunt
nimis : et desiderium eorum attulit eis.
Non indiguerunt de cupiditate sua (d) ; cum
adhuc cibus esset in ore eorum.
Furor ergo Dei ascendit super eos ;
et occidit pingues eorum, et electos Israel incurvavit. |
21. Distulit : ne
tam cito in terram promissionis intrarent ; at Hebr. excanduit ; quam
vocem Vulgata vertit, sprevit ; infra 59, 62.
24. Panem
cli : Hier. triticum cli, a clo : quasi messem ab alto
provenientem.
25. Panem
angelorum : tanquam per angelos ministratum : Theodor. Hebr. panem
fortium.
26. Austrum : Hier. Eurum, ventum
a mari flantem, Numer., xi,
31.
27. Volatilia : coturnices,
de quibus ibid.
30. Adhuc
esc eorum : ipsissima verba, Numer., xi,
33.
31. Impedivit : Hier. incurvavit, id
est, prostravit ; adverte autem iram
(a) Var. :
Parare. (b) Illis. (c) Carnem. (d) [Hebr. nondum
expleverunt desiderium suum.]
234
32. In omnibus his peccaverunt
adhuc : et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33. Et defecerunt in vanitate dies
eorum : et anni eorum cum festinatione.
34. Cum occideret eos, quærebant
eum : et revertebantur, et diluculo veniebant ad eam.
35. Et rememorati sunt quia Deus
adjutor est eorum : et Deus excelsus redemptor eorum est.
36. Et dilexerunt eum in ore suo, et
lingua sua, mentiti sunt ei.
37. Cor autem eorum non erat rectum
cum eo : nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38. Ipse autem est misericors, et
propitius fiet peccatis eorum : et non disperdet eos.
Et abundavit ut averteret iram suam :
et non accendit omnem iram suam.
39. Et recordatus est quia caro
sunt : spiritus vadens, et non rediens.
40. Quoties exacerbaverunt eum in
deserto : in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
41. Et conversi sunt, et tentaverunt
Deum : et sanctum Israel exacerbaverunt.
42. Non sunt recordati maniis ejus,
die qua redemit eos de manu tribulantis.
43. Sicut posuit in Ægypto signa |
In omnibus his peccaverunt ultra ; et
non crediderunt in mirabilibus ejus.
Et consumpsit in vanitate dies eorum,
et annos eorum velociter.
Si occidebat eos, tunc requirebant (a) eum,
et convertebantur, et diluculo consurgebant ad Deum.
Et recordabantur quia Deus fortitudo
eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
Et lactaverunt (b) eum in ore
suo, et in (c) lingua sua. mentiti sunt ei.
Cor autem eorum non erat firmum cum
eo : nec permanserunt in pacto ejus.
Ipse vero misericors propitiabitur
iniquitati, et non disperdet.
Multumque avertit iram suam, et non
suscitavit totum furorem suum.
Sed (d) recordatus est quia
caro essent ; spiritus vadens, et non revertens.
Quoties provocaverunt eum in
deserto : afflixerunt eum in solitudine ?
Et conversi sunt, et tentaverunt
Deum ; et sanctum Israel concitaverunt.
Non sunt recordati manus ejus : diei (e) qua
redemit eos a (f) tribuente.
Qui fecit in Ægypto signa sua, |
incipientem
ab optimatibus et divitibus, quippe qui superbius rebellabant.
32. In
omnibus his : inter ipsa supplicia peccaverunt.
34. Diluculo : festinanter.
36. Dilexerunt : Hier. blanditi
sunt.
38. Abundavit : multum,
id est longe : Hier. avertit iram suam.
39. Spiritus
vadens.....Ut ventus vadit et non redit, ita vita hominis, brevis ævi.
41. Conversi
sunt : redierunt ad peccata.
(a) Var. : Quærebant.
(b) [Al. alienaverant.] (c) Deest in. (d) Et.
(e) Die, (f) De.
235
sua, et prodigia sua in campo Taneos.
44. Et convertit in sanguinem flumina
eorum, et imbres eorum, ne biberent.
45. Misit in eos cænomyiam, et
comedit eos : et ranam, et disperdidit eos.
46. Et dedit ærugini fructus eorum :
et labores eorum locustæ.
47. Et occidit in grandine vineas
eorum, et moros eorum in pruina.
48. Et tradidit grandini jumenta
eorum : et possessionem eorum igni.
49. Misit in eos iram indignationis
suæ, indignationem, et iram, et tribulationem : immissiones per angelos
malos.
50. Viam fecit semitæ iræ suæ, non
pepercit a morte animabus eorum : et jumenta eorum in morte conclusit.
51. Et percussit omne primogenitum in
terra, Ægypti : primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
52. Et abstulit sicut oves populum
suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto.
53. Et deduxit eos in spe, et non
timuerunt : et inimicos eorum operuit mare. |
et ostenta sua in regione Taneos.
Qui convertit in sanguinem fluvios
eorum, et rivos eorum, ne (a) biberent.
Qui immisit in eis (b) omne
genus muscarum, ut comederent eos ; et ranas, ut disperderent eos.
Qui dedit brucho germen eorum, et
laborem eorum locustæ.
Qui occidit in grandine vineas eorum,
et sycomoros eorum in frigore.
Qui tradidit grandini pascua eorum,
et jumenta eorum volucribus (c).
Qui misit in eos iram furoris sui :
indignationem, et comminationem et angustiam : immissionem angelorum
malorum.
Munivit semitam furori suo : non
pepercit a morte animæ eorum ; et animantia eorum pesti tradidit.
Et percussit omne primogenitum in
Ægypto : principium partus (d) in tabernaculis Cham.
Et tulit velut oves populum suum, et
minavit eos sicut gregem in deserto.
Et eduxit eos cum fiducia et absque
timore : inimicos autem eorum operuit mare. |
44. Imbres
eorum : Hier. rivos, nec tantum fluviales aquas, sed etiam quæ ex
pluvia colliguntur, vertit in sanguinem.
43. Cænomyiam : Hier. omne
genus muscarum.
49. Immissiones
per angelos malos : pnas ab angelis malis immissas.
50. Viam
fecit semitæ : Hier. munivit semitam iræ suæ, fecit inevitabilem
iram. In morte conclusit : Hier. pesti tradidit,
51 Laboris : doloris ;
Hier. partus, id est, primogenitos : sic Jacob Ruben primogenitum,
principium doloris sui, sive initium curarum vocat, Genes., xlix,
3. Tabernaculis Cham : Ægypto, a filiis Cham habitate, Genes., x,
6 ; Psal.civ, 23.
83. In
spe, et non timuerunt : Hier. cum fiducia et absque timore.
(a) Var. :
Ut non. (b) Eos. (c) [Hebr. diabolis.] (d) [Hebr. doloris.]
236
54. Et induxit eos in montem
sanctificationis suæ : montem, quem acquisivit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes : et
sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
53. Et habitare fecit in tabernaculis
eorum tribus Israel.
56. Et tentaverunt, et exacerbaverunt
Deum excelsum : et testimonia ejus non custodierunt.
57. Et averterunt se, et non
servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum : conversi sunt in arcum
pravum.
58. In iram concitaverunt eum in
collibus suis : et in sculptilibus suis ad æmulationem eum
provocaverunt.
59. Audivit Deus, et sprevit : et ad
nihilum redegit valde Israel.
60. Et repulit tabernaculum Silo :
tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61. Et tradidit in captivitatem
virtutem eorum : et pulchritudinem eorum in manus inimici. |
Et adduxit eos ad terminum
sanctificatum suum : montem istum quem possedit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes : et
possidere eos fecit in funiculo hæreditatem. Et collocavit in
tabernaculis eorum tribus Israel.
Et tentaverunt, et provocaverunt Deum
excelsum : et testimonia ejus non custodierunt.
Et aversi (a) sunt, et
prævaricati sunt ut patres eorum : incurvati sunt quasi arcus inutilis.
Et provocaverunt eum in excelsis
suis ; et in sculptilibus suis ad æmulandum (b) concitaverunt.
Audivit Deus, et non distulit, et
projecit vehementer Israel.
Et reliquit tabernaculum Silo :
tentorium quod collocavit inter homines.
Tradidit (c) in captivitatem
gloriam (d) suam, et decorem suum in manu hostis. |
54. Montem
sanctificationis : Ηίer. terminum sanctificatum suum, in regionem a
se sanctificatam : ofo ;, Septuaginta ; quæ vox et montem et terminum
significat. Montem.....terram promissam, excelsam et nobilem : sic in
cantico Mariæ, Exod., xv,
17. Vel totam terram a nobiliori parte appellat, a monte Sion, scilicet quem
acquisivit dextera ejus, prælio et victoriis.
56. Et
tentaverunt..... Memoratis populi rebellionibus in deserto, transgreditur ad
eas quæ sub judicibus, ac deinceps contigerunt.
57. Conversi
sunt.....Hier. quasi arcus inutilis ; Hebr. dolosus, qui
intendentem fallit ictu debili : sic illi, bene instituti licet, a scopo
aberrarunt. Vel : « Arcus perversus est, qui dum contra inimicos sagittam
putatur jacere, sauciat tenentem : sic et Judæi, qui in Deum liberatorem suum
iniquas jaculabantur verborum sagittas. » Comm. Hier. in hunc Psalmum.
58. In
collibus suis : Hier. excelsis, ubi sacrificabant : tacite increpat
rebellaturas tribus, quæ relicto templo, sibi fana in excelsis fecerint, III Reg., xii,
31, etc. 89. Sprevit : Hebr. excanduit, ut supra, 21, et infra,
62.
60. Tabernaculum
Silo : quod erat in Ephraim : nempe, ut ostenderet se Jerusalem elegisse,
abjecto Epbremitarum loco.
61. Virtutem
eorum : fortitudinem ; Hebr. robur, id est, arcam fderis, qua
confidebant. Pulchritudinem eorum : Hier. decorem suum ; eamdem
arcam, quæ decus erat Israelis, propter inhabitantem Deum, captaque est a
Philistæis, cæsis
(a) Var. :
Reversi. (b) Add. eum. (c) Et tradidit. (d) Virtutem.
237
62. Et conclusit in gladio populum
suum : et hæreditatem suam sprevit.
63. Juvenes eorum comedit ignis : et
virgines eorum non sunt lamentatae.
64. Sacerdotes eorum in gladio
ceciderunt : et viduæ eorum non plorabantur.
65. Et excitatus est tanquam dormiens
Dominus, tanquam potens crapulatus a vino.
66. Et percussit inimicos suos in
posteriora : opprobrium sempiternum dedit illis.
67. Et repulit tabernaculum Joseph :
et tribum Ephraim non elegit.
68. Sed elegit tribum Juda : montem
Sion quem dilexit.
69. Et ædificavit sicut unicornium
sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula. |
Et conclusit in gladio populum suum,
et in hæreditatem suam non distulit.
Juvenes ejus devoravit ignis, et
virgines ejus nemo luxit.
Sacerdotes ejus (a) gladio
ceciderunt ; et viduæ ejus non sunt flete.
Et evigilavit quasi dormiens
Dominus : quasi fortis post crapulam vini.
Et percussit hostes suos retrorsum ;
opprobrium sempiternum dedit eis.
Et projecit tabernaculum Joseph ; et
tribum Ephraim non elegit.
Sed elegit tribum Juda : montem Sion
quem dilexit.
Et ædificavit in similitudine
monocerotis sanctuarium suum : quasi terram fundavit illud in sæculum. |
Heli filiis
Ophni et Phinees, I Reg., iv, 11, ac tunc dictum : Translata est
gloria ab Israel, eo quod capta esset area Dei, ibid., 21, 22.
62. Sprevit : Hebr. in
eam excanduit.
63. Juvenes
eorum comedit ignis : urbibus scilicet igni ferroque populatis, ut fit in
vastitate. Non sunt lamentatae : passive, fletæ, ut vers. 6i. Inhumata,
infletaque turba : ut ait poeta Æneid. xi :
at Hebr. non sunt laudatæ,epithalamio scilicet : nullæ nuptiæ, ut in
publico luctu.
64. Sacerdotes
eorum : Ophni et Phinees. Non plorabantur : vide vers. 63. At Hebr. non
plorabant, suos scilicet, sed arcam. Uxor Phinees, audita viri nece, non eum
deploravit, sed ait : Translata est gloria ab Israel, etc, ut supra ad
vers. 61.
65. Crapulatus
a vino : quasi post gravem somnum, qualis solet esse, largiter epotis
poculis.
66. Inimicos
suos : Philistæos. In posteriora : in secretiori parte natium, I Reg., v,
6.
67. Tabernaculum
Joseph : Silo : non elegit locum templi apud Josephi posteros, aut ei regiam
potestatem attribuit.
68. Elegit
tribum Juda : in regnum : Sion : in locum arcæ, et arcem regiam :
vide orationem Abiæ, II Paral., xiii,
5, 8.
69. Et
ædificavit sicut unicornium : quorum cornu et excelsum et unum : ut et
templum Dei ; at Hebr. sicut excelsa : suppl. palatia. Sanctificium : templum
a Davide designatum, a Salomone condendum, ex Nathani vaticinio, IIReg. vii,
13. In terra.....Hier. quasi terram fundavit, etc. Sicut terram in
æternum voluit esse stabilem, ita etiam templum.
(a) Var. :
Add. in.
238
70. Et elegit David servum suum, et
sustulit eum de gregibus ovium : de post ftantes accepit eum.
71. Pascere Jacob servum suum, et
Israel hæreditatem suam :
72. Et pavit eos in innocentia cordis
sui : et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. |
Et elegit David servum suum ; et
tulit eum de gregibus ovium.
Sequentem ftas adduxit eum, ut
pasceret (a) Jacob populum ejus, et (b) Israel hæreditatem
suam (c).
Qui pavit eos in simplicitate cordis
sui, et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit. |
70. Elegit
David : deditque ei regnum in sempiternum, ipsi et filiis ejus, ut dicebat
Abia Roboami filius ad rebellantes tribus, II Par., xiii, 5. De post ftantes : Hier. sequentem ftas. Ex
pastore pecudum, pastorem hominum fecit : quæ certissima nota divinæ voluntatis
a Deo ipso memoratur, II Reg., vii,
8.
(a) Var. : Pasceret
in. (b) Et in. (c) Ejus.
PSALMUS
LXXVIII.
PROPHETICUS.
Super
desolatione domus sanctuarii : Chald. quod prophetico spiritu vult dictum.
Melius ut videtur, polluto templo, urbe vastata ab Antiocho ; vide dicta in Psal. lxxiii,
2 et 3. Citantur I Μachab., vii,
17, ut ex antiqua scriptura ad tempora Machabaica pertinentes.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus Asaph.
Deus, venerunt gentes in hæreditatem
tuam, polluerunt templum sanctum tuum : posuerunt Jerusalem in pomorum
custodiam.
2. Posuerunt morticina servorum
tuorum, escas volatilibus cli : carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
3. Effuderunt sanguinem eorum tanquam
aquam in circuitu Jerusalem : et non erat qui sepeliret.
4. Facti sumus opprobrium vicinis |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum Asaph.
Deus, venerunt gentes in hæreditatem
tuam, polluerunt templum sanctum tuum : posuerunt Jerusalem in acervos
lapidum.
Dederunt cadavera servorum tuorum
escam volatilibus cli : carnes sanctorum (a) tuorum bestiis
terræ.
Effuderunt sanguinem eorum quasi
aquam in circuitu Jerusalem : et non erat qui sepeliret.
Facti sumus opprobrium vici- |
1. Polluerunt ;
Non dicit excisum, sed pollutum, ut I Μachab., i,
41, 49 ; II, 12 ; iv, 38. In
pomorum custodiam : in « speculam quam custodes satorum et pomorum habere
consueverant, » Hier. Epist, ad Sun. et Fret. ; palatiis, ipsique urbe
velut in tugurium versa ; idem Hier. ibid. et hic ex Hebræo sic vertit : In
acervos lapidum. De Antiocho et sancta civitate scriptum : Succendit eam
igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu, I Machab., i,
33.
(a) Var. : [Hebr. misericordium.]
239
nostris : subsannatio et illusio his
qui in circuitu nostro sunt.
5. Usquequo, Domine, irascens in
finem : accendetur velut ignis zelus tuus ?
6. Effunde iram tuam in gente-, quæ
te non noverunt : et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt :
7. Quia comederunt Jacob : et locum
ejus desolaverunt.
8. Ne memineris iniquitatum nostrarum
antiquarum : cito anticipent nos misericordiæ tuæ : quia pauperes facti
sumus nimis.
9. Adjuva nos, Deus salutaris
noster : et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et
propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10. Ne forte dicant in gentibus : Ubi
est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris.
Ultio sanguinis servorum tuorum, qui
effusus est.
11. Introeat in conspectu tuo gemitus
compeditorum.
Secundum magnitudinem brachii tui,
posside filios mortificatorum.
12. Et redde vicinis nostris
septuplum in sinu eorum : improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi,
Domine.
13. Nos autem populus tuus, et |
nis nostris : subsannatio et derisio
his, qui in circuitu nostro sunt.
Usquequo, Domine, irasceris in
finem : ardebit quasi ignis zelus tuus ?
Effunde furorem tuum super gentes quæ
non cognoverunt te, et super regna quæ nomen tuum non invocaverunt.
Quia comederunt Jacob, et decorem
ejus desolaverunt.
Ne recorderis iniquitatum nostrarum
veterum : cito (a) occupent nos misericordiæ tuæ, quia attenuati
sumus nimis.
Auxiliare nobis, Deus Jesus noster,
propter gloriam nominis tui : et libera nos : et propitiare peccatis
nostris, propter nomen tuum.
Quare dicunt (b) gentes : Ubi
est Deus eorum ? nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio
sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
Ingrediatur coram te gemitus
vinctorum in magnitudine brachii tui : relinque filios interitus.
Et redde vicinis nostris septuplum in
sinu eorum : opprobrium suum quod exprobraverunt tibi, Domine.
Nos enim populus tuus, et |
6. Effunde
iram tuam : hic et seqq. versus a Jeremiæ repetiti, x,
25.
7. Locum
ejus : Hebr. habitaculum, templum : alii vertunt, decus,
pulchritudinem : eodem sensu. Tempore Antiochi, Sanctificatio ejus
desolata est sicut solitudo, I Μachab., i,
41. Sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est, ibid., ii,
12. Vide etiam iv, 38, etc.
10. Ne
forte dicant : Hier. quare dicunt, etc. Coram oculis nostris
ultio, etc. Jungenda hæc, ut apud Hier. et Septuaginta.
11. Posside
filios mortificatorum : eorum qui cæsi sunt. Sint ex nobis reliquiæ quas
neci eximas. At Hier. relinque filios interitus : morti addictos licet,
jube esse superstites.
(a) Var. : [Hebr. festina.]
(b) Dicent.
240
oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in
sæculum.
In generationem et generationem
annuntiabimus laudem tuam. |
grex (a) pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sempiternum (b).
In generatione et generatione
narrabimus laudes tuas (c). |
(a) Var. :
Et oves. (b) In sæculum. (c) Laudem tuam.
PSALMUS
LXXIX.
DEPRECATORIUS ET PROPHETICUS.
Cæso Saule a
Philistæos, quo tempore David super solo Juda regnabat in Hebron, petit adunari
tribus, et populum ab hostibus vindicari ; deinde Davidis victorias, ac demum
terrae sanctæ vastitatem prædicit per Nabuchodonosorem. Hinc forte apud
Septuaginta titulus, Super Assyrios.
VERSIO VULGATA.
1. In finem, pro
iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus.
2. Qui regis Israel, intende : qui
deducis velut ovem Joseph.
Qui sedes super Cherubim, manifestare
3. coram Ephraim, Benjamin et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni, ut
salvos facias nos.
4. Deus, converte nos : et ostende
faciem tuam, et salvi erimus.
5. Domine, Deus virtutum, quousque
irasceris super orationem servi tui ?
6. Cibabis nos pane lacrymarum : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro
liliis, testimonium Asaph, Canticum.
Qui pascis Israel, ausculta (a),
qui ducis quasi gregem Joseph ; qui sedes super Cherubim, ostendere.
Ante Ephraim et Benjamin et Manasse : suscita fortitudinem tuam, et veni
ut salvos facias nos.
Deus, converte nos, et ostende faciem
tuam, et salvi erimus.
Domine, Deus exercituum, usquequo
fumabis ad orationem populi tui ?
Cibasti nos (b) pane flebili,
et |
2. Qui
regis Israel : Hebr. pastor Israel. Totum populum conjuncturus, a
communi nomine Israelis, ad Josephum ac speciales quasdam familias descendit. Qui
deducis velut ovem Joseph : Hier. velut gregem. Ergo tribus Joseph
nondum h vero cultu recesserat. Qui sedes super Cherubim : in arca
fderis. Manifestare ; imperativo, resplende.
3. Ephraim... Hæ
tribus arcam sequi solebant, Num., ii, 18. Rogat ergo ut Deus ex arca eis affulgeat : pro eis
autem orat, ut ostendat Davidem, non tantum pro Juda sibi conjunctissimo, sed
etiam pro tribubus sibi adversantibus, esse sollicitum : præcipuæ vero erant ex
Josepho oriundæ. Benjaminitas inserit Josephi filiis, Saulis ejusque filii
Isboseti memor. Simul ut uno tempore commemoret totam Rachelis familiam Jacobo
charissimam.
4. Ostende
faciem : Hebr. illumina ; fac inde coruscare vividum lumen.
5. Servi
tui : Hier. populi tui.
6. Cibabis : Hier. cibasti.
Potum dabis : Hier. potasti. In mensura : Hebr. salis,
(a) Var. : [Hebr. pastor
Israel, auribus percipe.] (b) Eos.
241
et potum dabis nobis in lacrymis in
mensura.
7. Posuisti nos in contradictionem
vicinis nostris : et inimici nostri subsannaverunt nos.
8. Deus virtutum, converte nos : et
ostende faciem tuam : et salvi erimus.
9. Vineam de Ægypto transtulisti :
ejecisti gentes, et plantasti eam.
10. Dux itineris fuisti in conspectu
ejus, : plantasti radices ejus, et implevit terram.
ii. Operuit montes umbra ejus, et
arbusta ejus cedros Dei.
12. Extendit palmites suos usque ad
mare : et usque ad flumen propagines ejus.
13. Ut quid destruxisti maceriam
ejus : et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?
14. Exterminavit eam aper de silva :
et singularis ferus depastus est eam.
lb. Deus virtutum, convertere :
respice de clo, et vide, et visita vineam istam.
16. Et perfice eam, quam plantavit
dextera tua : et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
17. Incensa igni, et suffossa ab |
potasti nos (a) in lacrymis
tripliciter.
Posuisti nos contentionem vicinis
nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
Deus exercituum, converte nos, et
ostende (b) faciem tuam, et salvi erimus.
Vineam de Ægypto tulisti : ejecisti
gentes, et plantasti eam.
Præparasti ante faciem ejus, et
stabilisti radices ejus, et replevit (c) terram.
Operti sunt montes umbra, (d) ejus,
et ramis (e) illius cedri Dei.
Expandit comas suas usque ad mare, et
usque ad flumen germina sua.
Quare dissipasti maceriem ejus, et
vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam.
Vastavit eam aper de silva, et omnes
bestiæ agri depastæ sunt eam.
Deus exercituum, revertere, obsecro,
respice de clo ; et vide et visita vineam hanc.
Et radicem quam plantavit dextera
tua, et filium quem confirmasti tibi.
Succensam igni et (f) derama- |
quod nomen
mensuræ magnæ. Unde Hier. tripliciter, id est lacrymis nos cumulatissime
satiasti : Saule et Jonatha, totoque exercitu fde cæsis, magno populi et
Davidis luctu, II Reg., i,
17, etc.
10. Dux
itineris... Hebr. repurgasti ante eam, locum vacuasti quem occuparet,
ejectis Chananæis ; Hier. viam præparasti.
11. Arbusta : Hebr. rami.
Cedros Dei : magnas, proceras.
12. Palmites : Hier. comas, eodem
sensu. Flumen : Euphraten. Davidis victoriæ a mari ad Euphraten protensæ.
14. Aper : rex
Assyrius. Singularis ferus : Hier. omnes bestiæ agri.
16. Filium
hominis. Hominis, deest Hebr., sed videtur subintelligendum, ex vera. 18,
quanquam alii referunt ad metaphoram vitis, quasi diceret, et propaginem.
17. Et
suffossa : suppl. est vitis : sed non impune : nam, peribunt. ·
suppl. qui eam incenderunt, ac devastarunt, sive Philistæi, sive etiam Assyrii.
(a) Var. : Eos.
(b) [Hebr. illustra.] (c) Implevit. (d) [Al. sub
umbra.] (e) Rami. (f) Deest et.
242
increpatione vultus tui peribunt.
18. Fiat manus tua super virum
dexteræ tuæ : et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
19. Et non discedimus a te,
vivificabis nos : et nomen tuum invocabimus.
20. Domine, Deus virtutum, converte
nos : et ostende faciem tuam, et salvi erimus. |
tam : ab increpatione faciei tuæ
pereant.
Fiat manus tua super virum dexteræ
tuæ, et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
Et non recedimus (a) a te :
vivificabis nos, et (b) nomine tuo vocabimur.
Domine, Deus exercituum, converte
nos : ostende (c) faciem tuam, et salvi erimus. |
18. Virum
dexteræ tuæ : Davidem a te designatum et confirmatum regem, et in ejus
figura Christum.
(o) Var. : Non
recedemus. (b) Et in. (c) [Hebr. illumina.]
PSALMUS
LXXX.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.
Prima die
mensis septimi, quod est sabbatum, memoriale clangentibus tubis, Levit., xxiii, %'*,. iii
memoriam omnium beneficiorum Dei consecratum, populus congregatus antiqua jam
inde a Josepho et Mose accepta beneficia commemorat. Alii ad festum
Tabernaculorum referri malunt, quibus favet versio Hier., ut patebit vers. 4.
Indicat populum pro peccatis afflictum,. nulla temporis nota. Canitur ab
Ecclesia in jejunio septimi mensis, in quo antiquæ Hebræorum ejusdem septimi
mensis solemnitates memorantur.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Pro
torcularibus, Psalmus ipsi Asaph.
2. Exultate Deo adjutori nostro :
jubilate Deo Jacob.
3. Sumite psalmum, et date tympanum :
psalterium jucundum cum cithara.
4. Buccinate in Neomenia tuba : in
insigni die solemnitatis vestræ. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro (a) torcularibus,
Asaph.
Laudate Deum fortitudinem nostram (b) :
jubilate Deo Jacob.
Assumite carmen, et date tympanum :
citharam decoram cum psalterio.
Clangite in Neomenia, buccina, et in
medio (c) mense (d), die solemnitatis nostræ. |
1. Pro
torcularibus : -vide titulum Psalm. viii.
4. In
Neomenia : in novo mense, prima die mensis septimi, ut in argumento dictum.
Hebr. in mense mox inchoato, eodem sensu : unde alii vertunt, in
calendis. Est autem secundum Hebr. in novilunio, ut docet Hier. in fine Epist,
ad Sun. In insigni die. · Hebr. stato die ; at Hier. medio mense,
die solemnitatis nostræ. · quod sane pertineret ad Tabernaculorum festum,
medio mense septimo celebrandum, Levit. xxiii,
34.
(a) Var. : In.
(b) [Hebr. cantate Deo fortitudini nostræ.] (c) [Hebr. in
throno.] (d) Mensa.
243
5. Quia præceptum in Israel est : et
judicium Deo Jacob.
6. Testimonium in Joseph posuit
illud, cum exiret de terra Ægypti : linguam quam non noverat, audivit.
7. Divertit ab oneribus dorsum ejus :
manus ejus in cophino servierunt.
8. In tribulatione invocasti me, et
liberavi te : exaudivi te in abscondito tempestatis : probavi te apud
aquam contradictionis.
9. Audi, populus meus, et contestabor
te : Israel, si audieris me, 10. non erit in te deus recens, neque
adorabis deum alienum.
11. Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra, Ægypti : dilata os tuum, et implebo illud.
12. Et non audivit populus meus vocem
meam, et Israel non intendit mihi.
13. Et dimisi eos secundum desi- |
Quia legitimum Israel est, et (a) judicium
Deo Jacob.
Testimonium in Joseph posuit eum (b) ;
cum egrederetur de terra Ægypti : labium quod nesciebam, audivi.
Amovi ab onere humerum ejus : manus
ejus a cophino recesserunt.
In tribulatione invocasti, et erui
te, et (c) exaudivi te in abscondito tonitrui : probavi te super
aquam (d) contradictionis. Semper.
Audi, populus meus, et contestabor
te : Israel, si audieris me. Non sit in te deus alienus, et non adores
deum peregrinum (e).
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi
te de terra Ægypti : dilata os tuum, et implebo illud.
Et non audivit populus meus vocem
meam : et Israel non credidit (f) mihi.
Et dimisi cum in pravitate cor- |
6. Testimonium
in Joseph. Beneficia Dei enarraturus, orditur a Josepho, quo auctore e terra
Chanaan, ubi Jacob et filii fame laborabant, in Ægyptum inducti, omnium rerum
copia fruebantur. Posuit illud : præceptum illud : legitimum illud voluit
esse testimonium, sive monumentum tot miraculorum quæ in Josepho Deus fecit. At
Hier. Testimonium... posuit eum : referendo ad diem de quo vers. 4, qui
dies. tantæ rei monumentum est ; eodem ubique sensu.Cum exiret de terra
Ægypti : Hebr. super terram Ægypti, cum a Josepho vocatus Jacob
egrederetur cum suis e terra Chanaan in Ægyptum. Linguam quam non noverat,
audivit : Ægyptiacam scilicet : Hebr. quam non noveram, audivi,populum
loquentem inducit.
7. Divertit... Hier. amovi. Jam
Deus loquitur de populo, in cophino servierunt : Hier. a cophino
recesserunt, a servitutis ministeriis. Cophinus autem, vas humeris impositum
ad gestanda onera, quale erat lutum ab Hebræis supportatum ad aedificia regia,
Theodor.
8. In
tribulatione invocasti me : jam Deus sermonem convertit ad populum, quem
audierat in Ægypto clamantem, Exod., ii,
23, 24, etc.
10. Deus
recens : Hier. Deus alienus. Deum alienum : Hier. peregrinum.
11. Dilata
os tuum, et implebo illud : ut olim dato manna ; esca nullo labore parta, ut
os tantum aperiendum esse videretur.
12. Non
intendit mihi : Hier. non credidit.
(a) Var. :
Deest et. (b) Deest eum. (c) Deest et. (d) Aquas.
(e) [Hebr. extraneum. (f) [Hebr. non consentit.]
244
deria cordis eorum : ibunt in
adinventionibus suis.
14. Si populus meus audisset me :
Israel si in viis meis ambulasset.
15. Pro nihilo forsitan inimicos
eorum humiliassem : et super tribulantes eos misissem manum meam.
16. Inimici Domini mentiti sunt ei :
et erit tempus eorum in sæcula.
17. Et cibavit eos ex adipe
frumenti : et de petra melle saturavit eos. |
dis sui : ambulabunt in consiliis
suis.
Utinam populus meus audisset me !
Israel in viis meis ambulasset !
Quasi nihilum inimicos ejus
humiliassem, et super hostes eorum vertissem manum meam.
Qui oderunt Dominum, negabunt eum :
et erit tempus eorum in sæculum.
Et cibavit eos de (a) adipe
frumenti, et de petra mellis (b) saturavit eos. |
15. Pro
nihilo : Hebr. brevi.
16. Mentiti
sunt ei : Hebr. mentirentur, id est, supplices et dissimulantes
negarent se quidquam in eum molitos. Erit : esset. Tempus eorum : Israelitarum. In
sæcula : esset eorum tuta felicitas : quæ omnia deducenda sunt ab eo quod
dictum est : Si me audissent, etc, vers. 14.
17. Cibavit... saturavit : Hebr. cibaret... saturaret. Hæc
enim omnia ad illud : Si populus meus : supra Ii referenda sunt, et
conditionaliter accipienda.
(a) Var. : Ex.
(b) Melle.
PSALMUS
LXXXI.
MORALIS.
Ad judices
Jerosolymis constitutos ; de quibus Psal. cxxi, 5. Vide Psal. xciii.
VERSIO VULGATA.
Psalmus Asaph.
1. Deus stetit in synagoga deorum :
in medio autem deos diiudicat.
2. Usquequo judicatis iniquitatem, et
facies peccatorum sumitis ? |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) Asaph.
Deus stetit in ctu Dei : in medio
deos diiudicat (b).
Usquequo judicatis iniquitatem, et
facies impiorum suscipitis ? Semper. |
1. In
synagoga deorum : in concessu judicum, qui et dii vocantur Exod., xxi,
6,. et sæpe alias. Deos dijudicat : quippe qui exercebant judicium non
hominis, sed Dei, II Paral., xix,
6.
2. Facies
peccatorum sumitis : in judicio personas accipitis : favetis violentis et
oppressoribus.
(a) Var. ; Canticum.
(b) Judicat.
245
3. Judicate egeno et pupillo :
humilem et pauperem justificate.
4. Eripite pauperem, et egenum de
manu peccatoris liberate.
5. Nescierunt, neque intellexerunt :
in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
6. Ego dixi : Dii estis, et filii
Excelsi omnes.
7. Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
8. Surge, Deus, judica terram :
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. |
Judicate pauperi et pupillo ; egeno
et inopi justo facite.
Salvate inopem et pauperem : de manu
impiorum liberate.
Non cognoscunt, nec intelligunt, in
tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
Ego dixi : Dii estis (a), et
filii Excelsi omnes vos.
Ergo quasi Adam moriemini, et quasi
unus de principibus cadetis.
Surge, Domine (b), judica
terram : quoniam tu hæreditabis omnes gentes. |
5. Movebuntur... concussus
legibus, quibus publica concordia nititur, regnum nutabit.
7. Sicut
unus de principibus.....sicut alii principes, morti omnes obnoxii, ita cadetis ; alii
ex Hebr. : Sicut unus, δ principes, cadetis ; sicut unus, e plebe
scilicet.
8. Tu
hæreditabis in omnibus gentibus. · omnes gentes, tua hæreditas, tua
possessio.
(a) Var. :
Estis vos. (b) Surge Deus.
PSALMUS
LXXXII.
DEPRECATORIUS.
Oratio ad
Deum, ut Davidem tueatur insurgentibus Philistæis, Syris, Idumæis, Moabitis,
Ammonitis, aliisque Arabibus, II Reg., vni, x, xi ; I Parat., xviii,
xx. Potest et prophetice Psalmus sub nomine Machabæorum dictus intelligi, quorum
tempore has gentes in Judæos arma consociasse constat.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum Psalmi
Asaph.
2. Deus, quis similis erit tibi ? ne
taceas, neque compescaris, Deus :
3. Quoniam ecce inimici tui
sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum, Psalmus (a) Asaph.
Deus, ne taceas (b) : ne
sileas, et non quiescas, Deus.
Quia ecce inimici tui tumultuati
sunt, et qui oderunt te, elevaverunt (c) caput. |
2. Quis
similis... tibi ? deest Hebr. Hier. Deus, ne taceas, ne sileas, ne
quiescas,
Deus. Quod
est summo in discrimine laborantis, et ingeminatis vocibus festinum auxilium
implorantis.
3. Sonuerunt : Hier. tumultuati
sunt.
(a) Var. : Canticum
Psalmi. (b) Tibi. (c) Levaverunt.
246
4. Super populum tuum malignaverunt
consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5. Dixerunt : Venite, et disperdamus
eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.
6. Quoniam cogitaverint unanimiter :
simul adversum te testamentum disposuerunt 7. tabernacula Idumæorum et
Ismahelitae :
Moab et Agareni : 8. Gebal, et Ammon,
et Amalec : alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
9. Etenim Assur venit cum illis :
facti sunt in adjutorium filiis Lot.
10. Fac illis sicut Madian et
Sisaræ : sicut Jabin in torrente Cison.
11. Disperierunt in Endor : facti
sunt ut stercus terræ.
12. Pone principes eorum sicut Oreb,
et Zeb, et Zebee, et Salmana :
Omnes principes eorum, 13. qui
dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei. |
Contra populum tuum nequiter
tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum.
Dixerunt : Venite, et conteramus eos
de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra.
Quoniam tractaverunt corde pariter :
contra te fdus pepigerant. Tabernacula Idumææ et Ismaelitarum :
Moab et Agareni : Gebal et Ammon et
Amalec ; Palæstina cum habitatoribus Tyri.
Sed et Assur venit (a) cum
eis : facti sunt brachium filiorum Lot. Semper.
Fac illis sicut Madian et Sisarai (b),
sicut Jabin in torrente Cison.
Contriti sunt in Endor : fuerunt
quasi sterquilinium terræ.
Pone (c) duces eorum sicut
Oreb, et Zeb, et (d) Zebee, et Salmana.
Omnes principes eorum, qui dixerunt :
Possideamus nobis pulchritudinem Dei. |
4. Super
populum tuum malignaverunt consilium : Hier. contra populum tuum nequiter
tractaverunt, exitiosa plebi tuæ fdera inierunt. Sanctos tuos : Hebr. absconditos
tuos, servos, quos protegis ; quos in sinu habes.
5. Disperdamus
eos de gente : Hebr., ut gens non sit. Sic I Machab., v,
2 : Cogitabant tollere genus Jacob.
6. Testamentum
disposuerunt : Hier. foedus pepigerunt.
7. Tabernacula
Idumæorum et lsmahelit ; Moab et Agareni : gentes Arabicas quæ sibi mutuo
ferebant opem, vulgo in tentoriis habitantes.
8. Gebal : Gabala,
regio Arabica secundum Stephanum : vel Idumæa, dicta Gebalena eidem Stephano,
Hieronymo et Targum Hierosolymitano, quasi montana : a voce Gebal, mons. Alienigenæ : Philistæi :
ita passim.
9. Etenim
Assur : Hier. sed et Assur venit cum illis ; Syri, II Reg., x,
8, 9, qui et Assur dicebantur : unde Isa., lii,
4 : Descendit in Ægyptum populus meus in principio, ut colonus esset ibi ; et
Assur absque ulla causa calumniatus est eum : Syri, ut videtur, cum quibus
sæpe haberent acerba dissidia et odia. Filiis Lot : Ammonitis.
10-12. Fac
illis sicut Madian et Sisaræ.....quemadmodum hi omnes populi internecione
deleti sunt, Judic, iv, vii, viii ;
ita flat hostibus David. Sic Isa, x,
26 : Suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian
in petra Oreb ; hoc est, penitus delebuntur.
13. Sanctuarium : Hier. pulchritudinem, terram
sanctam.
(a) Var. :
[Hebr junxit.] (b) Sicut Sisaræ. (c) Pones. (d) Sicut pro et.
247
14. Deus meus, pone illos ut rotam,
et sicut stipulam ante faciem venti.
15. Sicut ignis, qui comburit
silvam : et sicut flamma comburens montes :
16. Ita persequeris illos in
tempestate tua : et in ira tua turbabis eos.
17. Imple facies eorum ignominia : et
quærent nomen tuum, Domine.
18. Erubescant, et conturbentur in
sæculum sæculi : et confundantur, et pereant.
19. Et cognoscant quia nomen tibi
Dominus : tu solus Altissimus, in omni terra. |
Deus meus, pone eos ut rotam ; quasi
stipulam ante faciem venti.
Quomodo ignis comburit silvam, et
sicut flamma devorat montes :
Sic persequere (a) eos in
tempestate tua, et in turbine tuo conturba (b) eos.
Imple facies eorum ignominia : et
quærent nomen tuum, Domine.
Confundantur et conturbentur usque in
sæculum (c) : erubescant et pereant.
Et sciant quia nomen tuum est Dominus
solus tu : Excelsus super omnem terram. |
14. Ut
rotam : da illos præcipites ; volve ac revolve, ut consistere nequeant.
Sicut Abigail ad Davidem : Inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu
et circulo fundæ, I Reg., xxv,
29.
15. Comburens
montes : silvas in montibus.
16. Persequeris : Hier. persequere,
17-19. Imple
facies..... quærent nomen tuum : perterriti ac pudefacti inimici tui
quærent quis
sis, et invenient te esse altissimum illum Deum. Morali sensu, peccator
arguitur, corripitur, ostenditur sibi, confitetur fditatem, desiderat
pulchritudinem. August. Enarr. in hunc Psal. n. 13 :
« Respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quærant
nomen Domini, per quod non conturbentur. »
(a) Var. : Persequeris.
(b) Tua conturbabis. (c) Add. et.
248
PSALMUS
LXXXIII.
CONSOLATORIUS.
Vota populi
Jerosolymas ad festa solemnia ex omnibus terræ sanctæ finibus summa lætitia
properantis. Ad ea tempora pertinet quibus altaria, tabernaculum, arca ipsa uno
in loco collocata erant, vers. i, 4, 5, 8, quod ante Salomonem non
contigit, cum ipse Salomon initio regni sacrificaturus ad Gabaon perrexerit, ubi
altare æneum et tabernaculum fderis, II Paral., i, 3, i>} arca
pridem in Sion a Davide translata, ibid., 4. Hic autem omnia visebantur
simul, ac domus Dei una cum ministeriis levitarum omnibus numeris absoluta,
vers. 2, 5, 11. Quæ sane per Davidem designata, per Salomonem impleta sunt, II Paral., vni,
14. Hæc igitur concupiscebant, ac sub horum specie, Ecclesiam, ejusque mysteria,
clum denique ipsum, et verum sanctuarium non manufactum, quorum ista sacramenta
sunt. Hic Psalmus conferendus cum xli Coritis æque ad canendum dato.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Pro
torcularibus filiis Core, Psalmus.
2. Quam dilecta tabernacula tua,
Domine virtutum ! 3. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum, et caro mea, exultaverunt
in Deum vivum.
4. Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum : rex
meus, et Deus meus.
5. Beati qui habitant in domo tua,
Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.
6. Beatus vir, cujus est auxilium abs
te : ascensiones in corde suo dis- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, pro
torcularibus, filiorum Core, Psalmus (a).
Quam dilecta tabernacula tua, Domine
exercituum !
Desiderat et deficit anima mea in
atria Domini : cor meum et caro mea laudabunt Deum (b)viventem.
Siquidem passer (c) invenit
sibi domum, et avis nidum sibi ut ponat pullos suos :
Altaria tua, Domine exerci* tuum, rex
meus, et Deus meus.
Beati qui habitant in domo tua :
adhuc laudabunt te. Semper.
Beatus homo cujus fortitudo est in
te : semitæ in corde ejus. |
3. Concupiscit,
et deficit anima mea : ante concupiscens, et totam se effundens in
concupiscentiam, longo fine suspensa, defectione dissolvitur. Quomodo deficiat
anima in salutare Dei, Jeremias docet : Et factus est, inquit, in
corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis, et defeci ferre non
sustinens, Jerem. xx, 9.
Ambros. in illud Psalm. cxviii : Defecit
in salutare tuum animo mea : quem locum vide. Cor meum et caro mea : gaudio
spiritus etiam in corpus redundante, ut Psal. lxii,
3.
4. Passer
invenit : sicut passer invenit nidum suum, ita ego altaria tua : in his ergo
acquiescit, vagus antea et inquietus.
6. Ascensiones
in corde suo : Hier. semitæ in corde ejus, atque hic versus
clauditur. Semitæ autem, id est, præcepta legis : melius : in ejus animo
versantur semitæ ferentes ad templum quo properat. Morali sensu : Quicumque
sanctus est,
(a) Var. : Canticum.
(b) Deum, Deum. (c) Avis.
249
posuit. 7. In valle lacrymarum, in
loco quem posuit.
8. Etenim benedictionem dabit
legislator, ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in
Sion.
9. Domine, Deus virtutum, exaudi
orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
10. Protector noster aspice, Deus, et
respice in faciem Christi tui :
1 i, Quia melior est dies una
in atriis tuis super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei,
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12. Quia misericordiam et veritatem
diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
13. Non privabit bonis eos, qui
ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te. |
Transeuntes in valle fletus, fontem
ponent eam.
Benedictione (a) quoque
amicietur doctor. Ibunt de fortitudine in fortitudinem ; parebunt apud
Deum in Sion.
Domine., Deus exercituum, exaudi
orationem meam : ausculta (b), Deus Jacob. Semper.
Clypeus noster vide. Deus, et attende
faciem Christi tui.
Quoniam melior est dies in atriis
tuis super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei,
magis quam habitare in tabernaculis impietatis.
Quia sol et scutum Dominus Deus,
gratiam et gloriam dabit Dominus.
Nec prohibebit bonum ab iis qui
ambulant in perfectione. Domine exercituum, beatus homo qui confidit in
te. |
quotidie in
priora extenditur, et præteritorum obliviscitur, cum
Paulo Phil., iii, 13. Comm. Hier
hic.
7. Disposuit
in valle lacrymarum : Hier. transeuntes in valle fletus, fontem ponent
eam. Transibunt loca flebilia et siticulosa tam jucunde, ac si fontibus
scaterent.
8. Benedictionem,
dabit : Hier. benedictione quoque amicietur doctor. Doctor populum
iter agentem legis expositione consolabitur. Sic enim procedebant ab omnibus
finibus una cum Levitis. Ibunt de virtute... Hebr. de turma in
turmam, variis catervis tandem in Sion pervenient. Videbitur : Hier. parebunt
apud Deum in Sion, ibi enim in civitate David templum : ibi arca, Dei
præsentis ope nobilis.
9. Domine
Deus. Hæc est illorum oratio, postquam ad templum pervenerunt.
10. Christi
tui : regis, qui Christi figura.
11. Abjectus
esse : ad limen adstare. Hebr. Histopheph : quod convenit Coritis
janitoribus templi, quibus etiam Psalmus inscribitur.
12. Misericordiam
et veritatem... Hier. sol et scutum. Dominus, Deus, lux et protectio.
(a) Var. : Benedictionem.
(b) [Hebr. auribus percipe.]
250
PSALMUS
LXXXIV.
EUCHARISTICUS.
Soluta
captivitate Babylonicae Fidelibus per Christum a peccato liberatis.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
filiis Core, Psalmus.
2. Benedixisti, Domine, terram tuam :
avertisti captivitatem Jacob.
3. Remisisti iniquitatem plebis tuæ,
operuisti omnia peccata eorum.
4. Mitigasti omnem iram tuam :
avertisti ab ira indignationis tuæ.
5. Converte nos, Deus salutaris
noster : et averte iram tuam a nobis.
6. Numquid in æternum irasceris
nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem.
7. Deus, tu conversus vivificabis
nos, et plebs tua lætabitur in te.
8. Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam : et salutare tuum da nobis.
9. Audiam quid loquatur in me Dominus
Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam,
Et super sanctos suos : et in eos qui
convertuntur ad cor.
10. Verumtamen prope timentes eum
salutare ipsius : ut inhabitet gloria in terra nostra. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, filiorum
Core, Psalmus (a).
Placatus es, Domine, terræ tuæ :
reduxisti captivitatem Jacob.
Dimisisti iniquitatem populo tuo :
operuisti omnes iniquitates eorum. Semper.
Continuisti omnem indignationem
tuam : conversus es ab ira furoris tui.
Converte nos, Deus, Jesus (b) noster,
et solve iram tuam adversum nos.
Noli in æternum irasci nobis :
extendens iram tuam in generationem et generationem.
Nonne tu revertens vivificabis nos,
et populus tuus lætabitur in te ?
Ostende nobis, Domine, misericordiam
tuam : et salutare tuum da nobis.
Audiam quid loquatur Dominus Deus :
loquetur enim pacem ad populum suum, et ad sanctos suos, ut non
convertantur ad stultitiam.
Verumtamen prope est his qui timent
eum salutare ejus : ut habitet gloria in terra nostra. |
2. Benedixisti... placatus
es... Avertisti... Hier. reduxisti, etc.
4. Avertisti... Hier. conversus
es :
7. Deus,
tu conversus... Hier. nonne tu revertens.
9. Qui
convertuntur ad cor : qui serio resipiscunt. At Hier. ne convertantur ad
stultitiam, ut malo admoniti, post captivitatem, ab idololatria, et reliquis
insani » abstineant.
(a) Var. : Core
canticum. (b) [Hebr. salutaris.]
251
11. Misericordia et veritas
obviaverunt sibi : justitia et pax osculatæ sunt.
12. Veritas de terra orta est, et
justitia de clo prospexit.
13. Etenim Dominus dabit
benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum.
14. Justitia ante eum ambulabit : et
ponet in via gressus suos. |
Misericordia et veritas occurrerunt :
justitia et pax deosculatæ sunt.
Veritas de terra orta est, et
justitia de clo prospexit.
Sed et Dominus dabit bonum, et terra
nostra dabit germen suum.
Justitia ante eum ibit, et ponet in
via gressus suos. |
11, 12. Misericordia
et veritas... Veritas de terra orta est... Soluta captivitate, felicem
populi statum designat, omni bonorum copia et virtutibus florentis : quæ maxime
impleta sunt, postquam Christus ipsa veritas, idemque pax nostra, e terra ortus
est.
13. Terra
nostra dabit fructum suum. · frugum omnium copiam : prophetice, ipsum
Christum.
14. Justitia
ante eum : Deus justitiam ante se præmittet, qua duce, populus e captivitate
rediens secure iter aget.
PSALMUS
LXXXV.
DEPRECATORIUS ET PROPHETICUS.
David e
summis sub Saule periculis erutus. Christus ab inferis revocatus, et gentes
vocans.
VERSIO VULGATA.
Oratio ipsi David.
1. Inclina, Domine, aurem tuam, et
exaudi me : quoniam inops et pauper sum ego.
2. Custodi animam meam, quoniam
sanctus sum : salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
3. Miserere mei, Domine, quoniam ad
te clamavi tota die : 4. lætifica animam servi tui, quoniam ad te,
Domine, animam meam levavi.
5. Quoniam tu, Domine, suavis et
mitis : et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
6. Auribus percipe, Domine, ora- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Oratio David.
Inclina, Domine, aurem tuam, exaudi
me : quia egenus et pauper sum (a) ego.
Custodi animam meam, quia sanctus (b) sum :
salva servum tuum, tu Deus meus, qui confidit in te.
Miserere mei, Domine, quoniam ad te
clamabo tota die. Lætifica animam servi tui : quia ad te, Domine, animam
meam levo.
Tu enim es, Domine, bonus : et
propitiabis, et multus misericordia omnibus qui invocant te.
Exaudi (c), Domine, orationem |
(a) Var. :
Deest sum. (b) [Hebr. misericors] ego et deest sum.
(c) [Hebr. auribus percipe.]
252
tionem meam : et intende voci
deprecationis meæ.
7. In die tribulationis meæ clamavi
ad te : quia exaudisti me.
8. Non est similis tui in diis,
Domine : et non est secundum opera tua.
9. Omnes gentes quascumque fecisti,
venient, et adorabunt coram te, Domine : et glorificabunt nomen tuum.
10. Quoniam magnus es tu, et faciens
mirabilia : tu es Deus solus.
i 1.
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua : lætetur cor
meum, ut timeat nomen tuum.
12. Confitebor tibi, Domine Deus
meus, in toto corde meo : et glorificabo nomen tuum in æternum.
13. Quia misericordia tua magna est
super me : et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14. Deus, iniqui insurrexerunt super
me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt
te in conspectu suo.
lo. Et tu, Domine, Deus miserator et
misericors : patiens et multæ misericordiæ, et verax.
16. Respice in me, et miserere mei,
da imperium tuum puero tuo : et salvum fac filium ancillæ tuæ.
17. Fac mecum signum in bonum, ut
videant qui oderunt me, et con- |
meam, et ausculta vocem deprecationum
mearum.
In die tribulationis meæ invocabo te,
quia exaudies me.
Non est similis tui in diis, Domine,
et non est juxta opera tua.
Omnes gentes quas fecisti, venient et
adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
Quoniam (a) magnus es tu, et
faciens mirabilia, tu Deus solus.
Doce me (b), Domine, viam
tuam, ut (c) ambulem in veritate tua ; unicum fac cor meum, ut
timeat nomen tuum.
Confitebor tibi, Domine Deus· meus,
in toto corde meo ; et glorificabo nomen tuum in sempiternum (d).
Quia misericordia tua magna est super
me, et eruisti animam meam de inferno extremo (e).
Deus, superbi surrexerunt adversum
me, et ctus robustorum quæsierunt (f) animam meam ; et non
proposuerunt (g) te in conspectu suo.
Tu autem, Domine, Deus misericors et
clemens : patiens (h), et multæ misericordiæ, et verus.
Respice ad me, et miserere mei ; da
fortitudinem tuam servo tuo, et salva filium ancillæ tuæ.
Fac mecum signum in bonitate, et
videant qui oderunt me, |
9. Omnes
gentes. · manifesta vocatio Gentium.
11. Lætetur : Hier. unicum
fac cor meum, ne scindatur variis affectibus, teque unum spiret.
13. Ex
inferno inferiori : e sepulcris infimis.
16. Imperium : Hier. fortitudinem.
Filium ancillæ : vernam tuum heril imperio adsuetum. Sic Psal. cxv,
16 : Ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
17. Signum
in bonum : insigne favoris tui.
(a) far : Quia.
(b) Illumina mihi. (c) Deest ut. (d) In
sæculum. (e) [Hebr. inferiori.] (f) Quæsivit. (g) Posuerunt.
(h) [Hebr. tardus ad furorem.]
253
fundantur : quoniam tu, Domine,
adjuvisti me, et consolatus es me. |
et confundantur : quia tu, Domine,
auxiliatus es mihi, et consolatus es me. |
PSALMUS
LXXXVI.
MORALIS.
Sion et
Ecclesia viris egregiis pro omnibus populis abundat. Ægypti porro et Babylonis
mentio ultima regum tempora demonstrat.
VERSIO VULGATA.
Filiis Core
Psalmus Cantici.
1. Fundamenta ejus in montibus
sanctis.
2. Diligit Dominus portas Sion super
omnia tabernacula Jacob.
3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas
Dei.
4. Memor ero Rahab et Babylonis
scientium me.
Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus
Æthiopum, hi fuerunt illic.
8. Numquid Sion dicet : Homo, et homo
natus est in ea : et ipse fundavit eam Altissimus ? |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Filiorum Core
Psalmus Cantici.
Fundamenta (a) ejus in
montibus sanctuarii.
Diligit Dominus portas Sion super
omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt in te, civitas
Dei. Semper.
Commemorabor (b) superbiæ et
Babylonis scientium me :
Ecce Palæstina et Tyrus cum
Æthiopia ; iste natus est ibi.
Ad Sion autem dicetur : Vir et vir
natus est in ea, et ipse fundavit eam Excelsus. |
1. Fundamenta
ejus : templi, ac sub ejus figura. Ecclesiæ, quæ est illa civitas supra
montem posita, Matth. v, 14.
2. Diligit
Dominus portas Sion : Jerosolymam omnibus in Judæa urbibus anteponit.
3. Gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei : ô Jerusalem : ô Ecclesia : quæ autem illa
sint, jam edisseret.
i. Rahab.
· Chald. Ægypti. Sic Psalm. lxxxviii,
11, et Isaiæ, li, 9. Percussisti
superbum ; Rabab, id est, Ægyptium. Scientium : scientibus me
commemorabo Ægyptum et Babylonem. Ita Hebr. et Septuaginta. Hi fuerunt
illic : higeniti sunt ibi, ἐγεννήθησαν. Hier. Iste natus est ibi, id
est, aliquis unus vir magnus uno quoque in loco, sensusque est : Qui me norunt,
admonebuntur apud Ægyptum, Babylonem et reliquas gentes, aliquem in singulis
natum esse virum pium et magnum, in Sion autem multos, ut docebunt sequentia.
5. Numquid
Sion : Septuaginta, mater Sion. Sion urbium mater, metropolis : sic
etiam August. lib. II de Symb. ad Catechum. ex μήτηρ, mater, factum
μήτι, numquid. Clarius Hier. ad Sion autem dicetur : Vir et vir
natus est in ea.Sensus est : Ad Sion, vel de Sion dicetur : Non unus
aliquis, sed alter et alter, id est, multi magni homines in ea nati sunt. An
autem et hæc de Sione dicantur, an ipsa Sion mater urbium de se dicat, parvi
refert.
(a) Var. :
[Al. fundamentum.] (b) Commemorabo.
254
6. Dominus narrabit in scripturis
populorum, et principum : horum, qui fuerunt in ea.
7. Sicut lætantium omnium habitatio
est in te. |
Dominus numeravit, scribens populos ;
ipse natus est in ea (a). Semper.
Et cantabunt quasi in choris omnes
fortes (b) mei in te. |
6 Dominus
narrabit : Hier. Dominus numeravit, scribens populos, ipse ; etc. Principum : deest
Hebr. Idem quod supra vers. 4. Deus reliquos populos in tabulis suis
conscribens, unum aliquem notat sibi placentem ; ac in Sion sanctorum immensa
multitudo, et velut chori lætantes : unde subdit :
7. Sicut
lætantium : Hier. : cantabunt quasi in choris, etc. Canent et
tripudiabunt Deo.
(a) Var. :
Iste natus est ibi. (b) Cantatores quasi in choris : omnes fontes.
PSALMUS
LXXXVII.
DEPRECATORIUS.
Ex persona
hominis in carcere constituti et malis mersi ^ puta Jeremiæ,, cum in lacum
missus est.
Jerem., xxxviii.
VERSIO VULGATA.
Canticum Psalmi,
1. filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman
Ezrahitæ.
2. Domine, Deus salutis meæ, in die
clamavi, et nocte coram te.
3. Intret in conspectu tuo oratio
mea : inclina aurem tuam ad precem meam.
4. Quia repleta est malis anima mea :
et vita mea inferno appropinquavit.
5. Æstimatus sum cum descendentibus
in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio, 6. inter mortuos liber. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum carminis
filiorum Core, victori per chorum ad præcinendum, eruditionis Eman
Ezrahitæ.
Domine, Deus salutis meæ, per diem
clamavi, et nocte coram te.
Ingrediatur ante te oratio mea :
inclina aurem tuam ad laudationem meam.
Quia repleta est malis anima mea, et
vita mea ad infernum descendit (a).
Reputatus sum cum descendentibus in
lacum, factus sum quasi homo invalidus, inter mortuos liber ; |
1. Ad
respondendum : alternis canendum. Eman Ezrahitæ : non illius ergo qui
tempore Davidis memoratus : is enim levites, I Paral., xv,
17 ; de filiis Caath, ibid. vi,
33. Ezra autem de filiis Juda, ibid. iv,
1, 17.
3. Precem : Hebr. clamorem.
4. Repleta
est : saturata. Inferno appropinquavit : Hebr. ad sepulcrum
descendit.
5. Homo
sine adjutorio : Hier. invalidus.
6. Inter
mortuos liber : nec libertatem spero nisi per mortem. Patres Christo aptant
qui unus inter mortuos liber, data potestate ponendi animam, et iterum sumendi
eam, Joan. x, 18.
(a) Var. : [Hebr. usque
pervenit.]
255
Sicut vulnerati dormientes in
sepulcris, quorum non es memor amplius : et ipsi de manu tua repulsi
sunt.
7. Posuerunt me in lacu inferiori :
in tenebrosis, et in umbra mortis.
8. Super me confirmatus est furor
tuus : et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9. Longe fecisti notos meos a me ;
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar : 10.
oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die ;
expandi ad te manus meas.
11. Numquid mortuis facies
mirabilia : aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi.
12. Numquid narrabit aliquis in
sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
13. Numquid cognoscentur in tenebris
mirabilia tua : et justitia tua in terra oblivionis ?
14. Et ego ad te, Domine, clamavi :
et mane oratio mea præveniet te.
15. Ut quid, Domine, repellis
orationem meam : avertis faciem tuam a me ?
16. Pauper sum ego, et in labo- |
Sicut interfecti et dormientes in
sepulcro, quorum non recordaris amplius, et qui a manu tua abscissi
sunt.
Posuisti me in lacu novissimo, in
tenebrosis (a) et in profundis.
Super me confirmatus est furor tuus,
et cunctis fluctibus tuis afflixisti me. Semper.
Longe fecisti notos meos a me :
posuisti me abominationem eis, clausum, et non prodeuntem.
Oculus meus infirmatus est ab
afflictione, invocavi (b) te, Domine, tota die ; expandi ad te
palmas meas.
Numquid mortuis facies mirabilia, aut
gigantes resurgent (c), et confitebuntur tibi ? Semper.
Numquid narrabitur in sepulcro
misericordia tua, et (d) veritas tua in perditione ?
Numquid cognoscentur (e) in
tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terret quæ oblivioni tradita
est ?
Ego autem ad te, Domine, clamavi (f), et
mane oratio mea præveniet te.
Quare, Domine, abjicis animam meam :
abscondis faciem tuam a me ?
Pauper ego et ærumnosus, ab |
7. Posuerunt
me : Hier. posuisti. In umbra mortis : Hier. in profundis.
8. Fluctus
tuos : calamitates : vide Psal. xvl,
8.
9. Posuerunt
me... Hier. posuisti me abominationem eis ; clausum et non prodeuntem ; carcere
inclusum, nulla spe libertatis.
10. Inopia : angustia.
11. Medici
suscitabunt : an forte mortuum medici suscitabunt, ut rursus te laudet in
ctu piorum ? at Hier. gigantes resurgent : antiquissimi homines ac
pridem vita functi ; uno verbo, mortui : manes.
13. In
terra oblivionis : apud inferos, ubi oblivio : unde etiam poetis ille
fluvius Lethe.
15. Orationem : Hier. animam
meam.
16. Pauper
sum : sic Jeremias demersus in lacum, Thren. iii, 1 : Ego vir videns
(a) Var. :
Tenebris. (b) Vocavi. (c) Surgent. (d) Deest et. (e) Noscentui·.
(f) [Hebr. deprecatus sum.]
256
ribus a juventute mea, : exaltatus
autem, humiliatus sum et conturbatus.
17. In me transierunt ires tuæ, et
terrores tui conturbaverunt me.
18. Circumdederunt me sicut aqua tota
die : circumdederunt me simul.
19. Elongasti a me amicum et
proximum : et notos meos a miseria. |
adolescentia mea (a) ; portavi
furorem tuum, et (b) conturbatus sum.
Super me transierunt iræ tuæ ;
terrores tui oppresserunt me.
Circumdederunt me quasi aquæ tota
die : vallaverunt me pariter.
Longe fecisti a me amicum et
sodalem : notos meos abstulisti (c). |
paupertatem
meam. 2. Me
minavit et abduxit in tenebras et non in lucem. Et in laboribus... Talis
ille qui portaverit jugum ab adolescentia, ibid. 27. Exaltans autem,
humiliatus sum : de gloria dejectus ad miseriam. 19, Λ miseria : propter
miseriam meam.
(a) Var. :
Deest mea.
(b) Deest et. (c) [Hebr. præ tenebris.
PSALMUS
LXXXVIII.
LUCTUS ET INVOCATIONIS
IN PUBLICA
CALAMITATE.
Sedecia
capto, domo David e solio deturbata, promissiones Dei irritas videri Propheta
queritur, necdum adesse Christum. Vide autem promissiones ll^Beg., vii,
12, etc ; I Parat., xxii, 10 ; item Psal., lxxi.
VERSIO VULGATA.
1. Intellectus
Ethan Ezrahitæ.
2. Misericordias Domini in æternum
cantabo.
In generationem et generationem
annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3. Quoniam dixisti : In æternum
misericordia ædificabitur in clis : praeparabitur veritas tua in eis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Intellectus (a) Ethan
Ezrahitæ.
Misericordias Domini in æternum
cantabo : in generatione (b) et generationem annuntiabo (c)veritatem
tuam in ore meo.
Quia dixisti (d) : Sempiterna
misericordia ædificabitur ; clos fundabis, et veritas tua in eis. |
1. Ethan
Ezrahitæ : ut Eman in titulo Psalmi præcedentis. Alius autem Ethan, ut et
alius Eman, I Paral., ii, 6,
non tamen Ezrahitæ, sed longe antiquiores, utpote Zaræ filii, et ipsius Judæ
nepotes. Memoratur et alius Ethan Ezrahites vir sapientissimus Salomonis
tempore, III Reg. iv, 31.
3. In
æternum : Hier. sempiterna misericordia ædificabitur. Clis... tam
firma sunt promissa mea atque ordo clorum.
(a) Var. :
Eruditio. (b) Generationem. (c) [Hebr. innotescam.] (d) Dixi.
257
4. Disposui testamentum electis meis,
juravi David servo meo : 5. Usque in æternum præparabo semen tuum.
Et ædificabo in generationem et
generationem sedem tuam.
6. Confitebuntur cli mirabilia tua,
Domine : etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7. Quoniam quis in nubibus æquabitur
Domino : similis erit Deo in filiis Dei ?
8. Deus, qui glorificatur in consilio
sanctorum : magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9. Domine Deus virtutum, quis similis
tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10. Tu dominaris potestati maris :
motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11. Tu humiliasti sicut vulneratum,
superbum : in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12. Tui sunt cli, et tua est terra,
orbem terræ et plenitudinem ejus tu fundasti :
13. Aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt. |
Percussi fdus cum electo meo ;
juravi David servo meo :
Usque in æternum stabiliam semen
tuum, et ædificabo in generatione thronum tuum. Semper.
Confitebuntur (a) cli
mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Quis enim in nubibus (b) æquabitur
Domino : assimilabitur Domino de (c) filiis Dei ?
Deus inclytus (d) in arcano
sanctorum nimio, et terribilis in cunctis qui circa eum (e) sunt.
Domine Deus exercituum, quis similis
tui (f) fortissime Domine ? et veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris superbiæ maris, et
elationes gurgitum ejus tu comprimis (g).
Tu confregisti quasi vulneratum,
superbum : in brachio forti tuo (h) dispersisti inimicos tuos.
Tui sunt cli, et tua est terra :
orbem et plenitudinem ejus tu fundasti.
Aquilonem et austrum (i) tu
creasti : Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt. |
4. Disposui
testamentum : Hier. percussi fdus cum electo, id est, Davide et
Christo.
6. Confitebuntur
cli.....in ecclesia sanctorum : comparat clis ecclesiam mirabilia
Domini confitentem : vide Psal. xviii,
2.
7. In
filiis Dei : angelis.
8. In
consilio sanctorum : Hier. arcano. In circuitu ejus : angelis
scilicet sanctis circumfusis throno ejus.
9. In
circuitu tuo : tibi adhæret : a te separari nequit.
10. Potestati
maris : Hier. superbiæ. Motum... fluctuum... Hier. elationes
gurgitum...
11. Tu
humiliasti : Hier. confregisti. Superbum : Hebr. Rahab, Ægyptium,
antiquum Israelis hostem, qui Rahab dicebatur, Psal. lxxxvi,
4. Confregisti autem tempore Mosis, ac recens per Nabuchodonosorem.
13. Mare : Hebr. austrum.
Thabor et Hermon : occidens et oriens, horum montium situ designati, Chald.
(a) Var :
Et confitebuntur. (b) Nube. (c) In filiis. (d) [Hebr. robustus.
1 (e) [Hebr. super omnes qui in circuitu ejus.] (f) Tui.
(g) [Hebr. magnificas.] (h) Fortitudinis tuæ. (i) Et
dexteram.
258
14. Tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
15. Justitia et judicium præparatio
sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tu mi :
16. Beatus populus, qui scit
iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.
17. Et in nomine tuo exultabunt tota
die : et in justitia tua, exaltabuntur.
18. Quoniam gloria virtutis eorum tu
es : et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19. Quia Domini est assumptio nostra,
et sancti Israel regis nostri.
20. Tunc locutus es in visione
sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi
electum de plebe mea.
21. Inveni david servum meum : oleo
sancto meo unxi eum.
22. Manus enim mea auxiliabitur ei :
et brachium meum confortabit eum.
23. Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24. Et concidam a facie ipsius
inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
25. Et veritas mea, et misericordia |
Tuum brachium cum fortitudine,
roboretur manus tua, et exaltetur dextera tua.
Justitia et judicium firmamentum
throni tui : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
Beatus populus, qui novit jubilum !
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.
In nomine tuo exultabunt tota die ;
et in justitia tua exaltabuntur.
Quia gloria fortitudinis eorum tu es,
et in voluntate (a) tua elevabis cornu nostrum.
Quia a Domino est protectio nostra (b),
et a sancto Israel rege nostro.
Tunc locutus es per visionem sanctis
tuis (c) : et dixisti : Posui adjutorium super robustum ; et(d) exaltavi
electum de populo.
Inveni David servum meum ; oleo
sancto meo unxi eum.
Cum quo manus mea firma erit, et
brachium meum roborabit eum.
Non decipiet inimicus eum, et filius
iniquitatis non affliget eum.
Sed concidam ante faciem ejus hostes
illius, et qui eum oderunt percutiam (e).
Veritas autem mea et miseri- |
15. Præparatio : Hier. firmamentum, basis.
16. Qui
scit jubilationem. ·' verum gaudium, quod est in Deo solo : sive etiam
epinicium, atque hymnum triumphalem Deo servatori canendum, Psal. xlvi,
2. Hoc autem non omnes sciunt, sed qui a Deo accipiunt, ut Deum ipsum, quam
suavis sit, gustent.
19. Domini
est assumptio..... Hier. a Domino protectio nostra ; Hebr. clypeus.
20. Tunc
locutus es.....sanctis tuis : Nathano et Davidi, II Reg., vii. Posui
adjutorium in potente : in Davide, qui meo auxilio potens.
22. Manus
enim.....duo versus ex Hier. cum quo manus mea, etc.
24. In
fugam convertam : Hier. percutiam.
(a) Var. : Misericordia.
(b) Protectore nostro. (c) [Hebr. misericordibus.] (d)
Deest et. (e) [Hebr. fulminabo.]
259
mea cum ipso ; et in nomine meo
exaltabitur cornu ejus.
26. Et ponam in mari manum ejus, et
in fluminibus dexteram ejus.
27. Ipse invocabit me : Pater meus es
tu : Deus meus, et susceptor salutis meæ :
28. Et ego primogenitum ponam illum
excelsum præ regibus terræ.
29. In æternum servabo illi
misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
30. Et ponam in sæculum sæculi semen
ejus : et thronum ejus sicut dies cli.
31. Si autem dereliquerint filii ejus
legem meam : et in judiciis meis non ambulaverint :
32. Si justitias meas profanaverint :
et mandata mea nos custodierint :
33. Visitabo in virga iniquitates
eorum, et in verberibus peccata eorum.
34. Misericordiam autem meam non
dispergam ab eo : neque nocebo in veritate mea.
35. Neque profanabo testamentum
meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36. Semel juravi in sancto meo : si
David mentiar :
37. Semen ejus in æternum manebit. |
cordia mea erit (a) cum eo ;
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Et ponam in mari manum ejus : et in
fluminibus dexteram ejus.
Ipse invocabit me ; Pater meus es
tu : Deus meus, et fortitudo salutis meæ.
Ego autem primogenitum ponam eum, (b) excelsum
regibus terra ?.
In æternum custodiam ei misericordiam
meam ; et pactum meum fidele erit (c) ei.
Et ponam perpetuum semen ejus, et
thronum ejus sicut dies cli.
Si autem (d) dereliquerint
filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint :
Si cæremonias meas profanaverint, et
præcepta mea non custodierint :
Visitabo in virga scelera eorum, et
in plagis iniquitates eorum.
Misericordiam autem meam non auferam
ab eo ; nec mentiar in veritate mea.
Non violabo pactum meum ; et quod
egressum est de labiis meis non mutabo.
Semel juravi in sancto meo,, si (e) David
mentiar.
Semen ejus in sempiternum erit. |
26. Ponam
in mari : vide Psal. lxxi,
8.
27. Susceptor : Hebr. petra.
30. Thronum
ejus sicut dies cli : vide Psal. lxxi, 5.
32. Justitias : Hier. cæremonias.
34. Neque
nocebo : Hier. non mentiar : neque fallam fidem.
36. In
sancto meo : per sanctitatem meam. Si David mentior : jurisjurandi
formula apud Hebræos.
(a) Var. :
Deest erit,
(b) [Hebr. dabo eam, et.] (c) Deest erit. (d)
Deest autem. (e) Ne.
260
38. Et thronus ejus sicut sol in
conspectu meo : et sicut luna perfecta in æternum, et testis in clo
fidelis.
39. Tu vero repulisti et despexisti :
distulisti Christum tuum.
40. Evertisti testamentum servi tui :
profanasti in terra sanctuarium ejus.
41. Destruxisti omnes sepes ejus :
posuisti firmamentum ejus formidinem.
42. Diripuerunt eum omnes transeuntes
viam : factus est opprobrium vicinis suis.
43. Exaltasti dexteram deprimentium
eum : lætificasti omnes inimicos ejus.
44. Avertisti adjutorium gladii
ejus : et non es auxiliatus ei in bello.
45. Destruxisti eum ab emundatione :
et sedem ejus in terram collisisti.
46. Minorasti dies temporis ejus :
perfudisti eum confusione.
47. Usquequo, Domine, avertis in |
Et thronus ejus sicut sol in
conspectu meo (a). Sicut luna stabilietur in sempiternum (b),
et testis in clo (c) fidelis. Semper.
Tu autem repulisti et projecisti :
iratus es adversus Christum tuum.
Attenuasti pactum servi tui :
profanasti in terra diadema ejus.
Dissipasti omnes macerias (d) ejus :
posuisti munitiones ejus pavorem.
Diripuerunt eum omnes qui transeunt
per viam : factus est opprobrium vicinis suis.
Elevasti dexteram hostium ejus :
lætificasti omnes inimicos illius.
Avertisti (e) robur gladii
ejus, et non sublevasti eum in prælio.
Quiescere (f) fecisti
munditiam ejus, et thronum illius in terra detraxisti.
Abbreviasti dies adolescentiæ ejus :
operuisti eum ignominia. Semper.
Usquequo, Domine, absconde- |
38. Testis
in clo fidelis : stabilitate cursus, sui conditoris testatur potentiam et
constantiam.
39. Tu
vero, tanta pollicitus, repulisti et despexisti : quem tot oraculis
commendaveras. Distulisti Christum tuum : adventum ejus in longissima
tempora distulisti ; Hier. Iratus es adversus Christum tuum, adversus
Sedeciam, Davidis filium et hæredem.
40. Sanctuarium : Hier. diadema.
41. Sepes : Hier. macerias : arces,
urbium mnia : comparatione ducta a vineis fossa muroque tectis. Firmamentum.....
Hier. munitiones.... Quæ cum tutelæ essent, nunc sunt formidini, postquam
excisae sunt.
44. Adjutorium
gladii : Hier. robur gladii ejus, ensis aciem retulisti.
45. Destruxisti : Hier. quiescere (id
est, cessare ) fecisti munditiam ejus. · qui olim splendidus ac nitidus,
nunc fdus et ignobilis.
46. Minorasti : Hier. abbreviasti, etc ;
fecisti ut ante tempus Sedecias malorum tædio senesceret : erat enim triginta
tantum et duos annos natus, cum captivus abductus est, IV Reg., xxiv,
18. Vide autem miseriarum gradus in rege, detracto diademate, eversis arcibus,
retuso gladio, alliso ipso solio, omnibus, quæ decori tutelæque essent,
translatis ad hostem, postremo nulla gloria, majestate nulla.
47. Avertis
in finem : Hier. absconderis, aversa facie.
(a) Var. : [Hebr. coram
me.] (b) In æternum [Hebr. sæculum.] (c) [Hebr. nube.]
(d) [Hebr. dirupisti omnes sepes.] (e) Nam et
avertisti. (f) [Hebr. deficere.]
261
finem : exardescet sicut ignis ira
tua ?
48. Memorare quæ mea substantia :
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
49. Quis est homo, qui vivet, et non
videbit mortem : eruet animam suam de manu inferi ?
50. Ubi sunt misericordiæ tuæ
antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua.
81. Memor esto, Domine, opprobrii
servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
52. Quod exprobraverunt inimici tui,
Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
33. Benedictus Dominus in æternum :
fiat, fiat. |
ris in finem ? succenditur (a) quasi
ignis indignatio tua ?
Memento mei de profundo : alioquin
quare frustra creasti filios hominum ?
Quis est vir qui vivat, et non videat
mortem, salvans animam suam de manu inferi ? Semper.
Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ,
Domine, quas jurasti David in veritate tua ?
Recordare, Domine, opprobrii servorum
tuorum : quia (b) portavi in sinu meo omnes iniquitates
populorum.
Quas (c) exprobraverunt
inimici tui, Domine : quibus exprobraverunt vestigia Christi tui.
Benedictus Dominus in sempiternum :
amen (d), amen. |
48. Quæ
mea substantia : Hebr. quantuli ævi ego sim, ut tam brevem vitam tot
calamitatibus obruas : sic Psal. ci,
24.
51. Memor
esto..... opprobrii.....multarum gentium : a tot gentibus
illati nobis servis tuis. Quod ( opprobrium ) continui in sinu meo : cum
ne queri quidem liceret.
52. Commutationem
Christi tui : commutata promissa de Christo venturo : at Hier. exprobraverunt
vestigia Christi tui : Chald. tarditatem vestigiorum Christi tui. Irridebant
nos quod non adveniret expectatus ille liberator, sive Cyrus, sive potius
Christus de semine Davidis, regno ejus instaurando, et in æternum firmando.
(a) Var. : Succendetur.
(b) Deest quia. (c) Quibus. (d) Amen et.
262
LIBER
QUARTUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM CVI.
PSALMUS
LXXXIX.
MORALIS.
De miseriis
et brevitate vitæ : quæ consideratio maxime congruebat populo sub Mose laboranti
in deserto ; cum in malis pars solatii sit, intueri quam tota vita humana nihil
nisi calamitas sit, neque quidquam spei supersit, nisi in Deo.
VERSIO VULGATA.
1. Oratio Moysi
hominis Dei.
Domine, refugium factus es nobis, a generatione
in generationem.
2. Priusquam montes fierent, aut
formaretur terra, et orbis : a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
3. Ne avertas hominem in
humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Oratio Moysi (a) viri
Dei.
Domine, habitaculum tu factus es
nobis, in generatione et generatione.
Antequam montes nascerentur, et
parturiretur terra, et orbis ; a sæculo, et usque in sæculum tu
es Deus.
Convertens (b) hominem usque
ad contritionem, et dicens (c) : Revertimini, filii Adam. |
1. Oratio
Moysi. Nihil videmus cur hunc titulum non sumamus ad litteram : certe magnus
ille Athanasius nihil hæsitavit. Vis, inquit, audire Mosen ? habes
Psalmum lxxxix, Epist, ad Marcuit. Hieronymus quoque ita sensit,
atque ipso teste, omnium antiquissimus Origenes. Quidam tamen Patres non
admittunt, quod hujus cantici Mosis nulla in Scripturis mentio. Atqui nulla
etiam Scriptura docet sancti Job historiam a Mose conscriptam : neque id
prohibuit, quominus a plerisque Mosi tribuatur. Quod de hoc cantico longe est
æquius, favente titulo. Refugium : Hier. habitaculum. Deus enim in
nobis et nos in Deo, ut passim Scriptura docet. De primis Psalmi versibus Comm. Hier. :
« Narraturus tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit : ut
quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed ejus qui
creatus est culpa, accidisse videatur : » vide Ep. ad Cypr. t. II. Op. S.
Hier.
3. Ne
avertas..... Hier. convertens hominem ad contritionem, comminuens, et
reducens ad pulverem. Et dixisti : Convertimini : Hier. et dicens :
Revertimini, filii Adam, contritum et comminutum ex pulvere jussu tuo
exsuscitas : sic Psalm. ciii,
29, 30.
(a) Var. : Mosis.
(b) Convertens [Hebr. convertis.] (c) Et dices [Hebr. dicis.]
263
4. Quoniam mille anni ante oculos
tuos, tanquam dies hesterna, quæ præteriit,
Et custodia in nocte, 5. quæ pro
nihilo habentur, eorum anni erunt.
6. Mane sicut herba transeat, mane
floreat, et transeat : vespere decidat, induret, et arescat.
7. Quia defecimus in ira tua : et in
furore tuo turbati sumus.
8. Posuisti iniquitates nostras in
conspectu tuo : sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9. Quoniam omnes dies nostri
defecerunt : et in ira, tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea
meditabuntur : 10. dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. |
Quia mille anni in oculis tuis sicut
dies hesterna, quæ pertransiit, et vigilia nocturna.
Percutiente te eos, ut (a) somnium
erunt : mane quasi herba pertransiens.
Mane floruit et abiit : ad vesperum
conteretur, atque siccabitur.
Consumpti enim sumus in furore tuo,
et in indignatione tua conturbati sumus.
Posuisti iniquitates nostras coram
te ; negligentias nostras in luce vultus tui.
Omnes enim dies nostri transierunt in
furore tuo : consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens.
Dies annorum nostrorum in ip- |
4. Quæ
præteriit : mille anni non tantum sicut una dies ; sed tanquam dies quæ
præteriit. Quod enim tam rapide effluit, ita considerandum, tanquam jam
effluxerit. Custodia : Hier. vigilia noctis. Noctem per vigilias
quatuor dividebant. Sensus ergo est : Quid est vita nostra ? fac nos vivere
nongentos eoque amplius annos, ut Adam et prisci mortales ; fac ad mille annos
vitam protrahi : mille anni dies unus, isque prope jam elapsus : quid autem
dico, dies unus ? imo pars exigua noctis.
5. Quæ
pro nihilo habentur... tota vita humana nihil. At Hier. percutiente te
eos, somnium erunt. Hebr. Inundasti eos : somnus erunt : fluvii
instar exundantes abripuisti eos, et fugerunt ab oculis velut somnium, somno
citius dissipati sunt.
6. Mane
sicut herba transeat : totus versus ex Hier. Decidat : deest Hebr. Mani : ne
integro quidem die floremus, in ipso initio tabescimus.
7- Quia
defecimus in ira tua : jam ad causam tot malorum convertitur, nempe ad iram
Dei tot sceleribus concitatam ; cumque genus humanum jam inde ab initio miseriæ
addictum sit, hinc patet quam gravis ira Dei pridem nobis incumbat, inter ipsa
initia admisso peccato.
8. Posuisti
iniquitates nostras in conspectu tuo : instar judicis ad certam quamdam
causam animum advertentes, ac reum statim punituri. Iniquitates autem :
Hebr. occulta ; Hier. negligentias ; vertit alibi : errores,
ignorantias. In interpret. hujus psalmi Ep. ad Cyp. Sensus est : ex
anteacta et tam rapide elapsa vita, hoc unum reliqui, peccata multa scilicet, et
justi supplicii meritum.
9. Quoniam
omnes.....Hier. omnes enim, etc, quasi sermonem loquens : hoc
est, anni nostri dicto citius transierunt : imo cogitatione citius : sermo enim
etiam de cogitatione sumitur. Sicut aranea.....deest Hebr. Pro sermone
loquentis, Septuaginta meditationem araneæ transtulerunt. Quomodo enim loquentis
sermo prætervolat, ita opus araneæ incassum texitur. Telas araneæ texuerunt,
Isa. Lix, 5. Comm. Hier.
10. Dies
annorum nostrorum in ipsis : id est, in diebus annorum nostrorum
(a) Var. :
Deest ut.
264
Si autem in potentatibus, octoginta
anni, et amplius eorum labor et dolor.
Quoniam supervenit mansuetudo, et
corripiemur.
11. Quis novit potestatem iræ tuæ :
et præ timore tuo iram tuam 12. dinumerare ?
Dexteram tuam sic notam fac, et
eruditos corde in sapientia.
13. Convertere, Domine, usquequo ? et
deprecabilis esto super servos tuos.
14. Repleti sumus mane misericordia
tua, et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
18. Lætati sumus pro diebus quibus
nos humiliasti : annis quibus vidimus mala.
16. Respice in servos tuos, et in
opera tua : et dirige filios eorum. |
sis septuaginta annis (a) : si
autem multum octoginta anni, et quod amplius, labor et dolor : quoniam
transibimus cito, et avolabimus (b).
Quis novit fortitudinem iræ tuæ, et
secundum timorem tuum indignationem tuam ?
Ut numerentur dies nostri sic
ostende, et veniemus corde sapienti.
Revertere, Domine, usquequo ? et
exorabilis esto super servos tuos.
Imple (c) nos matutina
misericordia tua ; et laudabimus, et lætabimur in cunctis diebus
nostris.
Lætifica nos pro diebus (d) quibus
afflixisti nos, et annis quibus vidimus mala.
Appareat apud servos tuos opus tuum,
et gloria tua (e) super filios eorum. |
sunt septuaginta
anni : hæc vitæ nostræ summa. Si autem in potentatibus : Hier. si
autem multum, etc, id est, quod excedit septuaginta annos, vix in vita
numerandum ; tanta infirmitas est : sint ad summum octoginta fere anni ; quod
amplius, non vita, sed labor dolorque est. Alii ex Hebr. Dies annorum
nostrorum septuaginta anni : si autem in vigore sit aliquis, si firmiore
utatur valetudine, octoginta anni, etc. Supervenit mansuetudo...
ipsa benignitas Dei vitæ spatium
prorogantis
nobis probro ac reprehensioni vertet, postquam tempore ad pnitentiam dato, ad
peccandum abutimur. At Hier. transibimus cito, etc, resecantur et
avolamus. Hebr. Sicut aves resecta filo, sic vita nostra avolat : vel,
fili instar, vita nostra succiditur, evanescit.
11. Quis
novit potestatem ... et præ timore tuo iram tuam dinumerare : quis
valeat ita te timere, ac dignus es ; tantoque quanti est, æstimare iram tuam ?
Hier. vero, Septuaginta et Theodor. dinumerare ad sequentem versum
referunt :
12. Dinumerare
dexteram tuam sic notam fac... Hier. ut numerentur dies nostri sic
ostende, et veniemus corde sapienti : ostenso nobis a te vitæ nostræ spatio,
erimus cautiores.
13. Usquequo ? supp.
non reverteris.
14. Repleti
sumus... Hier. imple nos matutina, etc. Notat etiam Theodor. tempus
esse mutatum a Septuaginta : matutina autem misericordia est prompta grataque,
ut matutinæ horæ post noctem.
15. Lætati
sumus... Hier. lætifica nos, etc : pro malis bona retribue.
16. Respice...
Hier. appareat, etc, id est, appareat servis tuis. Dirige filios...
Hier. gloria
tua, etc Ostende vim et gloriam tuam in liberandis servis tuis, eorumque
familia tot malis eruenda.
(a) Var. :
Anni. (b) Transivimus cito et avolavimus. (c) [Hebr. satia.]
(d) [Hebr. secundum dies in quibus.] (e) [Hebr. decor
tuus.]
265
17. Et sit splendor Domini Dei nostri
super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum
nostrarum dirige. |
Et sit decor (a) Domini Dei
nostri super nos : et opus manuum nostrarum fac stabile super nos : et
opus manuum nostrarum confirma. |
17. Dirige : confirma ;
Hier. fac stabile.
(a) Var. :
[Hebr. pulchritudo.]
PSALMUS XC.
CONSOLATORIUS.
Vir bonus,
Deoque confisus, ab omni periculo tutus. Videtur etiam esse Mosis. Potest enim
convenire populo ia deserto laboranti, et Dei præsidio indigenti. Sine titulo in
Hebræo.
VERSIO VULGATA.
Laus Cantici
David.
1. Qui habitat in adjutorio
Altissimi, in protectione Dei cli commorabitur.
2. Dicet Domino : Susceptor meus es
tu, et refugium meum : Deus meus, sperabo in eum.
3. Quoniam ipse liberavit me de
laqueo venantium, et ii verbo aspero.
4. Scapulis suis obumbrabit tibi : et
sub pennis ejus sperabis.
5. Scuto circumdabit te veritas
ejus : non timebis a timore nocturno.
6. A sagitta volante in die, a
negotio perambulante in tenebris : ab incursu, et dæmonio meridiano. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a).
Qui habitat in abscondito Excelsi, in
umbraculo Domini commorabitur.
Dicens Domino : Spes (b) mea,
et fortitudo mea : Deus meus, confidam in eo.
Quia ipse liberabit te de laqueo
venantium, de morte insidiarum.
In scapulis suis obumbrabit tibi, et
sub alis ejus sperabis.
Scutum et protectio veritas ejus, non
timebis a timore nocturno.
A sagitta volante per diem, a peste
in tenebris ambulante, a morsu insanientis (c) meridie. |
1. In
adjutorio : Hier. in abscondito, in loco inaccesso et tuto.
3. Liberavit
me : Hier. liberabit te. A verbo aspero : Hier. de morte
insidiarum, de insidiis mortiferis.
6. Negotio : Hier. peste ; pestis
autem pro pernicie sumitur. Ab incursu... Hier. a morsu insanientium
meridie, id est, serpentium æstu rabidorum. Attende autem ad periculorum
egregiam enumerationem : non timebis nocturnos casus, non vim apertam interdiu,
non insidias et machinationes occultas, non æstum intolerabilem et irritantem
angues, a quibus omnibus Israelitæ liberati sunt. Pro anguibus meridie
furentibus Septuaginta vertunt dæmonium meridianum, quod Theodor. interpretatur
dæmonem incitantem libidines, post satietatem aut sumptuosae epulas.
(a) Var. : Deest Psalmus.
(b) Dicens : Domine, spes. (c) Insidiantis.
266
7. Cadent a latere tuo mille, et
decem millia a dextris tuis : ad te autem non appropinquabit.
8. Verumtamen oculis tuis
considerabis : et retributionem peccatorum videbis.
9. Quoniam tu es, Domine, spes mea :
Altissimum posuisti refugium tuum.
10. Non accedet ad te malum : et
flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
H. Quoniam angelis suis mandavit de
te : ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12. In manibus portabunt te : ne
forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13. Super aspidem et basiliscum
ambulabis : et conculcabis leonem et draconem.
14. Quoniam in me speravit, liberabo
eum : protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15. Clamabit ad me, et ego exaudiam
eum : cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum : et
ostendam illi salutare meum. |
Cadent a latere tuo mille, et decem
millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis videbis, et
ultionem (a) impiorum cernes.
Tu enim es, Domine, spes mea :
Excelsum posuisti habitaculum tuum.
Non accedet ad te malum, et lepra non
appropinquabit tabernaculo tuo.
Quia angelis suis mandavit de te, ut
custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te ; ne forte
offendat ad lapidem pes tuus.
Super aspidem et basiliscum
calcabis : conculcabis leonem et draconem.
Quoniam mihi adhæsit, et liberabo
eum : exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum.
Invocabit me, et exaudiam eum, cum
ipso ero (b) in tribulatione : eruam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum implebo (c) eum,
et ostendam illi salutare meum. |
7. Ad te
autem non appropinquabit : supple, interitus ; in medio pereuntium Deus te
præstabit incolumem.
9. Tu es,
Domine, spes mea : suppl. Quoniam dixisti : tu, Domine, spes mea : hoc est,
quia in Deo spem reponis omnem. Altissimum : Deum : Posuisti, etc.
10. Flagellum : Hebr. plaga.
11. Angelis
suis... sic Exod., xxiii, 20, 23 : Mittam angelum meum, qui
præcedat te, et custodiat in via, etc.
(a) Var. : [Hebr expletionem.]
(b) Cum ipso ego in. (c) Satiabo.
267
PSALMUS XCI.
MORALIS.
Die sabbati,
in meditatione operum et consiliorum Dei Propheta acquiescit, ejusque
magnitudine lætatur, malos dissipantis, bonos tuentis.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
Cantici, in die sabbati.
2. Bonum est confiteri Domino : et
psallere nomini tuo, Altissime.
3. Ad annuntiandum mane misericordiam
tuam, et veritatem tuam per noctem,
4. In decachordo, psalterio ; cum
cantico, in cithara.
5. Quia delectasti me, Domine, in
factura tua : et in operibus manuum tuarum exultabo.
6. Quam magnificata sunt opera tua,
Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ :
7. Vir insipiens non cognoscet : et
stultus non intelliget hæc.
8. Cum exorti fuerint peccatores
sicut fnum : et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem :
Ut intereant in sæculum sæculi.
9. Tu autem Altissimus in æternum,
Domine.
10. Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt : et dispergentur omnes qui operantur
iniquitatem.
11. Et exaltabitur sicut unicornis
cornu meum : et senectus mea in misericordia uberi. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus Cantici,
in die sabbati.
Bonum est confiteri Domino, et
psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandum mane misericordiam
tuam, et fidem tuam in nocte,
In decachordo et in psalterio, in
cantico (a) et cithara.
Quoniam lætificasti me, Domine, in
opere tuo : in facturis manuum tuarum laudabo.
Quam magnificata sunt opera tua,
Domine ! satis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
Vir insipiens non cognoscet, et
stultus non intelliget istud.
Germinaverunt impii quasi fnum, et
floruerunt omnes qui operantur iniquitatem, ut conterantur usque in
sempiternum.
Tu autem Excelsus in æternum, Domine.
Ecce enim inimici tui, Domine, ecce
inimici tui peribunt : et dissipabuntur (b) omnes qui operantur
iniquitatem.
Et exaltabitur quasi monocerotis
cornu meum : et senectus mea in oleo uberi. |
4. Cum
cantico : super Higghaion, Hebr. : vide Psalm. ix,
17. Hic autem patet musicum esse instrumentum.
11. In
misericordia : Hier. oleo, ἐν ἐλαίω, pro quo scribæ reposuisse
videntur, ἐλέω, misericordia. Sensus est : Delibutus sum oleo virente,
recente ; unguentis perfusus, quod lætitiæ signum ; vel ut vertit Symmachus apud
Theodor. senectus mea ut oliva florens : vis mea revirescet tanquam in
ætatis flore.
(a) Var. : [Hebr. carmine]
(b) [Hebr. dividentur.]
268
12. Et despexit oculus meus inimicos
meos : et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13. Justus ut palma florebit : sicut
cedrus Libani multiplicabitur.
14. Plantati in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri florebunt.
15. Adhuc multiplicabuntur in senecta
uberi : et bene patientes erunt, 16. ut annuntient :
Quoniam rectus Dominus Deus noster :
et non est iniquitas in eo. |
Et respiciet oculus meus eos qui
insidiantur (a) mihi : de his qui consurgunt adversum me
malignantibus audiet auris mea.
Justus ut palma florebit ; ut
cedrus in (b) Libano multiplicabitur.
Transplantati in domo Domini : in
atriis Dei nostri germinabunt.
Adhuc fructificabunt in senectute :
pingues et frondentes erunt.
Annuntiantes quia rectus Dominus :
fortitudo mea, et non est iniquitas in eo. |
12. Despexit
oculus... Hier. respiciet eos qui insidiantur, eorum insidiæ
detegentur. In insurgentibus : Hier. de his qui consurgunt, etc. Audiet...
supple, vindictam divinam : videbo detectas insidias, et corruentes inimicos :
excidium eorum audiam.
15. Multiplicabuntur :
fructificabunt, etc. Totus versus ex Hier. quem confer cum vers. 11. Bene
patientes erunt : patientia ipsis bono vertet.
16. Ut
annuntient... refer ad sequentia cum Hier.
(a) Var. :
Insidiantes. (b) Deest in.
PSALMUS
XCII.
LAUDIS.
Per mundi
structuram Deo laus, legi fides, templo sanctitas constat. Sine titulo in
Hebræo.
VERSIO VULGATA.
Laus Cantici ipsi
David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra.
1. Dominus regnavit, decorem indutus
est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se.
Etenim firmavit orbem terræ, qui non
commovebitur.
2. Parata sedes tua ex tunc : a
sæculo tu es. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Dominus regnavit, gloria indutus
est : indutus est Dominus fortitudine, et accinctus est : insuper
appendit orbem, qui non commovebitur.
Firmum solium tuum ex tunc : ab
æterno (a) tu es. |
2. Ex
tunc : a principio : ante orbem conditum.
(a) Var. :
A sæculo.
269
3. Elevaverunt flumina, Domine :
elevaverunt flumina vocem suam.
Elevaverunt flumina fluctus suos, 4.
a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris : mirabilis
in altis Dominus.
5. Testimonia tua credibilia facta
sunt nimis : domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem
dierum. |
Levaverunt flumina, Domine,
levaverunt flumina voces suas (a).
Levaverunt flumina gurgites suos, a
vocibus aquarum multarum.
Grandes fluctus maris : grandis in
excelso Dominus.
Testimonia tua fidelia facta sunt
nimis : domum tuam decet sanctitas, Domine, in longitudine dierum. |
3. Elevaverunt
flumina.....Terræ fundatæ aquas superfudit copia et fragore
mirabili.
4. A
vocibus : propter strepitum. Mirabilis in altis Dominus : in clo,
super nubes. Mare mirabiliter intumescit ; longe mirabilior Deus ille excelsus
in altitudine consiliorum suorum, quibus nec mare profundius aut vastius.
5. Testimonia
tua : lex tua : mandata tua. Credibilia : tot firmata miraculis :
tanta multitudine ac fide testium, tanta temporum rerumque omnium consensione,
denique tam incorrupta morum regula cultusque sanctitate. Pro quo Hier. fidelia : veridica : fidelia enim omnia
mandata ejus : facta in veritate et æquitate, Psal. cx,
8, quod eodem recidit.
(a) Var. :
Vocem suam.
PSALMUS
XCIII.
MORALIS ET INCREPAT0R1US.
Contra
violentos et oppressores, præsertim judices. Vide Psal. lxxxi.
Sine titulo in Hebræo
VERSIO VULGATA.
Psalmus ipsi
David, Quarta sabbati.
1. Deus ultionum Dominus : Deus
ultionum libere egit.
2. Exaltare qui judicas terram :
redde retributionem superbis.
3. Usquequo peccatores, Domine :
usquequo peccatores gloriabuntur !
4. Effabuntur, et loquentur
iniquitatem : loquentur omnes, qui operantur injustitiam ? |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Deus ultionum, Domine : Deus ultionum
ostendere.
Elevare qui judicas terram (a) :
redde vicissitudinem superbis.
Usquequo impii, Domine ; usquequo
impii exultabunt ?
Fluent loquentes antiquum : garrient
omnes qui operantur iniquitatem ! |
1. Libere
egit : Hier. ostendere ; appare, ô Deus scelerum ultor ; tempus est
ut appareat potentia tua, dum impii in plebem tuam grassantur.
4. Effabuntur...
Hebr. effutient, et loquentur grandia garrientes,
(a) Var. :
Judex terræ.
270
5. Populum tuum, Domine,
humiliaverunt : et hæreditatem tuam vexaverunt.
6. Viduam et advenam interfecerunt :
et pupillos occiderunt.
7. Et dixerunt : Non videbit Dominus,
nec intelliget Deus Jacob.
8. Intelligite insipientes in
populo : et stulti aliquando sapite.
9. Qui plantavit aurem, non audiet ?
aut qui finxit oculum, non considerat ?
10. Qui corripit gentes, non arguet :
qui docet hominem scientiam ?
11. Dominus scit cogitationes
hominum, quoniam vanæ sunt.
12. Beatus homo, quem tu erudieris,
Domine : et de lege tua. docueris eum.
13. Ut mitiges ei a diebus malis ;
donec fodiatur peccatori fovea.
14. Quia non repellet Dominus plebem
suam : et hæreditatem suam non derelinquet.
15. Quoadusque justitia convertatur
in judicium : et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
16. Quis consurget mihi adversus
malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? |
Populum tuum, Domine, conterent, et
hæreditatem tuam affligent.
Viduam et advenam interficient, et
pupillos occident.
Et dixerunt : Non videbit Dominus, et
non intelliget Deus Jacob.
Intelligite, stulti in populo, et
insipientes aliquando discite.
Qui plantavit aurem, non audiet ? aut
qui finxit oculum, non videbit ?
Qui erudit (a) gentes, non
arguet, qui docet hominem scientiam ?
Dominus novit cogitationes hominum :
quia vanæ sunt.
Beatus vir quem tu erudieris (b), Domine,
et de lege tua docueris eum.
Ut quiescat a diebus afflictionis :
donec fodiatur impio interitus.
Non enim derelinquet Dominus populum
suum, et hæreditatem suam non deseret.
Quoniam ad justitiam revertetur
judicium, et sequentur illud omnes recti corde.
Quis stabit pro me adversum malos ?
quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis ? |
9. Qui
plantavit aurem, non audiet ? Præclare Hier. Comm. in hunc Psalmum :
« Iste locus adversus eos maxime facit, qui anthropomorphitas sunt : qui dicunt
Deum habere membra quæ etiam nos habemus... et humanas imbecillitates ad Dei
magnificentiam referunt. » Et paulo post : « Videte quid dicat : Qui
plantavit aurem, non audiet ? non dixit : Qui plantavit aurem, ergo ipse
aurem non habet ? non dixit : Ergo ipse oculos non habet ? sed quid dixit ?Qui
plantavit aurem, non audiet ? et qui finxit oculos, non considerat ? membra
tulit, efficientias dedit. » Quem locum Augustinus exscripsit, atque Hieronymo
tribuit, Epist, ad Fortunat. olim ni, nunc 148, n 14.
13. Mitiges : Hier. quiescat, etc. ;
Hebr. quietem ei præstes.
14. Quoadusque
justitia... quoadusque justitia ipsa judicium exerceat, ac judicia justa
sint. Et qui juxta... Hier. et sequentur illud (judicium) omnes
recti corde.
(a) Var. [Hebr. castigat.]
(b) [Hebr. castigaveris.]
271
17. Nisi quia Dominus adjuvit me :
paulò minus habitasset in inferno anima mea.
18. Si dicebam : Motus est pes meus,
Domine, misericordia tua ad-juvabat me.
19. Secundum multitudinem dolorum
meorum in corde meo : consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
20. Numquid adhæret tibi sedes
iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ?
21. Captabunt in animam justi, et
sanguinem innocentem condemnabunt.
22. Et factus est mihi Dominus in
refugium : et Deus meus in adjutorium spei meæ.
23. Et reddet illis iniquitatem
ipsorum ; et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus
Deus noster. |
Nisi quia Dominus auxiliator meus :
paulò minus habitasset in inferno anima mea.
Si dicebam : Motus (a) est pes
meus : misericordia tua, Domine, sustentabat (b) me.
In multitudine cogitationum mearum,
quæ sunt in me intrinsecus : consolationes tuæ delectabunt animam meam.
Numquid particeps erit tui thronus
insidiarum, fingens laborem (c) in præcepto ?
Copulabuntur adversum animam justi,
et sanguinem innocentem condemnabunt.
Erit autem mihi Dominus in refugium,
et Deus meus quasi petra spei meæ.
Et restituet super eos iniquitatem
suam (d), et in malitia sua perdet eos : perdet eos Dominus Deus
noster. |
17. Paulò
minus... Hebr. propemodum in silentio habitassem, cessassem in
tumulo ; morte extinctus essem.
18. Si
dicebam : Motus est pes meus... Statim atque agnovi, ac tibi exposui,
Deus, nutare
omnia circum, ac nihil esse firmi, tulisti opem labanti.
19. Secundum
multitudinem... Hier. in multitudine cogitationum... Quanta
fuit
anxietas cogitationum mearum, tantæ consolationes tuæ.
20. Numquid
adhæret tibi... Hier. numquid particeps erit tui... ad Deum
loquitur : an sociabitur tibi sedes insidiatrix judicis, injusta legis prætextu
decernentis ?
21. Captabunt...
Hier. copulabuntur... nempe mali judices. In animam justi : consentient
ad opprimendum justum.
(a) Var. : [Al.
commotus.] (b) Sustentabit. (c) Dolorem. (d) [Hebr. dolorem
suum.]
PSALMUS
XCIV.
LAUDIS ET ADORATIONIS.
Invitat ad
Rei laudes et cultum ; novam ejus vocem in Testamento Novo ; novamque
requiem pollicetur, a qua contumaces arcet, vers. 8, H ; Davidi tribuitur : Hebr. iv,
7. In Hebræo autem nullus est titulus.
VERSIO VULGATA.
Laus Cantici ipsi
David.
1. Venite, exultemus Domino : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Venite, laudemus Dominum : |
272
jubilemus Deo salutari nostro.
2. Præoccupemus faciem ejus in
confessione : et in psalmis jubilemus ei.
3. Quoniam Deus magnus Dominus : et
rex magnus super omnes deos.
4. Quia in manu ejus sunt omnes fines
terræ : et altitudines montium ipsius sunt.
5. Quoniam ipsius est mare ; et ipse
fecit illud : et siccam manus ejus formaverunt.
6. Venite, adoremus et procidamus :
et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
7. Quia ipse est Dominus Deus
noster : et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8. Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra.
i). Sicut in irritatione secundum
diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri,
probaverunt me, et viderunt opera mea.
10. Quadraginta annis offensus fui
generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde ; |
jubilemus petræ Jesu (a) nostro.
Præoccupemus vultum ejus in actione
gratiarum : in canticis jubilemus ei.
Quoniam fortis et magnus Dominus, et
rex magnus super omnes deos.
In cujus manu fundamenta terræ, et
excelsa montium ipsius sunt.
Cujus est mare ; ipse enim fecit
illud, et siccam manus ejus plasmaverunt.
Venite, adoremus et curvemur.
flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri.
Quia ipse est Deus noster, et nos
populus pascuæ ejus, et grex manus ejus.
Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite indurare corda vestra, sicut in contradictione ;
Sicut in die tentationis in deserto ;
ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me. et viderunt opus
meum.
Quadraginta annis displicuit mihi
generatio illa (b), et dixi : Populus errans corde est, et non
cognoscens vias meas. |
4. Fines
terræ : Hier. fundamenta.
5. Siccam : sive
aridam, terram.
6. Ploremus : Hier. flectamus
genua.
7. Oves
manus ejus : ab illo pastore deductæ ad pascua.
8. Hodie
si vocem..... De hoc vers. et sequentibus, deque ipso hodie et requie
consecuta, a
qua increduli arcebuntur, post versum 10, dicemus ex Paulo, Hebr. iii,
7, 13 ; iv, 3 cum seqq. Nunc verba
Psalmi exequemur.
9. Sicut
in irritatione..... Hebr. sicut in Meriba secundum diem Massa. Loca
nota Hebræis, dicta ab irritatione et tentatione, ubi deficientibus aquis, plebs
murmurat in Moysen, et perit in deserto. Vide Exod., xvii,
2, 7 ; Num., xiv.Probaverunt..... opera
mea : experti sunt quantum in benefaciendo et ulciscendo possem.
10. Quadraginta
annis : Paulus, Hebr., iii, 9, 10, refert ad superiora, et hic
distinguit. Propterea offensus fui, etc. In invitatorio legimus : Proximus
fui : præsente vindicta. Sensus autem hujus loci ex Paulo sic concinnandas :
nempe requiem a Deo Israelitis esse promissam in terra Chananæa : omnes tamen
inte-
(a) Var. :
[Hebr. forti salutari.] (b) Deest illa.
273
11. Et isti non cognoverunt vias
meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. |
Quibus (a) juravi in furore
meo, ut non introirent in requiem meam. |
rim in
deserto cecidisse hac requie frustratos ; quare Spiritum sanctum per Davidem ari
novam requiem invitasse ; ad novum illud sabbatum ab ipso mundi exordio diei
septimæ requie figuratum, novumque indixisse diem quo, sub Christo, in Ecclesia,
ac clesti patria quiesceremus, nisi essemus increduli : unde sic concludit
Paulus : Festinemus ingredi in illam requiem, Hebr. iv, ii.
(a) Var. : Et.
PSALMUS XCV.
EUCHARISTICUS ET PROPHETICUS.
illata in
Sion arca cantatus ; in secundi templi dedicatione repetitus : Dei majestatem
prædicat, regnaturi super gentes, orbem judicaturi. Titulo caret in Hebr., tamen
Davidis est : est enim unus ex Psalmis qui, cum a Davide arca in Sion translata
est, cantatus esse memoratur, referlurque, I Paral., xvi, 1, 23, etc,
eadem rerum summa quæ hic visitur : nonnihil diversis vocibus, quas inter se
conferre erit operæ pretium ad intelligendas veteres lectiones.
VERSIO VULGATA.
Canticum ipsi
David, 1. quando domus ædificabatur post captivitatem (I Paral., xvi).
Cantate Domino canticum novum :
cantate Domino, omnis terra.
2. Cantate Domino, et benedicite
nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus.
3. Annuntiate inter gentes gloriam
ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
4. Quoniam magnus Dominus, et
laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
5. Quoniam omnes dii gentium
dæmonia : Dominus autem clos fecit. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Cantate Domino canticum novum :
cantate Domino, omnis terra.
Cantate (a) Domino, benedicite
nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus.
Narrate in gentibus gloriam ejus, in
universis populis mirabilia ejus.
Quia magnus Dominus, et laudabilis
nimis : terribilis est super omnes deos.
Omnes enim dii populorum sculptilia (b) :
Dominus autem clos fecit. |
1, 2. Cantate
Domino canticum novum : in nova celebritate. Omnis terra : prophetice
de vocatione gentium. Canticum enim vetus in una, eaque angusta regione Judæa
canitur ; at canticum Novi Testamenti, ad universam terram pertinet, Chrys. Ex
primis duobus versibus id tantum habetur in Paral. Cantate Domno, omnis
terra, annuntiate de die in diem salutare ejus.
S. Dæmonia : idola.
Hier. sculptilia, et sic Vulgata vertit in Paral. eodem utro-
(a) Var. :
Canite. (b) [Hebr. idola.]
274
6. Confessio et pulchritudo in
conspectu ejus : sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7. Afferte Domino patriæ gentium :
afferte Domino gloriam et honorem.
8. Afferte Domino gloriam nomini
ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus.
9. Adorate Dominum in atrio sancto
ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra.
10. Dicite in gentibus quia Dominus
regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non
commovebitur : judicabit populos in æquitate.
11. Lætentur cli, et exultet terra,
commoveatur mare et plenitudo ejus.
12. Gaudebunt campi, et omnia quæ in
eis sunt.
Tunc exultabunt omnia ligna
sylvarum :
13. A facie Domini, quia venit :
quoniam venit judicare·terram. |
Gloria et decor ante vultum ejus :
fortitudo et exultatio in sanctuario ejus.
Afferte Domino familiæ populorum ;
afferte Domino gloriam et fortitudinem.
Afferte Domino gloriam nomini ejus :
levate munera, et introite in atria ejus.
Adorate Dominum in decore
sanctuarii : paveat a facie ejus omnis terra.
Dicite in gentibus : Dominus
regnavit.
Siquidem appendit (a) orbem
immobilem : judicabit populos in æquitate (b).
Lætamini, cli, et exultet terra :
tonet mare et plenitudo ejus.
Gaudeat ager (c), et omnia quæ
in eo sunt : tunc laudabunt universa ligna saltus.
Ante faciem Domini quoniam venit,
quoniam venit judicare terram. |
bique
vocabulo. Recte etiam dæmonia vertitur : Quæ enim gentes immolant, dæmoniis
immolant et non Deo, I Cor., x,
20.
6. Confessio
et pulchritudo.....Hier. gloria et decor. Sanctimonia et magnificentia...
fortitudo et gaudium in loco ejus, id est, in sanctuario, ut vertit Hier.
7. Patriæ
gentium : familiæ populorum, sicut ipsa Vulgata vertit in Parat, et
hic Hier. Septuaginta αἱ πατρίαι. Honorem : Hier. fortitudinem, Paral. imperium ; alio
vocabulo quod etiam vim sonat.
8. Tollite
hostias : Hier. levate munera, vel ut in Paral. levate
sacrificium : noto offerendi ritu, levata pro more hostia. Introite in
atria ejus ; Paral. venite in conspectu ejus.
9. In
atrio sancto : quod in Paral. vertitur ; in decore sancto ; Hier. in
decore sanctuarii, in ipso sanctuario, quod decus passim vocatur, ut sæpe
vidimus.
10. Dicite
in gentibus, quia Dominus regnavit. In Paral. deest hoc loco ;
habetur vers, seq. Addunt multi ex antiquis Patribus, et hymnus Vexilla quem
hodie canimus : a ligno : quod nunc ubique deest. Etenim correxit...
quod in Paral. vertitur planius : ipse enim fundavit orbem
immobilem : elegantius Hier. appendit orbem immobilem.
H. Commoveatur
mare : tonet, ut est hic apud Hier. et in versione Paral. Et plenitudo
ejus : omnes ejus abyssi.
(a) Var. : Appendet.
(b) Æquitatibus. (c) Meus.
275
Judicabit orbem terræ in æquitate, et
populos in veritate sua. |
Judicabit orbem in justo (a), et
populos in fide sua. |
Ultimus
versus deest in Paral.
(a) Var. : In
Justitia.
PSALMUS
XCVI.
LAUDIS.
Ostendit
potentiam Dei, et vanitatem idolorum : canitque victorias de gentibus
reportatas : de quibus vide titulum Psalm. lix.
VERSIO VULGATA.
Huic David, 1.
quando terra ejus restituta est.
Dominus regnavit, exultet terra :
lætentur insulæ multæ.
2. Nubes et caligo in circuitu ejus :
justitia et judicium correctio sedis ejus.
3. Ignis ante ipsum præcedet, et
inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4. Illuxerunt fulgura ejus orbi
terræ : vidit, et commota est terra.
5. Montes sicut cera fluxerunt a
facie Domini : a facie Domini omnis terra.
6. Annuntiaverunt cli justitiam
ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7. Confundantur omnes qui adorant
sculptilia, et qui gloriantur in simulachris suis.
Adorate eum, omnes angeli ejus : 8.
Audivit, et lætata est Sion : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Dominus regnavit, exultet terra :
lætabuntur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu ejus :
justitia et judicium firmamentum solii ejus.
Ignis ante faciem ejus ibit, et
exuret per circuitum hostes ejus.
Apparuerunt (a) fulgura ejus
orbi : vidit, et contremuit terra.
Montes sicut cera tabefacti sunt a
facie Domini ; a facie dominatoris omnis terræ.
Annuntiaverunt cli justitiam ejus :
et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur universi qui serviunt
sculptili, qui gloriantur in idolis :
Adorate eum, omnes dii. Audivit, et
lætata est Sion : |
1. Quando
terra ejus restituta est : Deest Hier. Posset accommodari Davidi ab exilio
reduci, ac jure suo regnanti post Saulem : aut restituto regno, post Absalomi
perduellionem. Dominus regnavit, exultet terra ; at infra : Dominus
regnavit, irascantur populi, Psalm. xcviii, 1. Utrumque regnante Deo,
exultatio piis, malis perturbatio et tremor : quæ divinus vates separatim sibi
consideranda proponit. Insulæ multa : his designari solent populi
longinqui passim in Scripturis, illi præsertim qui a Judæa mari Mediterraneo
dirimuntur.
2. Nubes
et caligo... 3. Ignis ante ipsum... i. Illuxerunt fulgura...
nubes, ignis, fulgura, ut in Sinaï. Correctio : seu constitutio ;
Septuaginta : κατόρθωσις, Hier. firmamentum.
5. Omnis
terra : omnis terræ ; Septuaginta : πάσης τῆ -γῆς, genitivo casu.
(a) Var. : [Hebr. illuxerunt.]
276
Et exultaverunt filiæ Judæ, propter
judicia tua, Domine :
9. Quoniam tu Dominus altissimus
super omnem terram : nimis exaltatus es super omnes deos.
10. Qui diligitis Dominum, odite
malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris
liberabit eos.
11. Lux orta est justo, et rectis
corde lætitia.
12. Lætamini, justi, in Domino : et
confitemini memoriæ sanctificationis ejus. |
Et exultaverunt filiæ Judæ, propter
judicia tua, Domine.
Tu enim Dominus excelsus super omnem
terram : vehementer elevatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum :
custodit animas sanctorum suorum : de manu impiorum eruet eos.
Lux orta (a) est justo, et
rectis corde lætitia.
Lætamini, justi, in Domino, et
confitemini memoriæ sanctæ ejus. |
12. Memoriæ
sanctificationis : Hier. memoriæ sanctæ ejus, id est, laudate ante
tabernaculum, quod ejus memoriale est.
(a) Var. : [Hebr. Seminata.]
PSALMUS
XCVII.
LAUDIS ET EXULTATIONIS.
Post
ingentes victorias de gentibus reportatas, populus liberatori et vindici Deo
gratias agit. Vocationem quoque gentium, et Christi revelationem sperat.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
ipsi David.
Cantate Domino canticum novum : quia
mirabilia fecit.
Salvabit sibi dextera ejus, et
brachium sanctum ejus.
2. Notum fecit Dominus salutare
suum : in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3. Recordatus est misericordiæ suæ,
et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ salutare
Dei nostri. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a).
Cantate Domino canticum novum, quia
mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera ejus, et
brachium sanctum ejus.
Notum fecit Dominus salutare suum :
in conspectu (b) gentium revelavit (c) justitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ, et
veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes fines terræ salutare
Dei nostri. |
1. Salvavit
sibi : salvum fecit eum dextera sua : propria virtute tutus et victor est :
quod est pugnantis, et victoriam reportantis. Nota autem Deum sibi pugnare, se
tueri, cum populum propugnat et tuetur.
(a) Var. : Canticum.
(b) [Hebr. in oculis.] (c) [Al. revelabit.]
277
4. Jubilate Deo, omnis terra :
cantate, et exultate, et psallite.
3. Psallite Domino in cithara, in
cithara et voce psalmi :
6. In tubis ductilibus, et voce tubæ
corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :
7. Moveatur mare, et plenitudo ejus :
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
8. Flumina plaudent manu : simul
montes exultabunt 9. a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrarum in justitia,
et populos in æquitate. |
Jubilate Deo (a), omnis
terra : vociferamini, et laudate, et canite.
Canite Domino in cithara : in cithara
et voce carminis.
In tubis et clangore buccinæ :
jubilate coram rege Domino.
Tonet mare et plenitudo ejus : orbis
et habitatores ejus.
Flumina plaudent manu : simul montes
laudabunt ante Dominum : quia venit judicare terram.
Judicabit orbem in justitia, et
populos in æquitatibus. |
6. Tubis
ductilibus : tubis classicis. Corneæ, deest Hier.
(a) Var. :
Domino.
PSALMUS
XCVIII.
LAUDIS.
Maxime
congruit arcæ in Sion translate, vers. 1, 2, 5, et Christo super populos
regnanti. Deest titulus in Hebræo.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
ipsi David.
Dominus regnavit, irascantur populi :
qui sedet super Cherubim, moveatur terra.
2. Dominus in Sion magnus : et
excelsus super omnes populos.
3. Confiteantur nomini tuo magno :
quoniam terribile, et sanctum est : 4. et honor regis judicium diligit.
Tu parasti directiones : judicium |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Dominus regnavit, commoveantur
populi : sessor Cherubim, concutiatur terra.
Dominus in Sion magnus, et excelsus
est super omnes populos.
Confiteantur nomini tuo magno,
terribili, sanctoque. Imperium (a) regis judicium diligit.
Tu fundasti æquitates : judi- |
1. Irascantur : Hier. commoveantur, contremiscant :
vide Psalm. xcvi, 1.
4. Honor
regis : Dei ; Hier. Imperium regis. Aquila, Robur regis, quo
sensu apud Homerum, vis Herculea, robur Alcinoï, hoc est sine dubio, ipse
rex recto judicio delectatur : quod ad felicitatem regii imperii spectat. Parasti
directiones : Hier. fundasti æquitates.
(a) Var. : [Hebr. magne
et terribilis, sanctum nomen ejus ; et fortitudo,] ei imperium.
278
et justitiam ia Jacob tu fecisti.
5. Exaltate Dominum Deum nostrum, et
adorate scabellum pedum ejus ; quoniam sanctum est.
6. Moyses et Aaron in sacerdotibus
ejus : et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus.
Invocabant Dominum, et ipse
exaudiebat eos : 7. in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia ejus, et
præceptum quod dedit illis.
8. Domine Deus noster, tu exaudiebas
eos : Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones
eorum.
9. Exaltate Dominum Deum nostrum, et
adorate in monte sancto ejus : quoniam sanctus Dominus Deus noster. |
cium et justitiam in Jacob tu
fecisti.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et
adorate scabellum pedum ejus ; quia sanctus est.
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus,
et Samuel in his qui invocant nomen ejus.
Invocabant Dominum, et ipse exaudivit
eos. In columna nubis loquebatur ad eos.
Custodierunt testimonia ejus, et
præceptum quod dedit eis.
Domine Deus noster, tu exaudisti
eos : Domine, propitius fuisti eis, et ultor super commutationibus (a) eorum.
Exaltate Dominum Deum nostrum, et
adorate in monte sancto ejus ; quia sanctus Dominus Deus noster. |
5. Scabellum
pedum : arcam : sic Psalm. cxxxi,
7. Noti omnibus loci Ambrosii et Augustini, ubi scabellum Domini interpretantur
carnem Christi in mysteriis adoratam : Aug. in hunc Psalm. n. 9. Amb. de
Spir. sancto, cap. xi, n. 76 et seq.
6. In
sacerdotibus : Moses rebus sacris praefuit æque ac profanis : Sacerdotale
etiam gessit officium, cum Aaronem consecravit, et pro eo sacrificium obtulit.
7. In
columna nubis... ad eos : Mosen et Aaron, Exod., xiii,
21.
8. Adinventiones
eorum : injurias eorum : Symm. apud Theodor. Ulciscens molimina populi
adversus Mosen et Aaron.
(a) Var. : [Hebr, adinventionibus.]
PSALMUS XCIX
LAUDIS ET EXULTATIONIS.
Dei
majestatem, bonitatem, iidem, domum ejus ingressuri canunt.
VERSIO VULGATA.
1 Psalmus in
Confessione.
2. Jubilate Deo, omnis terra :
servite Domino in lætitia.
Introite in conspectu ejus, in
exultatione. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus in
Confessione (a)
Jubilate Deo, omnis terra : servite
Domino in lætitia.
Ingredimini coram eo in laude. |
a) Var. ;
Canticum in gratiarum actione.
279
3. Scitote quoniam Dominus ipse est
Deus : ipse fecit nos, et non ipsi nos :
Populus ejus, et oves pascuæ ejus :
4. introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis :
confitemini illi.
Laudate nomen ejus : 5. quoniam
suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in
generationem et generationem veritas ejus. |
Scitote quoniam Dominus ipse est
Deus : ipse fecit nos, et ipsius sumus :
Populus ejus, et grex pascuæ ejus,
ingredimini portas ejus in gratiarum actione, atria ejus in laude :
confitemini ei.
Benedicite nomini ejus ; quia bonus
Dominus. In sempiternum misericordia ejus, et usque ad generationem et
generationem fides ejus. |
3. Et non
ipsi nos : Hier. et ipsius sumus. Orta varietas ex varietate vocis
Hebrææ : lο : per vau, vel per aleph.
5. Suavis : Hebr. bonus, ita
passim.
PSALMUS C.
MORALIS.
"Vitæ
innocentia, modestiaque et integritas boni principis adsciscentis bonos, malos
coercentis. Confer cum Psal. cxxx,
ut habeas ex Davide optimi et sanctissimi regis exemplum. Vide autem, bonus
princeps quos amicos et convivas, quos familiares, quos rerum administros, quos
denique adversarios habeat.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus
ipsi David.
Misericordiam et judicium cantabo
tibi, Domine :
Psallam, 2. et intelligam in via
immaculata, quando venies ad me.
Perambulabam in innocentia cordis
mei, in medio domus meæ.
3. Non proponebam ante oculos |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Misericordiam et judicium cantabo :
tibi, Domine, psallam.
Erudiar in via perfecta quando venies
ad me :
Ambulabo in simplicitate cordis mei
in medio domus meæ.
Non ponam coram oculis meis |
1. Misericordiam
et judicium..... Sic distinguit Hier. Misericordiam et judicium cantabo :
tibi, Domine, psallam. Ipsam misericordiam, ipsam justitiam cantabo ; quod
est vere Deo psallere, cujus opera omnia his duobus continentur.
2. Quando
venies ad me : docendum et protegendum. Perambulabam. · Hebr. perambulabo, sic
omnia sequentia. Non ita Nabuchodonosor in domo sua ambulabat, cum diceret : Nonne
hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi.....in robore fortitudinis meæ,
et in gloria decoris mei, Dan., iv,
27. Itaque exosus Deo, »c depressus in belluarum conditionem. In innocentia
cordis mei : non aliud corde tegebam, aliud ore præferebam.
3, 4. Hi
versus distinguendi ut apud Hier. ex quo consequitur illud egregium :
(a) Var. : Canticum.
280
meos rem injustam : facientes
prævaricationes odivi.
Non adhæsit mihi 4. cor pravum ;
declinantem a me malignum non cognoscebam.
5. Detrahentem secreto proximo suo,
hunc persequebar.
Superbo oculo, et insatiabili corde,
cum hoc non edebam.
6. Oculi mei ad fideles terræ, ut
sedeant mecum : ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
7. Non habitabit in medio domus meæ
qui facit superbiam : qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu
oculorum meorum.
8. In matutino interficiebam omnes
peccatores terræ : ut disperderem de civitate Domini omnes operantes
iniquitatem. |
verbum Belial : facientem
declinationes odivi ; nec adhæsit mihi. Cor pravum recedet a me : malum
nesciam (a).
Loquentem in abscondito contra
proximum (b) suum, hunc interficiam.
Superbum oculis et altum corde ; cum
hoc esse non potero (c).
Oculi mei ad fideles terræ, ut
habitent mecum ; ambulans in via simpliciter, hic ministrabit mihi.
Non habitabit in medio domus meæ,
faciens dolum, loquens mendacium, non placebit in conspectu oculorum
meorum.
Mane perdam omnes impios terræ, ut
interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem. |
malum
nesciebam : tanta
simplicitate atque innocentia, ut malum nequidem nossem.
5. Persequebar : Hebr. exscindebam, quod
est vehementius. Insatiabili corde : Hebr. latum corde, cupiditatis
infinitæ. Cum hoc non edebam : Hebr. cum hoc non potero, supp. esse : hujus
nec aspectum ferre possum.
7. Qui
facit superbiam... dolum : qui loquitur mendacia, non placebit, Hier.
8. In
matutino interficiebam : exscindebam : ut supra vers. 5 : prima hæc cura
subit, ut scelerati maturo supplicio puniantur.
(a) Var. :
Al. Nesciebam.
(b) [Hebr. sodalem. (c) Non poteram.
PSALMUS CI.
LUCTUS, DEPRECATIONIS, PROPHETICUS.
Tempore
Babylonicae servitutis, vir bonus et justus, qualis Nehemias, orat aedificari
Sion, ac solvi captivitatem jam diuturnam ; tum ad redemptionem spiritualis
populi, et gentium vocationern se convertit.
VERSIO VULGATA.
1. Oratio
pauperis, cum anxius fuerit ; et in conspectu Domini effuderit precem
suam.
2. Domine, exaudi orationem |
VERSIO S.
ΗΙΕΙ10ΝΪ31Ι.
Oratio pauperis,
cum anxius (a) fuerit ; et coram Domino effuderit eloquium suum.
Domine, exaudi (b) orationem |
(a) Var. :
Quando sollicitus. (b) Audi.
281
meam : et clamor meus ad te veniat.
3. Non avertas faciem tuam a me : in
quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te,
velociter exaudi me.
4. Quia defecerunt sicut fumus dies
mei : et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5. Percussus sum ut fnum, et aruit
cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum.
0. A voce gemitus mei, adhæsit os
meum carni meæ.
7. Similis factus sum pellicano
solitudinis : factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8. Vigilavi, et factus sum sicut
passer solitarius in tecto.
9. Tota die exprobrabant mihi inimici
mei : et qui laudabant me, adversum me jurabant.
10. Quia cinerem tanquam panem
manducabam, et potum meum cum fletu miscebam :
11. A facie iræ et indignationis
tuæ : quia elevans allisisti me.
12. Dies mei sicut umbra
declinaverunt : et ego sicut fnum arui.
13. Tu autem, Domine, in æternum |
meam : et clamor meus (a) ad
te veniat.
Non (b) abscondas faciem tuam
a me : in die tribulationis meæ inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te,
velociter (c) exaudi me.
Quoniam consumpti sunt sicut fumus
dies mei : et ossa mea quasi frixa contabuerunt.
Percussum est quasi fnum, et
arefactum est cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei, adhæsit os meum
carni meæ.
Assimilatus sum pellicano deserti :
factus sum quasi bubo solitudinum.
Vigilavi, et fui sicut avis solitaria
super tectum.
Tota die exprobrabant mihi inimici
mei : exul Lantes (d) per me jurabant.
Quia cinerem sicut panem comedi, et
potum meum cum fletu miscui.
A facie indignationis tuæ, et iræ
tuæ : quia elevasti (e) me, et allisisti me.
Dies mei quasi umbra inclinati sunt,
et ego quasi fnum arui.
Tu autem, Domine, in æternum |
4. Sicut
cremium : Hier. quasi frixa ; id est, exsiccata. Cremium porro est
quod facile crematur, ut sarmentum.
5. Oblitus
sum : præ mrore.
7. Pellicano : onocrotalo,
cucullo, aut alii avi gementi potius quam canenti.
8. Passer... in
tecto : Hier. super tectum, non ingressus domum.
9. Qui
laudabant me : qui mihi in os blandiebantur ; qui laudare solebant. Adversum
me jurabant : conjurabant. Non deerant apud Judæos, miserrimis licet
temporibus, qui apud regem gratia florerent, qualis Nehemias, II Esdr., I
et seqq. His igitur perversi homines multa adblanditi, tamen, coniuratione
factu, pessima intentabant. Sic etiam soluta captivitate, Sanaballat et alii : ibid. vi,
1 et seqq.
11. Elevans
allisisti me : cum ante conspicuum reddidisses.
(a) Var. : [Hebr. deprecatio
mea.] (b) Ne. (c) [Hebr. festina.] (d) [Hebr. insultantes
mihi.] (e) Levasti.
282
permanes : et memoriale tuum in
generationem et generationem.
14. Tu exurgens misereberis Sion :
quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
15. Quoniam placuerunt servis tuis
lapides ejus : et terræ ejus miserebuntur.
16. Et timebunt gentes nomen tuum,
Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
17. Quia ædificavit Dominus Sion : et
videbitur in gloria sua.
18. Respexit in orationem humilium :
et non sprevit precem eorum.
19. Scribantur hæc in generatione
altera : et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
20. Quia prospexit de excelso sancto
suo : Dominus de clo in terram aspexit :
21. Ut audiret gemitus compeditorum,
ut solveret filios interemptorum :
22. Ut annuntient in Sion nomen
Domini : et laudem ejus in Jerusalem.
23. In conveniendo populos in unum :
et reges ut serviant Domino.
24. Respondit ei in via virtutis
suæ : paucitatem dierum meorum nuntia mihi. |
permanes : et memoriale tuum in
generatione et generatione.
Tu suscitans (a) misereberis
Sion : quia tempus est ut miserearis ejus, quoniam venit tempus(b).
Quoniam placitos fecerunt servi tui
lapides ejus, et pulverem ejus miserabilem (c).
Et timebunt gentes nomen Domini, et
universi reges terræ gloriam tuam.
Quia ædificavit Dominus Sion :
apparuit in gloria sua.
Respexit ad orationem vacui (c),
et non despexit orationem eorum.
Scribatur hoc in generatione
novissima ; et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Quoniam prospexit de excelso
sanctuario suo : Dominus de clo terram contemplatus est.
Ut audiret gemitum vincti, ut
solveret filios mortis.
Ut narretur in Sion nomen Domini, et
laudatio ejus in Jerusalem.
Cum congregati fuerint populi simul,
et regna ut serviant Domino.
Afflixit in via. fortitudinem meam :
abbreviavit dies meos. |
14. Quia
venit tempus : septuaginta anni a Jeremia definiti jam impleti sunt.
15. Et
terræ ejus miserebuntur : Hebr., pulverem ejus miserentur, etiam
ruinas obrutæ patriæ, templique rudera et cineres diligunt, ac super illis
dolent, ut illi, qui ad locum templi diruti munera deferebant, Jerem., xli,
5, ut Nehemias, qui locum paterni sepulcri desiderabat, II Esdr. ii,
5.
19 Scribantur : Hebr. scribentur. Transmittentur
ad posteros quæ Deus ad nos liberandos gessit.
21. Filios
interemptorum : Hier. filios mortis ; morti addictos.
23. Reges : qui
Deum in templo, licet ethnici, colebant, ut sæpe dictum a prophetis : vide
libros Mach. et Josephum. Hæc autem figura erat gentium ad fidem convertendarum.
24. Respondit
ei... Hier., afflixit in via fortitudinem meam, etc. tabescens ac
(a) Var. : Surgens.
(b) [Hebr. condictum.] (c) [Al. mirabilem.] (d) [Hebr. effossi.]
283
23. Ne revoces me in dimidio dierum
meorum. In generationem et generationem anni tui.
26. Initio tu, Domine, terram
fundasti : et opera manuum tuarum sunt cli.
27. Ipsi peribunt, tu autem
permanes : et omnes sicut vestimentum veterascent :
Et sicut opertorium mutabis eos, et
mutabuntur : 28. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29. Filii servorum tuorum
habitabunt : et semen eorum in sæculum dirigetur. |
Dicam : Deus meus, ne rapias me in
medio dierum meorum : in generatione generationum anni tui.
A principio terram fundasti, et opus
manuum tuarum cli.
Ipsi peribunt, tu autem stabis : et
omnes quasi vestimentum atterentur ; quasi pallium mutabis eos, et
mutabuntur.
Tu autem ipse es, et anni tui non
deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt, et
semen eorum ante faciem tuam perseverabit. |
deficiens,
instante reditu, metuit ne ante moriatur, quam videat. Ierusalem restituam.
25. Ne
revoces... adde cum Hier. Dicam : Deus meus, etc. In generationem
et generationem anni tui : A consideratione infirmitatis humanæ, ad
æternitatis divinæ contemplationem assurgit.
26. Initio
tu, Domine... Hæc Paulus de Christo accipit Hebr., i, 10, quem boni viri e captivitate reduces, verum
redemptorem expectabant.
27. Opertorium : Hier. pallium.
29. Filii
servorum tuorum habitabunt : in terra sancta, non nos miseri et infirmi, sed
saltem filii nostri. Et semen eorum in sæculum dirigetur : Hier. ante
faciem tuam perseverabit.
PSALMUS CII.
EUCHARISTICUS.
De
remissione peccatorum gratias agit.
VERSIO VULGATA.
1. Ipsi David.
Benedic, anima mea, Domino : et
omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto ejus.
2. Benedic, anima mea, Domino : et
noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3. Qui propitiatur omnibus ini- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David.
Benedic, anima mea, Domino et omnia
viscera mea nomini sancto ejus.
Benedic, anima mea, Domino, et noli
oblivisci omnium retributionum ejus.
Qui propitiatur cunctis iniqui- |
284
quitatibus tuis : qui sanat omnes
infirmitates tuas.
4. Qui redimit de interitu vitam
tuam : qui coronat te in misericordia et miserationibus.
5. Qui replet in bonis desiderium
tuum : renovabitur ut aquilæ juventus tua.
6. Faciens misericordias Dominus, et
judicium omnibus injuriam patientibus.
7. Notas fecit vias suas Moysi :
filiis Israel voluntates suas.
8. Miserator et misericors Dominus :
longanimis, et multum misericors.
9. Non in perpetuum irascetur : neque
in æternum comminabitur.
10. Non secundum peccata nostra fecit
nobis : neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11. Quoniam secundum altitudinem cli
a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.
12. Quantum distat ortus ab
occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13. Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se : 14. quoniam ipse cognovit figmentum
nostrum.
Recordatus est quoniam pulvis sumus :
15. homo sicut fnum dies ejus, tanquam flos agri, sic efflorebit.
16. Quoniam spiritus pertransibit in
illo, et non subsistet : et non cognoscet amplius locum suum. |
tatibus tuis : et (a) sanat
omnes infirmitates tuas.
Qui redimit de corruptione vitam
tuam : et (b) coronat te in misericordia et miserationibus.
Qui replet (c) bonis
ornamentum tuum : innovabitur sicut aquila ? juventus tua.
Faciens justitias Dominus, et judicia
cunctis qui calumnias (d) sustinent.
Notas fecit vias suas Moysi : filiis
Israel cogitationes (e) suas.
Misericors et clemens Dominus :
patiens (f), et multæ miserationis.
Non in sempiternum judicabit : neque
in æternum irascetur (g).
Non secundum peccata nostra fecit
nobis : neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quantum enim excelsius est clum
terra : tantum confirmata (h) est misericordia ejus super
timentes eum.
Quantum longe est oriens ab
occidente : tantum longe fecit a nobis scelera nostra.
Sicut miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Ipse enim novit plasmationem
nostram : recordatus est quia pulvis sumus.
Homo, quasi herba dies ejus ; sicut
flos agri, sic florebit.
Quia spiritus pertransiet (i) eum,
et non subsistet ; et non cognoscet eum ultra locus ejus. |
5. Replet
in bonis ; Hebr. satiat bono os tuum.
6. Misericordias : Hier. justitias.
16. Spiritus
pertransibit : Ventus levissimus florem illum perflabit. Non cognoscet...
Hier. non cognoscet eum ultra locus ejus, penitus evanescet.
(a) Var. : Qui pro
et. (b) Qui pro et. (c) [Hebr. Satiat.] (d) Calumniam.
(e) [Hebr. Adinventiones.] (f) [Hebr. Tardus ad
furorem.] (g) [Hebr. Neque in sæculum perseverabit.] (h) Confortato.
(i) Pertransiit.
285
17. Misericordia autem Domini ab
æterno, et usque in æternum super timentes eum.
Et justitia illius in filios
filiorum, 18. his qui servant testamentum ejus :
Et memores sunt mandatorum ipsius, ad
faciendum ea.
19. Dominus in clo paravit sedem
suam : et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20. Benedicite Domino, omnes angeli
ejus, potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem
sermonum ejus.
21. Benedicite Domino, omnes virtutes
ejus : ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22. Benedicite Domino, omnia opera
ejus, in omni loco dominationis ejus : benedic, anima mea, Domino. |
Misericordia autem Domini ab interno,
et usque in æternum super timentes eum.
Et justitia ejus in filios filiorum ;
his qui custodiunt pactum ejus.
Et recordantur præceptorum ejus ad
facienda ea.
Dominus in clo stabilivit thronum
suum, et (a) regnum illius omnium dominatur. '
Benedicite Domino, angeli ejus,
fortes robore, facientes verbum ejus, obdientes voci sermonis ejus.
Benedicite Domino, omnes exercitus
ejus, ministri ejus, qui facitis placitum illius.
Benedicite Domino, universa opera
ejus, in omnibus locis potestatis ejus : benedic, anima mea, Domino. |
21. Virtutes : Hier. exercitus ; sic
angelos vocat.
(a) Var. :
Deest et.
PSALMUS
CIII.
LAUDIS ET ADMIRATIONIS.
Dei opera
admirando percurrit, et de iis gratias agit. Disce, christiane, qui mente
philosophari ac rerum varietatem, naturamque intueri debeas. Sine titulo in
Hebr.
VERSIO VULGATA.
1. Ipsi
David.
Benedic, anima mea, Domino : Domine
Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti :
2. amictus lumine sicut vestimento.
Extendens clum sicut pellem :
3. qui tegis aquis superiora ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Benedic, anima mea, Domino : Domine
Deus meus, magnificatus es nimis : gloria et decore indutus es.
Amictus luce quasi vestimento :
extendens clos ut pellem.
Qui tegis aquis cnacula ejus : |
2. Extendens
clum sicut pellem : tam facito ac tentorium extenditur, Theod.
3. Qui
tegis aquis superiora ejus : cli scilicet, populari sensu sumpti ; ὀπερῶα,
286
Qui ponis nubem ascensum tuum : qui
ambulas super pennas ventorum.
4. Qui facis angelos tuos spiritus :
et ministros tuos, ignem urentem.
5. Qui fundasti terram super
stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi.
6. Abyssus, sicut vestimentum,
amictus ejus : super montes stabunt aquæ.
7. Ab increpatione tua. fugient : a
voce tonitrui tui formidabunt.
8. Ascendunt montes, et descendunt
campi in locum quem fundasti eis.
9. Terminum posuisti, quem non
transgredientur : neque convertentur operire terram.
10. Qui emittis fontes in
convallibus : inter medium. montium pertransibunt aquæ.
11. Potabunt omnes bestiæ agri :
expectabant Onagri in siti sua.
12. Super ea volucres cli habita- |
qui ponis nubes currum tuum : qui
ambulas super pennas venti.
Qui facis angelos tuos (a) spiritus :
ministros tuos ignem urentem.
Qui fundasti (b) terram super
basem suam (c) : non commovebitur (d) in sæculum et in
sæculum (e).
Abysso quasi vestimento operuisti
eam : super montes stabunt aquæ.
Ab increpatione tua fugient : a voce
tonitrui tui formidabunt.
Ascendunt montes, et descendunt (f) campi
ad locum quem fundasti eis.
Terminum posuisti, quem non
pertransibunt ; nec revertentur ut operiant terram.
Qui emittis fontes in convallibus, ut
inter medios montes fluant (g).
Ut bibant omnia animalia regionum ;
et reficiat onager (h) sitim suam.
Super ea volucres cli mora- |
Septuaginta, cnacula ; Hier. partem superiorem domus : Allusum ad
illud Genes., 1, 6 : Fiat firmamentum (hoc est expansum) in
medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, hoc est, ab aquis inferioribus,
illas aquas, quas agris desuper irrigandis fcundandisque nubes circumierunt.
Vide Psalm. cxlvi, 8 : Qui
ponis nubem ascensum : Hier. currum.
4. Angelos
tuos spiritus : citat Paulus Hebr., i,
7. Natura sua spiritus summa intelligentia præditi, imperio quoque divino fiunt
ignis urens, promptique ad ulciscentis Dei contumelias ; qua comparatione
potentia illorum ac velocitas designatur, Theodor.
5. Stabilitatem
suam : basim.
6. Abyssus..... amictus
ejus : terræ scilicet quam cingit. Super montes stabunt aquæ : Stabant,
tota tellure aquis cooperta, sed postea te comminante fugerunt, ac velut trepidæ
descenderunt in locum suum, dicente Deo :Congregentur aqua ;... in
locum unum, Genes. i, 9. et
velut increpante tarditatem.
9. Convertentur : Hier. revertentur.
11. Expectabunt
onagri : Hier. et reficiat onager sitim suam.
12. Super
ea : super eos montes de quibus vers. 10, vel juxta fontes. Petrarum : Hier. nemorum.
(a) Far. :
[Hebr. facit angelos suos.] (b) [Hebr. fundavit.] (c) Bases
suas. (d) [Hebr. ut non commoveatur.] (e) [Hebr. et
ultra.] (f) Ascendent... et descendent. (g) Ambulent (h) Reficiant
onagri.
287
bunt : de medio petrarum dabunt
voces.
13. Rigans montes de superioribus
suis : de fructu operum tuorum satiabitur terra.
14. Producens fnum jumentis, et
herbam servituti hominum :
Ut educas panem de terra, 15. et
vinum lætificet cor hominis :
Ut exhilaret faciem in oleo : et
panis cor hominis confirmet.
16. Saturabuntur ligna campi, et
cedri Libani quas plantavit : 17. Illic passeres nidificabunt. Herodii
domus dux est eorum :
18. Montes excelsi cervis : petra
refugium herinaciis.
19. Fecit lunam in tempora : sol
cognovit occasum suum.
20. Posuisti tenebras, et facta est
nox : in ipsa. pertransibunt omnes bestiæ silvæ.
21. Catuli leonum rugientes, ut
rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
22. Ortus est sol, et congregati
sunt : et in cubilibus suis collocabuntur.
23. Exibit homo ad opus suum : et ad
operationem suam usque ad vesperum.
24. Quam magnificata sunt opera tua,
Domine ! omnia in sapientia fecisti : impleta est terra possessione tua. |
buntur ; de medio nemorum dabunt
vocem.
Qui irrigas montes de cnacu-lis
tuis : de fructu operum tuorum implebitur terra.
Germinans herbam jumentis, et fnum
servituti hominum.
Ut educat panem de terra. Et vinum
lætificat (a) cor hominis.
Ad exhilarandam faciem in oleo :
panis autem cor hominis roborat.
Saturabuntur ligna Domini : cedri
Libani quas plantavit.
Ibi aves nidificabunt, milvo abies
domus ejus.
Montes excelsi cervis : petra
refugium herinaciis.
Fecit lunam per tempora : sol
cognovit occubitum (b) suum.
Posuisti tenebras, et facta est nox :
in ipsa movebuntur (c) omnes bestiæ silvæ :
Leones rugientes ad prædam, et
quærentes a Deo escam (d) sibi.
Oriente sole recedent, et in
speluncis (e) suis cubabunt.
Egredietur homo ad opus suum, ut ad
servitutem suam usque ad vesperum.
Quam multa sunt opera tua, Domine !
omnia in sapientia, fecisti : impleta est terra possessione tua. |
14. Producens
fnum jumentis : ultro, nec laborantibus. Et herbam servituti hominum : labori
quo terræ excolendæ servili ritu addicuntur ; alii simpliciter : Ad usum
hominum.
15. Vinum
lætificet : en vinum quod lætificet, panem qui confirmet, oleum quod
nitescere faciat.
16. Ligna
campi : Hier. ligna Domini. Vetustæ silvæ non ab hominibus consitæ,
sed jam inde ab orbis initio ipsa Dei manu.
17. Herodii
domus..... Hier. milvo abies domus ejus : alii, ciconiæ.
18. Herinaciis : alii, cuniculis.
24. Possessione
tua : bonis tuis.
(a) Var. : Lætificet.
(b) Cubitum. (c) Moventur [Hebr. repunt.] (d) Escas.
(e) [Hebr. cubilibus.]
288
25. Hoc mare magnum, et spatiosum
manibus : illic reptilia, quorum non est numerus.
Animalia pusilla cum magnis : 26.
illic naves pertransibunt.
Draco iste, quem formasti ad
illudendum ei : 27. omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore.
28. Dante te illis colligent :
aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29. Avertente autem te faciem
turbabuntur : auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum
revertentur.
30. Emittes spiritum tuum, et
creabuntur : et renovabis faciem terræ.
31. Sit gloria Domini in sæculum :
lætabitur Dominus in operibus suis.
32. Qui respicit terram, et facit eam
tremere : qui tangit montes, et fumigant.
33. Cantabo Domino in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu sum.
34. Jucundum sit ei eloquium meum :
ego vero delectabor in Domino.
3b. Deficiant peccatores ii terra, et
iniqui ita ut non sint : benedic, anima mea, Domino. |
Hoc mare magnum et latum manibus, ibi
reptilia innumerabilia : animalia parva cum grandibus.
Ibi naves pertranseunt : Leviathan
istum plasmasti, ut illuderet ei.
Omnia in te sperant, ut des cibum eis
in tempore suo.
Dante te illis, colligent : aperiente
te manum tuam, replebuntur (a) bono.
Abscondes vultum tuum et (b) turbabuntur :
auferes spiritum eorum, et (c) deficient, et in pulverem suum
revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et instaurabis faciem terræ.
Sit gloria Domini in sempiternum :
lætabitur Dominus in operibus suis.
Qui respicit terram, et fremet (d) :
tangit montes et fumabunt.
Cantabo Domino in vita mea : psallam
Deo meo quamdiu sum.
Placeat ei eloquium meum : ego autem
lætabor in Domino.
Deficiant peccatores de terra, et
impii ultra non sint. Benedic, anima mea, Domino. Alleluia. |
25. Spatiosum
manibus : Similis locutio. Genes., xxxiv,
21 ; in Hebr. ubi Septuaginta vertunt simpliciter latum, spatiosum, ut hic, quod
et Vulgata habebat : teste Hier. suppletumque manibus ex Theodotione et
Aquila : quod idem Hier. docet secundum hebraicam proprietatem dici metaphorice,
quasi mare expensas manus habeat et in se cuncta suscipiat.
26. Draco
iste : Hier. Leviathan, etc, quo ceti designantur. Ad illudendum
ei, mari : cetum formasti, ut in mari luderet.
30. Emittes
spiritum tuum : mittis vim tuam qua omnia sustentantur ; vel : Etiam
destructa flatu instauras.
Alleluia, hic
additur Hebr, quod Vulgata in sequentem transtulit. Est autem liallelu-iah, laudate
Dominum, vox ad cantantes in summa lætitia suscitandos.
(a) Var. : [Hebr. saturabuntur.]
(b) Deest et. (c) Deest et. (d) [ Al. tremit.]
289
PSALMUS CIV.
EUCHARISTICUS.
Gratiarum
actio pro beneficiis a Deo in populum Israel collatis, ab Abraham usque ad Mosen
et introductionem in terram sanctam. Refertur iste Psalmus ad Davidis tempora,
I Paral., xvi, 8, non tamen
integer, sed usque ad vers. 23.
VERSIO VULGATA.
Alleluia. (I Paral., xvi,
8. )
1. Confitemini Domino, et invocate
nomen ejus : annuntiate inter gentes opera ejus.
2. Cantate ei, et psallite ei :
narrate omnia mirabilia ejus.
3. Laudamini in nomine sancto ejus :
lætetur cor quærentium Dominum.
4. Quærite Dominum, et confirmamini :
quærite faciem ejus semper.
5. Mementote mirabilium ejus, quæ
fecit : prodigia ejus, et judicia oris ejus.
6. Semen Abraham servi ejus : filii
Jacob electi ejus.
7. Ipse Dominus Deus noster : in
universa terra judicia ejus.
8. Memor fuit in sæculum testamenti
sui : verbi quod" mandavit in mille generationes :
9. Quod disposuit ad Abraham : et
juramenti sui ad Isaac :
10. Et statuit illud Jacob in
præceptum : et Israel in testamentum æternum ;
11. Dicens : Tibi dabo terram Cha- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Confitemini Domino, invocate nomen
ejus : notas facite populis cogitationes (a) ejus.
Cantate ei, et psallite ei (b) : loquimini
in universis mirabilibus ejus.
Exultate (c) in nomine sancto
ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus jugiter.
Recordamini mirabilium ejus quæ
fecit : signorum (d) et judiciorum oris ejus.
Semen Abraham servi ejus : filii
Jacob electi ejus.
Ipse Dominus Deus noster : in
universa terra judicia ejus.
Recordatus est in æternum pacti sui :
verbi quod præcepit in mille generationes :
Quod pepigit cum Abraham, et
juramenti sui cum Isaac.
Et firmavit illud cum (e) Jacob
in lege (f) ; cum (g) Israel in pactum sempiternum :
Dicens : Tibi dabo terram Cha- |
1, Gentes : Hier. populis :
Opera : Hier. cogitationes.
3. Laudamini : Hier. Exultate.
6. Servi : genitivo
casu. Electi : nominativo plurali, vos Deum laudate.
(a) Var. : [Hebr. adinventiones.]
(b) Illi. (c) [Hebr. laudamini.] (d) [Hebr. prodigiorum.]
(e) Deest cum. (f) [Hebr. in præceptum.] (g)
Deest cum.
290
naan, funiculum hæreditatis vestræ.
12. Cum essent numero brevi,
paucissimi et incolæ ejus.
13. Et pertransierunt de gente in
gentem, et de regno ad populum alterum.
14. Non reliquit hominem nocere eis :
et corripuit pro eis reges.
15. Nolite tangere christos meos : et
in prophetis meis nolite malignari.
16. Et vocavit famem super terram :
et omne firmamentum panis contrivit.
17. Misit ante eos virum : in servum
venumdatus est Joseph.
18. Humiliaverunt in compedibus pedes
ejus : ferrum pertransiit animam ejus, 19. donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum :
20. Misit rex, et solvit eum :
princeps populorum, et dimisit eum. |
naan, funiculum hæreditatis vestræ.
Cum essent viri pauci, modici et
advenæ in ea.
Et transierunt (a) de gente in
gentem, et de regno ad populum alterum.
Non dimisit hominem ut noceret (b) eis,
et corripuit pro eis reges.
Nolite tangere christos meos, et
prophetas meos nolite affligere.
Et vocavit famem super terram : omnem
virgam (c) panis contrivit.
Misit ante faciem eorum virum : in
servum venumdatus est Joseph.
Afflixerunt in compede pedes ejus :
in ferrum venit anima ejus ; usque ad tempus donec veniret sermo ejus :
Eloquium Domini probavit eum.
Misit rex (d), et solvit eum :
princeps (e) populorum, et dimisit (f) illum. |
12. Incolæ
ejus : Hier. advenæ in ed. Abraham enim et Isaac et Jacob cum liberis
quasi exteri in Chanaanitide habitabant.
14. Reges : Pharaonem
et Abimelech, Genes., xii,
etc.
15. Christos : Patriarchas,
non unctione carnali, sed Spiritu sancto unctos : qui locus valet adversus
Judæos qui Jesum negabant Christum, quod carnali unctione caruisse !, Comm. Hier.
in hunc versum. Ideo autem christi siveuncti dicuntur, quod essent
et sacerdotes et reges : summa quippe potestate præditi, nullique obnoxii ; hinc
fdera æquo jure pacta cum regibus ; hinc bella suscepta et quidem nutu suo,
auspiciis, ut aiunt, suis, Genes. xiv, xxi. Hinc Hethæi ad Abrahamum : Audi
nos, Domine : princeps Dei es apud nos. Genes., xxiii,
6, nemini obnoxius, nisi Deo : quo jure Isaacus et Jacobus usi sunt, Genes., xxvi,
etc. Ad hæc prophetæ erant, ut hic et Genes., xx,
7, quos omnes titulos unum Christi nomen complectitur ; christi autem dicuntur,
in typo Christi ipsius ab eis orituri. Hic et desinit Psal. in Paral.
16. Firmamentum
panis : baculum, sustentaculum, panem quo sustentantur.
18. Animam
ejus : pro persona ejus anima Septuaginta : Hier. In infernum venit anima
ejus, ipse in vincula missus est.
19. Donec
veniret verbum ejus : donec implerentur Josephi vaticinia de pincerna et
pistore. Genes., xl. Inflammavit : Hier. probavit, quasi
in igne : tot immissis calamitatibus.
(a) Var. :
[Hebr. ambulaverunt.] (b) [Hebr. calumniaretur.] (c) [Hebr. baculum.]
(d, e, f) [Hebr. regem... dominatorem... solvit.
291
21. Constituit cum dominum domus
suæ : et principem omnis possessionis suæ.
22. Ut erudiret principes ejus sicut
semetipsum : et senes ejus prudentiam doceret.
23. Et intravit Israel in Ægyptum, et
Jacob accola fuit in terra Cham.
24. Et auxit populum suum
vehementer : et firmavit eum super inimicos ejus.
23. Convertit cor eorum ut odirent
populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26. Misit Moysen servum suum : Aaron,
quem elegit ipsum.
27. Posuit in eis verba signorum
suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28. Misit tenebras, et obscuravit :
et non exacerbavit sermones suos.
29. Convertit aquas eorum in
sanguinem : et occidit pisces eorum.
30. Edidit terra eorum ranas in
penetralibus regum ipsorum.
31. Dixit, et venit cænomyia : et
ciniphes in omnibus finibus eorum.
32. Posuit pluvias eorum grandinem :
ignem comburentem in terra, ipsorum.
33. Et percussit vineas eorum et
ficulneas eorum : et contrivit lignum finium eorum.
34. Dixit, et venit locusta, et
bruchus, cujus non erat numerus :
35. Et comedit omne fnum in terra
eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. |
Posuit eum dominum domus suæ, et
principem in omni possessione sua.
Ut erudiret (a) principes ejus
secundum voluntatem suam, et senes ejus sapientiam doceret.
Et ingressus est Israel (b) Ægyptum,
et Jacob advena fuit in terra Cham.
Et crescere fecit populum suum nimis,
et roboravit eum super hostes ejus.
Convertit cor eorum ut odio haberent
populum ejus, ut dolose agerent contra servos illius.
Misit Moysen servum suum : (c) Aaron,
quem elegit sibi.
Posuit in eis verba signorum suorum,
et portentorum in terra Cham.
Misit tenebras, et contenebravit : et
non fuerunt increduli verbis ejus.
Commutavit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.
Ebullivit terra eorum ranas : in
cubilibus regum eorum.
Dixit, et venit musca omnimoda,
ciniphes (d) in universis terminis eorum.
Dedit pluvias eorum grandinem, ignem
flammantem in terra eorum.
Et percussit vineam eorum, et ficum
eorum, et confregit lignum finium eorum.
Dixit, et venit locusta, et bruchus
cujus non erat numerus.
Et comedit omne fnum terræ eorum, et
devoravit fructum terræ eorum. |
23. In
terra Cham : Ægypto : idem infra 27, Psal. lxxvii,
51.
28. Et
non exacerbavit : Hier. non fuerunt increduli. Moses et Aaron.
29, 30. Aquas
eorum : Ægyptiorum.
(a) Var. : [Hebr. castigaret.]
(b) Add. in. (c) Add. et. (d) [Hebr. pediculi.]
292
36. Et percussit omne primogenitum in
terret eorum : primitias omnis laboris eorum.
37. Et eduxit eos cum argento et
auro : et non erat in tribubus eorum infirmus.
38. Lætata est Ægyptus in profectione
eorum : quia incubuit timor eorum super eos.
39. Expandit nubem in protectionem
eorum, et ignem, ut luceret eis per noctem.
40. Petierunt, et venit coturnix : et
pane cli saturavit eos.
41. Dirupit petram, et fluxerunt
aquæ : abierunt in sicco flumina.
42. Quoniam memor fuit verbi sancti
sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43. Et eduxit populum suum in
exultatione, et electos suos in lætitia.
44. Et dedit illis regiones gentium :
et labores populorum possederunt.
48. Ut custodiant iustificationes
ejus, et legem ejus requirant. |
Et percussit omne primogenitum in
terra eorum ; primitias universi partus (a) eorum.
Et eduxit eos cum argento et auro, et
non erat in tribubus eorum infirmus.
Lætata est Ægyptus cum egrederentur ;
quoniam irruerat terror eorum super eos.
Expandit nubem in tentorium, et ignem
ut luceret nocte.
Petierunt, et adduxit ortygometram (b) !
et pane cli (c) saturavit eos.
Aperuit petram, et fluxerunt aquæ,
concurrerunt (d) in aridis flumina.
Quia recordatus est verbi sancti sui,
cum Abraham servo suo.
Et eduxit populum suum in lætitia,
laudantes (e) electos suos.
Et dedit eis terras gentium, et
laborem tribuum possederunt.
Ut custodirent cæremonias ejus, et
leges ejus servarent. Alleluia. |
37. Eduxit
eos : Israelitas.
38. Timor
eorum : Israelitarum. Super eos : Ægyptios.
39. In
protectionem eorum : ut tegeret eos.
41. Abierunt
in sicco... flumen in deserto decucurrit.
45. Ut
custodiant... eo enim tot beneficia pertinebant.
(a) Var. : [Hebr. doloris.]
(b) [Hebr. coturnicem.] (c) Clesti. (d) Cucurrerunt.
(e) [Hebr. cum gaudio] : in laude.
293
PSALMUS CV.
EUCHARISTICUS ET INCREPATOR IUS.
Commemoratio
beneficiorum Dei ab Exodo ad Judices : ut populum peccantem et castigatum, mox
veniam deprecantem, a miseriis eruerit. Est autem Davidis hic psalmus, ut patet
I Paral., xvi,
34, etc, ubi initium ejus et finis referuntur.
VERSIO VULGATA.
Alleluia. (Iudith, xiii,
21.)
1. Confitemini, Domino, quoniam
bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.
2. Quis loquetur potentias Domini,
auditas faciet omnes laudes ejus.
3. Beati qui custodiunt judicium, et
faciunt justitiam in omni tempore.
4. Memento nostri, Domine, in
beneplacito populi tui : visita nos in salutari tuo.
5. Ad videndum in bonitate electorum
tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ : ut lauderis cum hæreditate
tua.
6. Peccavimus cum patribus nostris :
injuste egimus, iniquitatem fecimus.
7. Patres nostri in Ægypto non
intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis
misericordiæ tuæ.
Et irritaverunt ascendentes in mare,
mare Rubrum.
8. Et salvavit eos propter nomen
suum : ut notam faceret potentiam suam.
9. Et increpuit mare Rubrum, et |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in æternum misericordia ejus.
Quis loquetur fortitudines Domini,
auditas faciet omnes laudes ejus ?
Beati qui custodiunt judicium, et
faciunt justitiam in omni tempore.
Recordare mei, Domine, in
repropitiatione populi tui : visita me in salutari tuo.
Ut videam bona electorum tuorum in
lætitia gentis meæ (a), et exultem cum hæreditate tua.
Peccavimus cum patribus nostris ;
inique fecimus, impie egimus.
Patres nostri in Ægypto non
intellexerunt mirabilia tua (b) ; non sunt recordati multitudinis
misericordiæ tuæ ;
Et ad iracundiam provocaverunt super
mare in mari Rubro :
Salvavit autem eos propter nomen
suum, ut ostenderet fortitudinem suam.
Et comminatus est mari Rubro, |
4. Memento
nostri... visita nos ? Hier. mei... me. In beneplacito : cum
propitius eris populo tuo.
5. Ad
videndum in bonitate : Hier. ut videam bona. Ut lauderis : Hier. ut
exultem.
9. Increpuit
mare Rubrum : quasi ei succenseret, quos suis obicem poneret. In
deserto : loco arido, infra 14.
(a) Var. : Et
læter in lætitia gentis tuæ. (b) [Hebr. non sunt eruditi
mirabilibus tuis.]
294
exsiccatum est ; et deduxit eos in
abyssis sicut in deserto.
10. Et salvavit eos de manu
odientium : et redemit eos de manu inimici.
11. Et operuit aqua tribulantes eos :
unus ex eis non remansit.
12. Et crediderunt verbis ejus : et
laudaverunt laudem ejus.
13. Cito fecerunt, obliti sunt operum
ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.
14. Et concupierunt concupiscentiam
in deserto : et tentaverunt Deum in inaquoso.
15. Et dedit eis petitionem ipsorum :
et misit saturitatem in animas eorum.
16. Et irritaverunt Moysen in
castris, Aaron sanctum Domini.
17. Aperta est terra, et deglutivit
Dathan : et operuit super congregationem Abiron.
18. Et exarsit ignis in synagoga
eorum : flamma combussit peccatores.
19. Et fecerunt vitulum in Horeb : et
adoraverunt sculptile.
20. Et mutaverunt gloriam suam in
similitudinem vituli comedentis fnum.
21. Obliti sunt Deum, qui salvavit
eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
22. Mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro., |
et aruit ; et transduxit eos per
abyssos quasi in deserto.
Et salvavit eos de manu odientis, et
redemit eos de manu inimici.
Et operuit aqua (a) hostes
eorum ; unus de ipsis non superfuit.
Et crediderunt verbis ejus,
cecineruntque laudem (b) ejus.
Cito obliti sunt operum illius ; nec
expectaverunt voluntatem ejus.
Et desideraverunt desiderium in
deserto : et tentaverunt Deum in solitudine.
Et dedit (c) eis petitionem
ipsorum, et misit tenuitatem in animam eorum.
Et zelati sunt Moysen in castris,
Aaron sanctum Domini.
Aperta est terra, et devoravit
Dathan, et operuit synagogam Abiron (d).
Et succensus est ignis in synagoga
eorum ; flamma exussit impios.
Fecerunt vitulum in Horeb, et
adoraverunt conflatile.
Et mutaverunt gloriam suam, in
similitudine (e) bovis comedentis fnum.
Obliti sunt Dei salvatoris sui, qui
fecit magnalia in Ægypto ;
Mirabilia in terra Cham ; terribilia
super mare Rubrum. |
12. Laudaverunt : Hier. cecinerunt, quod
est canticum Mariæ, Exod., xv,
21.
13. Cito
fecerunt, obliti sunt..... festinaverunt, obliti sunt, cito obliti sunt :
hebraismus ; verbum pro adverbio. Non sustinuerunt.....Hier. nec
expectaverunt voluntatem ejus, Dei scilicet.
14. Et
concupierunt concupiscentiam : vehementissime concupiverunt cibos.
15. Saturitatem : Hier. tenuitatem, repletionem ;
genus morbi e quo macies : vide Exod., xvi,
8 ; Num., xi, 20 : quibus
locis cibi ad satietatem et nauseam usque dati narrantur.
16. Irritaverunt : Hier. zelati
sunt, inviderunt Moysi et Aaron quos Deus evexerat : dicebant enim : Cur
elevamini super populum Domini ? Num., xvi,
3.
(a) Var. : Et
operuerunt aquæ. (b) Laudes. (c) Dedit ergo. (d) Abiram.
(e) Similitudinem.
295
23. Et dixit ut disperderet eos : si
non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus : ut
averteret iram ejus ne disperderet eos.
24. Et pro nihilo habuerunt terram
desiderabilem :
Non crediderunt verbo ejus, 25. et
murmuraverunt in tabernaculis suis : non exaudierunt vocem Domini.
26. Et levavit manum suam super eos,
ut prosterneret eos in deserto :
27. Et ut dejiceret semen eorum in
nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28. Et initiati sunt Beelphegor : et
comederunt sacrificia mortuorum.
29. Et irritaverunt eum in
adinventionibus suis : et multiplicata est in eis ruina.
30. Et stetit Phinees, et placavit :
et cessavit quassatio,
31. Et reputatum est ei in justitiam,
in generationem et generationem usque in sempiternum.
32. Et irritaverunt eum ad aquas
contradictionis : et vexatus est Moyses propter eos.
33. Quia exacerbaverunt spiritum
ejus. Et distinxit in labiis suis : |
Dixit ergo ut contereret eos ; nisi
Moyses electus ejus stetisset medius contra faciem illius, et (a)converteret
indignationem ejus, ut non interficeret.
Et despexerunt terram desiderabilem,
Nec crediderunt sermoni ejus. Et
murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt (b)vocem
Domini.
Ei elevavit manum suam super eos, ut
dejiceret eos in deserto :
Et ut dejiceret semen eorum in
gentibus, et dispergeret eos in terris.
Et consecrati sunt Beelphegor (c),
et comederunt victimas mortuorum.
Et concitaverunt eum (d) in
studiis suis ; et percussit eos plaga.
Stetit autem Phinees, et
dijudicavit ; et est retenta percussio.
Et reputatum est ei injustitiam, in
generatione et generatione (e) usque in æternum.
Et provocaverunt eum (f) super
aquam contradictionis, et afflictus est Moyses propter eos :
Quia provocaverunt spiritum ejus, et
præcepit (g) labiis suis. |
23. Si
non Moyses... in confractione : Hebr. in ruptura ; Hier. si
non stetisset medius... ut prohiberet imminentem populo iram Dei, ut est in
seqq.
26. Ut
prosterneret eos in deserto : ubi eorum cadavera jacuerunt, Num., xiv,
11, 12, 28, 29.
27. In
nationibus : in gentibus deserti incolis.
28. Beelphegor : idolum
Chananæorum. Sacrificia mortuorum : immolata mortuis : diis gentilium,
qui mortuos homines consecrabant.
29. Adinventionibus :
studiis, cogitationibus.
30. Placavit : Hier. dijudicavit, judicium
et ultionem exercuit. Quassatio : Hier. percussio, pernicies.
33. Exacerbaverunt
spiritum ejus : Mosis, cujus dubitatio populo tribuitur, quod ab iis
exacerbatus vix credere potuerit Deum in talem populum toties contumacem, tam
benignum futurum. Et distinxit in labiis suis : Moyses pronuntiavit,
(a) Var. :
Ut pro et. (b) Audierunt. (c) Pheor. (d) Deest eum.
(e) Generationem (f) Deest cum. (g) [Hebr. protulit]
in.
296
34. Non disperdiderunt gentes, quas
dixit Dominus illis.
35. Et commisti sunt inter gentes, et
didicerunt opera eorum :
36. Et servierunt sculptilibus
eorum : et factum est illis in scandalum.
37. Et immolaverunt filios suos, et
filias suas dæmoniis.
38. Et effuderunt sanguinem
innocentem : sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas
sacrificaverunt sculptilibus Chanaan :
Et infecta est terra in sanguinibus :
39. Et contaminata est in operibus
eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40. Et iratus est furore Dominus in
populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
41. Et tradidit eos in manus gentium,
et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42. Et tribulaverunt eos inimici
eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum :
43. Sæpe liberavit eos. Ipsi autem
exacerbaverunt eum in consilio suo : et humiliati sunt in iniquitatibus
suis.
44. Et vidit cum tribularentur : et
audivit orationem eorum.
45. Et memor fuit testamenti sui : et
pænituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ. |
Non exterminaverunt populos, quos
dixit Dominus eis.
Et commixti sunt gentibus, et
didicerunt opera eorum.
Et servierunt sculptilibus (a) eorum :
et factum est eis in scandalum.
Et immolaverunt filios suos, et
filias suas dæmonibus.
Et effuderunt sanguinem innocentem,
sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum quos immolaverunt
sculptilibus (b) Chanaan :
Et polluta est terra sanguinibus.
Et coinquinati sunt in operibus suis,
et fornicati sunt in studiis (c) suis.
Iratus est itaque furor Domini in
populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
Et dedit eos in manu gentium, et
dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Et afflixerunt eos inimici sui, et
humiliati sunt sub manu eorum.
Multis vicibus liberavit eos : ipsi
vero provocabant in consiliis suis ; et humiliati sunt, propter
iniquitates suas (d).
Et vidit tribulationem eorum ; cum
audiret eos rogantes.
Et recordatus est pacti sui cum eis,
et pænituit eum (e) secundum multitudinem misericordiæ suæ. |
perperam
locutus est, ambiguo sermone usus est : Num de petra hac vobis agnam
poterimus ejicere ? Num., xx,
10 : illud num est hæsitantis : Num vere paritura sum anus ? inquit
Sara, Genes., xviii, 13.
34. Non
disperdiderunt..... Hic aliud narrationis caput de rebus gestis sub
Judicibus : vide autem Jud., i, iii.
39. Contaminata
est : Hier. coinquinati sunt, etc.
(a) Var. : [Hebr. idolis.]
(b) [Hebr. idolis.] (c) {Hebr. adinventionibus.]
(d) Iniquitatem suam----(e) Deest eum.
297
46. Et dedit eos in misericordias, in
conspectu omnium qui ceperant eos.
47. Salvos nos fac, Domine Deus
noster : et congrega nos de nationibus :
Ut confiteamur nomini sancto tuo : et
gloriemur in laude tua.
48. Benedictus Dominus Deus Israel a
sæculo, et usque in sæculum : et dicet omnis populus : Fiat, fiat. |
Et dedit eos miserabiles, coram
omnibus qui ceperant eos.
Salva nos, Domine Deus noster, et
congrega nos de gentibus,
Ut confiteamur nomini sancto tuo, et
canamus in laude tua (a).
Benedictus Dominus Deus Israel ab
æterno, et usque in æternum ; et dicet omnis populus : Amen. Alleluia. |
46. Dedit
eos in misericordias : posuit in exemplum celebre benignitatis suæ,
videntibus hostibus et contremiscentibus.
47. Salvos
nos fac : clarius in Paral. Salva nos, et congrega nos, et erue de
gentibus : de nationibus, quæ nos tempore Judicum oppresserant.
48. Fiat,
fiat : Hebr. Amen.
(a) Var. : Laudantes
te.
PSALMORUM
LIBER QUINTUS ET ULTIMUS
SECUNDUM HEBRÆOS.
PSALMUS CVI.
EUCHARISTICUS.
Laudatur
Deus, quod homines ex omnigenis calamitatibus eruat, quarum describuntur quatuor
præcipuæ : error in itinere, captivitas, morbus, mare procellosum. Convenit
populo e captivitate Babylonica, ubi varia incommoda passus erat, per deserta et
maria redeunti : ut patet vers. 2, 3.
VERSIO VULGATA.
Alleluia, (Iudith, xiii,
21 ).
1. Confitemini Domino, quoniam
bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.
2. Dicant qui redempti sunt a Do- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in æternum misericordia ejus.
Dicant qui redempti sunt (a) a |
(a) Var. :
Redempti a Domino.
298
mino, quos redemit de manu inimici :
et de regionibus congregavit eos.
3. A solis ortu et occasu : ab
aquilone et mari.
4. Erraverunt in solitudine in
inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5. Esurientes et sitientes : anima
eorum in ipsis defecit.
6. Et clamaverunt ad Dominum cum
tribularentur : et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7. Et deduxit eos in viam rectam : ut
irent in civitatem habitationis.
8. Confiteantur Domino misericordiæ
ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.
9. Quia satiavit animam inanem : et
animam esurientem satiavit bonis.
10. Sedentes in tenebris, et umbra
mortis : vinctos in mendicitate et ferro.
11. Quia exacerbaverunt eloquia Dei :
et consilium Altissimi irritaverunt.
12. Et humiliatum est in laboribus
cor eorum : infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13. Et clamaverunt ad Dominum cum
tribularentur : et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
Domino, quos redemit de manu hostis.
Et de terris congregavit eos,
Ab oriente et occidente, ab aquilone
et mari.
Erraverunt in solitudine, in deserta
via ; civitatem quæ habitaretur non repererunt.
Esurientes et sitientes : anima eorum
in ipsis deficiebat.
Et clamaverunt ad Dominum in
tribulatione sua : de afflictione (a) eorum eripuit eos.
Et duxit illos per viam rectam, ut
venirent in civitatem habitabilem.
Confiteantur Domino misericordias (b) ejus,
et mirabilia ejus in filios hominum.
Quia saturavit animam vacuam, et
animam esurientem implevit bonis.
Habitantes in tenebris et umbra
mortis, alligatos inopia et ferro.
Quia provocaverunt sermones Dei, et
consilium Excelsi blasphemaverunt.
Et humiliavit in labore cor eorum :
ceciderunt (c), et non erat qui adjuvaret.
Et clamaverunt ad Dominum in
tribulatione sua ; et (d) de angustiis eorum salvavit eos. |
3. Mari.
· Chald. mari Australi, mari Rubro. Alias, maris nomine designatur
occidens.
4. Erraverunt. Hinc
ad vers. 9 gratias agit, quod ab errore viæ fuerint liberati, per desertum iter
agentes.
8. Misericordiæ : Hier. misericordias.
9. Satiavit
animam inanem : quod errantes per deserta, fame laborarent.
10. Sedentes
in tenebris : ab hoc vers. 10, ad. 16, vincti, in carceribus et ergastulis
constituti, atque ex his liberati memorantur. Vinctos : Hebr. vincti, non
accusandi, sed nominandi casu : neque enim a prioribus regitur, sed alterius rei
est initium.
11. Exacerbaverunt
eloquia Dei : Deum jubentem : quæ causa Judæorum calamitatis fuit.
12. Infirmati
sunt : Hier. ceciderunt.
(a) Var. : [Hebr. de
angustiis.] (b) Misericordiam. (c) Corruerunt. (d) Deest et.
299
14. Et eduxit eos de tenebris et
umbra, mortis : et vincula eorum disrupit.
15. Confiteantur Domino misericordiæ
ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.
16. Quia contrivit portas æreas, et
vectes ferreos confregit.
17. Suscepit eos de via, iniquitatis
eorum : propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18. Omnem escam abominata est anima
eorum : et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19. Et clamaverunt ad Dominum cum
tribularentur : et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20. Misit verbum suum, et sanavit
eos : et eripuit eos de interitionibus eorum.
21. Confiteantur Domino misericordiæ
ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.
22. Et sacrificent sacrificium
laudis : et annuntient opera ejus in exultatione.
23. Qui descendunt mare in navibus,
facientes operationem in aquis multis.
24. Ipsi viderunt opera Domini, et
mirabilia ejus in profundo. |
Et eduxit eos de tenebris et umbra
mortis, et vincula eorum disrupit.
Confiteantur Domino misericordias (a) ejus,
et mirabilia ejus in filios hominum.
Quia contrivit portas æreas (b),
et vectes ferreos confregit.
Stultos propter viam sceleris eorum,
et propter iniquitates (c) afflictos.
Omnem cibum abominata est anima
eorum, et accesserunt ad portas mortis.
Et clamaverunt ad Dominum in
tribulatione sua ; de angustiis eorum salvavit eos.
Misit verbum suum, et sanavit eos, et
salvavit de interitu eorum.
Confiteantur Domino misericordias (d) ejus,
et mirabilia ejus in filios hominum.
Et immolent hostias gratiarum (e), et
narrent opera ejus in laude.
Qui descendunt mare in navibus,
facientes opus in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini, et
mirabilia ejus in profundo. |
17. Suscepit eos :
Hier. stultos, etc, vel potius, stulti et afflicti, ut sensus sit : Cum
essent stulti, et propter scelera afflicti, gravibus morbis immissis
castigan-tur. Sequens ergo versus ad ægros pertinet a morte liberatos.
18. Omnem
escam... Quod indicium vel maximum est naturæ deficientis, ac mortis
proximæ.
20. Misit
verbum suum : misit jussa sua : non enim necesse habet satellites mittere,
qui jussa exequantur, cum ipsa sibi jussa sufficiant, Psal. cxlvii,
15 : Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus : quibus
verbis exprimitur summa iubentis auctoritas et efficientia. De
interitionibus : de mortibus, quæ undique ingruebant.
22. Sacrificium
laudis : pro salute recepta σωτήριον, εὐχαρίστικον.
23. Qui
descendunt... Hinc ad vers. 32 navigantes, tempestate vexati. Operationem : alii, negotiationem ; alii, exercentes
artem nauticam.
(a) Var. : Misericordiam.
(b) [Hebr. ostia ærea.] (c) [Hebr. de
iniquitatibus suis.] (d) Misericordiam. (e) [Hebr confessionum.]
300
25. Dixit, et stetit spiritus
procellæ : et exaltati sunt fluctus ejus.
26. Ascendunt usque ad clos, et
descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat.
27. Turbati sunt, et moti sunt, sicut
ebrius : et omnis sapientia eorum devorata est.
28. Et clamaverunt ad Dominum cum
tribularentur : et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29. Et statuit procellam ejus in
auram : et siluerunt fluctus ejus.
30. Et lætati sunt, quia siluerunt :
et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31. Confiteantur Domino misericordiæ
ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.
32. Et exaltent eum in ecclesia
plebis : et in cathedra seniorum laudent eum.
33. Posuit flumina in desertum : et
exitus aquarum in sitim.
34. Terram fructiferam in salsuginem,
a malitia inhabitantium in ea. |
Dixit, et surrexit (a) ventus
tempestatis, et elevavit gurgites ejus.
Ascendunt in clum, et descendunt in
abyssos : anima eorum in afflictione consumitur.
Obstupuerunt et intremuerunt quasi
ebrius ; et universa sapientia eorum absorpta est.
Clamabunt autem ad Dominum in
tribulatione sua ; et de angustia (b) eorum educet eos.
Statuet (c) turbinem in
tranquillitatem, et silebunt fluctus ejus.
Lætabuntur, quoniam quieverunt : et
deducet eos ad portum quem voluerunt.
Confiteantur Domino misericordias (d) ejus,
et mirabilia ejus in filios hominum.
Et exaltent eum in ecclesia populi,
et in cathedra seniorum laudent eum.
Ponet flumina in desertum, et fontes
aquarum in sitim ;
Terram fructiferam in salsuginem, præ
malitia habitatorum ejus. |
25. Stetit
spiritus... surrexit, extitit ; at Hier. clariore sensu : Levavit
gurgites Deus immissis ventis.
27. Sapientia : ars
gubernatoria.
29. Statuit
procellam.....in auram : pro turbine lenem auram dedit. In
auram : Hier. in tranquillitatem.
30. Siluerunt : Hier. quieverunt.
In portum voluntatis eorum... in portum optatum : notus hebraismus.
32. In
ecclesia plebis : concione. In cathedra seniorum : consessu, senatu ;
qui duo præcipui ctus sunt.
33. Posuit
flumina. Hinc ad finem Psalmi, prædicat Deum pro sua potestate ac justitia,
hominibus ac regionibus dare ubertatem aut sterilitatem, copiam aut inopiam ;
deturbare principes, et pauperes adjuvare. Quod ad Babylonios et Judæos referri
videtur : illos a Deo rejectos : hos bonis cumulatos omnibus, et a foeda
captivitate liberatos. Posuit flumina in desertum : locis irriguis
siccitatem immisit : qui versus cum sequente ad sterilitatem pertinet. Exitus
aquarum : cursus aquarum ubique scaturientium.
34. Salsuginem : sterilitatem :
tanquam asperso in agros sale.
(a) Var. : Et
dixit, et [Hebr. statuit.] (b) Angustiis. (c) [Hebr. Suscitabit.]
(d) Misericordiam.
301
33. Posuit desertum in stagna
aquarum : et terram sine aqua in exitus aquarum.
36. Et collocavit illic esurientes :
et constituerunt civitatem habitationis.
37. Et seminaverunt agros, et
plantaverunt vineas : et fecerunt fructum nativitatis.
38. Et benedixit eis, et multiplicati
sunt nimis : et jumenta eorum non minoravit.
39. Et pauci facti sunt : et vexati
sunt a tribulatione malorum et dolore.
40. Effusa est contemptio super
principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
41. Et adjuvit pauperem de inopia :
et posuit sicut oves familias.
42. Videbunt recti, et lætabuntur :
et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43. Quis sapiens et custodiet hæc :
et intelliget misericordias Domini ? |
Ponet desertum in paludes aquarum, et
terram inviam in fontes aquarum.
Et collocavit ibi esurientes, et
formabunt (a) urbem ad habitandum.
Et serent agros, et plantabunt
vineas, et facient fruges germina (d).
Et benedicet (c) eis, et
multiplicabuntur nimis, et pecora eorum non minuet (d).
Imminuta sunt autem et afflicta,
propter angustiam mali et doloris.
Et effundent (e) despectionem
super principes, et errare eos faciet in solitudine de via (f).
Et sublevabit pauperem de inopia : et
ponet quasi gregem familias.
Videbunt recti, et lætabuntur : et
omnis iniquitas contrahet os suum.
Quis sapiens, et custodiet hæc ; et
intelliget misericordias Domini ? |
35. Posuit
desertum in stagna aquarum : jam hæc ad fertilitatem, qui scilicet vers. 33,
loca irrigua exsiccabat, hic arida et siticulosa perpluit.
36. Civitatem
habitationis : civitatem habitabilem. Jam transgreditur ad civitates,
ctusque hominum divina beneficentia congregatos.
37. Fructum
nativitatis : Hier. fecerunt fruges germina, id est, e germinibus
copiosum fructum.
39. Et
pauci facti sunt : qui modo abundabant, mox, Deo volente, redacti ad
solitudinem.
40. Effusa
est contemptio : ad statum despicabilem deducti sunt etiam principes :
quanto magis plebs invalida ? Melius, causam allaturus cur civitates corruant,
caput malorum attingit ; cum nulla sit jam principum ac magistratuum
reverentia : aufert enim Deus spiritum principum, Psal. lxxv,
13. Hinc consilii inopes, tanquam per devia errant. Et non in via : in
locis inviis. Summa : Deus est qui civitates et florentes facit et evertit ut
vult : sic Job, xii, 23 : Qui multiplicat gentes et perdit eas, etc, qui
immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per
invium, etc.
41. Posuit
sicut oves : multiplicabit ut greges.
(a) Var. :
Fundabunt. (b) [At. genimina.] (c) Benedicent. (d) Imminuentur.
(e) Effundet. (f) Devia [Hebr. inani.]
302
PSALMUS
CVII.
EUCHARISTICUS.
Conferendus
hic Psalmus cum lvi, a vers. 8 ; ad
finem, et cum lix, a vers. 6, ad
finem. Si enim partes illas utriusque Psalmi conjunxeris, existet integer hic
Psalmus cvii. Sunt omnes Davidis, lix,
et cvii ; ad Syriacam victoriam
pertinent : forte alter petit, alter gratias agit ; nec mirum poetam a se ipso
mutuari. Permultæ sunt in Vulgata verborum varietates in tribus his Psalmis : in
Hebræo etiam pauculae ; sed quæ nihil ad sensum pertineant, doceantque tantum
alterum. ex altero non descriptus.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum Psalmi
ipsi David. (Supra., lvi,
8. )
2. Paratum cor meum, Deus, paratum
cor meum : cantabo, et psallam in gloria mea.
3. Exurge, gloria mea, exurge,
psalterium et cithara : exurgam diluculo.
4. Confitebor tibi in populis,
Domine : et psallam tibi in nationibus.
5. Quia magna est super clos
misericordia tua : et usque ad nubes veritas tua.
6. Exaltare super clos, Deus, et
super omnem terram gloria tua : 7. ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8. Deus locutus est in sancto suo :
Exultabo, et dividam Sichimam, et
convallem tabernaculorum dimetiar.
9. Meus est Galaad, et meus est
Manasse : et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus : 10. Moab lebes spei
meæ. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum, Psalmus (a) David.
Paratum cor meum, Deus : cantabo et
psallam, sed et gloria mea.
Consurge (b), psalterium et
cithara, consurgam mane (c).
Confitebor tibi in populis, Domine,
et cantabo te in nationibus (d).
Quoniam magna super clos
misericordia tua, et usque ad æthera veritas tua.
Exaltare super clos, Deus : et super
omnem terram gloria tua.
Ut liberentur dilecti tui : salva
dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sanctuario suo :
Gaudebo, dividam Sichem, et vallem
Soccoth dimetiar.
Meus est Galaad, et meus est Manasse,
et Ephraim hæreditas capitis mei :
Juda Dux meus : Moab lebes pelvis
meæ. |
6. Super
omnem terram gloria tua : huc usque ex Psal. lvi.
7. Ut
liberentur dilecti tui : cætera repetita ex Psal. lix,
6.
(a) Var. : Psalmi.
(b) [Hebr. expergiscere.] (c) [Hebr. expergiscar
diluculo.] (d) [Hebr. psallam tibi in plebibus.]
303
In Idumæam extendam calceamentum
meum : mihi alienigenæ amici facti sunt.
11. Quis deducet me in civitatem
munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
12. Nonne tu, Deus, qui repulisti
nos, et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
13. Da nobis auxilium de
tribulatione : quia vana salus hominis.
14. In Deo faciemus virtutem : et
ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. |
Super Idumæam projiciam calceamentum
meum : cum Philistiim fderabor (a).
Quis deducet me in civitatem
munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
Nonne tu, Deus, qui projeceras nos,
et non exieras Deus in exercitibus nostris ?
Da nobis auxilium in tribulatione ;
vana est enim salus ab homine.
In Deo erimus fortes, et ipse
conculcabit hostes nostros. |
(a) Var. [Hebr. mihi
Palæstina fderabitur.]
PSALMUS
CVIII.
INCREPATORIUS ET PROPHETICUS.
In
Achitophel ; typice in Judam pari cum Achitophel suspendio infamem, II Reg., xvii,
23 ; cui etiam multi versus proprie conveniunt : præter octavum a Petro de ipso
expositum, Actor., i, 20 ;
atque etiam in Judæos Judæ proditoris asseclas et incentores. Theodor.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
2. Deus, laudem meam me tacueris :
quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
3. Locuti sunt adversum me lingua
dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me
gratis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori, David
Psalmus (a).
Deus, laudabilis mihi, ne taceas :
quia os impii et dolosi contra me apertum est :
Locuti sunt de me lingua mendacii :
verbis (b) odii circumdederunt me, et expugnaverunt me frustra. |
2. Laudem
meam : Hebr. laudis meæ, Deus, qui es laus mea : vel Deus, laudum
mearum argumentum : unde Hier. Deus, laudabilis mihi. Os peccatoris : Hebr. impii,
et dolosi : duo designantur, forte Absalom impius, et Achitophel dolosus. Super
me apertum est : jactabant enim in vulgus a Davide nullam æqui bonique
haberi rationem : quippe dicente Absalomo. : Non est qui te audiat
constitutus a rege, II Reg., xv,
3 : Sic sollicitabat corda virorum. Israel, ibid., 6, 12. Semei quoque
cædem Saulis Davidi imputabat, ibid., xvi,
7, 8. His odia incendebant. Hæc autem cecinit David spirituali sensu in persona
Christi a Judæis impetiti omnimodis blasphemiis.
(a) Var. : Canticum.
(b) Et verbis.
304
4. Pro eo ut me diligerent,
detrahebant mihi : ego autem orabam.
8. Et posuerunt adversum me mala pro
bonis : et odium pro dilectione mea.
6. Constitue super eum peccatorem :
et diabolus stet a dextris ejus.
7. Cum judicatur, exeat condemnatus :
et oratio ejus fiat in peccatum.
8. Fiant dies ejus pauci : et
episcopatum ejus accipiat alter.
9. Fiant filii ejus orphani : et uxor
ejus vidua.
10. Nutantes transferantur filii
ejus, et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis.
11. Scrutetur fenerator omnem
substantiam ejus : et diripiant alieni labores ejus.
12. Non sit illi adjutor : nec sit
qui misereatur pupillis ejus.
13. Fiant nati ejus in interitum : in
generatione una deleatur nomen ejus.
14. In memoriam redeat iniquitas
patrum ejus in conspectu Domini : et peccatum matris ejus non deleatur. |
Pro eo quod eos diligebam,
adversabantur mihi ; ego autem orabam.
Et posuerunt contra me malum pro
bono, et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum impium, et Satan
stet a dextris ejus.
Cum fuerit judicatus, exeat
condemnatus ; et oratio ejus sit in peccatum.
Fiant dies ejus parvi (a) :
episcopatum ejus accipiat alter.
Sint filii ejus pupilli, et uxor ejus
vidua.
Instabiles vagentur filii (b) ejus,
et mendicent, et quærantur in parietinis suis.
Scrutetur exactor universa quæ
habet ; et diripiant alieni labores (c) ejus.
Non sit qui ejus misereatur ; nec qui
clemens sit in pupillos ejus.
Fiat novissimum ejus interitus ; in
generatione altera deleatur nomen ejus.
Redeat in memoriam iniquitas patrum
ejus apud Deum (d), et iniquitas matris ejus non deleatur. |
4. Pro eo
ut me... Hier. Hebr. et Septuaginta, pro eo quod eos diligebam. Nota
preces pro inimicis : qua de re vide Prf. n. 13, 14.
5. Pro
dilectione mea : qua eos diligebam.
6. Constitue
super eum peccatorem : Satanam ipsum de quo subdit Hebr. diabolus : Satan,
tentator, a quo primum in scelus, deinde et. in laqueum adigatur : recte, nam,
ut ait Joannes, xiii, 27 : Post buccellam introivit in eum Satanas ; Theodor. Super
eum. Jam in scelerum incentorem sermo convertitur, ac sub imprecationis
maledictique specie, prophetia componitur, Chrysost. in hunc Psal. n. 2.
8. Episcopatum : curam,
officium : Judæ apostolatum, Petro interprete.
10. Nutantes
transferantur... instabiles vagentur. Ejiciantur de habitationibus suis :
Quærant (victum) in ruinis suis, Hebr. ; Quæ Judæis mirum in modum congruunt.
11. Scrutetur...
illaque et ; Hebr. pignori capiat.
13. Nati
ejus : Hebr. posteritas ejus. Generatione una : Hebr. altera.
14. In
memoriam redeat iniquitas patrum, qui clamaverunt : Sanguis ejus super
nos, et super filios nostros, Matth. xxvii, 23.
(a) Var, ; Pauci.
(b) Liberi. (c) Laborem. (d) Dominum.
305
16. Fiant contra Dominum semper, et
dispereat de terra memoria eorum : 16. pro eo quod non est recordatus
facere misericordiam.
17. Et persecutus est hominem inopem,
et mendicum, et compunctum corde mortificare.
18. Et dilexit maledictionem, et
veniet ei : et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut
vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in
ossibus ejus.
19. Fiat ei sicut vestimentum quo
operitur : et sicut zona, qua semper præcingitur.
20. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi
apud Dominum : et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21. Et tu, Domine, Domine, fac mecum
propter nomen tuum : quia suavis est misericordia tua.
Libera me, 22. quia egenus et pauper
ego sum : et cor meum conturbatum est intra me.
23. Sicut umbra cum declinat, ablatus
sum : et excussus sum sicut locustæ.
24. Genua mea infirmata sunt a
jejunio : et caro mea immutata est propter oleum. |
Sint contra Dominum semper, et
intereat de terra memoria eorum.
Eo quod non est recordatus facere
misericordiam : et persecutus est virum inopem, et pauperem, et
compunctum corde ut interficeret.
Et dilexit maledictionem, quæ veniet
ei ; et noluit benedictionem, quæ elongabitur ab eo.
Et indutus est maledictione quasi
vestimento suo, et ingreditur (a) quasi aqua in viscera ejus, et
quasi oleum in ossa ejus.
Sit ei quasi pallium quo circumdatur,
et quasi cingulum, quo semper accingitur.
Hæc est retributio his (b) qui
adversantur mihi- a Domino, et qui loquuntur malum contra animam meam.
Tu autem, Domine Deus, fac mecum
propter nomen tuum ; quoniam bona est misericordia tua, libera me.
Quoniam egenus et pauper sum, et cor
meum vulneratum est intrinsecus.
Quasi umbra cum inclinatur, abductus
sum, et (c) excussus quasi locusta.
Genua mea vacillaverunt a jejunio, et
caro mea immutata (d) est absque oleo. |
15. Contra
Dominum. De peccatis loquitur, de quibus versu praecedenti : cæterum peccata
remissa, non jam contra Dominum sive coram Domino, velut adversa facie, sed post
tergum ejus, ut est in cantico Ezechiæ, Isa., xxxviii, 17.
17. Hominem
inopem : Davidem ejectum. Compunctum : attritum, afflictum.
20. Hoc
opus eorum : Hier. hæc est retributio, etc. Apud Dominum. Hier. a
Domino.
22. Conturbatum : Hier. vulneratum.
23. Sicut
locustæ : timida et vaga animalia.
24. Immutata
est propter oleum : Hebr. emaciata est à pinguedine, macilenta facta
est.
(a) Var. : Ingredietur.
(b) Eorum. (c) Deest et. (d) Mutata. [Hebr. macilenta.]
306
25. Et ego factus sum opprobrium
illis : viderunt me, et moverunt capita sua.
26. Adjuva me, Domine Deus meus :
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27. Et sciant quia manus tua hæc : et
tu, Domine, fecisti eam.
28. Maledicent illi, et tu
benedices : qui insurgunt in me, confundantur : servus autem tuus
lætabitur.
29. Induantur qui detrahunt mihi,
pudore : et operiantur sicut diploide, confusione sua.
30. Confitebor Domino nimis in ore
meo : et in medio multorum laudabo eum.
31. Quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a persequentibus animam meam. |
Et ego factus sum opprobrium eis,
videntes me moverunt caput suum.
Adjuva me, Domine Deus meus : salva
me secundum misericordiam tuam.
Et sciant quoniam manus tuæ hæc : tu,
Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices :
restiterunt, et confundentur (a) ; servus autem tuus lætabitur.
Induantur adversarii mei confusione,
et operiantur quasi vestimento (b), confusione sua.
Confitebor Domino vehementer in ore
meo, et in medio populorum laudabo eum.
Quoniam stabit a dextris pauperis ut
salvet a judicibus (c) animam ejus. |
27. Manus
hæc tua : hoc : hebraismus : hæc res a manu tua, a potentia tua est. Eum : illud.
28. Maledicent : hi
quidem maledicent, at tu benedices.
29. Diploide : Hier. vestimento, diplois
autem pallium duplicatum : qua similitudine confusionem hostium exaggerari, ac
veluti duplicari petit. Comm. Hier.
30. Nimis : Hier. vehementer.
31. Λ persequentibus : Hier.
a judicibus animam ejus : pauperis scilicet. A judicibus autem, hoc est
ab optimatibus, sive a potentibus inimicis, qui se ejus judices esse statuebant,
de ejus sorte decernebant.
(a) Var. :
[Hebr. et confusi sunt.] (b) Pallio. (c) [Hebr. iudicantibus.]
PSALMUS CIX.
PROPHETICUS.
Totus de
Christo, ipso docente et consentientibus Judæis, Matth., xxii, 44, etc.
Nec abnuunt antiqui magistri Hebræorum, nec etiam recentiores, quos vide
recensitus in Synopsi. Critic.
VERSIO VULGATA.
1. Psalmus David.
Dixit Dominus Domino meo : Sede a
dextris meis : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus David (a).
Dixit Dominus Domino meo : Sede a
dextris meis : |
1. Dominus
Domino meo... Hebr. Jehovah ladoni. Quo ex loco ipse Christus
(a) Var. : David
Canticum.
307
Donec ponam inimicos tuos, scabellum
pedum tuorum.
2. Virgam virtutis tuæ emittet
Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
3. Tecum principium in die virtutis
tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero ante luciferum genui te.
4. Juravit Dominus, et non pænitebit
eum : Tu es sacerdos in æter- |
Donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum.
Virgam (a) fortitudinis tuæ
emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
Populi tui spontanei erunt in die
fortitudinis tuæ, in montibus sanctis, quasi de vulva orietur tibi ros
adolescentiæ tuæ.
Juravit Dominus, et non pænitebit
eum : Tu es sacerdos in æter- |
sic
infert : Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ? Matth., xxii,
45. Non ergo de Ezechia, non de Zorobabele, non de aliis quibusvis intelligendus
Psalmus, quos profecto David, tantas rex, eorumque pater, dominos non vocasset,
sed de eo dicitur, qui est Dominus dominantium, Apoc., xix,
16. Nec nocet Christi divinitati, quod hic dicatur Dominus, non illo arcano, sed
inferiore vocabulo Adonai : eum et ipse Deus ita appelletur vers. 5, et
hic, de Christo ut homine, sermo habeatur ; neque David quemquam vocasset
Dominum suum, nisi Deum. Sede a dextris meis : licet dignitatis gradus
non sit, ubi plenitudo divinitatis est ; tamen ideo ad dexteram sedet Filius,
non quo praeferatur Patri, sed ne inferior esse credatur, Ambr. hic. Donec
ponam... An igitur dejectis hostibus, a dextera discessurus est ? imo Paulo
interprete : In sempiternum sedet in dextera Dei : de cætero expectans donec
ponantur inimici, ejus scabellum pedum ejus, Hebr., x, 12, 13. Vide etiam in hunc locum, I Cor., xv,
23 ; Hebr., i, 13.
2. Virgam
virtutis : Hier. fortitudinis. Ex Sion : Imperium ac prædicatio
Christi a Jerusalem ordietur : De Sion exibit lex, Isa., ii,
3, incipientibus ab Jerusalem discipulis, Luc., xxiv,
47, atque inde ad orbis extrema profecturis.
3. Tecum
principium : ἀρχὴ, principatus : quod etiam Suetonius principium dixit :
κράτος ; Theodor. potestas, auctoritas : ita etiam Chrys. et Græci. At
Hier· populi tui spontanei, id est, promptissime obedientes. Varietas
Hebr. et Vulgat. orta ex diversa lectione, Imca, tecum, Amca, populus
tuus, iisdem litteris. In die virtutis : Hier. fortitudinis, expeditionis,
eductionis exercitus. In. splendoribus : circumstantibus sanctis, angelis
scilicet ; unde Deuter., xxxiii,
2 :Cum eo sanctorum millia. At Hier. in montibus sanctis, in ipsa
paterna gloria. Ex utero... a vulva, ab aurora tibi ros adolescentiæ tuæ,
sive ortus tui, Hebr. id est, ex intimis meis jam a tempore conditæ auroræ
dederam semen ex quo es ortus ; jam ab aurora creata, ex me eras genitus. Ex
utero : de sua natura, de suis visceribus, de sua substantia, de medullis
divinitatis suæ, Comm. Hier. Magis ex se videtur emittere, qui ex utero
generat : sic Isa., xlvi,
3 : Qui gestamini a mea vulva. Deus ergo Pater ex utriusque sexus
fcunditate id ad se potissimum transtulit, quod unum ab uno atque ex uno
genitum maxime commendabat. Ante luciferum : a parte totum : ergo ante
lunam, ante solem, ante omnem creaturam. Et egressus ejus ab initio, α diebus
æternitatis, Mich. v, 2. Genui
te : ergo non opus, non factura, sed filius : nec adoptatus, sed vere
genitus. De adoptatis enim dicitur : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, Joan., i,
12. Hic autem ab æterno, natura sua, proprie atque ex utero genitus, ex paterno
semine, non decisa substantia, sed tota, cum sit Deus impartibilis atque
individuus, ex Comm. Hier. quem vide.
4. Sacerdos... secundum
ordinem Melchisedech : proprie dictus sacerdos, quippe secundum ordinem
Melchisedech veri ac proprie dicti sacerdotis, Genes., xiv,
18 :
(a) Var. : [Hebr. Baculum.]
308
num, secundum ordinem Mechisedech.
5. Dominus a dextris tuis : confregit
in die iræ suæ reges.
6. Judicabit in nationibus, implebit
ruinas : conquassabit capita in terra multorum.
7. De torrente in via bibet :
propterea exaltabit caput. |
num, secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextera tua (a) :
percussit in die furoris sui reges.
Judicabit in gentibus, implevit (b) valles :
percussit (c) caput in terra multa.
De torrente in via bibet, propterea
exaltabit caput. |
vide Hebr., v,
6 ; vii, 1, etc ; hinc enim ostendit Paulus sacerdotium
leviticum, in melius sacerdotium translatum. Secundum ordinem Melchisedech : cujus
ordinis causas exponit Apostolus locis citatis ; non tamen omnes, cum ipse
profiteatur a se præteriri multa, quae imbecilles ferre non possent, Hebr., v, 11. Addunt ergo Patres uno consensu omnes, et hic
Chrysostomus, panem et vinum quæ Melchisedech protulit, eucharistici sacrificii
typum, quod erat christianis arcanum arcanorum.
5. Dominus :
Adonai, non Jehovah : Deus tamen hic intelligendus- A dextris
tuis : ô Christe. Sic autem Psal. xv,
8 : Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi,
ne commovear, Confregit : Hier.percussit : sic Psal. xliv,
6 : Sagitta ; tuæ acutæ, populi sub te cadent : sic Apoc., xix,
15 : De ore Christi gladius... ut in ipso percutiat gentes.
6. Judicabit : Christus
judicium exercebit, seu potius Dominus qui dixit Domino : Sede, etc. Implebit
ruinas : cadavera multiplicabit : πτώματα. In terra multorum : Hier. multa ; variis
in regionibus impios et christiani nominis persecutores ulciscetur.
7. De
torrente... multa patietur ; consueta phrasi, per aquas inundantes et
torrentes, dolores et incommoda designantur. Propterea exaltabit caput :
sic Phil., ii, 8 : Humiliavit
semetipsum... propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod
est super omne nomen ; et Hebr., ii, 9 : Propter passionem mortis, gloria et honore
coronatum.
(a) Var. :
Ad dexteram tuam. (b) [Hebr. addit : cadaveribus.] (c) Percutiet.
PSALMUS CX1.
LAUDIS ET EXULTATIONIS.
Mirabilia
Dei, in liberando populo, et tradenda lege, celebrat ; unde ejus
promissis credendum.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1. Confitebor tibi, Domine, in toto |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia (a).
Confitebor (b) Domino in toto |
1. In
consilio : Hebr. secreto, non ea dicam coram profanis, sed in ctu
populi Dei.
1 Hic
Psalmus ut multi sequentes nihil habet in titulo nisi Alleluia, ordine
alphabetico conscriptus est.
(a) Var. :
Deest Alleluia.
(b) Add. tibi.
309
corde meo : in consilio justorum, et
congregatione.
2. Magna opera Domini : exquisita in
omnes voluntates ejus.
3. Confessio et magnificentia opus
ejus : et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4. Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus : 5. escam dedit timentibus se.
Memor erit in sæculum testamenti sui,
6. virtutem operum suorum annuntiabit populo suo :
7. Ut det illis hæreditatem gentium :
Opera manuum ejus, veritas et judicium.
8. Fidelia omnia mandata ejus :
confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
9. Redemptionem misit populo suo :
mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen ejus : 10.
Initium sapientiæ timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus
eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi. |
corde meo ; in concilio justorum (a) et
congregatione.
Magna opera Domini : exquirenda in (b) cunctis
voluntatibus suis.
Gloria et decor opus ejus, et
justitia ejus perseverans semper.
Memoriam fecit mirabilium suorum :
clemens et misericors Dominus. Escam dedit timentibus se.
Memor erit in sempiternum pacti sui.
Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo :
Ut det eis (c) hæreditatem
gentium. Opus manuum ejus, veritas et judicium :
Fidelia omnia præcepta ejus, firmata
in sempiternum jugiter, facta in veritate et æquitate.
Redemptionem misit populo suo :
mandavit in æternum pactum suum :
Sanctum et terribile nomen ejus.
Principium sapientiæ timor Domini :
Doctrina bona cunctis qui faciunt
eam (d) : laus ejus perseverat jugiter. |
2. Exquisita : seu
exquirenda, penetrando in omnes voluntates et consilia ejus, Hebr. explorata
omnibus diligentibus ea. Qui enim diligit, intelligit, teste Christo : Qui
autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei
meipsum, Joan., xiv, 21. Vide autem Psal. cxviii,
26, etc.
5. Escam
dedit : manna quæ cætera Dei mirabilia in memoriam revocabat, unde in arca
servari jussa, Exod., xvi,
32. Erat autem Eucharistiæ figura, quæ vere divini amoris monumentum æternum.
6. Annuntiabit : Hebr. annuntiavit.
7. Hæreditatem
gentium : Chananæorum : quæ Abrahæ promissa, quem in finem tot a Deo edita
miracula referuntur.
9. Redemptionem
misit... per Mosen, deinde per Christum.
10. Initium
sapientiæ timor Domini : seu reverentia divinæ majestatis. Aug. passim : Initium cum
timetur, perfecti », cum amatur. Facientibus eum : Hier. eam ; Hebr. ea :
sic Vulgata ad timorem refert, Hier. ad sapientiam, Hebr.ad mandata
Dei, de quibus vers. 8.
(a) Var. : [Hebr. rectorum.]
(b) Deest in. (c) Illis. (d) Cunctis facientibus ea.
310
PSALMUS CXI.
MORALIS.
Vir bonus,
idem beatus, atque inperterritus ; fundentibus impiis. Vide Psalmum 1.
VERSIO VULGATA.
Alleluia,
reversionis Aggæi et Zachariæ.
1. Beatus vir, qui timet Dominum : in
mandatis ejus volet nimis.
2. Potens in terra erit semen ejus :
generatio rectorum benedicetur.
3. Gloria et divitiæ in domo ejus :
et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4. Exortum est in tenebris lumen
rectis : misericors, et miserator, et justus.
5. Iucundus homo qui miseretur et
commodat, disponet sermones suos in judicio : 6. quia in æternum non
commovebitur.
7. In memoria æterna erit justus : ab
auditione mala non timebit.
Paratum cor ejus sperare in Domino,
8. confirmatum est cor ejus : non commovebitur, donec despiciat inimicos
suos.
9. Dispersit, dedit pauperibus : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia (a).
Beatus vir, qui timet Dominum : in
mandatis ejus volet nimis.
Potens in terra erit semen ejus :
generatio justorum benedicetur.
Substantia et divitiæ in domo ejus ;
et justitia ejus perseverans semper.
Ortum est in tenebris lumen justis :
clemens, et miserator, et justus.
Bonus vir clemens et fenerans :
dispensabit verba sua in judicio :
Quia in æternum non commovebitur.
In memoria sempiterna erit justus. Ab
auditu malo non timebit :
Paratum cor ejus confidens in Domino.
Firmum cor ejus non timebit ; donec aspiciat in hostibus suis.
Dispersit, dedit pauperibus : |
Reversionis
Aggæi et Zachariæ : deest
Hebr., nec tamen absurdum hæc ab iis vel decantata, vel repetita fuisse.
1. In
mandatis : id est, qui mandata ejus impense diligit. Volet : non
faciet quæstu metuque adactus, sed prona ac prompta voluntate.
3. Gloria : Hier. substantia, rerum
sufficientia et copia. Manet in sæculum sæculi : fama et exemplo, ut
infra 9.
4. Exortum
est... exemplo aliis prælucet.
5. Iucundus : Hier. bonus ; Septuaginta,
χρηστὸς. Disponet sermones suos in judicio : nihil ira, nihil temere,
considerate omnia.
7. Ab
auditione mala : a fama mala.
8. Confirmatum
est cor ejus : non commovebitur : Hier. firmum cor ejus non timebit.
(a) Hic
psalmus est alphabeticus et in hebr. continet viginti duos versiculos
incipientes a litteris alphabeti ordine positis.
311
justitia ejus manet in sæculum
sæculi, cornu ejus exaltabitur in gloria.
10. Peccator videbit, et irascetur,
dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit. |
justitia ejus permanet in æternum :
cor (a) ejus exaltabitur in gloria.
Impius videbit, et irascetur ;
dentibus suis frendet et tabescet. desiderium impiorum peribit.
|
(a) Var. : Cornu.
PSALMUS
CXII.
LAUDIS ET CONSOLATIONIS.
Laus Dei,
humiles bonosque ex alto spectantis ac tuentis. Fide Canticum Annæ, I Reg., ii,
et beatæ Mariæ, Luc., i, 46,
etc.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1. Laudate, pueri, Dominum : laudate
nomen Domini.
2. Sit nomen Domini benedictum, ex
hoc nunc et usque in sæculum.
3. A solis ortu usque ad occasum,
laudabile nomen Domini.
4. Excelsus super omnes gentes
Dominus, et super clos gloria ejus.
5. Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat, 6. et humilia respicit in clo et in terra ?
7. Suscitans a terra inopem, et de
stercore erigens pauperem.
8. Ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
9. Qui habitare facit sterilem in
domo, matrem filiorum lætantem. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Laudate, servi, Dominum : laudate
nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum, amodo et
usque in æternum.
Ab ortu solis usque ad occasum ejus,
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus :
supra clum (a) gloria ejus.
Quis ut Dominus Deus noster, qui in
excelsis habitans, humilia respicit in clo et in terra.
Suscitans de terra (b) inopem,
et de stercore elevat pauperem,
Ut eum sedere faciat cum principibus,
cum principibus populi sui.
Qui collocat sterilem in domo, matrem
filiorum lætantem. Alleluia. |
1. Pueri,
Dominum : Hebr. servi Domini.
3. A
solis ortu... a mane usque ad vesperam.
6. Qui
habitare facit... Qui sterilem facit fcundam, ut Annam, ut Elisabetham.
(a) Var. : clos.
(b) [Hebr. de pulvere.]
312
PSALMUS
CXIII.
LAUDIS ET ADMIRATIONIS.
Magnitudo
Dei populum liberantis : vanitas idolorum.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1. In exitu Israel de Ægypto, domus
Jacob de populo barbaro.
2. Facta est Judæa sanctificatio
ejus, Israel potestas ejus.
3. Mare vidit, et fugit : Jordanis
conversus est retrorsum :
4. Montes exultaverunt ut arietes :
et colles sicut agni ovium.
5. Quid est tibi, mare, quod
fugisti : et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6. Montes exultastis sicut arietes,
et colles, sicut agni ovium ?
7. A facie Domini mota est terra, a
facie Dei Jacob ;
8. Qui convertit petram in stagna
aquarum, et rupem in fontes aquarum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Cum egrederetur Israel de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro :
Factus est Judas in sanctificatione (a) ejus,
Israel potestas ejus (b).
Mare vidit, et fugit : Jordanis
conversus est retrorsum.
Montes subsilierunt quasi arietes ; colles,
quasi filii gregis.
Quid tibi est, mare, quia (c) fugisti :
Jordanis, quia (d) conversus es retrorsum ?
Montes, subsultastis quasi arietes ;
colles, quasi filii gregis ?
A facie Domini contremiscit terra : a
facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in paludes
aquarum, silicem in fontes aquarum. |
2. Judæa : Hebr. Judas. Et
nota jam inde ab egressu Ægyptiaco Judæ dignitatem. Sanctificatio ejus : populus
Domino sanctus : hæreditas ejus.
4. Montes
exultaverunt... succussi sunt, id est, populi montium incolæ timuerunt : sic
in cantico Moysis, Exod., xv,
14, 15 : Ascenderunt populi, et irati sunt, etc. Conturbati sunt
principes Edom, etc.
(a) Var. :
Sanctificationem. (b) Illius. (c) Quod. (d) Deest quia.
PSALMUS CXV.
Secundum
Hebræos.
SPEI ET
GRATULATIONIS IN DEUM.
1. Non nobis, Domine, non nobis : sed
nomini tuo da gloriam, |
Non nobis, Domine, non nobis ; sed
nomini tuo da gloriam : |
1. Non
nobis... Hic incipit Psalmus cxv,
secundum Hebræos. Hieronymus tamen non dividit, nisi error est in editis : sic
enim Hier. non cl psalmos haberet,
313
2. Super misericordia tua, et
veritate tua : nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
3. 'Deus autem noster in clo : omnia
quæcumque voluit, fecit.
i. Simulacra
gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
3. Os habent, et non loquentur :
oculos habent, et non videbunt.
6. Aures habent, et non audient :
nares habent, et non odorabunt.
7. Manus habent, et non palpabunt,
pedes habent, et non ambulabunt : non clamabunt in gutture suo.
8. Similes illis fiant qui faciunt
ea : et omnes qui confidunt in eis.
9. Domus Israel speravit in Domino :
adjutor eorum et protector eorum est.
10. Domus Aaron speravit in Domino :
adjutor eorum et protector eorum est.
11. Qui timent Dominum, speraverunt
in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.
12. Dominus memor fuit nostri ; et
benedixit nobis :
Benedixit domui Israel : benedixit
domui Aaron.
13. Benedixit omnibus qui timent
Dominum, pusillis cum majoribus.
14. Adjiciat Dominus super vos :
super vos, et super filios vestros. |
Propter misericordiam tuam et
veritatem tuam. Ne dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Deus autem noster in clo : universa
quæ voluit, fecit.
Idola gentium argentum et aurum, opus
manuum hominum.
Os habent et non loquentur : oculos
habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient : nasum
habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt ;
pedes habent, et non ambulabunt : nec (a) sonabunt in gutture
suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
Israel confidit in Domino :
auxiliator et protector eorum est.
Domus Aaron confidit in Domino :
auxiliator et protector eorum est.
Timentes Dominum confidunt in
Domino : auxiliator et protector eorum est.
Dominus recordatus est nostri :
benedicet (b) domui Israel, benedicet domui Aaron.
Benedicet timentibus Dominum, parvis
et magnis.
Addat Dominus super vos, super vos et
super filios vestros. |
sed tantum cxlix. Et cum antecedentibus facile connectitur, ne scilicet
populus, tot Dei miraculis clarus, gloriam sibi potius, quam Deo tribuat.
9. Domus
Israel : Israel simpliciter Hebr.
12. Ei
benedixit nobis : benedicet : Hebr. benedicet domui israel, etc.
Septuaginta, parvo discrimine : alterum enim optantis, alterum jam gesta
memorantis, et futura certa spe præcipientis.
14. Adjiciat
Dominus : vos· et posteros opibus et numero augeat ; sic Flaccus Carmine
sæculari :
Romulæ genti
date remque prolemque,
Et decus omne.
(a) Var. :
Non. (b) Benedicet, benedicet.
314
15. Benedicti vos a Domino, qui fecit
clum et terram.
16. Clum cli Domino : terram autem
dedit filiis hominum.
17. Non mortui laudabunt te, Domine :
neque omnes qui descendunt in infernum.
18. Sed nos qui vivimus benedicimus
Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. |
Benedicti vos a Domino, qui fecit
clum et terram.
Clum clorum Domino : terram autem
dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt Dominum ; nec
omnes qui descendunt in silentium.
Sed nos benedicemus (a) Domino,
amodo et usque in æternum. Alleluia. |
17. In
infernum : Hebr. in silentium, in sepulcrum et mortem.
18. Qui
vivimus : deest Hebr.
(a) Var. :
Benedicimus.
PSALMUS
CXIV.
EUCHARISTICUS.
Quidam a
periculo liberatus, Deo gratias agit. Hic autem Psalmus, cum sequente
connectitur in Hebr. Syr. et apud Hier. Dividit Theodor. indicans tamen in Hebr.
non dividi, continuatique esse sensus.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus
vocem orationis meæ.
2. Quia inclinavit aurem suam mihi,
et in diebus meis invocabo.
3. Circumdederunt me dolores mortis,
et pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni :
4. et nomen Domini invocavi.
O Domine, libera animam meam :
5. misericors Dominus, et justus, et
Deus noster miseretur.
6. Custodiens parvulos Dominus :
humiliatus sum, et liberavit me.
7. Convertere, anima mea, in re- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Dilexi, quoniam exaudit (a) Dominus
vocem deprecationis meæ.
Inclinavit (b) aurem suam
mihi, et in diebus meis invocabo.
Circumdederunt me funes mortis, et
munitiones inferni invenerunt me.
Angustiam et dolorem reperi. Et nomen
Domini invocavi (c) ;
Obsecro, Domine, libera (d) animam
meam. Clemens Dominus, et justus ; et Deus noster misericors.
Custodit parvulos Dominus :
attenuatus sum, et salvavit me.
Revertere, anima mea, in re- |
1. Dilexi,
quoniam... diligo Dominum, cum exaudit me ; et libentius invoco.
2. In
diebus meis : quamdiu vivam.
3. Pericula
inferni : Hebr. angustiæ inferni.
6. Humiliatus
sum : Hier. attenuatus sum, et salvavit me.
(a) Var. : Exaudiet.
(b) Quoniam inclinavit. (c) invocabo. (d) Salva [ Hebr. eripe.]
315
quiem tuam : quia Dominus benefecit
tibi :
8. Quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
9. Placebo Domino, in regione
vivorum. |
quiem meam (a) : quia Dominus
reddet tibi.
Quia eruet animam meam de morte,
oculos meos a lacrymis, pedes meos ab offensa.
Deambulabo coram Domino, in terris
viventium. |
7. Convertere : Hier. revertere : curas
abjice, et quiesce in Domino.
8. Eripuit : Hebr. eripuisti.
A lapsu : Hier. ab offensa.
9. Placebo : Hier. deambulabo
coram Domino : eodem sensu. Ambulavit Henoch cum Deo : Gen., v,
24, quod est, placuit : idem de Noe, Gen., vi,
9. In regione vivorum : inter vivos.
(a) Var. : Tuam.
PSALMUS CXV.
ITEM EUCHARISTICUS.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
10. Credidi, propter quod locutus
sum : ego autem humiliatus sum nimis.
11. Ego dixi in excessu meo : Omnis
homo mendax.
12. Quid retribuam Domino, pro
omnibus quæ retribuit mihi ?
13. Calicem salutaris accipiam : et
nomen Domini invocabo.
14. Vota mea Domino reddam coram omni
populo ejus : IS. pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Credidi, propter quod locutus sum :
ego afflictus sum nimis.
Ego dixi in stupore meo : Omnis homo
mendacium (a).
Quid reddam Domino, pro omnibus quæ
retribuit mihi ?
Calicem salutaris (b) accipiam,
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam, coram omni
populo ejus. Gloriosa in conspectu (c) Domini mors sanctorum (d) ejus. |
10. Credidi : credidi
quæ supra, si sit idem cum superiore. Utcumque est, credidi, ideo locutus sum ;
nihil loquor nisi ex certa puraque fide, ut interpretatur Paulus, II Cor., iv,
13, 14.
In excessu
meo : ἐκστάσει :
Aquila, in stupore, ut et Hier. et Theodot., anxius ac mærens : omnes
denique intelligunt vehementem animi motum, quem etiam locus postulat : alii
simplicius, ac frigidius : Cum excederem, pulsus a proditoribus ; quasi
diceret : omnibus hominibus fidem fallentibus, soli Deo salutem debeo : vide Psal. xxx,
23.
13. Calicem : gratias
agam pro salute, libato calice, ut David aqua illa Bethlehemitica, II Reg., xxiii,
17.
IS. Pretiosa : Hier. gloriosa ; Septuaginta,
τίμιος, quod utrumque significat.
(a) Var. : [Hebr. menttur.]
(b) [Al. salutis.] (c) [Hebr. ia oculis.] (d) [Hebr. misericordium.]
316
16. O Domine, quia ego servus tuus :
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea : 17. tibi
sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
18. Vota mea Domino reddam in
conspectu omnis populi ejus : 19. in atriis domus Domini, in medio tui,
Jerusalem. |
Obsecro, Domine, quia ego servus
tuus, ego servus tuus, filius ancillæ tuæ.
Dissolvisti vincula mea : Tibi
immolabo hostiam laudis (a), et in nomine Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu
omnis populi ejus. In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Alleluia. |
Pretiosa..... mors
sanctorum ejus : Deo accepta, et hominibus venerabilis : quo ex loco docent
sancti Patres, quam honori habenda sint ipsa monumenta, ipsæ reliquiæ
sanctorum : præsertim vero martyrum, quorum mors eo est pretiosior, quo fidei
testis.
(a) Var. : [Hebr. confessionis.]
PSALMUS
CXVI.
EUCHARISTICUS ET PROPHETICUS.
Vocatio
gentium, Rom., xv, 11, qua
omnia Dei promissa firmantur.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1, Laudate Dominum, omnes gentes :
laudate eum, omnes populi.
2. Quoniam confirmata est super nos
misericordia ejus : et veritas Domini manet in æternum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Laudate Dominum, omnes gentes :
collaudate eum, universi populi.
Quia confortata est super nos
misericordia ejus, et veritas Domini in æternum. Alleluia. |
2. Confirmata... et
veritas Domini : promiserat enim Abrahamo Deus futurum, ut per Christum,
benedictum illud Abrahami semen, benedicerentur omnes gentes, Genes., xii,
3 ; xxii, 18, interprete apostolo Galat., iii,
16. Quod cum præstitum videamus, jam intelligimus vere advenisse Christum, ac
promissa Dei firma esse omnia.
PSALMUS
CXVII.
EUCHARISTICUS.
David, post
tot pericula a tribubus adunatis rex agnitus, sacros ctus ingreditur, ibique
faustis excipitur acclamationibus. Vide II Reg., v. Jesus Hierosolymis ut
Christus accipitur ; mox suscitatus a mortuis, regnum æternum ingreditur.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1. Confitemini
Domino, quoniam |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Confitemini
Domino, quoniam |
317
bonus : quoniam in sæculum
misericordia ejus.
2. Dicat nunc Israel quoniam bonus :
quoniam in sæculum misericordia ejus.
3. Dicat nunc domus Aaron : quoniam
in sæculum misericordia ejus.
4. Dicant nunc qui timent Dominum :
quoniam in sæculum misericordia ejus.
5. De tribulatione invocavi Dominum :
et exaudivit me in latitudine Dominus.
6. Dominus mihi adjutor : non timebo
quid faciat mihi homo.
7. Dominus mihi adjutor : et ego
despiciam inimicos meos.
8. Bonum est confidere in Domino,
quam confidere in homine.
9. Bonum est sperare in Domino : quam
sperare in principibus.
10. Omnes gentes circuierunt me : et
in nomine Domini quia ultus sum in eos.
11. Circumdantes circumdederunt me :
et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
12. Circumdederunt me sicut apes, et
exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini quia ultus sum in
eos.
13. Impulsus eversus sum ut caderem :
et Dominus suscepit me. |
bonus : quoniam in æternum
misericordia ejus.
Dicat nunc (a) Israel :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Dicat nunc domus Aaron, quoniam in
æternum misericordia ejus.
Dicant nunc qui timent Dominum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
Cum tribularer, invocavi Dominum, et
exaudivit me in latitudine Dominus.
Dominus meus es, non timebo quid
faciat mihi homo.
Dominus mihi auxiliator (b),
et ego despiciam odientes me.
Melius est sperare (c) in
Domino, quam sperare in homine.
Melius est sperare in Domino, quam
sperare in principibus.
Omnes gentes circumdederunt me, et in
nomine Domini, quia ultus sum eas (d).
Circumdederunt me, et obsederunt me :
sed in nomine Domini, quia ultus sum eas (e).
Circumdederunt me quasi apes ;
extinctæ sunt quasi ignis spinarum ; in nomine Domini, quia ultus sum
eas (f).
Impulsus pellebar ut caderem ; et
Dominus sustentavit me (g). |
2. Quoniam
bonus : deest Hier.
5. Exaudivit
me in latitudine : ex angustiis in latitudinem ac libertatem deduxit.
6. Dominus
mihi adjutor : Hier. Dominus meus es. 8. Bonum est... quam : melius,
hebraismus.
11. Circumdederunt
me : licet obsederint me, exasperatis odiis, conjunctisque viribus, tamen
victor evasi.
12. Exarserunt
sicut ignis in spinis : tam facile, ac spinæ correpta ? crepitantibus
flammis ; at Hebr. extincti sunt, facile deficient, ut ignis in levi
spinarum materia. Ultus sum in eos : Hebr. succidam eos ; Septuaginta, vices
reddidi eis.
13. Eversus
sum : Hier. pellebar.
(a) Var. : [Hebr. obsecro.]
(b) [Hebr. inter auxiliatores.] (c) [Hebr. confidere.]
(d) In eas. (e) In eas. (f) In eas. (g) [Hebr. auxiliatus
est mihi.]
318
14. Fortitudo mea, et laus mea
Dominus : et factus est mihi in salutem.
15. Vox exultationis et salutis, in
tabernaculis justorum.
16. Dextera Domini fecit virtutem :
dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
17. Non moriar, sed vivam : et
narrabo opera Domini.
18. Castigans castigavit me Dominus :
et morti non tradidit me.
19. Aperite mihi portas justitiæ :
ingressus in eas confitebor Domino. 20. Hæc porta Domini : justi
intrabunt in eam.
21. Confitebor tibi quoniam exaudisti
me : et factus es mihi in salutem.
22. Lapidem quem reprobaverunt
ædificantes, hic factus est in caput anguli.
23. A Domino factum est istud : et
est mirabile in oculis nostris.
24. Hæc est dies, quam fecit Dominus,
exultemus, et lætemur in ea.
25. O Domine, salvum me fac ; ô
Domine, bene prosperare :
26. Benedictus qui venit in nomine
Domini. |
Fortitudo mea, et laudatio (a) mea
Dominus ; et factus est mihi in salutem.
Vox laudis et salutis in tabernaculis
justorum.
Dextera Domini fecit fortitudinem :
Dextera Domini excelsa, dextera Domini fecit fortitudinem.
Non moriar, sed vivam, et narrabo
opera Domini.
Corripiens arguit me Dominus, et
morti non tradidit me.
Aperite mihi portas justitiæ ;
ingressus eas confitebor Domino.
Hæc porta Domini ; justi intrabunt in
eam.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
Lapidem quem reprobaverunt
ædificantes, factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud, et hoc est
mirabile in oculis nostris.
Hæc est dies, quam fecit Dominus :
exultemus, et lætemur in ea.
Obsecro Domine, salva, obsecro :
obsecro, Domine, prosperare, obsecro. Benedictus qui venit in nomine
Domini : |
19. Portas
justitiæ : ac sanctitatis, id est templi, sive tabernaculi atque altaris,
nec modo altaris, sed etiam virtutis, per quam verus est accessus ad Deum,
Theodor.
22. Lapidem... in
caput anguli : factus est lapis angularis et primarius in fundamento, duos
parietes jungens. David a Saule et aliquandiu a decem tribubus reprobatus, ac
soli tribui Judæ agnitus, deinde omnium princeps, et sub figura ejus Christus a
Judæis ac gentibus impetitus, mox utrorumque caput, ut ipse interpretatur, Matth., xxi, 42.
Vide apud Isaiam, xxviii, 16 :
lapidem illum probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, id est
Christum. Act.,iv, 11 ; Rom., IX,
33 ; I Petr., II. 6.
25. Salvum
me fac : Hier. salva ; obsecro, Hebr. Hoschia-na, quod est
nobile illud hosanna, Matth., xxi,
9, de quo vide Hier. in epist, ad Damasum.
(a) Var. : Laus.
319
Benediximus vobis de domo Domini :
27. Deus Dominus, et illuxit nobis.
Constituite diem solemnem in,
condensis, usque ad cornu altaris.
28. Deus meus es tu, et confitebor
tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi, quoniam exaudisti
me : et factus es mihi in salutem.
29. Confitemini Domino, quoniam
bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. |
Benediximus vobis de domo Domini :
Deus Dominus, et apparuit nobis.
Frequentate solemnitatem in
frondosis, usque ad cornua altaris.
Deus meus es tu, et confitebor tibi :
Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor Domino, quoniam bonus ; quoniam
in æternum misericordia ejus. |
27. Constituite
diem solemnem : Hier. ligate solemnitatem densis usque, etc. ligate
-victimam solemnem densis funibus, ut ad usque cornua altaris perducatis. In
condensis... Hier. in frondosis, ramis obvelate atria Domini.
PSALMUS
CXVIII 1.
MORALIS : CONSOLATORIUS.
David exul
et vagus, atque omnimode sub Saule vexatus, in divinæ legis meditatione
respirat ; id autem agit, ut non modo se ad observandam legem incitet quam
vehementissime, verum etiam gratiam Dei ad id opus exequendum summe necessariam,
nec tantum ad intelligendam, sed etiam ad diligendam legem, pari studio
commendet ac petat : vide vers. 18, 26, 32, 34 et seqq. Legem variis
appellat nominibus, diverso respectu : verbum, communi nomine omnibus
divinæ veritatis significationibus ; quodque idem est, eloquia et sermones :
legem speciatim, qua Deus docet quid agendum sit : viam, qua Deo duce
ingrediamur ad vitam ; mandatum seu præceptum, quo Deus quid velit
significat : unde testimonium, quo credimus ejus- institutis et
promissis ; et simile conscientiæ testimonium agnoscimus ; tum etiam ad
convincendos impios. Quæ omnia, justitiæ quoque, seu justificationes dicuntur,
quibus justi sumus, et ad æquum Tectumque, animum componamus : deinde judicia, quibus
pro operibus aut pnam aut mercedem capiamus. Vide Theodor. hic, et in Psal. xviii,
11. Lex, doctoris, domini, judicis, testis officio fungitur. Iustificationes hic
ubique sunt statuta : huccim, Hebr. Est autem hic psalmus acrostichus
octonarius : dividitur enim in partes viginti duas, juxta numerum hebraicarum
litterarum, et pars unaquæque octo versus continet ab eadem littera incipientes,
juxta ordinem alphabeti. Porro hunc psalmum, quanto videtur apertior, tanto
profundiorem videri sibi testatur Augustinus, nec dissentiunt reliqui.
VERSIO VULGATA.
Alleluia. |
VERSIO S.
HIERONYMI. |
ALEPH.
1. Beati immaculati in via, qui
ambulant in lege Domini. |
Beati immaculati in via, qui ambulant
in lege Domini. |
(a) Hoc
carmen viginti duobus octostichis est conscriptum, ita ut primum octostichum per
omnes versus a prima alphabeti littera Aleph incipiat, secundum a Beth, tertium
a Gimel et sic deinceps.
320
2. Beati qui scrutantur testimonia
ejus : in toto corde exquirunt eum.
3. Non enim qui operantur
iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.
4. Tu mandasti mandata tua custodiri
nimis.
5. Utinam dirigantur viæ meæ, ad
custodiendas iustificationes tuas.
6. Tunc non confundar, cum perspexero
in omnibus mandatis tuis.
7. Confitebor tibi in directione
cordis : in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8. Justificat]ones tuas custodiam :
non me derelinquas usquequaque. |
Beati qui custodiunt testimonia
ejus : in loto corde requirunt (a) eum.
Nec (b) enim qui operantur
iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.
Tu mandasti præcepta tua custodiri
nimis.
Utinam dirigantur viæ meæ, ad
custodienda præcepta tua.
Tunc nunc confundar, cum respexero ad
omnia mandata tua.
Confitebor tibi in directione
cordis : cum didicero judicia justitiæ tuæ.
Præcepta tua custodiam : ne
derelinquas me nimis. |
BETH.
9. In quo corrigit adolescentior viam
suam ? in custodiendo sermones tuos.
10. In toto corde meo exquisivi te :
ne repellas me a mandatis tuis.
11. In corde meo abscondi eloquia
tua : ut non peccem tibi. |
In quo corrigit juvenis (c) semitam
suam, cum custodierit (d) verba tua.
In toto corde meo exquisivi te : ne
errare me facias a mandatis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua (e),
ut non peccem tibi. |
1, 2. Beati...
Cum beati omnes esse velimus, summa vitæ humanæ est, intelligere quo fine beata
fiat. Inde ergo incipit Psalmus ; altero item versu ingeminat et inculcat. Beati
qui scrutantur... Hier. qui custodiunt. In toto corde :non otiose et
somnolenter, sed strenue vigilanterque, Comm. Hier.
3. Non
enim qui operantur iniquitatem : quasi diceret ; Sunt qui vano quodam
affectu magna de Deo ejusque lege cogitantes, satis putant se esse pios, cum
interim in gravia peccata prolabantur ; sed illi falsi sunt, quos coarguit
Apostolus, quod cum in lege requiescant et glorientur, per prævaricationem legis
Deum inhonorent, Rom., i, 17
et 23.
4. Tu
mandasti... 5. Utinam dirigantur His ostendit observantiam legis, et
summe esse necessariam, et æque difficilem : imo nec potestatis humanæ, nisi
Deus adjuvet ; unde ad vota convertitur. Vide vers. 20.
6. Tunc
non confundar... in omnibus : non aliqua, sed omnia observanda sunt :
cum, teste Jacobo, qui in uno offendit, factus sit omnium reus, Jac, ii,
10.
7. In
directione cordis : recto corde.
8. Non me
derelinquas usquequaque : semper. Et si ad tempus relinquimur, non tamen
usquequaque, ut pereamus, Comm. Hier.
10. Ne
repellas me : Hier. ne errare facias, etc, ne errare me sinas ; in
Scripturis usitatissimum.
(a) Var. : [Al. requirent.]
(b) Non. (c) [Hebr. mundabit puer.] (d) [Hebr. ut
custodiat.] (e) Eloquium tuum.
321
12. Benedictus es, Domine : doce me
justificationes tuas.
13. In labiis meis pronuntiavi omnia
judicia oris tui.
14. In via testimoniorum tuorum
delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15. In mandatis tuis exercebor : et
considerabo vias tuas.
16. In justificationibus tuis
meditabor : non obliviscar sermones tuos. |
Benedictus tu, Domine, doce me.
præcepta tua.
In labiis meis narravi omnes
justitias oris tui.
In via testimoniorum tuorum
delectatus (a) sum, quasi in omnibus divitiis.
In præceptis tuis meditabor, et
contemplabor semitas tuas.
In justitiis (b) tuis
delectabor : non obliviscar verba tua. |
GIMEL.
17. Retribue servo tuo, vivifica me,
et custodiam sermones tuos.
18. Revela oculos meos : et
considerabo mirabilia de lege tua.
19. Incola ego sum in terra : non
abscondas a me mandata tua.
20. Concupivit anima mea desiderare
justificationes tuas, in omni tempore. |
Retribue (c) servo tuo :
vivam, et custodiam verba tua.
Revela oculos meos, et videbo
mirabilia de lege tua.
Advena ego sum in terra : ne
abscondas a me mandata tua.
Desideravit anima mea desiderare (d) judicia
tua in omni tempore. |
13. Pronuntiavi : Hier. narravi.
15. Exercebor : Hier. Meditabor.
16. Meditabor : Hier. delectabor.
18. Revela
oculos meos : aperi, dispelle umbras, tolle velamentum, quo spirituales
oculi conteguntur. Considerabo mirabilia : ut penitus introspiciam, non
litteram tantum, ac velut corticem legis, sed arcana spiritualia, puta in
sabbatis requiem sempiternam, simplicitatem in azymis, in victimis obedientiam,
et ubique Christum. Revela autem, et considerabo : sicut infra
34. Da mihi intellectum, et scrutabor, etc. His omnibus docet Dei gratiam
esse necessariam, primum ad intelligendam legem, ut ad diligendam sequentia
demonstrabunt. Unde vers. 35 : Deduc me in semitam mandatorum... et 36 : Inclina
cor meum in testimonia tua.
19. Incola : Hier. advena, peregrinus,
ut Jacob, et cæteri patriarchæ, Genes., XLVII, 9 ; Hebr., xi, 13,
14. Incola ego sum in terra : terram universam habeo pro exilio. Non
abscondas a me mandata tua : Nemo enim, nisi peregrinus et ad æterna
suspirans, cognitione mandatorum Dei est dignus, Hilar.
20. Concupivit : quidam
simpliciter : Vehementissime desideravi ; quale est illud : Concupierunt
concupiscentiam, Psal. cv, 14,
ut et illud : vita vives, morte morieris : et Poeta, Æneid. xii :
Hunc, oro,
sine me furere ante furorem.
Quin ipse
Dominus, desiderio desideravi, Luc., XXII, 15. Verum aliud est : Desiderio
desideravi, quod est perfecte et plene desiderantis ac volentis ; aliud, concupivi
desiderare, quod est optantis quidem, sed nondum plene volentis ; melius
ergo, æger animus ac languidus concupiscit desiderare cibum, dum concupiscit
(a) Var. :
Lætatus [Hebr. gavisus.] (b) Hebr. præceptis.] (e) Tribue.
(d) [Hebr. meditari.]
322
21. Increpasti superbos : maledicti
qui declinant a mandatis tuis.
22. Aufer a me opprobrium et
contemptum : quia testimonia tua exquisivi.
23. Etenim sederunt principes, et
adversum me loquebantur : servus autem tuus exercebatur in
justificationibus tuis.
24. Nam et testimonia tua meditatio
mea est : et consilium meum justificationes tuæ. |
Increpasti superbos : maledicti qui
recedunt a mandatis tuis.
Aufer a me opprobrium et contemptum :
quoniam testimonia tua custodivi.
Etenim sederunt principes ; adversum
me loquebantur : servus autem tuus meditabatur præcepta tua.
Sed et testimonia tua voluntas (a) mea,
quasi viri anucissimi mei. |
DALETH.
25. Adhæsit pavimento anima mea :
vivifica me secundum verbum tuum.
26. Vias meas enuntiavi, et exaudisti
me : doce me justificationes tuas.
27. Viam justificationum tuarum
instrue me : et exercebor in mirabilibus tuis.
28. Dormitavit anima mea præ tædio :
confirma me in verbis tuis. |
Adhæsit pulveri anima mea : vivifica
me juxta verbum tuum.
Vias meas exposui, et exaudisti me :
doce me justitiam tuam.
Viam præceptorum tuorum fac me
intelligere, et loquar in mirabilibus tuis.
Distillavit anima mea præ stultitia :
serva me juxta eloquium tuum. |
non habere
fastidium. Aug. Ambrosius vero ; concupiscimus desiderare, quod non sit
potestatis nostræ desiderium, sed gratiæ Dei.
22. Aufer
a me opprobrium... quia testimonia tua exquisivi : Hier. custodivi, non
se potestate, non divitiis, nec principum gratia commendari petit, sed quæ vera
laus est, executione mandatorum Dei, a quibus colendis nec destitit, cum omnibus
ejus pietas probro haberetur, ut sequens indicat.
23. Sederunt
principes : non illi properanter, ac velut in transcursu maledictis me
incessebant, sed destinato animo, in familiaribus quibuscumque colloquiis, atque
etiam in consessu publico, Psal. xlix,
20.
24. Meditatio
mea est : voluntas mea. Consilium meum : consiliarii mei, quasi viri
anucissimi mei, Hier. Cum aliquid agendum, legem consulo, eam ubique adhibeo
consiliariam, ac vere amicam quæ nusquam fallat, nusquam aduletur. Justificationes
tuæ : deest Hebr.
25. Adhæsit
pavimento : Hier. pulveri, ut XLIII, 25 : Humiliata est in pulvere
anima nostra : conglutinatus est in terra venter noster.
26. Vias
meas enuntiavi : peccata confessus sum. Doce me justificationes tuas : sic
et vers. 27, et toto Psalmo passim doceri petit : non sono et syllabis,
jam enim eo modo doctus, sed infuso intus spiritu sanctæ dilectionis, quem qui
habent, vere sunt docti a Deo, Joan., vi,
45.
28. Dormitavit... Hier. distillavit, diffluit
præ mrore. Hoc tædium Cassianus Instit., x,
4, interpretatur de acediæ spiritu, quo æger animus fastidio rerum
(a) Var. :
[Hebr. delectatio.]
323
29. Viam iniquitatis amove a me : et
de lege tua miserere mei.
30. Viam veritatis elegi : judicia
tua non sum oblitus.
31. Adhæsi testimoniis tuis, Domine :
noli me confundere.
32. Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum. |
Viam mendacii aufer a me, et legem
tuam dona mihi.
Viam fidei elegi : judicia tua
proponebam.
Adhæsi testimoniis tuis : Domine, ne
confundas me.
Viam mandatorum tuorum curram,
quoniam dilatasti cor meum. |
HE.
33. Legem pone mihi, Domine, viam
justificationum tuarum : et exquiram eam semper.
34. Da mihi intellectum, et scrutabor
legem tuam : et custodiam illam in toto corde meo.
35. Deduc me in semitam mandatorum
tuorum : quia ipsam volui.
36. Inclina cor meum in testimonia
tua : et non in avaritiam.
37. Averte oculos meos, ne videant
vanitatem : in via tua, vivifica me.
38. Statue servo tuo eloquium tuum,
in timore tuo. |
Ostende (a) mihi, Domine, viam
præceptorum tuorum, et custodiam eam per vestigium.
Doce me, et observabo legem tuam, et
custodiam eam in toto corde.
Deduc me in semita mandatorum
tuorum : quia ipsam volui.
Inclina cor meum ad testimonia tua,
et non ad avaritiam.
Averte oculos meos, ne videant
vanitatem : in via tua vivifica me.
Suscita servo tuo eloquium tuum, in
timorem tuum. |
spiritualium
in otium ac desidiam solvitur ; tum inquietus et vagus ad sensuum solatia
defluit ; qui spiritus ubi primum obrepit, tunc petendum a Domino ut fluxam
confirmet fidem, et verbo divino inducat illud gaudium, quod præcipit
Apostolus, Philip., iv, 4.
29. Viam
iniquitatis... Hier. mendacii. De lege tua miserere... doce me
misericorditer viam tuam.
30. Non
sum oblitus : Hier. proponebam, suppl. mihi.
32. Cucurri : Hier. curram.
Cum dilatasti cor meum : infuso spiritu sanctæ dilectionis ac delectationis.
33. Legem
pone : Hier. ostende, doce. Exquiram : Hier. custodiam eam
per vestigia : id est ad calcem, ad finem usque, infra 112.
35. Deduc
me in semitam mandatorum : jam ergo executio legis a Dei est gratia ; sed ne
quis voluntatem exequendæ legis sibi a se esse putet, eo quod dixerit : Quia
ipsam volui : subdit :
36. Inclina
cor meum in testimonia tua : hoc est, tu, quo duce volui, deduc me ut
perficiam. Et non in avaritiam. ·. et hoc tuum est ne a veris
sempiternisque, ad vana et caduca bona declinemus.
37. Vanitatem : res
vanas, inutiles.
38. Statue : Hier. suscita. Suscita
promissa tua de me dilata jamdiu, fac ut impleantur tandem, sicut scriptum
est : Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens,
Isa., xliv, 26. In timore
tuo : Hier. in timorem tuum. Ad reverentiam tui ingenerandam animis.
(a) Var. : [Hebr. Illumina.]
324
39. Amputa opprobrium meum, quod
suspicatus sum : quia judicia tua jucunda.
40. Ecce concupivi mandata tua : in
æquitate tua "vivifica me. |
Averte opprobrium meum, quod
reveritus sum : quia judicia tua bona.
Ecce desideravi præcepta tua : in
justitia tua vivifica me. |
VAU.
41. Et veniat super me misericordia
tua, Domine : salutare tuum secundum eloquium tuum.
42. Et respondebo exprobrantibus mihi
verbum : quia speravi in sermonibus tuis.
43. Et ne auferas de ore meo verbum
veritatis usquequaque : quia in judiciis tuis supersperavi.
44. Et custodiam legem tuam semper :
in sæculum et in sæculum sæculi.
45. Et ambulabam in latitudine : quia
mandata tua exquisivi.
46. Et loquebar de testimoniis tuis
in conspectu regum : et non confundebar.
47. Et meditabar in mandatis tuis,
quæ dilexi.
48. Et levavi manus meas ad mandata
tua, quæ dilexi : et exercebar in justificationibus tuis. |
Et veniant milii misericordiæ tuæ,
Domine, et salus tua juxta eloquium tuum.
Et respondebo exprobrantibus mihi
sermonem : quia speravi in sermone tuo.
Et ne auferas de ore meo verbum
veritatis usque nimis : quoniam judicia tua expectavi.
Et custodiam legem tuam jugiter, iii
sempiternum, et ultra.
Et ambulabo in spatioso : quia
præcepta tua quæsivi.
Et loquar in testimoniis tuis coram
regibus : et non confundar.
Et delectabor in mandatis tuis, quæ
dilexi.
Et levabo manus meas ad mandata tua
quæ dilexi, et loquar in præceptis tuis. |
ZAIN.
49. Memor esto verbi tui servo tuo,
in quo mihi spem dedisti.
50. Hæc me consolata est in
humilitate mea, : quia eloquium tuum vivificavit me. |
Memento sermonis servo tuo : quem me
sperare fecisti.
Hæc est consolatio mea in afflictione
mea : quia eloquium tuum vivificavit me. |
39. Amputa : Hier. averte.
Quod suspicatus sum : Hier. quod reveritus sum ; quod timui. Tolle
suspicionem infidelitatis erga regem aut patriam, quam David vehementissime
refugiebat, I Reg., xxiv, 10. Jucunda : bona, mihi scilicet : judiciis
tuis delectatus ; ab his sceleribus abhorreo.
43. In
judiciis tuis supersperavi : speravi super judicia tua : hæc mihi spei
fulcimenta.
46. Regum : Saul ;
Achis regis Geth ; regis Moab, etc.
48. Levavi
manus meas : ex vehementi desiderio manus admovi ad opus. Exercebar : meditabar :
supra 15.
50. Hæc : hoc :
hæc res : verbum tuum scilicet mihi solatio fuit : infra 52 : sic vers. 56.
325
51. Superbi inique agebant
usquequaque : a lege autem tua, non declinavi.
52. Memor fui judiciorum tuorum a
sæculo, Domine : et consolatus sum.
53. Defectio tenuit me, pro
peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54. Cantabiles mihi erant
justificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.
55. Memor fui nocte nominis tui,
Domine : et custodivi legem tuam.
56. Hæc facta est mihi : quia
justificationes tuas exquisivi. |
Superbi deridebant me nimis : a lege
tua non declinavi.
Recordatus sum judiciorum tuorum a
sæculo, Domine ; et consolatus sum.
Horror obtinuit me ab impiis, qui
dereliquerunt legem tuam.
Carmina erant mihi præcepta tua, in
domo peregrinationis meæ.
Recordatus sum in nocte nominis tui,
Domine : et custodivi legem tuam.
Hoc factum est mihi : quia præcepta
tua custodivi. |
HETH.
57. Portio mea, Domine, dixi,
custodire legem tuam.
58. Deprecatus sum faciem tuam in
toto corde meo : miserere mei secundum eloquium tuum.
59. Cogitavi vias meas : et converti
pedes meos in testimonia tua.
60. Paratus sum, et non sum
turbatus : ut custodiam mandata tua.
61. Funes peccatorum circumplexi sunt
me : et legem tuam non sum oblitus.
62. Media nocte surgebam ad
confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
63. Particeps ego sum omnium ti- |
Pars mea, Domine, dixi, ut custodiam
verbum tuum.
Deprecatus sum vultum tuum in toto
corde : miserere mei secundum eloquium tuum.
Recogitavi vias meas : et converti
pedes meos ad testimonia tua.
Festinavi, et non neglexi custodire
mandata tua.
Funes impiorum implicaverunt me :
legem tuam non sum oblitus.
Medio noctis surgam ad confitendum
tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Particeps sum ego omnium ti- |
52. Inique
agebant... Hier. deridebant me nimis.
53. Defectio : Hier. horror.
Pro peccatoribus : Hier. ab impiis : cum video delinquentes, tuaque
judicia contemnentes, cohorresco totus, tantam hominibus inesse amentiam,
stuporem tantum.
54. Cantabiles : Hier. carmina, cantica,
suave canendi argumentum.
56. Hæc
facta... hoc : notus hebraismus, ac sæpe memorandus.
57. Legem
tuam : Hier. verbum.
60. Paratus
sum : Hier. festinavi et non neglexi.
61. Funes
peccatorum : Hier. impiorum. Funes autem sunt eorum malevola et
dolosa consilia, quibus viri boni ac simplices capiuntur.
62. Iustificationis :
Hier. justitiæ.
326
mentium te : et custodientium mandata
tua.
64. Misericordia tua, Domine, plena
est terra : iustificationes tuas doce me. |
mentium te, et custodientium præcepta
tua.
Misericordia tua, Domine, completa
est terra, præcepta tua doce me. |
TETH.
65. Bonitatem fecisti cum servo tuo,
Domine, secundum verbum tuum.
66. Bonitatem, et disciplinam, et
scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi.
67. Priusquam humiliarer ego
deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
68. Bonus es tu : et in bonitate tua
doce me iustificationes tuas.
69. Multiplicata est super me
iniquitas superborum : ego autem in toto corde meo scrutabor mandata
tua.
70. Coagulatum est sicut lac cor
eorum : ego vero legem tuam meditatus sum.
71. Bonum mihi quia humiliasti me :
ut discam iustificationes tuas.
72. Bonum mihi lex oris tui, super
millia auri et argenti. |
Benefecisti servo (a) tuo,
Domine, secundum verbum tuum.
Bonum sermonem, et scientiam doce
me : quia mandatis tuis credidi.
Antequam audirem, ego ignoravi : nunc
autem eloquium tuum custodivi.
Bonus es tu, et beneficus : doce me
præcepta tua.
Applicabant mihi mendacium superbi ;
ego autem in toto corde meo (b) servabam præcepta tua.
Incrassatum est velut adeps cor
eorum : et ego in lege tua delectabar.
Bonum mihi quia afflictus sum, ut
discerem præcepta tua.
Melior est mihi lex oris tui, super
millia auri et argenti. |
JOD.
73. Manus tuæ fecerunt me, et
plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74. Qui timent te, videbunt me, et
lætabuntur : quia in verba tua supersperavi.
73. Cognovi, Domine, quia æqui- |
Manus tuæ fecerunt me, et firmaverunt
me : doce me, et discam mandata tua.
Qui timent te, videbunt me, et
lætabuntur : quia sermonem tuum expectavi.
Scio, Domine, quia justum ju- |
65. Bonitatem... Hier. benefecisti.
66. Bonitatem... Hebr. bonum
sensum.
68. Bonus
es tu ; et in bonitate tua... Hier. bonus es tu, et beneficus.
69. Multiplicata
est... Hebr. Superbi dolos consuerunt adversum me. Ego autem... scrutabor... Hier. servabam.
70. Coagulatum
est : Hier. incrassatum est velut adeps cor eorum.
73. Plasmaverunt : Hier. firmaverunt :
compegerunt.
(a) Var. :
Cum servo. (b) Deest meo.
327
tas judicia tua : et in veritate tua
humiliasti me.
76. Fiat misericordia tua ut
consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
77. Veniant mihi miserationes tuæ, et
vivam : quia lex tua meditatio mea est.
78. Confundantur superbi, quia
injuste iniquitatem fecerunt in me : ego autem exercebor in mandatis
tuis.
79. Convertantur mihi timentes te :
et qui noverunt testimonia tua.
80. Fiat cor meum immaculatum in
justificationibus tuis, ut non confundar. |
dicium tuum, et vere afflixisti me.
Sit, obsecro, misericordia tua ia
consolatione mea, sicut locutus es servo tuo.
Veniant mihi misericordiæ tuæ, et
vivam : quia lex tua delectatio mea.
Confundantur superbi, quoniam inique
contriverunt me : ego autem loquar in præceptis tuis.
Revertantur ad me qui timent te, et
qui sciunt testimonium tuum.
Fiat cor meum perfectum in præceptis
tuis, ut non confundar. |
CAPH.
81. Defecit in salutare tuum anima
mea : et in verbum tuum supersperavi.
82. Defecerunt oculi mei in eloquium
tuum, dicentes : Quando consolaberis me ? |
Defecit in salutare tuum anima mea,
in verbum tuum expectavi.
Consumpti sunt oculi mei in verbum
tuum, dicentes : Quando consolaberis me ? |
73. In
veritate tua humiliasti me : juste afflixisti.
76. Fiat
misericordia... Hier. sit, obsecro, etc.
77. Meditatio : Hier. delectatio, ut
jam sæpe, eodem sensu : cum quæ diligimus et quibus delectamur, eadem etiam
cogitemus.
78. Iniquitatem
fecerunt... Hier. contriverunt me.
79. Convertantur : Hier. revertantur
ad me.
81. Defecit
in salutare tuum anima mea : « Amor impatiens,.... si diutius potiundi
desideria differantur, ipsa deficit expectatione dum sperat.... Et quidquid est
desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud ; et quasi ipsam
deponit animam qui desiderat.... Id est ergo deficere, ad id unumquemque totis
studiis migrare, quod diligit. Illud cogitat, illi adhæret, illud personat quod
receperit diligendum, in id quadam animæ defectione transfunditur. » Ambros.
serm. xi, in Psalm. cxviii,
n. 3. In salutare tuum.....Idem Ambrosius : « Sanctus et timens Deum
nescit aliud desiderare, nisi salutare Dei, quod est Christus Jesus : illum
concupiscit, illum desiderat ; in illum totis intendit viribus : illum gremio
mentis fovet : illi se aperit et effundit ; et hoc solum veretur, ne illum
possit amittere. » Ibid. n. 4.
82. Defecerunt
oculi mei : Ambrosius : « Nonne quando aliquem desideramus et speramus
adfore, eo dirigimus oculos unde speramus esse venturum ?.... Sic tenerae uxor
ætatis, de specula littorali, indefesso expectatione conjugis præstolatur
adventum ; ut quamcumque navim viderit, illic putet conjugem navigare, metuatque
ne videndi gratiam dilecti alius antevertat, nec ipsa possit prima dicere :
Video te, marite. » Vide reliqua apud Ambrosium, ibid. n. 9, ejusdem
plane spiritus ; nec tamen potui temperare, quin hæc exscriberem. Sic affectus
est
328
83. Quia factus sum sicut uter in
pruina : justificationes tuas non sum oblitus.
84. Quot sunt dies servi tui : quando
iacies de persequentibus me judicium ?
85. Narraverunt mihi iniqui
fabulationes : sed non ut lex tua.
86. Omnia mandata tua veritas :
inique persecuti sunt me, adjuva me.
87. Paulo minus consummaverunt me in
terra : ego autem non dereliqui mandata tua.
88. Secundum misericordiam tuam
vivifica me : et custodiam testimonia oris tui. |
Et cum essem quasi uter in pruina,
præcepta tua non sum oblitus.
Quot sunt dies servi tui ? quando
facies in persequentibus me judicium ?
Foderunt mihi superbi foveas, quæ non
erant juxta legem tuam.
Omnia mandata tua vera : falsa
persecuti sunt me, auxiliare mihi.
Paulo minus consumpserunt me in
terra : ego autem non dimisi præcepta tua.
Secundum misericordiam tuam vivifica
me : et custodiam testimonia oris tui. |
LAM.
89. In æternum, Domine, verbum tuum
permanet in clo.
90. In generationem et generationem
veritas tua : fundasti terram, et permanet. |
In æternum, Domine, verbum tuum
perstat (a) in clo.
In generatione et generatione fides
tua : fundasti terram, et stat. |
quisquis cum
Paulo dissolvi cupit et esse cum Christo, Philip., i,
23. Sic denique qui semel gustato bono Dei verbo, ut idem Paulus ait, sibi
postea relictus, deficit tædio sui, ac reddi sibi postulat prægustatam
suavissimi amoris dulcedinem. Oculi mei... dicentes... Quisquis amat
Deum, legemque ac veritatem ejus, non tantum verbis, sed etiam toto corpore, ac
maxime oculis in altum sublatis, ac præ attentione deficientibus, loquitur.
83. In
pruina : Hebr. in fumario, in camino : factus sum exsuccus et
macilentus. Justificationes tuas non sum oblitus : tametsi languidus, ac
mærens, atque a te desertus ad tempus, tamen tui non obliviscor ; quæ vera est
charitas, etiam deserenti ac velut fugienti inhærere, exemplo Christi derelicti
ac dicentis : Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti ? Psalm. xxi,
2.
84. Quot
sunt dies.... quousque differs auxilium tuum ? En vita mea elabitur ; an
mortem meam expectas, ut me liberes ?
85. Narraverunt....
fabulationes : ad ingenium suum multa commenti sunt ; nec tamen omnia sibi
jucunda "fingentes, æquare potuerunt bona, quæ tua lex revera præstat. At Hebr.
a quo non abludit Hier. : Foderunt mihi foveas, quod non : secundum legem
tuam. Fabulationes vero, sive meditationes, ut alibi sæpe Vulgata vertit, et
foveæ, in Hebr. non nisi levi puncto distant.
87. Paulo
minus consummaverunt me..... Hier. consumpserunt : parum abfuit quin
me consumerent.
89. In
æternum, Domine : legi qua nos Deus dirigit, interserit eas leges quibus
universum orbem continet, ut Psal. xviii.
Quemadmodum enim clum ac terra æterna et incommutabili lege tenentur, ita et
longe magis fideles oportet obtemperare legi quam Deus tradidit.
90. Veritas : Hebr. veracitas, fides,
et ita fere.
(a) Var. : permanet.
329
91. Ordinatione tua perseverat dies :
quoniam omnia serviunt tibi.
92. Nisi quod lex tua meditatio mea
est : tunc forte periissem in humilitate mea.
93. In æternum non obliviscar
justificationes tuas : quia in ipsis vivificasti me.
94. Tuus sum ego, salvum fac me :
quoniam justificationes tuas exquisivi.
95. Me expectaverunt peccatores ut
perderent me : testimonia tua intellexi.
96. Omnis consummationis vidi finem ;
latum mandatum tuum nimis. |
Judicio tuo stant usque hodie ; quia
omnia serviunt tibi.
Nisi, quod lex tua delectatio mea :
forte periissem in pressura mea.
In sempiternum non obliviscar
præceptorum tuorum : quia per ipsa vivificasti me.
Tuus ego sum, salva me : quoniam
præcepta tua quæsivi.
Me expectaverunt impii ut perderent
me : testimonium tuum considerabo.
Omnis consummationis vidi finem :
latum mandatum tuum nimis. |
MEM.
97. Quomodo dilexi legem tuam,
Domine : tota die meditatio mea est.
98. Super inimicos meos prudentem me
fecisti mandato tuo : quia in æternum mihi est.
99. Super omnes docentes me
intellexi : quia testimonia tua meditatio mea est.
100. Super senes intellexi : quia
mandata tua quæsivi.
101. Ab omni via mala prohibui pedes
meos : at custodiam verba tua.
102. A judiciis tuis non declinavi :
quia tu legem posuisti mihi. |
Quam dilexi legem tuam ! tota die (a) meditatio
mea.
Super inimicos meos instruis (b) me
mandato tuo : quia in sempiternum hoc est mihi.
Super omnes qui docebant me eruditus
sum : quia testimonia tua meditatio mea.
Super senes intellexi : quia præcepta
tua servavi.
Ab omni semita mala prohibui pedes
meos : ut custodirem verba tua.
A judiciis tuis non recessi, quia tu
illuminasti me. |
91. Ordinatione
tua : Hier. judicio tuo stant usque hodie, clum et terra, de quibus
supra 89, 90.
92. Nisi
quod lex tua meditatio : Hier. delectatio mea est. Tunc forte periissem
in humilitate mea : Hier. in pressura mea : tot inter calamitates, me
et constantia et vita ipsa deficeret.
96. Omnis
consummationis : omnis structuræ vidi finem : amplum mandatum tuum
nimis. Symm. apud Theodor., id est quæ tacta sunt, omnia finem habent ; at
mandatum tuum amplum et immortale, Theodor.
97. Quomodo
dilexi : Hier. quam dilexi.
98. Super
inimicos... prudentem... doctiorem, prudentiorem : non astutia et dolis, sed
mandato tuo in quo omnis sapientia est. In æternum mihi est : pars hæc
mea in æternum.
100. Super
senes : hinc credibile est hæc juvenem cecinisse : vide infra, 141.
102. Legem
posuisti : Hier. illuminasti me, docuisti.
(a) Var. : Die
hac. (b) Instruxisti.
330
103. Quam dulcia faucibus meis
eloquia tua, super mel ori meo.
104. A mandatis tuis intellexi :
propterea odivi omnem viam iniquitatis. |
Quam dulce gutturi meo eloquium
tuum ! super mel ori meo.
Præcepta tua considerabam : propterea
odivi omnem semitam mendacii. |
NUN.
105. Lucerna pedibus meis verbum
tuum, et lumen semitis meis.
106. Juravi, et statui custodire
judicia justitiæ tuæ.
107. Humiliatus sum usquequaque,
Domine : vivifica me secundum verbum tuum.
108. Voluntaria oris mei beneplacita
fac, Domine : et judicia tua doce me.
109. Anima mea in manibus meis
semper : et legem tuam non sum oblitus.
110. Posuerunt peccatores laqueum
milii : et de mandatis tuis non erravi.
111. Hæreditate acquisivi testimonia
tua in æternum : quia exultatio cordis mei sunt.
112. Inclinavi cor meum ad faciendas
justificationes tuas in æternum, propter retributionem. |
Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux
semitæ meæ.
Juravi, et perseverabo ; ut custodiam
judicia justitiæ tuæ.
Afflictus sum usque nimis : Domine,
vivifica me juxta verbum tuum.
Voluntaria oris mei complaceant tibi,
Domine ; et secundum judicia tua doce me.
Anima mea in manu mea semper ; et
legis tuæ non sum oblitus.
Posuerunt impii laqueum mihi : et a
præceptis tuis non aberravi.
Hæreditas mea testimonia tua in
sempiternum : quia gaudium cordis mei sunt.
Inclinavi cor meum ut facerem
justitias tuas, propter æternam retributionem. |
SAMECH.
113. Iniquos odio habui : et legem
tuam dilexi. |
Tumultuosos odivi, et legem tuam
dilexi. |
104. Intellexi :
Hebr. doctus factus sum.
106. Statui : Hier. perseverabo, firmiter
præstabo, stabo juramentis.
108. Voluntaria : voluntarias
oblationes, vota.
109. Anima
mea in manibus : maris periculo quotidie objicior : hebraismus : quasi vita
cuivis ad rapiendum exposita : idque ultro, ut videtur : quemadmodum Jonathas de
ipso Davide loquitur ad Saulem : Posuit animam suam in manu sua, et percussit
Philistæum. I Reg., xix, 5. Et
legem tuam... nec sic tamen a lege tua ullo metu deterreri me sino.
111. Hæreditate...
Hier. hæreditas mea, testimonia tua, ut supra, 98.
112. Propter
retributionem : Hebr. usque in finem. Licet jam dixerit in
sæculum, quod est vehementer affirmantis, potest etiam verti, ut Hier. et ut
Vulg. Propter retributionem : propter te ipsum, qui es merces nostra magna
nimis,Gen., xv, 1 : sic Paulus
de Moyse : Aspiciebat enim in remunerationem, Hebr. xi,
26 : quæ vel maxima est ipse Deus ; a quo Moyses mercedis omnis loco petebat, ut
faciem suam ostenderet, Exod., xxxiii,
13 : vide etiam Psal. xv,
5 ; lxxii, 26.
113. Iniquos : Hier. tumultuosos, turbulentos
homines : odi commenta hominum perditorum.
331
114. Adjutor, et susceptor meus es
tu : et in verbum tuum supersperavi.
115. Declinate a me, maligni : et
scrutabor mandata Dei mei.
116. Suscipe me secundum eloquium
tuum, et vivam : et non confundas me ab expectatione mea.
117. Adjuva me, et salvus ero : et
meditabor in justificationibus tuis semper.
118. Sprevisti omnes discedentes a
judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
119. Prævaricantes reputavi omnes
peccatores terræ : ideo dilexi testimonia tua.
120. Confige timore tuo carnes meas :
a judiciis enim tuis timui. |
Protectio mea et scutum meum tu es :
verbum tuum expectavi.
Recedite a me, maligni, et custodiam
mandata Dei mei.
Confirma me secundum verbum tuum, et
vivam : et noli me confundere ab expectatione mea.
Auxiliare mihi, et salvus ero, et
delectabor in præceptis tuis jugiter.
Abiecisti omnes qui aversantur
præcepta tua : quia mendax cogitatio eorum.
Quasi scoriam computasti omnes impios
terræ : propterea dilexi testimonia tua.
Horripilavit a timore tuo caro mea :
et judicia tua timui. |
AIN.
121. Feci judicium et justitiam : non
tradas me calumniantibus me.
122. Suscipe servum tuum in bonum :
non calumnientur me superbi.
123. Oculi mei defecerunt in salutare
tuum : et in eloquium justitiæ tuæ.
124. Fac cum servo tuo secundum
misericordiam tuam : et justificationes tuas doce me.
125. Servus tuus sum ego : da mihi
intellectum, ut sciam testimonia tua. |
Feci judicium et justitiam : ne
derelinquas me his qui calumniantur me.
Sponde pro servo tuo in bonum : ne
calumnientur me superbi.
Oculi mei defecerunt in salutare
tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Fac cum servo tuo juxta misericordiam
tuam ; et præcepta tua doce me.
Servus tuus sum ego, instrue me : et
cognoscam testimonia tua. |
114. Adjutor,
et susceptor... Hier. protectio mea et scutum meum.
115. Declinate
a me, maligni : optat secerni a malorum consortio, ut quietus ac totus legi
Dei vacet.
116. Suscipe : Hier. confirma.
117. Adjuva
me, et salvus ero : certum enim et efficacissimum est auxilium tuum.
118. Injusta : Hier. mendax : ita
fere.
119. Prævaricantes...
Hier. quasi scoriam, pro nihilo : Symm. quia supra dixerat : Sprevisti
eos, Domine : ego quoque pro nihilo habeo, Theodor.
120. Confige :
Hebr. horruit a timore tuo caro mea.
122. Suscipe
servum : Hier. sponde pro servo tuo in bonum, tu amicus unus ; fidei
meæ sponsor esto adversus hominum calumnias. Non calumnientur : Hier. ne
calumnientur.
332
126. Tempus faciendi, Domine :
dissipaverunt legem tuam.
127. Ideo dilexi mandata tua, super
aurum et topazion.
128. Propterea ad omnia mandata tua
dirigebar : omnem viam iniquam odio habui. |
Tempus est ut facias, Domine :
prævaricati sunt legem tuam.
Propterea dilexi mandata tua, super
aurum et topazium.
Propterea in universa præcepta tua
direxi : omnem semitam mendacii odio habui. |
PHE.
129. Mirabilia testimonia tua : ideo
scrutata est ea anima mea.
130. Declaratio sermonum tuorum
illuminat : et intellectum dat parvulis.
131. Os meum aperui, et attraxi
spiritum : quia mandata tua desiderabam.
132. Aspice in me, et miserere mei,
secundum judicium diligentium nomen tuum.
133. Gressus meos dirige secundum
eloquium tuum : et non dominetur mei omnis injustitia.
134. Redime me a calumniis hominum :
ut custodiam mandata tua.
135. Faciem tuam illumina super
servum tuum : et doce me justificationes tuas.
136. Exitus aquarum deduxerunt oculi
mei : quia non custodierunt legem tuam. 1 |
Mirabilia testimonia tua ; idcirco
custodivit ea anima mea.
Ostium sermonum tuorum lucidum,
docens (a) parvulos.
Os meum aperui, et respiravi ; quia
mandata (b) tua desiderabam.
Respice ad me, et miserere mei ;
juxta judicium diligentium nomen tuum.
Gressus meos firma (c) in
sermone tuo ; et non des potestatem in me universæ iniquitati.
Redime me a calumnia hominum (d), et
custodiam præcepta tua.
Vultum tuum ostende servo tuo, et
doce me præcepta tua.
Rivi aquarum fluebant de oculis
meis : quia non custodierunt legem tuam. |
126. Tempus
faciendi... tempus ut promissa præstes. Dissipaverunt... Hier. prævaricati
sunt.
127. Topazion : Hebr. Paz : alii
gemmam exponunt, ut Psal. xviii,
11 : alii, aurum purissimum, vel obryzum.
130. Declaratio...
Hier. ostium... lucidum. Improbi ambulant per vias tenebrosas,
Prov., ii, 13 :
ducti scilicet erroribus et cupiditatibus ; at vias tuas ineunti statim lux
adest. Intellectum dat parvulis : vide Psal. xviii,
8, 9, etc, ubi multa huic similia, quæ eumdem Davidem auctorem indicare
videntur.
131. Attraxi
spiritum : Hier. respiravi, suspirabam eorum desiderio.
136. Quia
non custodierunt.....homines, sive inimici mei : infra 139, 158. Vide
charitatem Davidis adversus inimicos : contabescit ac totus in lacrymas
liquitur, peccata eorum dolens.
(a) Var..
[Al. docet.] (b) [Hebr. præcepta.] (c) [Al. confirma.]
(d) Hominis.
333
SADE.
137. Justus es, Domine : et rectum
judicium tuum.
138. Mandasti justitiam testimonia
tua : et veritatem tuam nimis.
139. Tabescere me fecit zelus meus :
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140. Ignitum eloquium tuum
vehementer : et servus tuus dilexit illud.
141. Adolescentulus sum ego, et
contemptus : justificationes tuas non sum oblitus.
142. Justitia tua, justitia in
æternum : et lex tua veritas.
143. Tribulatio, et angustia
invenerunt me : mandata tua meditatio mea est.
144. Æquitas testimonia tua in
æternum : intellectum da mihi et vivam. |
Justus es, Domine, et rectum judicium
tuum.
Præcepisti justitiam testimonii tui·,
et veritatem tuam (a) nimis.
Consumpsit me zelus meus : quia
obliti sunt verborum tuorum hostes mei.
Probatus sermo tuus nimis, et servus
tuus dilexit illum.
Parvulus ego sum, et contemptibilis :
sed præcepta tua non sum oblitus.
Justitia tua, justitia sempiterna ;
et lex tua veritas.
Tribulatio et angustia invenerunt
me : mandata tua voluntas mea.
Justitia (b) testimonia tua
semper : doce me, et vivam. |
COPH.
145. Clamavi in toto corde meo,
exaudi me, Domine : justificationes tuas requiram.
146. Clamavi ad te : salvum me fac,
ut custodiam mandata tua.
147. Præveni in maturitate, et
clamavi : quia in verba tua supersperavi. |
Clamavi in toto corde, exaudi me,
Domine : præcepta tua custodiam.
Invocavi te ; salvum me fac, et
custodiam testimonia tua.
Surgebam adhuc in tenebris, et
clamabam, verbum tuum expectans. |
138. Testimonia : voluisti
testimonia tua ipsam esse justitiam ; at Hier. Mandasti justitiam testimonia
tua : hanc stricte observari jussisti.
140. ignitum : Hier. probatum, quasi
per ignem, sic Psal. xi,
7 : Argentum igne examinatum. · purissimum.
141. Adolescentulus.....
Hier. parvulus. Contemptus ; in familia quoque mea pro nihilo habitus ;
cum ipse etiam Isaï parens meus jussus a Samuele ut repræsentare ! liberos, ne
me quidem commemoratu dignum putabat, aut accensebat suis : Adhuc, inquit, reliquus
est parvulus, et pascit oves, I Reg., xvi,
11. Justificationes tuas non sum oblitus : Hier. sed præcepta tua non
sum oblitus, quasi diceret : Sum equidem ætate et conditione despicabilis ;
at hinc tantum commendatus, quod leges tuas curem.
147. Præveni : Hier. præveni
diluculum. In maturitate : Septuaginta : it άοιρι'α nocte
intempesta. Hier. in tenebris.
(a) Var. :
Deest tuam.
(b) Justa.
334
148. Prævenerunt oculi mei ad te
diluculo : ut meditarer eloquia tua.
149. Vocem meam audi secundum
misericordiam tuam, Domine : et secundum judicium tuum vivifica me.
150. Appropinquaverunt persequentes
me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
151. Prope es tu, Domine : et omnes
viæ tuæ veritas.
152. Initio cognovi de testimoniis
tuis : quia in æternum fundasti ea. |
Præveniebant oculi mei vigilias, ut
meditarer in sermonibus tuis.
Vocem meam exaudi juxta misericordiam
tuam, Domine, secundum judicium tuum vivifica me.
Appropinquaverunt persecutores mei
sceleris, et a lege tua procul facti sunt.
Prope es tu, Domine, et omnia mandata
tua veritas.
A principio novi de testimoniis
tuis : quod in æternum fundaveris ea. |
RES.
153. Vide humilitatem meam, et eripe
me : quia legem tuam non sum oblitus.
154. Judica judicium meum, et redime
me : propter eloquium tuum vivifica me.
155. Longo a peccatoribus salus :
quia justificationes tuas non exquisierunt.
156. Misericordiæ tuæ multæ, Domine :
secundum judicium tuum vivifica me.
157. Multi qui persequuntur me, et
tribulant me : a testimoniis tuis non declinavi.
158. Vidi prævaricantes, et
tabescebam : quia eloquia tua non custodierunt.
159. Vide quoniam mandata tua dilexi,
Domine : in misericordia tua vivifica me.
160. Principium verborum tuorum,
veritas : in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. |
Vide afflictionem meam, et eripe me :
quia legis tuæ non sum oblitus.
Judica causam meam, et redime me : in
sermone tuo vivifica me.
Longe ab impiis salus, quia præcepta
tua non quæsierunt.
Misericordiæ tuæ multæ, Domine :
juxta judicia tua vivifica me.
Multi qui persequuntur me, et
affligunt me : a testimoniis tuis non declinavi.
Vidi prævaricatores tuos, et
mrebam : quia verbum tuum non custodierunt.
Vide quoniam præcepta tua dilexi,
Domine : juxta misericordiam tuam vivifica me.
Caput verborum tuorum veritas, et in
sempiternum omne judicium justitiæ tuæ. |
148. Prævenerunt... ad
te diluculo : Hier. prævenerunt vigilias. Evigilavi ad te ante ipsos
vigiles, qui custodias obeunt.
150, 151. A
lege autem tua longe facti sunt... Prope es : illi quidem a te
fugiunt, facti refugæ legis ; at tu prope es, ô Domine, præsens ultor scilicet.
160. Principium
verborum tuorum, veritas : in æternum. · a veritate orsus, sta-
335
SIN.
161. Principes persecuti sunt me
gratis : et a verbis tuis formidavit cor meum.
162. Lætabor ego super eloquia tua :
sicut qui invenit spolia multa.
163. Iniquitatem odio habui, et
abominatus sum : legem autem tuam dilexi.
164. Septies in die laudem dixi tibi,
super judicia justitiæ tuæ.
163. Pax multa diligentibus legem
tuam : et non est illis scandalum.
166. Expectabam salutare tuum,
Domine : et mandata tua dilexi.
167. Custodivit anima mea testimonia
tua : et dilexit ea vehementer.
168. Servavi mandata tua, et
testimonia tua : quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. |
Principes persecuti sunt me sine
causa : verba autem tua timuit cor meum.
Gaudens ego sum in eloquio tuo :
sicut qui invenit spolia multa.
Mendacium odio habui, et detestatus
sum : legem tuam dilexi.
Septies in die laudavi te, super
judiciis justitiæ tuæ.
Pax multa diligentibus legem tuam, et
non est illis scandalum.
Expectavi salutare tuum, Domine, et
mandata tua feci.
Custodivit anima mea testimonia tua,
et dilexit ea nimis.
Custodivi præcepta tua et testimonia
tua : quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. |
TAU.
169. Appropinquet deprecatio mea in
conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
170. Intret postulatio mea in
conspectu tuo : secundum eloquium tuum eripe me.
171. Eructabunt labia mea hymnum, cum
docueris me justificationes tuas.
172. Pronuntiabit lingua mea eloquium
tuum : quia omnia mandata tua equitas.
173. Fiat manus tua ut salvet me :
quoniam mandata tua elegi.
174. Concupivi salutare tuum. Do- |
Ingrediatur laus mea coram te,
Domine : secundum verbum tuum doce me.
Veniat deprecatio mea ante vultum
tuum : secundum eloquium tuum libera me.
Fundant labia mea hymnum : docebis
enim me præcepta tua..
Loquetur lingua mea sermonem tuum :
quia omnia mandata tua justa.
Sit manus tua auxiliatrix mea : quia
præcepta tua elegi.
Desideravi salutare tuum, Do- |
bilia omnia
ac vera exequeris. A Deo creatore, unde est initium, ad Deum protectorem, pactis
initis cum Abraham, deinde ad legem, ac denique ad Christum ducimur.
161. Principes... a
verbis tuis : non illos, sed legem tuam timebam.
163. Iniquitatem...
Hier. mendacium.
166. Expectabam
salutare : expectabam a te salutem. Dilexi : feci : idem.
169. Da
mihi intellectum. : Hebr. doce me.
336
mine : et lex tua meditatio mea est.
175. Vivet anima mea, et laudabit
te : et judicia tua adjuvabunt me.
176. Erravi, sicut ovis, quæ periit :
quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. |
mine, et lex tua voluntas mea.
Vivet anima mea, et laudabit te, et
judicia tua auxiliabitur mihi.
Erravi quasi ovis perdita : quære
servum tuum ; quia mandatorum tuorum non sum oblitus. |
176. Erravi
sicut ovis... Omnes nos quasi oves erravimus, Isa., liii,
6 : sed nos bonus ille pastor humeris reportavit, Luc., xv,
5.
DE CANTICIS
GRADUUM.
Sequentes
Psalmi quindecim videntur ad eumdem finem pertinere : nempe in secundi templi
dedicatione laudes Domini populum redimentis concinunt : non quod omnes eo
tempore sint scripti ; quamquam de plerisque verisimile, de nonnullis certum
videtur ; sed quod alio tempore facti, huic solemnitati aptati sint. Theodor.
hic in titulis ; Chrysostomus in hos Psalmos passim. In gradibus templi cantati
dicuntur, ut vel ex eo situ populus moneretur eas omnes laudes Deo tribui ob
templum restitutum. Quindecim porro fuisse gradus in templo traditur, ex Ezech. xl,
22, 26, 31, 37, 49.
Spirituali
sensu, Cantica graduum sunt cantica ascensionis nostræ in Deum per castum
sanctumque amorem, quo veluti per gradus crescimus, atque exurgimus, ac in Deum
promoventur, ut Augustinus passim in hos Psalmos. « Sunt ergo, ut idem ait, ista
cantica amantium, et quodam sancto desiderio flagrantium ! » in Psalm. cxxvi,
n. i.
PSALMUS
CXIX.
CONSOLATORIUS.
In
captivitate calumniis oppressi ad patriam suspirant.
VERSIO VULGATA.
Canticum graduum.
1. Ad Dominum cum tribularer
clamavi : et exaudivit me. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Ad Dominum in tribulatione mea
clamavi, et exaudivit me. |
337
2. Domine, libera animam meam a
labiis iniquis, et a lingua dolosa.
3. Quid detur tibi, aut quid
apponatur tibi ad linguam dolosam ?
4. Sagittæ potentis acutæ, cum
carbonibus desolatoriis.
8. Heu mihi, quia incolatus meus
prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar : 6. multum incola
fuit anima mea.
7. Cum his qui oderunt pacem, eram
pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. |
Domine, libera animam meam a labio
mendacii, a (a) lingua dolosi.
Quid detur tibi, aut quid apponatur
tibi ad linguam dolosam ?
Sagittæ potentis acutæ, cum
carbonibus iuniperorum.
Heu mihi, quia peregrinatio mea
prolongata est ! habitavi cum tabernaculis Cedar.
Multum peregrina est anima mea, cum
odientibus pacem.
Ego pacifica loquebar, et illi
bellantia. |
2. A
labiis iniquis : Hier. mendacibus. A lingua dolosa : calumniis enim
et dolis circumventi, nullam habebant requiem.
3. Quid
detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Quid solatii tibi
relinquitur ad linguam dolosam comprimendam ? aut quæ requies tibi datur a
lingua dolosa tibi insidiante ? Ad linguam dolosam : Hebr. lingua
dolosa, forte vocativo casu : sensusque sit : O lingua dolosa, quid tibi
proficit calumniari et nocere ?
4. Sagittæ
potentis acutæ : verba linguæ dolosae similia sagittis. Psal. lxiii, 4. Potentis : illius scilicet qui potens est in
iniquitate, Psal. li, 3. Cum
carbonibus desolatoriis : Hebr. iuniperorum, quod sint ardentissimi,
Hier. ad Fabiol.
5. Incolatus
meus prolongatus est : Hebr. Meschech : quod pro nomine loci
accipiunt : Moschi ad Iberiam : Cedar sunt Arabes. Itaque Meschech et Cedar duo
termini fuerint imperii Babylonia, per quod dispersus populus esset. Hei mihi,
inquit, quod procul a patria et loco sancto, in extremis gentium finibus exul
ago ! Quod longe luctuosius ingemiscere nos oportet, tam procul a clesti patria
extorres.
6. Multum
incola : diu peregrina fuit anima mea... a patria, a sacris, a piorum
exclusa coetu.
7. Cum
his qui oderunt pacem... Sic autem ex Hebr. distinguit Hier. Multum
peregrinata est anima mea cum his qui oderunt pacem. Cætera deinde sic : Eram
pacificus cum loquebar illis : at ipsi impugnabant me gratis. Hebr.Ego
pax et cum loquebar, at ipsi ad bellum ; quod eleganter Hier. Ego
pacifica, etc.
(a) Var. : [Al. et
a.]
PSALMUS CXX.
CONSOLATORIUS.
Deus populo
suo etiam exuli et captivo certus liberator. Nota primi) : populum omni ope
humana destitutum, tum vers. 4 et 8, Dei auxilio restitutum.
VERSIO VULGATA.
Canticum graduum.
1. Levavi oculos meos in mon- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Levavi oculos meos in mon- |
1. In
montes : illos æternos, scilicet clos, Psal. cxxii,
1.
338
tes, unde veniet auxilium mihi.
2. Auxilium meum a Domino, qui fecit
clum et terram.
3. Non det in commotionem pedem
tuum : neque dormitet qui custodit te.
4. Ecce non dormitabit, neque dormiet
qui custodit Israel.
5. Dominus custodit te, Dominus
protectio tua, super manum dexteram tuam.
6. Per diem sol non uret te : neque
luna per noctem.
7. Dominus custodit te ab omni malo :
custodiat animam tuam Dominus.
8. Dominus custodiat introitum tuum,
et exitum tuum : ex hoc nunc, et usque in sæculum. |
tes, unde veniet auxilium mihi.
Auxilium meum a Domino, factore cli
et terræ.
Non det in commotionem pedem tuum,
nec dormitet qui custodit te.
Ecce non dormitabit, neque dormiet
qui custodit Israel.
Dominus custodit te : Dominus'
protectio tua, super manum dexteram tuam.
Per diem sol non percutiet te, neque
luna per noctem.
Dominus custodit (a) te ab
omni malo : custodiat animam tuam.
Dominus custodiat exitum tuum, et
introitum tum, amodo et usque in æternum. |
6. Non
uret : Hier. non percutiet, neque æstus diei, neque frigus noctis
tibi per viam nocebit.
7. Animam
tuam Dominus : deest Dominus : repetitum ex seqq.
8. Exitum
tuum : e terra captivitatis. Introitum tuum : in patriam.
(a) Var. : Custodies.
PSALMUS
CXXI.
LÆTITIÆ ET AMORIS IN SANCTAM CIVITATEM.
David
Jerusalem ac Sionem ædificans, et arcam eo inducens, II Reg., v, 6, 7,
9 ; vi, 15, 16 ; I Parat, xi, 1, 8. Populus e captivitate redux,
templum ac civitatem ædificans : exules christiani ad patriam suspirantes. Porro
hic Psalmus, et alii quidem ex his quindecim in Hebræo Davidi tribuuntur, quod
indicio est non omnes Davidis esse.
VERSIO VULGATA.
Canticum graduum.
1. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt
mihi : In domum Domini ibimus.
2. Stantes erant pedes nostri, in
atriis tuis, Jerusalem. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum
David.
Lætatus sum eo (a) quod
dixerit (b) mihi : In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, in portis
tuis, Jerusalem. |
1. In
his, quæ dicta sunt : cum diceretur mihi : In domum Domini : nihil
vetat, domum Domini dici locum arcæ, ante templum ædificatum. Vide I Reg., i,
19 ; iii, 3 et 15 ; II Reg., xii,
20 ; I Paral., vi, 31. In
domum Domini ibimus : vox euntium, seque mutuo adhortantem ad videndum locum
sanctum.
2. Atriis : Hebr. portis,
forte αὐλαῖς pro πύλαις.
(a) Var. : [Al. in
eo.] (b) Dixerint.
339
3. Jerusalem, quæ ædificatur ut
civitas : cujus participatio ejus in idipsum.
4. Illuc enim ascenderunt tribus,
tribus Domini : testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5. Quia illic sederunt sedes in
judicio, sedes super domum David.
6. Rogate quæ ad pacem sunt
Jerusalem : et abundantia diligentibus te.
7. Fiat pax in virtute tua : et
abundantia in turribus tuis.
8. Propter fratres meos et proximos
meos, loquebar pacem de te.
9. Propter domum Domini Dei nostri,
quæsivi bona tibi. |
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,
cujus participatio ejus simul.
Quia ibi ascenderunt tribus, tribus
Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia ibi sederunt sedes in judicio,
sedes domui David.
Rogate pacem Jerusalem : sit bene his
qui diligunt te.
Sit pax in muris tuis : abundantia in
domibus tuis.
Propter fratres meos et amicos meos,
loquar pacem tibi.
Propter domum Domini Dei nostri,
quæram bona tibi. |
3. Quæ
ædificatur : Hebr.
et Septuaginta ædificata. Cujus participatio ejus : Hebr. quæ in unum
sibi conjuncta est. Jerusalem ante a Jebusæis habitate, more antiquarum
urbium, domibus hinc inde ita sparsis, ut ipsis mixti Israelitæ habitarent, nunc
in urbis formam per David et Joab redacta est, II Reg., v,
6, etc ; I Paral., xi, 7, 8.
4. Illuc
enim ascenderunt : tribus omnes ascenderunt ad arcam in Sione collocatam. Testimonium : quæ
congregatio tribuum ascendentium in Jerosolymam Philistæis ereptam, testimonium
est, factas Israeli de Chanaanitide acquirenda promissiones esse completas.
5. Sederunt
sedes in judicio : consessus judicum ibi positi tanquam in urbe regia. Sedes
super domum David : Hier. sedes domui David, Jerosolymis scilicet in
urbe regia, et sede domus regnatricis.
6. Abundantia
diligentibus te : Hier. sit bene his, qui diligunt te.
7. Fiat
pax : Hier. sit pax in muris tuis. In turribus : Hebr. domibus,
palatiis. Hæc est enim summa votorum, ut in urbe securitas, in privatis
domibus copia sit rerum omnium.
8. Propter
fratres meos : Israelitas, et maximo eos qui prognati sunt e Judaica tribu,
quibus urbs attributa est. En propter quæ Jerusalem commendetur, quod in ea
domus Domini, quod urbs regia et judiciorum sedes, quod jam eam soli Israelitæ
incolerent, maximo tribus Juda.
340
PSALMUS
CXXII.
DEPRECATORIUS.
Populus in
captivitate Deum invocat. Davidi tribuit Syriacus ut Hieronymus ; at non
Hebræus.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Ad te levavi oculos meos, qui habitas
in clis.
2. Ecce sicut oculi servorum in
manibus dominorum suorum.
Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ
suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3. Miserere nostri, Domine, miserere
nostri : quia multum repleti sumus despectione.
4. Quia multum repleta est anima
nostra : opprobrium abundantibus, et despectio superbis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum
David (a).
Ad te levavi oculos meos, qui habitas
in clis.
Ecce sicut oculi servorum ad manum
dominorum suorum.
Sicut oculi ancillæ ad manum dominæ
suæ : sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri, Domine, miserere
nostri : quia multum repleti sumus despectione.
Multum repleta est anima nostra
opprobrio abundantium, et despectione superborum. |
2. Sicut
oculi servorum in manibus : attenti ad dominorum manus, ut vel ad levissimum
indicium pareant, ita nos a Dei nutu suspensi. Donec misereatur : nullum
enim terminum attentioni nostrae ponimus ; supplices erimus, donec misereatur.
4. Opprobrium
abundantibus : Hier. opprobrio abundantium, etc, quia divites et
superbi ad omnem contumeliam prompti.
(a) Var. : Deest David.
PSALMUS
CXXIII.
EUCHARISTICUS.
David cum
suis a periculis erutus ; populus captivitate liberatus ; Ecclesia pace
constituti. Cum Davide Saulem fugiente erant sexcenti viri, I Beg., xxv,
13, pro quibus agit gratias. Davidi tribuitur. Hier. Hebr.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israel : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum
David.
Nisi Dominus fuisset in nobis : dicat
nunc Israel ; |
341
2. Nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exurgerent homines in nos,
3. Forte vivos deglutissent nos : Cum
irasceretur furor eorum in
nos, 4. forsitan aqua absorbuisset
nos.
5. Torrentem pertransivit anima
nostra : forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
6. Benedictus Dominus, qui non dedit
nos in captionem dentibus eorum.
7. Anima nostra sicut passer erepta
est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8. Adjutorium nostrum in nomine
Domini, qui fecit clum et terram. |
Nisi Dominus fuisset in nobis : cum
exurgerent super nos homines,
Forsitan vivos absorbuissent nos :
cum irasceretur furor eorum super nos.
Forsitan aquæ circumdedissent nos :
torrens transisset super animam nostram :
Forsitan transissent super animam
nostram aquæ superbiæ.
Benedictus Dominus : qui non dedit
nos in prædam dentibus eorum.
Anima nostra quasi avis erepta est de
laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Auxilium nostrum in nomine Domini,
qui fecit clum et terram. |
3. Vivos
deglutissent nos : in pauculos homines toto irruente Saulis exercitu.
5. Torrentem : Hier. torrens
transisset, etc, totus in nos devolutus esset. Torrens autem, calamitates. Pertransisset, Hier. transisset
super animam nostram. Aquam intolerabilem : Hier. transissent... aquæ
superbiæ, id est tumidae. Septuaginta, ἀνυπόστατον, ubi non est consistendi
locus. Magnæ nostræ fuere calamitates ; at si abfuisset Deus, longe graviores ac
penitus inevitabiles.
6. In
captionem dentibus : Hier. prædam.
7. Laqueus
contritus est : Saiil et inimici Davidis fracti. Sic victa Babylon, et
captivi Hebræi tanquam aves e cavea avolarunt. Hunc Psalmum pia et erudita
Ecclesia Parisiensis merito in martyrum solemnitate cantat.
PSALMUS
CXXIV.
CONSOLATORIUS.
Tutus quem
Deus tuetur. Convenit Judæis reducibus, cum a Sanaballat Samaritano et aliis
vexarentur, Esdr. iv, etc. Netum, iv,
etc.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Qui confidunt in Domino, sicut. mons
Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat 2. in Jerusalem. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Qui confidunt in Domino, quasi mons
Sion, immobilis in æternum habitabilis..
Jerusalem montes in circuitu |
1, 2. Non
commovebitur. Vide Hier. sensusque est : Quisquis in Deum fidit
342
Montes in circuitu ejus : et Dominus
in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
3. Quia non relinquet Dominus virgam
peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem
manus suas.
4. Benefac, Domine, bonis, et rectis
corde.
5. Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem : pax super Israel. |
ejus, et Dominus in circuitu populi
sui, amodo et usque in æternum.
Quia non requiescet (a) virga
impietatis super sortem justorum,, ut non mittant justi in iniquitatem
manus suas.
Benefac, Domine, bonis, et rectis
corde.
Qui autem declinant ad pravitates
suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem : pax super
Israel. |
eum instar
montis Sion excelsi et immobilis, et instar Jerusalem urbis æternæ, (nisi a Deo
defecisset) ita fore immotum. Sensus secundi versus : sicut Jerusalem montibus,
ita populus a Deo protegitur.
3. Non
relinquet Dominus virgam peccatorum : impiorum, sancti populi hostium,
Samaritanorum, et aliorum. Super sortem justorum : super terram sanctam. Dominus : deest
etiam in Septuaginta. Alex. edit. Ut non extendant justi... ne tandem
justi, calamitatibus fracti, a lege desciscant. At Hier. Non requiescet virga
impietatis, etc, justi non desinunt castigari per impios, ne superbiant.
5. In
obligationes : in coarctationes : Hier. in pravitates suas, in
tortuosas vias quibus se malo suo implicant.
(a) Var. : [Al. requiescit.]
PSALMUS
CXXV.
CONSOLATORIUS.
Populus
insperato e captivitate liberatus, Deum servatorem canit, suasque calamitates in
lætitiam versas. Psalmus manifeste post reditum e captivitate factus.
VERSIO VULGATA.
1. Graduum
canticum.
In convertendo Dominus captivitatem
Sion : facti sumus sicut consolati,
2. Tunc repletum est gaudio os
nostrum, et lingua nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes : Magni- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Cum converteret Dominus captivitatem
Sion ; facti sumus quasi somniantes.
Tunc implebitur risu os nostrum, et
lingua nostra laude.
Tunc dicent in gentibus : Ma- |
1. Sicut
consolati : Chald. convalescentes, Hier. somniantes, quod e
tantis malis repente eruti, vix ipsi libertati suæ crederent : sic Petrus
inopinato liberatus, existimabat se visum videre, Act., xii,
9.
2 Gaudio : risu. Exultatione : Hier. laude.
3. Magnificavit...
magna fecit nobis Deus : hebraismus.
343
ficavit Dominus facere cum eis.
3. Magnificavit Dominus facere
nobiscum : facti sumus lætantes.
4. Converte, Domine, captivitatem
nostram, sicut torrens in Austro.
5. Qui seminant in lacrymis, in
exultatione metent.
6. Euntes ibant et flebant, mittentes
semina tua.
Venientes autem venient cum
exultatione, portantes manipulos suos. |
gnificavit Dominus facere cum istis.
Magnificavit Dominus facere
nobiscum : facti sumus sicut lætantes.
Converte, Domine, captivitatem
nostram, sicut rivus in Austro.
Qui seminant in lacrymis, in
exultatione metent.
Qui ambulans ibat et flebat, portans
ad seminandum sementem : veniens veniet in exultatione, portans
manipulos suos. |
4. Sicut
torrens : Hebr. sicut torrentem, in meridie, tanta copia, tanta
rapiditate, tam jucunde, quam cum aqua locis aridis abundat.
6. Euntes...
Hier. qui ambulans, etc, veniens veniet, etc : sic captivi, qui
ubertim flebant, dum abducebantur, nunc redeunt fructu diuturnæ patientiæ ac
fidei læti.
PSALMUS
CXXVI.
EUCHARISTICUS ET CONSOLATORIUS.
Salomon,
ædificata domo Dei et sua, Deum adjutorem agnoscit. Idem facit populus soluti !
captivitate, templo et urbe restitutis. Ecclesia christiana, victis
persecutoribus aut vitiis triumphans, canit Dei gratiam qua vicit mundum.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum Salomonis.
Nisi Dominus ædificaverit domum, in
vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam.
2. Vanum est vobis ante lucem
surgere : surgite postquam sedentis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum
Salomonis.
Nisi Dominus ædificaverit domum, in
vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam.
Frustra est vobis de mane consurgere (a) :
postquam sedentis, qui manducatis panem dolorum : sic dabit diligentibus
se somnum. |
2. Surgite : deest
Hier. quem vide : sensus est : Vos qui panem vestrum in dolore comeditis, hoc
est, vos quotquot estis gravibus ærumnis pressi, frustra vos vigiliis curisque
consumitis ; etiamsi tranquilli sedentis, tamen adjuvabit Deus qui suis somnum
seu quietem præstat.
(a) Var. :
Surgere.
344
3. ecce hæreditas Domini, filii,
merces, fructus ventris,
4. Sicut sagittæ in manu potentis,
ita filii excussorum.
5. Beatus vir qui implevit desiderium
suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. |
Ecce hæreditas Dornini, filii : merces,
fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis, ita
filii juventutis.
Beatus vir qui implevit pharetram
suam ex ipsis : non confundetur cum loquetur (a) inimicis suis in
porta. |
3. Hæreditas
Domini : quam præstat Dominus : sive, hæreditas a Domino. Filii, ὑίοι,
nominativo plurali : dat Deus liberos, optimam parentum possessionem. Merces
fructus ventris : idem quod liberi : sensus est : Deus dilectis suis dat
filios, ut mercedem et hæreditatem, Psal. seq., 3, 6.
4. Sicut
sagittæ... ita filii excussorum : Hier. filii juventutis ; in
juventute.
geniti
filii, robusti sunt, armorum et sagittarum loco, hoc est, usui ac tutelæ
parentibus.
5. Implevit
desiderium : Hier. implevit pharetram, his sagittis, scilicet filiis
validis. In porta : in judicio ; calumnias et vim non metuet.
(a) Var. : Non
confundentur cum loquentur.
PSALMUS
CXXVII.
MORALIS.
Deus in suos
beneficentissimus : ideo populus captivus ac tenuis, post reditum sicut ante
multiplicabitur.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Beati omnes, qui timent Dominum, qui
ambulant inviis ejus.
2. Labores manuum tuarum quia
manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
3. Uxor tua sicut vitis abundans, in
lateribus domus tuæ.
Filii tui sicut novellæ olivarum, in
circuitu mensæ tuæ.
4. Ecce sic benedicetur homo, qui
timet Dominum.
5. Benedicat tibi Dominus ex Sion :
et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Beatus omnis qui timet Dominum, qui
ambulat in viis ejus.
Laborem manuum (a) tuarum
comedes (b) : beatus tu, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructifera in
penetralibus domus tuæ.
Filii tui sicut germina olivarum, in
circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur vir qui timet (c) Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion, et
videas bona Jerusalem omnibus diebus vite tuæ. |
3. In
lateribus : Hier. in penetralibus. Sicut novellæ olivarum : sicut
propagines circum undique succrescentes, sic familia justorum, læto liberorum
proventu,
(a) Var. : [Hebr. palmarum.]
(b) Cum comederis. (c) Viro [Hebr. timenti.]
345
6. Et videas filios filiorum tuorum,
pacem super Israel. |
Et videas filios filiorum tuorum :
pacem (a) super Israel. |
(a) Var. : [Hebr. pax.]
PSALMUS
CXXVIII.
CONSOLATORIUS.
Dum a
Sanaballat aliisque, templi ac sanctæ civitatis ædificatio prohibetur, Israelitæ
reduces hoc Psalmo se solantur, atque hostium omnium conatus adversus synagogam
irritos fuisse canunt ;, sic Ecclesia jam inde ab initio vexata, sed semper
victrix. Chr.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Sæpe expugnaverunt me a juventute
mea, dicat nunc Israel.
2. Sæpe expugnaverunt me a juventute
mea, : etenim non potuerunt mihi.
3. Supra dorsum meum fabricaverunt
peccatores : prolongaverunt iniquitatem suam.
4. Dominus justus concidit cervices
peccatorum.
5. Confundantur et convertantur
retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6. Fiant sicut fnum tectorum : quod
priusquam evellatur, exaruit :
7. De quo non implevit manum suam qui
metit, et sinum suum qui manipulos colligit. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Sæpe expugnaverunt me ab adolescentia
mea : dicat nunc Israel ;
Sæpe expugnaverunt me ab adolescentia
mea : sed non potuerunt mihi.
Supra cervicem meam arabant arantes,
prolongaverunt sulcum suum.
Dominus justus concidet laqueos
impiorum.
Confundantur et revertantur retrorsum
omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut fnum tectorum, quod
statim ut viruerit, arescet :
De quo non implebit manum suam
messor, et sinum suum manipulos faciens : |
1 A
juventute : jam inde ab Ægyptiaca servitute, quas populi adolescentia
dicitur, Jerem., ii, 2.
Ecclesia jam inde ab initio in Abel, in Enoch, in Noe, in Abraham, in Lot, in
Ægyptiaca servitute, in Moyse ac prophetis graves perpessa inimicos, dicit illa
quidem sæpe a juventute se fuisse, oppugnatam : nihilo tamen secius pervenisse
ad senectutem, ac ne in senectute quidem opprimi posse. Victus enim qui
saeviebat, vicit qui sufferebat. August. in hunc Psal., n. 2, 3. Dicat nunc
Israel : nunc, Samaritanis vexantibus.
2. Non
potuerunt : non prævaluerunt.
3. Supra
dorsum : me premebant intolerabili ac diuturno jugo ; at Hier. Supra
cervicem meam arabant ; me ad arandum imposito jugo abutebantur. Iniquitatem
suam : Hier. sulcum suum. Diutissime me ad arandum coegerunt.
4. Cervices : Hier. laqueos.
6. Fnum
tectorum : in tectis Orientalium planis solebant levia et inutilia gramina
exoriri.
346
8. Et non dixerunt qui præteribant :
Benedictio Domini super vos : benediximus vobis in nomine Domini. |
De quo non dixerunt transeuntes :
Benedictio Domini super vos ; benediximus vobis in nomine Domini. |
8. Benedictio
Domini super vos : solita apprecatio ad messores, post messium proventum
uberem.
PSALMUS
CXXIX.
DEPRECATORIUS.
Populus
malis mersus peccata confitetur, ac Deum propitiatorem exorat.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
De profundis clamavi ad te, Domine :
2. Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes, in vocem
deprecationis meæ.
3. Si iniquitates observaveris,
Domine : Domine, quis sustinebit ?
4. Quia apud te propitiatio est, et
propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus :
5. speravit anima mea in Domino.
6. A custodia matutina usque ad
noctem : speret Israel in Domino.
7. Quia apud Dominum misericordia, et
copiosa apud eum redemptio.
8. Et ipse redimet Israel, ex omnibus
iniquitatibus ejus. |
VERSIO S,
HIERONYMI.
Canticum graduum.
De profundis clamavi ad te, Domine.
Domine, exaudi vocem meam :
Fiant aures tuæ intendentes ad vocem
deprecationis meæ.
Si iniquitates observabis, Domine :
Domine, quis sustinebit !
Quia tecum est propitiatio, cum
terribilis sis. Sustinui Dominum.
Sustinuit anima mea, et verbum ejus
expectavi : Anima mea ad Dominum.
A vigilia matutina usque ad vigiliam
matutinam : Expectet israel Dominum :
Quia apud Dominum misericordia, et
multa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel, ex omnibus
iniquitatibus ejus. |
4. Quia
apud te propitiatio est, et propter legem tuam : ita Symm. et Theodor.
Hier. ad Sun. et Fret. At ibid. Hier. timorem in Hebræo reperiri
notat ; et hic quoque sic vertit : Cum terribilis sis : præclaro sensu ; quasi
diceret : Terribilis licet, tamen parcis. Hebr. vero : Propterea timeris, hoc
est, eo quod sis clemens, verentur pii homines, ne tibi tam bono, tam benefico
displiceant. Sustinui te : vide Hier.
6. A
custodia matutina : a vigilia matutina, usque ad vigiliam matutinam ; Hier. ab
uno mane in aliud. Præ excubitoribus matutinis, Hebr., quod bis repetitur,
hoc est, semper et præ omnibus excubitoribus ad te vigilabo.
347
PSALMUS
CXXX.
MORALIS.
David in sua
majestate coram Deo se dejicit ; cujus exemplo populus liberatus, ejusque duces
ac pontifices rebus prosperis non inflantur. Vide Psalmum C.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum David.
Domine, non est exaltatum cor meum :
neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis, neque in
mirabilibus super me.
2. Si non humiliter sentiebam : sed
exaltavi animam meam.
Sicut ablactatus est super matre sua,
ita retributio in anima mea.
3. Speret Israel in Domino, ex hoc
nunc et usque in sæculum. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum
David.
Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei :
Et non ambulavi in magnis, et in
mirabilibus super me.
Si non proposui, et silere feci
animam meam ;
Sicut ablactatus ad (a) matrem
suam, ita ablactata ad (b) me anima mea.
Expecta, Israel, Dominum : amodo et
usque in æternum. |
2. Si non
humiliter : jurandi formula. Sed exaltavi animam meam : Hier. et
non silere feci animam meam : si non eam compescui, ne vanis extolleretur
cogitationibus. Sicut ablactatus : si non ita comparavi animam meam, ut
similis esset puero ablactata, hoc est, tam humilis sum apud me et coram Deo,
quam parvulus subditus matri. Sic David, II Reg., vi,
22 : Ante Dominum... vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in
oculis meis, etc.
(a) Var. :
Super. (b) Ablactetur super.
PSALMUS
CXXXI.
HISTORICUS ET EUCHARISTICUS.
Salomon
arcam e Sione in templum a se extructum transferens, Davidem qui omnia ad
templum præparaverat, pie collaudat ; eique a Deo facta promissa confirmari
petit. Vide II. Par. vi, 41,
42, ubi vers. 1, 8, 9 hujus Psalmi referuntur. Hinc in secundi templi
dedicatione repetitus videtur. Salomoni tribuitur a Ch. Chr. ad vers. 5. et
aliis.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Memento, Domine, David, et omnis
mansuetudinis ejus : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Memento, Domine, David, et omnis
afflictionis ejus, |
1. Mansuetudinis : misericordiarum,
II Parat., vi, 42 : in bonis
principibus clementia magis quam bella et victoriæ memorantur. At Hier. afflictionis :
ejus
348
2. Sicut juravit Domino, votum vovit
Deo Jacob :
3. Si introiero in tabernaculum domus
meæ, si ascendero in lectum strati mei :
4. Si dedero somnum oculis meis, et
palpebris meis dormitationem :
5. Et requiem temporibus meis : donec
inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
6. Ecce audivimus eam in Ephrata :
invenimus eam in campis silvæ.
7. Introibimus in tabernaculum ejus :
adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
8. Surge, Domine, in requiem tuam, tu
et arca sanctificationis tuæ.
9. Sacerdotes tui induantur
justitiam : et sancti tui exultent.
10. Propter David servum tuum, non
avertas faciem Christi tui.
11. Juravit Dominus David veritatem,
et non frustrabitur eam : de |
Qui juravit Domino, votum vovit Deo (a) Jacob :
Si intravero in tabernaculum domus
meæ ; si ascendero (b) super lectum straminis (c) mei :
Si dedero somnum oculis meis, et
palpebris meis dormitationem,
Donec inveniam locum Domino ;
tabernaculum (d) Deo Jacob.
Ecce audivimus illum in Ephrata :
invenimus illum in regione saltus.
Intremus in tabernacula ejus :
adoremus scabellum pedum ejus.
Surge, Domine, in requiem tuam, tu et
arca fortitudinis tuæ.
Sacerdotes tui induant justitiam (e) et
sancti tui (f) laudent.
Propter David servum tuum, ne avertas
faciem Christi tui.
Juravit Dominus David veritatem ; non
avertetur ab ea : de |
qua
afflictis compatimur, ac præcipue ejus, qua David arcam neglectam doluerit,
cujus etiam quodammodo misertus sit, dicens ad Nathan : Videsne, quod ego
habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ? Π Reg., vii,
2. David porro quam fuerit mansueto animo, alibi memoravimus, Præfat., n. 13.
Vide. Psal. ci, 15.
2. Sicut
juravit. · Hier. qui juravit, ώς pro ὂς.
3, 4. Si
introiero : Davidem loquentem inducit de arcu Dei digniorem in locum
transferenda.
5. Et
requiem temporibus meis : deest Hebr. Donec inveniam locum Domino : Sionem,
ac postea templum ipsum, II Reg., vi, 12 ; vii, 2.
6. Audivimus
eam : arcam. In campis silva ; : in agro silvestri : Hebr. Sedeiaar, id
est, Cariathiarim. Pudebat Davidem arcæ tamdiu neglectæ : cum enim esset in
patria regione Ephratæa adhuc adolescens, audiebat narrantes arcam sub pellibus
apud Abinadab in Cariathiarim esse inventam, loco parum decoro tantæ majestati.
Vide I Reg., vi, 21 ; vii,
1, 2 ; II Reg., vi, 3, 4 ; vii,
2 ; I Paral., xiii, 6.
7. Adorabimus
in loco... scabellum pedum ejus ; Hier. arcam. Vide Psalm. xcviii,
5.
8. Surge,
Domine : loquitur Salomon, ut patet II Paral., vi,
41, ubi hic vers. habetur cum duobus sequentibus. Sanctificationis : Hier. fortitudinis.
9. Justitiam : salutem,
II Paral., ibid. ut infra, 16.
10. Faciem
Christi tui : Salomonis ; in faciem meam, Chrysost.
11. Non
frustrabitur : Hier. non avertetur ab ea, non pænitebit. Quæ promissa
(a) Var. : [Heb. potenti.]
(b) Sedero. (c) [Hebr. stratus.] (d) Tabernacula [Heb. potenti.]
(e) Justitia.] (f) [Heb. misericordes te.]
349
fructu ventris tui ponam super sedem
tuam.
12. Si custodierint filii tui
testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos :
Et filii eorum usque in sæculum,
sedebunt super sedem tuam.
13. Quoniam elegit Dominus Sion :
elegit eam in habitationem sibi.
14. Hæc requies mea in sæculum
sæculi : hic habitabo, quoniam elegi eam.
15. Viduam ejus benedicens
benedicam : pauperes ejus saturabo panibus.
16. Sacerdotes ejus induam salutari :
et sancti ejus exultatione exultabunt.
17. Illuc producam cornu David :
paravi lucernam Christo meo.
18. Inimicos ejus induam confusione :
super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. |
fructu ventris tui ponam super sedem
tuam (a).
Si custodierint filii tui pactum
meum, et testificationem meam quam docuero eos :
Et filii eorum usque in æternum,
sedebunt super thronum tuum.
Quoniam elegit Dominus Sion :
desideravit eam in habitaculum sibi (b).
Hæc est requies mea in sempiternum :
hic habitabo, quia desideravi eam.
Venationem ejus benedicens
benedicam : pauperes ejus saturabo pane.
Sacerdotes ejus induam salutare (c) :
et sancti (d) ejus laude laudabunt.
Ibi oriri faciam cornu David ; paravi
lucernam Christo meo.
Inimicos ejus induam confusione :
super ipsum autem florebit diadema ejus. |
Dei de
Salomone post Davidem regnaturo, vide II Reg., vii,
12, etc. De fructu ventris tui : hinc ad finem usque psalmi Deus
loquitur.
15. Viduam...
Hier. et Sept. ex Hebr. venationem, hoc est vietum : annonam, ut
vertit Symm. apud Theodor. ; Sept. θήραν, pro quo edit. Alex. χήραν : unde
Vulg. viduam.
17. Illuc
producam cornu David : 'm Sione ac Jerusalem, regnare faciam Davidis
posteros. Paravi lucernam : sobolem illustrem, ac regnantem. Christo
meo : Davidi.
18. Sanctificatio
mea : sacrosanctus erit ; at Hier. diadema ejus : regnum ac majestas
ejus.
(a) Var. : [Hebr. Thronum
tuum.] (b) Suum. (c) Salutari. (d) [Hebr. misericordes.]
PSALMUS
CXXXII.
EUCHARISTICUS ET CONSOLATORIUS.
David
omnibus sub imperio suo tribubus adunatis : item Judæi ex dispersione collecti,
canunt quam suavis sit fratrum concordia.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum David.
Ecce quam bonum, et quam ju- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum
David.
Ecce quam bonum, et quam de- |
1. Ecce
quam bonum, et quam jucundum : « Non enim omne quod jucundum,
350
cundum habitare fratres in unum.
2. Sicut unguentum in capite, quod
descendit in barbam, barbam Aaron ;
Quod descendit in oram vestimenti
ejus : 3. sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus
benedictionem et vitam usque in sæculum. |
corum, habitare fratres in unum !
Sicut unguentum optimum in capite,
quod descendit in barbam (a) Aaron :
Quod descendit super oram
vestimentorum ejus. Sicut ros Hermon, qui descendit super montana (5) Sion.
Quoniam ibi mandavit Dominus
benedictionem (c), vitam usque in æternum. |
idem et bonum
est ; iucundus enim luxus, non tamen et bonus ; neque quod bonum
est, idem et jucundum est ; bona enim tolerantia injuri... non autem jucunda· Sed
in fratrum ad Dei laudes amoremque conspirantium societate, non tantum bonitatis
fructus est, sed etiam lætitiæ sensus : » ex Hilar. in hunc Psal.
2. Sicut
unguentum : adde, optimum ; Hier. peculiare, ac
suaveolentissimum, ad consecrandos pontifices divinitus institutum, Exod., xxx,
25. In barbam : vulgare Hebræis, aliisque Orientalibus, ut haberent
capillos unguentis delibutus. At unguentum illud sacerdotale, copiosissime
effundebatur in caput, et in barbam usque defluebat. Barbam Aaron : ut
ostenderet agere se de illo exquisitissimo unguento, quo Aaron ipse Dei jussu
consecratus. In oram vestimenti ejus : ea copia effundebatur, ut se
latissime suavissimi unguenti fragrantia diffunderet. Spirituali sensu :
Christus Spiritu sancto unctus, non eum accepit ad mensuram, Joan., iii,
34, sed tanta plenitudine, ut ex ea acciperemus omnes, ibid., i,
16, bono Christi odore per exempla sanctorum, etiam extra Ecclesiam, ubique
diffuso.
3. Sicut
ros Hermon, qui descendit. Non ros Hermon descendit in montem Sion, neque
enim id fieri potest, ut idem ros decurrat in tam diversos montes : sic ergo
supplendum : Sicut ros Hermon, et sicut ros qui descendit in montem Sion, ita
fratrum consensio : sensusque est : Non suavius unguentum illud, quo ipse Aaron
Dei jussu perfusus consecratusque est, non ros jucundior, quo Hermon et Sion duo
clarissimi montes irrigantur, ut suavis est fratrum concordia. Illic mandavit
Dominus benedictionem : illic, ubi fratres concorditer habitant.
(a) Var. : Ad
Barbam. (b) [Hebr. Montes.] (b) Add. et.
PSALMUS CXX.
XIII.
HORTATORIUS.
Dei laudes
servis ejus perpetuo celebrandæ. Ita concluditur solemnitas dedicationis templi.
Aiunt esse dramaticum carmen. Primis -versibus, princeps levitarum excubias
agentium fratres hortatur, ut vigiliis laudes divinas adjungant. Ultimo versu,
fratres admoniti principi janitorum fausta precantur.
VERSIO VULGATA.
1. Canticum
graduum.
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes
servi Domini : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Canticum graduum.
Ecce benedicite Domino (a),
omnes servi Domini. |
(a) Var. :
Dominum.
351
Qui statis in domo Domini, in atriis
domus Dei nostri,
2. In noctibus extollite manus
vestras in sancta, et benedicite Dominum.
3. Benedicat te Dominus ex Sion, qui
fecit clum et terram. |
Qui statis in domo Domini in
noctibus.
Levate manus vestras ad sanctum, et
benedicite Dominum.
Benedicat te (a) Dominus ex
Sion, factor cli et terræ. |
1. In
atriis domus Dei nostri : deest Hebr. sumptum ex Psalmo sequenti vers. 2.
2. In
noctibus : junge præcedenti, ut sensus sit : Vos qui per noctem in templo
excubias agitis, extollite manus vestras ad Deum : quanquam et eo referri
potest, ut maxime studeant horis silentibus et quietis laudare Deum. In
sancta : ad sanctuarium. Huc usque Psalmi graduum.
(o) Var. : Tibi.
PSALMUS
CXXXIV.
LAUDIS ET
GRATIARUM ACTIONIS.
Deo
benedicit pro beneficiis in populum collatis ; tum idola detestatur.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia.
Laudate nomen Domini, laudate, servi,
Dominum.
2. Qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri.
3. Laudate Dominum, quia bonus
Dominus : psallite nomini ejus, quoniam suave.
4. Quoniam Jacob elegit sibi Dominus,
Israel in possessionem sibi.
5. Quia ego cognovi quod magnus est
Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
6. Omnia quæcumque voluit, Dominus
fecit in clo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
7. Educens nubes ab extremo terræ :
fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Laudate nomen Domini, laudate, servi,
Dominum :
Qui statis in domo Domini, in atriis
domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quoniam (a) bonus
Dominus : cantate nomini ejus, quoniam decens.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus,
Israel in peculium suum.
Quia ego scio quod magnus Dominus, et
Dominus (b) noster præ omnibus diis.
Omnia quæ voluit Dominus fecit in
clo, et in terra ; in mari, et in omnibus (c) abyssis.
Levans nubes de summitatibus terræ,
fulgura in pluviam fecit :
Educens ventos de thesauris |
7. Ventos
de thesauris : propter reconditas ventorum causas. Docet autem quam « os in
potestate habeat, atque ad voluntatem laxet.
(a) Var. :
Quia. (b) [Hebr. dominator.] (c) cunctis.
352
suis. 8. Qui percussit primogenita
Ægypti ab homine usque ad pecus.
9. Et misit signa et prodigia in
medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10. Qui percussit gentes multas : et
occidit reges fortes :
11. Sehon regem Amorrhaeorum, et Og
regem Basan, et omnia regna Chanaan.
12. Et dedit terram eorum
hæreditatem, hæreditatem Israel populo suo.
13. Domine, nomen tuum in æternum :
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14. Quia judicabit Dominus populum
suum : et in servis suis deprecabitur.
15. Simulacra gentium argentum et
aurum, opera manuum hominum.
16. Os habent et non loquentur :
oculos habent et non videbunt.
17. Aures habent, et non audient :
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18. Similes illis fiant qui faciunt
ea : et omnes qui confidunt in eis.
19. Domus Israel, benedicite Domino :
domus Aaron, benedicite Domino.
20. Domus Levi, benedicite Domino :
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21. Benedictus Dominus ex Sion, qui
habitat in Jerusalem. |
suis. Qui percussit primitiva Ægypti)
ab homine usque ad pecus (a).
Emisit (b) signa et portenta
in medio tui, Ægypte, in Pharao, et in cunctos servos suos (c).
Qui percussit gentes multas, et
occidit reges fortes : Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et
omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum hæreditatem,
hæreditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in æternum :
Domine, memoriale tuum in generatione et generatione.
Quia judicabit Dominus populum suum,
et in servos suos erit placabilis.
Idola gentium argentum et aurum :
opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur : oculos
habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient : sed
nec est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel, benedicite Domino :
domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino :
timentes Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion, qui
habitat in Jerusalem. Alleluia. |
8. Qui
percussit : junge sequenti, hic enim incipit propria Israeli narrare
beneficia.
14. In
servis suis deprecabitur : passive Hier. erit placabilis ; Hebr. solatium
capiet ; miserebitur, Deut., xxxii,
36. In servis suis miserebitur, quod est, in eos effundet misericordiam
suam.
(a) Var. : [Hebr. Quadrupedem.]
(b) Misit. (c) ejus.
353
PSALMUS
CXXXV.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.
Dei in
populum misericordiam celebrat, priscis beneficiis ordine recensitis. Est autem
hic Psalmus Davide rege coram arca cantari solitus, I Paral. xvi,
41. Idem Davidi attributus, et in dedicatione templi sub Salomone decantatus,ad
laudandum Dominum quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus, II Paral., vi,
6. Item fundato secundo templo, I Esdr. iii,
10, 11, et post insignem victoriam, I Mach., iv,
24.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia.
Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
2. Confitemini Deo deorum ; quoniam
in æternum misericordia ejus.
3. Confitemini Domino dominorum :
quoniam in æternum misericordia ejus.
4. Qui facit mirabilia magna solus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
5. Qui fecit clos in intellectu :
quoniam in æternum misericordia ejus.
6. Qui firmavit terram super aquas :
quoniam in æternum misericordia ejus.
7. Qui fecit luminaria magna :
quoniam in æternum misericordia ejus.
8. Solem in potestatem diei : quoniam
in æternum misericordia ejus.
9. Lunam, et stellas in potestatem |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum (a) misericordia ejus.
Confitemini Deo deorum : quoniam in
æternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui fecit mirabilia magna solus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui fecit clos in sapientia (b) :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui firmavit terram super aquas :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui fecit luminaria magna : quoniam
in æternum misericordia ejus :
Solem in potestatem diei : quoniam in
æternum misericordia ejus :
Lunam et stellas in potestatem |
5. In
intellectu : Hier. in sapientia.
6. Qui
firmavit terram super aquas : ne fluctibus rumperetur : alii, apud
Chrysost. : Qui constipavit terram in aquis. Vide Psal. xxiii,
2
8. In
potestatem diei : ut præesset diei, Genes., i,
16.
9. In
potestatem noctis : ut præesset nocti, ibid.
(a) Var. : Ibi
et in sequentibus pro æternum hebr. habet sæculum. (b) [Hebr. in
intellectu.]
354
noctis : quoniam in æternum
misericordia ejus :
10. Qui percussit Ægyptum cum
primogenitis eorum : quoniam in æternum misericordia ejus.
11. Qui eduxit Israel de medio
eorum : quoniam in æternum misericordia ejus,
12. In manu potenti, et brachio
excelso : quoniam in æternum misericordia ejus.
13. Qui divisit mare Rubrum in
divisiones : quoniam in æternum misericordia ejus.
14. Et eduxit Israel per medium
ejus : quoniam in æternum misericordia ejus.
15. Et excussit Pharaonem, et
virtutem ejus in mari Rubro : quoniam in æternum misericordia ejus.
16. Qui traduxit populum suum per
desertum : quoniam in æternum misericordia ejus.
17. Qui percussit reges magnos :
quoniam in æternum misericordia ejus.
18. Et occidit reges fortes : quoniam
in æternum misericordia ejus.
19. Sehon regem Amorrhæorum : quoniam
in æternum misericordia ejus.
20. Et Og regem Basan : quoniam in
æternum misericordia ejus.
21. Et dedit terram eorum
hæreditatem : quoniam in æternum misericordia ejus.
22. Hæreditatem Israel servo suo :
quoniam in æternum misericordia ejus.
23. Quia in humilitate nostra me- |
noctis : quoniam in æternum
misericordia ejus :
Qui percussit Ægyptum cum primitivis
suis : quoniam in æternum misericordia ejus.
Et eduxit Israel de medio eorum :
quoniam in æternum misericordia ejus.
In manu valida et (a) brachio
extento : quoniam in æternum misericordia ejus :
Qui divisit mare Rubrum in
divisiones : quoniam in æternum misericordia ejus :
Et eduxit Israel in medio ejus :
quoniam in æternum misericordia ejus :
Et convolvit Pharao (b) et
exercitum ejus in mari Rubro : quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui duxit (c) populum suum per
desertum : quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui percussit reges magnos : quoniam
in æternum misericordia ejus.
Et occidit reges magnificus (d) : quoniam
in æternum misericordia ejus.
Seon regem Amorrhæorum : quoniam in
æternum misericordia ejus,
Et Og regem Basan : quoniam in
æternum misericordia ejus.
Et dedit terram eorum (e) hæreditatem :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Hæreditatem Israel servo suo :
quoniam in æternum misericordia ejus.
Quia in humilitate nostra me- |
12. Brachio
excelso : Hier. extento, eodem sensu, ut ab alto summa vi feriat.
(a) Var. ; Et
in. (6) [Al. Pharaonem.] (c) Perduxit. (d) [Hebr. magnificos.]
(e) Al. Add. in.
355
mor fuit nostri : quoniam in æternum
misericordia ejus.
24. Et redemit nos ab inimicis
nostris : quoniam in æternum misericordia ejus.
23. Qui dat escam omni carni :
quoniam in æternum misericordia ejus.
26. Confitemini Deo cli : quoniam in
æternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum :
quoniam in æternum misericordia ejus. |
mor fuit nostri : quoniam in æternum
misericordia ejus.
Et redemit (a) nos de
hostibus (b) nostris : quoniam in æternum misericordia ejus.
Qui dat panem omni carni : quoniam in
æternum misericordia ejus.
Confitemini Deo cli : quoniam in
æternum misericordia ejus. |
26. Confitemini
Domino dominorum : deest Hier., Hebr. et Septuag. (a) Var. : Eripuit.
(b) [Hebr. hostibus.]
PSALMUS
CXXXVI.
CONSOLATIONIS.
Populus in
captivitate gemens : lugentes in sæculo christiani, suam utrique Jerusalem
desiderant. Sine titulo in Hebr. Jeremiæ titulum Theodor. rejicit. Hic,
spiritualiter intelligendæ duæ civitates : nempe Jerusalem, clestis patria :
Babylon, mundus, captivitatis locus in quo exules degimus. Duas istas
civitates faciunt duo amores : Jerusalem facit amor Dei ; Babyloniam amor
sæculi. August. in Psal. lxiv, n. 2. Ex amore sæculi oriuntur terrenæ delectationes, a
quibus pii abhorrent : canticum enim delectationis sæculi hujus, lingua
aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus, August. in hunc
Psal. n. 17. Neque cantant fideles, nisi in Jerusalem ubi beati sunt, hic autem
non cantant sed gemunt, memores perditæ in Adam innocentiæ pariter ac
beatitudinis.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David
Jeremiæ.
1. Super flumina Babylonis, illic
sedimus et flevimus : cum recordaremur Sion :
2. In salicibus in medio ejus,
suspendimus organa nostra.
3. Quia illic interrogaverunt nos,
qui captivos duxerunt nos, verba cantionum : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Super flumina Babylonis, ibi sedimus,
et flevimus, cum recordaremur Sion.
Super salices in medio ejus
suspendimus citharas nostras.
Quoniam ibi interrogaverunt nos qui
captivos duxerunt nos verba carminis, |
1. Super
flumina Babylonis... cum recordaremur Sion : ex ipso exilii sensu subit
dulcis patriæ recordatio qua cientur in fletus. Spirituali sensu, flumina
Babylonis sunt omnia, quæ hic amantur et transeunt, August. Hinc suspiria ad
illam manentem, ac fundamenta habentem civitatem, de qua Paulus Hebr., xi,
10 ; xiii, 14.
356
Et qui abduxerunt nos : Hymnum
cantate nobis de canticis Sion.
4. Quomodo cantabimus canticum
Domini, in terra aliena ?
5. Si oblitus fuero tui, Jerusalem,
oblivioni detur dextera mea.
6. Adhæreat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui :
Si non proposuero Jerusalem, in
principio lætitiæ meæ.
7. Memor esto, Domine, filiorum Edom,
in die Jerusalem :
Qui dicunt : Exinanite, exinanite,
usque ad fundamentum in ea.
8. Filia Babylonis misera : beatus,
qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.
9. Beatus, qui tenebit, et allidet
parvulos tuos ad petram. |
Et qui affligebant nos læti : Canite
nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini,
in terra aliena ?
Si oblitus fuero tui, Jerusalem, in
oblivione sit dextera mea.
Adhæreat lingua mea gutturi meo, si·
non recordatus fuero tui :
Si non proposuero Jerusalem, in
principio lætitiæ meæ.
Memento, Domine, filiorum Edom, in
die Jerusalem,
Dicentium : Evacuate, evacuate usque
ad fundamentum ejus.
Filia Babylonis vastata : beatus qui
retribuet tibi vicissitudinem tuam, quam tu(a) retribuisti nobis.
Beatus qui tenebit, et allidet
parvulos tuos ad petram. |
3. Qui
abduxerunt nos : Hebr. qui nos in acervum redegerunt, id est,
civitatem nostram. Hymnum : Hebr. lætitiam, lætum carmen petebant.
5. Dextera
mea : vis mea, auxilium meum, aut felicitas, per dexteram designata.
7. Memor
esto... filiorum Edom : Esau : Idumæorum semper adversantium Judæis, ex
priscis Esau adversus Jacobum inimicitiis. In die Jerusalem : cum
recordaberis Jerusalem.
8. Filia
Babylonis misera : Hier. vastata, id est, vastanda.
9. Beatus,
qui tenebit, et allidet parvulos tuos... Beatus, qui implebit vaticinium
Isaiæ de Babylone dicentis : Infantes eorum allidentur in oculis eorum. Isa., xiii,
16.
(a) Var. :
Deest tu.
PSALMUS
CXXXVII.
EUCHARISTICUS.
Congruit ei
tempori, quo bello Syriaco confecto, devictisque multis regibus, miracula Dei
toto Oriente celebrata, reges ad ipsum collaudandum invitabant, II Reg. xiii. Vide Psal. lix.
VERSIO VULGATA.
1. Ipsi David.
Confitebor tibi, Domine, in toto |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David.
Confitebor tibi, Domine, in toto |
1. Domine : deest
Hebr. Quoniam audisti verba... deest Hier. In conspectu angelorum : sic
addit se angelis Deo canentibus.
357
corde meo : quoniam audisti verba
oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi :
2. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.
Super misericordia tua, et veritate
tua : quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
3. In quacumque die invocavero te,
exaudi me : multiplicabis in anima mea virtutem.
4. Confiteantur tibi, Domine, omnes
reges terræ : quia audierunt omnia verba oris tui :
5. Et cantent in viis Domini :
quoniam magna est gloria Domini.
6. Quoniam excelsus Dominus, et
humilia respicit : et alta a longe cognoscit.
7. Si ambulavero in medio
tribulationis, vivificabis me : et super iram inimicorum meorum
extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
8. Dominus retribuet pro me. Domine,
misericordia tua in sæculum : opera manuum tuarum ne despicias. |
corde meo, in conspectu deorum
cantabo (a) tibi.
Adorabo in templo sancto tuo (b),
et confitebor nomini tuo
Super misericordia tua, et veritate
tua ; quia magnificasti super omne nomen, eloquium tuum.
In die invocabo, et exaudies me :
dilatabis animæ meæ fortitudinem.
Confiteantur tibi, Domine, omnes
reges terræ : quoniam audierunt eloquia oris tui.
Et cantent in viis Domini : quoniam
magna gloria Domini.
Quoniam excelsus Dominus, et humilia
respicit (c), et excelsa de longe cognoscit.
Si ambulavero in medio tribulationis,
vivificabis me : super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam, et
salvabit me dextera tua.
Dominus operabitur pro me. Domine,
misericordia tua in æternum : opera manuum tuarum ne dimittas. |
2. Adorabo
ad templum : psallenti cum angelis, pro clo est templum divino nomini
consecratum. Magnificasti super omne, nomen sanctum tuum : Hier. super
omne nomen, eloquium tuum, id est, super omnem famam ; quidquid de te
narrent homines, verbi tui majestate vincitur.
3. Exaudi
me : exaudies. Multiplicabis : Hier. dilatabis animæ meæ
fortitudinem, robur augebis.
4. Reges : victi,
vel victoriarum fama permoti.
5. Cantent
in viis Domini : ad templum ducentibus. Adeant Jerusalem, et templum donis
cumulent.
6. A
longe cognoscit : longe infra se videt, ut abjecta et jacentia.
7. In
medio tribulationis : belli ut Psal. xix, 1 : Exaudiat te Dominus
in die tribulationis. Extendisti : Hier. mittes.
(a) Var. : [Hebr. psallam.]
(b) [Hebr. ad templum sanctum tuum.] (c) [Hebr. et
humile videt et excelsum.]
358
PSALMUS
CXXXVIII.
MORALIS ET DEPRECATORIUS.
Accusatus ab
inimicis coram Saule, testem innocentiæ suæ invocat Deum, formatorem suum et
cogitationum scrutatorem ; neminem enim odisse se, nisi malos. Et nota ad
connexionem, vers. 19, 21, 23, 2-4.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
Domine, probasti me : et cognovisti
me : 2. tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
3. Intellexisti cogitationes meas de
longe : semitam meam et funiculum meum investigasti.
4. Et omnes vias meas prvidisti :
quia non est sermo in lingua mea.
5. Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,
novissima, et antiqua : tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6. Mirabilis facta est scientia tua
ex me : confortata est, et non potero ad eam.
7. Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a
facie tua fugiam ? |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori Psalmus (a) David.
Domine, investigasti me, et
cognovisti. Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam :
Intellexisti malum meum de longe.
Semitam meam et accubationem meam eventilasti :
Et omnes vias meas intellexisti. Quia
non est eloquium in lingua mea :
Ecce, Domine, nosti omnia. Retrorsum
et ante formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Super me est scientia (b), et
excelsior est, non potero ad eam.
Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie
tua fugiam ? |
2. Sessionem... et
resurrectionem, me sive sedentem, sive surgentem : Theod. nosti quæ
meditabar sedens, et operabar surgens :
3. De
longe ; arcana consiliorum ab æterno prvidisti. Semitam meam, et
funiculum meum : Theodor. rectitudinem operum, opera quasi fune
directa. Hier. Semitam et accubationem. Nosti gradientem et cubantem,
vigilantem et quiescentem.
4. Omnes
vias meas prvidisti : quia non :... cum non est sermo ; me etiam tacito,
arcana pectoris nosti, neque opus habes ut ea verbis eloquar.
5. Novissima
et antiqua : Hier. retrorsum et ante formasti me, id est a fronte et
a tergo.
6. Ex me :
ego ipse magnum artis tuæ documentum argumentumque laudis ; vel, præ me ; Hier. super
me est scientia, excedit facultatem intelligentiæ meæ. Confortata est...
Hier. excelsior est. Non potero ad eam : suppl. accedere.
7. Quo
ibo ά spiritu tuo ? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum, Sap.,
1, 7 ; de quo Spiritu dictum : Dominus Deus misit me et Spiritus ejus, etc, Isa., xlviii, 16. Quem Spiritum memorat, ad commendandam
immensitatem Dei, quod Deus bono illo Spiritu omnia alat, vegetet, foveat.
(a) Var. : Canticum.
(b) Mirabilior est scientia a me, excelsior.
359
8. Si ascendero in clum, tu illic
es : si descendero in infernum, ades.
9. Si sumpsero pennas meas diluculo,
et habitavero in extremis maris :
10. Etenim illuc manus tua deducet
me, et tenebit me dextera tua.
11. Et dixi : Forsitan tenebræ
conculcabunt me : et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12. Quia tenebræ non obscurabuntur a
te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen
ejus.
13. Quia tu possedisti renes meos :
suscepisti me de utero matris meæ.
14. Confitebor tibi, quia
terribiliter magnificatus es : mirabilia opera tua, et anima mea
cognoscit nimis.
15. Non est occultatum os meum a te,
quod fecisti in occulto : et substantia mea in inferioribus terræ.
16. Imperfectum meum viderunt oculi
tui, et in libro tuo omnes scribentur : dies formabuntur, et nemo in
eis.
17. Mihi autem nimis honorificati |
Si ascendero in clum, ibi es tu ; si
jacuero in inferno, ades.
Si sumpsero pennas diluculo :
habitavero in novissimo maris :
Etiam ibi manus tua deducet me, et
tenebit me dextera tua.
Si dixero : Forte tenebræ operient
me : nox quoque lux erit circa me.
Nec tenebræ habent tenebras apud te,
et nox quasi dies lucet : similes sunt tenebræ et lux.
Quia tu possedisti renes meos,
orsusque es me in utero matris meæ.
Confitebor tibi quoniam terribiliter
magnificasti me : mirabilia opera tua, et anima mea novit nimis.
Non sunt operta ossa mea a te, quibus
factus sum in abscondito : imaginatus sum in novissimis terræ.
Informem adhuc me viderunt oculi tui,
et in libro tuo omnes scribentur : dies formati sunt, et non est una in
eis.
Mihi autem quam honorabiles |
11, 12. Et
dixi : Hier. si dixero. Conculcabunt : Hier. operient : vide
apud eumdem hos duos versus egregie versos. Nox sicut dies illuminabitur : Hier. quasi
dies lucet ; Hebr. nox tibi lux erit.
13. Possedisti
renes meos : intima mea. Suscepisti me : Hier. orsus es me in
utero, etc.
14. Terribiliter
magnificatus es : Hier. magnificasti me : mirabiliter me fecisti :
arte stupenda.
15. Os
meum : nullum ex ossibus te latet. Substantia mea : Hebr. velut
acu pictus sum ; Hier. imaginatus sum, fictus sum ; conformatus. In
inferioribus terræ ! Chald. in utero.
16. Imperfectum
meum : Hier. informem adhuc me, ftum rudem in utero matris. Omnes
scribentur : omnes artus, seu partes corporis mei, quas tu tam perfecte
noveras, ac si jam in libro descriptas haberes. Formabuntur : in dies
fingebantur partes illa ?.. Et nemo, etc. : Hebr. et non una in eis, ne
una quidem earum erat : nec tu impolitae aut male cohærentes composuisti, sed
totas formasti cum non essent.
17. Nimis
honorificati sunt. Cum Deus tantus sit, quam felices potentesque Sunt, quos
amore suo dignatur ! At Hebr. quam pretiosæ cogitationes tuæ. Deus ! quanta
earum summa I eadem enim vox hebræa rehe, quæ hic amici,vers.
3. Cogitationes : eadem quoque vox rosch, apud Septuag. hic
quidem ἀρχαί vertitur ;
360
sunt amici tui, Deus : nimis
confortatus est principatus eorum.
18. Dinumerabo eos, et super arenam
multiplicabuntur : exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19. Si occideris, Deus, peccatores :
viri sanguinum, declinate a me :
20. Quia dicitis in cogitatione :
accipient in vanitate civitates tuas.
21. Nonne qui oderunt te, Domine,
oderam : et super inimicos tuos tabescebam ?
22. Perfecto odio oderam illos : et
inimici facti sunt mihi.
23. Proba me, Deus, et scito cor
meum : interroga me : et cognosce semitas meas.
24. Et vide, si via iniquitatis in me
est : et deduc me in via æterna. |
facti sunt amici (a) tui,
Deus : quam fortes pauperes (b) eorum !
Dinumerabo eos, et arena, plures
erunt : evigilavi, et adhuc sum tecum.
Si occideris, Deus, impium, viri
sanguinum, declinate a me.
Qui contradicent tibi scelerate :
elevati (c) sunt frustra adversarii tui.
Nonne odientes te, Domine, odivi ; et
contra adversarios tuos distabui (d) ?
Perfecto odio oderam illos, et (e) inimici
facti sunt mihi.
Scrutare me, Deus, et cognosce cor
meum : proba me, et scito cogitationes meas.
Et vide si via doli in me est : et
deduc me in via æterna. |
ἂριθμος
autem, Numer., I, 49, quod summam Vulgata vertit. Item
συλλογiσμòv, Exod., xxx, 12,
ubi et Vulgata summam.
18. Exsurrexi : Hier. evigilavi.
Et adhuc sum tecum : statim a somno de te cogito.
19. Si
occideris : annon occides, ό Deus, peccatores, qui calumniantur innocenti ?
vel : Si quidem occideris Deus impium, discedant a me sanguinarii.
20. Quia
dicitis : totus versus ex Hier. qui contradicent, etc.
22. Perfecto
odio oderam : hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines
oderis, nec vitia propter homines diligas, August. Vide Præf., n. 14.
(a) Var. : [Hebr. Sodales.]
(b) [Hebr. principatus.] (c) Elati. (d) [Hebr. resistebam.]
(e) Deest et.
PSALMUS
CXXXIX.
DEPRECATORIUS.
Contra
Achitophel, a quo et armis et insidiis et calumniis impetitus, II Reg. xv, xvii.
VERSIO VULGATA.
1. In finem,
Psalmus David.
2. Eripe me, Domine, ab homine malo :
a viro iniquo eripe me.
3. Qui cogitaverunt iniquitates in |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Victori canticum
David.
Erue me, Domine, ab homine malo : a
viris iniquis salva me.
Qui cogitaverunt malitias in |
361
corde : tota, die constituebant
prlia.
4. Acuerunt linguas suas sicut
serpentis : venenum aspidum sub labiis eorum.
5. Custodi me, Domine, de manu
peccatoris : et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus
meos : 6. absconderunt superbi laqueum mihi :
Et funes extenderunt in laqueum :
juxta iter scandalum posuerunt mihi.
7. Dixi Domino : Deus meus es tu :
exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
8. Domine, Domine, virtus salutis
meæ : obumbrasti super caput meum in die belli :
9. Ne tradas me, Domine, a desiderio
meo peccatori : cogitaverunt contra me : ne derelinquas me, ne forte
exaltentur.
10. Caput circuitus eorum : labor
labiorum ipsorum operiet eos.
11. Cadent super eos carbones, in
ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
12. Vir linguosus non dirigetur in |
corde : tota die versati sunt in
prliis.
Exacuerunt linguam suam quasi
serpens : venenum aspidum (a) sub labiis eorum. Semper.
Custodi me, Domine, de manu impii, a
viro iniquitatum serva me :
Qui cogitaverunt supplantare gressus
meos. Absconderunt superbi laqueum mihi,
Et funibus extenderunt rete : juxta
semitam offendiculum posuerunt mihi. Semper.
Dixi Domino : Deus meus es tu : audi (b),
Domine, vocem deprecationis meæ.
Domine Deus, fortitudo salutis meæ,
protexisti caput meum in die belli.
Ne des, Domine, desideria impii :
scelera ejus ne effundantur, et eleventur. Semper.
Amaritudo convivarum meorum : labor
labiorum eorum operiet eos.
Cadent super eos carbones ignis :
dejicies (c) eos in foveas, ut non consurgant.
Vir linguosus non dirigetur in |
3. Constituebant
prlia : instruebant : nihil nisi rixas cogitabant.
3. Ab
hominibus iniquis : Hebr. h viro iniquo, ut supra, 2.
6. Funes
extenderunt : Hier. funibus extenderunt rete, etc.
9. Ne
tradas me : ne tradas me impio præter spem ac desiderium meum ; Hier. Ne
des, Domine, desideria impii. Cogitaverunt contra me. Hebr. Cogitationem
ejus ne promoveas : exaltabunt se, id est, disturba consilia eorum, alioquin
superbient.
10. Caput, sive
princeps, circuitus eorum : coronæ, sive conventus eorum ; Hebr. caput
circumvenientium me, Achitophel. Labor labiorum ipsorum : eorum
elaborata atque exquisita consilia. Operiet eos : involvet eos ;
consiliis suis capientur, tam ipse Achitophel, quam inimici reliqui : quippe
belli incentores atque artifices fraudum, in quibus perierunt. Alii : Venenum
circumvenientium me, qui est labor labiorum ipsorum, operiet eos : venenatis
verbis consiliisque suis et ipsi pereant. Vox enim rosch, quæ hic caput vertitur,
alias significat amaritudinem vel venenum, ut Psal. lxviii,
22, ubi interpres vertit, fel.
11. In
ignem... Hier. Cadent carbones ignis, in foveas dejicies, etc.
12. Vir
linguosus. -lingua seu eloquio confidens : ex eorum genere qui dicunt :
(a) Var. :
Aspidis. (b) [Hebr. auribus percipe.] (c) In ignem
dejicies.
362
terra : virum injustum mala capient
in interitu.
13. Cognovi quia faciet Dominus
judicium inopis : et vindictam pauperum.
14. Verumtamen justi confitebuntur
nomini tuo : et habitabunt recti cum vultu tuo. |
terra : virum iniquum mala capient in
interitu.
Scio quod faciet Dominus causam
inopis, judicia pauperum.
Attamen justi confitebuntur nomini
tuo : habitabunt recti cum vultu tuo. |
Linguam
nostrum magnificabimus, Psal,
xi, S ; consiliis technisque nostris omnia pervincemus, qualis Achitophel, cujus
erat consilium, quasi si quis consuleret Deum, II Reg., xvi, 23. Non
dirigetur : non firmabitur.
PSALMUS CXL.
DEPRECATORIUS.
David mitis
erga inimicus, contra eorum dolosa verba et insidias, sub Saule, ut videtur, Dei
patrocinium implorat : vide Psal. xxxviii.
Hunc Psalmum quotidie ad vesperam canebat orientalis Ecclesia, propter vers. 2,
Chr.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David.
1. Domine, clamavi ad te, exaudi me :
intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2. Dirigatur oratio mea sicut
incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium
vespertinum.
3. Pone, Domine, custodiam ori meo :
et ostium circumstantiae labiis meis.
4. Non declines cor meum in verba
malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Domine, clamavi ad te, festina mihi :
exaudi (b) vocem meam clamantis ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum
in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone, Domine, custodiam ori meo :
serva paupertatem labiorum meorum.
Ne declines cor meum in verbum malum,
volvere cogitationes impias cum viris operantibus |
1. Exaudi
me : Hier. ut lxix., 2, festina
mihi.
2. Incensum : Hebr. suffitus.
Sacrificem vespertinum : quod frequentius et honoratius erat, completo diei
opere.
3. Pone,
Domine, custodiam ori meo · ne Saulis et adversariorum circumventus
insidiis, odiisque exasperatus, aliquid incautum effutiat, aut maledictum pro
maledicto reddat. Et ostium circumstantiæ : hæc custodia ita muniat,
tueaturque ostium labiorum meorum, quemadmodum adhibita custodia cavere solent
ne quis effugiat.
4. Ad
excusandas excusationes : alii : Ad involvenda involucra in impietatibus
(a) Var. :
Canticum. (b) [Hebr. auribus percipe.]
363
Cum hominibus operantibus
iniquitatem : et non communicabo cum electis eorum.
5. Corripiet me justus in
misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet
caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in
beneplacitis eorum : 6. absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
Audient verba mea quoniam potuerunt :
7. sicut crassitudo terræ erupta est super terram :
Dissipata sunt ossa nostra secus
infernum.
8. Quia ad te, Domine, Domine, oculi
mei : in te speravi, non auferas animam meam.
9. Custodi me a laqueo, quem
statuerunt mihi : et a scandalis operantium iniquitatem. |
iniquitatem, neque comedere in
deliciis eorum.
Corripiat me justus in misericordia
et arguat me ; oleum amaritudinis non impinguet caput meum :
Quia adhuc oratio mea pro malitiis
eorum. Sublati sunt juxta petram judices eorum,
Et audient verba mea : quoniam decora
sunt. Sicut agricola cum scindit terram :
Sic dissipata sunt ossa nostra in ore
inferni.
Quia ad te, Domine Deus, oculi mei :
in te speravi, ne evacues animam meam.
Custodi me de manibus laquei, quem
posuerunt mihi, de offendiculis operantium iniquitatem. |
quod idem
est : poterat enim Davidis animum subire cogitatio de occidendo inimico, puta
Saule, atque aliis, eo quod toties insidiati non immerito perderentur ; sed hanc
excusationem non admisit simplex et candidus Davidis animus, Theodor. Hæc valent
adversus eos, qui fucare et colorare flagitia, quam emendare malunt. Et non
communicabo cum electis eorum : cum amicissimis eorum : mali enim pessimum
quemque impensius diligunt. At Hier. : Neque comedam in deliciis eorum ; non
interero eorum delicatis conviviis ; neque voluptate blanditiisque inescatus,
iis me dedam.
5. Corripiet
me justus : ut Paulus ad Galat., iii,
1 : Ο insensati Galatæ, quis vos fascinavit ? In misericordia : cum
subdat, filioli mei, quos iterum parturio, Galat., iv,
19. Oleum autem peccatoris. · verba adulatoria impiorum non me
decipiant : Meliora enim sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta
oscula odientis, Prov., xxvii,
6. At Hebr. : Contundat me justus benignitate : bene consulendi studio
increpet me, erit sicut oleum primum, purissimum, præstantissimum, non franget
caput meum, me non lædet. Oratio mea in beneplacitis eorum : Hier. pro
malitiis eorum. Orat pro inimicis : quæ tamen oratio eis non profuit : nam
sequitur :
6. Absorpti
sunt juncti petræ : id est, missi sunt in manus petræ ; Hebr. petræ
collisi sunt ; manus, pro robore : hebraismus, sic infra, 9. Hebr. de manu
laquei. Judices eorum : optimates, principes, sensusque est : Ego divino
præsidio fui petra durissima, ad quam principes eorum allisi confractique sunt. Quoniam
potuerunt : dulcia sunt, Hebr. ita et Septuag. ἠδύνθησαν, dulcia facta
sunt ; pro quo Vulg. legit ἠδυνήθησαν, potuerunt. Sicut crassitudo
terræ :sicut terra densissima, proscissa, aratro jam immisso, ita dissipati
sumus ; Hier. sicut agricola cum scindit terram, sic dissipata, etc.
Statim in sepulcrum dejiciendi videbamur, scrobe jam aperta.
9. A
scandalis operantium iniquitatem : ab eorum tendiculis, ab offendiculis, quæ
gradienti objectabant.
364
10. Cadent in retiaculo ejus
peccatores : singulariter sum ego, donec transeam. |
Incident in rete ejus impii : simul
autem ego transibo. |
10. In
retiaculo ejus : viri dolosi, atque artificis : his laqueis impii facile
capientur, cupiditate sua, amentiaque præcipites, suisque intenti dolis, aliorum
technas non cogitant. Singulariter sum ego : Hebr. unus ego, donec
transeam, separatus ab impiis, eorum ruina non involvor.
PSALMUS
CXLI.
DEPRECATORIUS.
VERSIO VULGATA.
1. Intellectus
David. Cum esset in spelunca, oratio. (I Reg. xxiv. )
2. Voce mea ad Dominum clamavi : voce
mea ad Dominum deprecatus sum :
3. Effundo in conspectu ejus
orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio ;
4. In deficiendo ex me spiritum meum,
et tu cognovisti semitas meas.
In via hac, qua ambulabam,
absconderunt laqueum mihi.
5. Considerabam ad dexteram, et
videbam : et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me, et non est qui
requirat animam meam.
6. Clamavi ad te, Domine, dixi : Tu
es spes mea, portio mea in terra viventium. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Eruditio David,
cum esset in spelunca, oratio.
Voce mea ad Dominum clamavi : voce
mea ad Dominum deprecatus sum.
Effundam in conspectu ejus eloquium
meum, tribulationem" meam coram illo annuntiabo :
Cum anxius in me fuerit spiritus
meus. Tu enim nosti semitam meam.
In via hac qua ambulabo, absconderunt
laqueum mihi.
Respice ad dexteram, et vide quia non
sit qui agnoscat me :
Periit fuga a me, et non est qui
quærat animam meam.
Clamavi ad te, Domine, dixi : Tu es
spes mea, pars mea interro, viventium. |
3. Pronuntio : Hier. annuntiabo.
4. In
deficiendo ex me : cum deficeret me spiritus. Tu cognovisti semitas
meas : vias quibus me expedires. In via hac, qua ambulabam : circa
Engaddi tanquam in locis tutissimis, I Reg., xxiv, 1, atque in ipsa intima spelunca delitescens : ibid., 4.
5. Considerabam : undique
circumspiciebam, et nemo mihi aderat ; Hier. respice ad dexteram, respice
me propitius, converso jam sermone ad Deum, ostendens quam nulla sit ratio
expediendæ salutis, nisi confestim ipse subveniat. Periit fuga a me : vide
quam graphice depingat extremum illud periculum. Qui requirat animam : qui
me salvum velit.
365
7. Intende ad deprecationem meam :
quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me : quia
confortati sunt super me.
8. Educ de custodia animam meam ad
confitendum nomini tuo : me expectant justi, donec retribuas mihi. |
Ausculta deprecationem meam, quoniam
infirmatus sum nimis :
Libera me a persecutoribus meis,
quoniam confortati sunt super me.
Educ de carcere animam meam, ut
confiteatur nomini tuo : in me coronabuntur justi, cum retribueris mihi. |
7. Confortati
sunt : prævaluerunt mihi.
8. De
custodia : Hier. carcere, de hac spelunca, in qua conclusus sum. Ad
confitendum nomini tuo. · in piorum ctu : unde subdit : Me expectant
justi : me piorum conventus expectat. Donec retribuas mihi : bona,
pro tot adversis. At Hebr. in me coronabuntur justi : omnes justi, tanto
exemplo benignitatis tuæ freti, parem opem expectabunt, et in me uno se beatos
ac tutos putabunt.
PSALMUS
CXLII.
DEPRECATORIUS.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David. 1.
quando persequebatur eum Absalom filius ejus. (II Reg., xv et
seq.
Domine, exaudi orationem meam :
auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi me in tua
justitia.
2. Et non intres in judicium cum
servo tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3. Quia persecutus est inimicus
animam meam : humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Domine, exaudi orationem meam,
ausculta (b) deprecationem meam in veritate tua ; exaudi me in
justitia tua.
Et non venias ad judicandum cum servo
tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Persecutus est enim inimicus animam
meam, confregit in terra vitam meam :
Posuit me in tenebris, quasi |
1. Quando
persequebatur : hæc etiam habent Septuag., sed in quibusdam tantum
exemplaribus, teste Theodor., non Hebr., non Hier., non alii interpretes. Aptius
convenit delitescenti in illa spelunca, de qua superiore Psalmo, propter vers. 3
et 4. Exaudi me in tua justitia : non stricta illa, quam nemo ferre
possit, sed miti et temperata ; unde subdit :
2. Non
intres in judicium cum servo tuo : quibuscumque in angustiis vir bonus
peccata sua statim recogitat.
3. In
obscuris : puta in spelunca, de qua supra Psal. clxi, in qua jam propemodum tumulatus.
(a) Var. : Canticum.
(b) [Hebr, auribus percipe.]
366
mortuos sæculi : 4. et anxiatus est
super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
5. Memor fui dierum antiquorum,
meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum
meditabar.
6. Expandi manus meas ad te : anima
mea sicut terra sine aqua tibi.
7. Velociter exaudi me, Domine :
defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me : et
similis ero descendentibus in lacum.
8. Auditam fac mihi mane
misericordiam tuam : quia in te speravi.
Notam fac mihi viam in qua ambulem :
quia ad te levavi animam meam.
9. Eripe me de inimicis meis, Domine,
ad te confugi :
10. Doce me facere voluntatem tuam,
quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in
terram rectam :
11. Propter nomen tuum, Domine,
vivificabis me, in æquitate tua.
Educes de tribulatione animam meam ;
12. Et in misericordia tua disperdes
inimicos meos.
Et perdes omnes qui tribulant animam
meam : quoniam ego servus tuus sum. |
mortuos antiquos. Et anxius fuit in
me spiritus meus : in medio mei sollicitum fuit cor meum.
Recordabar (a) dierum
antiquorum : meditabar omnia opera tua ; facta manuum tuarum loquebar.
Expandi manus meas ad te : anima mea
quasi terra sitiens ad te. Semper.
Cito (b) exaudi me, Domine :
defecit spiritus meus.
Ne abscondas faciem tuam a me ; et
comparabor descendentibus in lacum.
Fac me audire mane misericordiam
tuam, quoniam in te confido :
Notam fac mihi viam in qua ambulem,
quoniam ad te levavi animam meam.
Libera me de inimicis meis, Domine :
a te (c) protectus sum.
Doce me ut faciam voluntatem tuam,
quia tu Deus meus es.
Spiritus tuus bonus deducet me in
terram rectam.
Propter nomen tuum, Domine,
vivificabis me : injustitia tua educes de angustia animam meam.
Et in misericordia tua dissipabis
inimicos meos,
Et perdes omnes ligantes (d) animam
meam : ego enim sum servus tuus. |
4. Anxiatus
est super me spiritus meus : vix respirare possum, quasi compressis
faucibus.
5. Memor
fui dierum antiquorum : vide virum sui compotem, qui tantis quoque in
angustiis, prisca divinæ bonitatis exempla meditatur.
6. Terra
sine aqua : Hier. sitiens ; hoc canit omnis anima, cum, sensibus omni
solatio destitutis, sola fide vivit.
7. Similis
ero : ne similis sim.
10. Spiritus
tuus bonus : qui spiritus non videtur angelus esse, sed Spiritu sanctus qui
prophetas afflabat.
(a) Var. :
Recordabor. (b) [Hebr. festina. ! (c) Ad te. (d) Tribulantes.
367
PSALMUS
CXLIII.
EUCHARISTICUS.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David, 1.
adversus Goliath.
Benedictus Dominus Deus meus, qui
docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
2. Misericordia mea, et refugium
meum : susceptor meus, et liberator meus :
Protector meus, et in ipso speravi :
qui subdit populum meum sub me.
3. Domine, quid est homo, quia
innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
4. Homo vanitati similis factus est :
dies ejus sicut umbra praetereunt.
5. Domine, inclina clos tuos, et
descende : tange montes, et fumigabunt.
6. Fulgura coruscationem, et
dissipabis eos : emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7. Emitte manum tuam de alto, eripe
me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum.
8. Quorum os locutum est vanita- |
VERSIO S.
HIERONYMI.
David.
Benedictus Dominus fortis meus, qui
docet manus meas ad prælium, digitos meos ad bellum.
Misericordia mea, et fortitudo mea,
auxiliator meus, et salvator meus :
Scutum meum, et in ipso speravi : qui
subjecit populos mihi.
Domine, quid est homo, quia agnoscis (a) eum ?
filius hominis, quia computas eum ?
Homo vanitati assimilatus est : dies
ejus quasi umbra pertransiens.
Domine, inclina clos tuos, et
descende : tange montes, et fumigabunt.
Mica fulmine, et dissipa eos : mitte
sagittam tuam, et interfice illos.
Extende manum tuam de excelso :
libera me, et erue me de aquis multis : de manu filiorum alienorum.
Quorum os locutum est vani- |
1. Adversus
Goliath : ita Chald. ad vers. 10 et Septuag., nec tamen in omnibus
exemplaribus, teste Theodor. Videtur autem post victum Goliath, Philisthæosque
fusos, Saulis nomine, cantatus : neque enim tunc David rex erat, vers. 2, 10,
11. Tum post eam victoriam fausta omnia populo precatur.
4. Homo
vanitati similis factus est... vapori, nihilo : testis iste Goliath
jactabundus et minax. Sicut umbra prætereunt : Hier. sicut umbra
pertransiens.
6. Fulgura
coruscationem : Hier. mica fulmine, emitte fulgura. Eos : hostes.
7. De
manu filiorum alienorum : Philistinorum.
8. Quorum
os : quod Goliath, populo Dei suorum omnium nomine exprobraret, I Reg., xvii,
10.
(a) Var. : Cognoscis.
368
tem : et dextera eorum, dextera
iniquitatis.
9. Deus, canticum novum cantabo
tibi : in psalterio decachordo psallam tibi.
10. Qui das salutem regibus, qui
redemisti David servum tuum de gladio maligno : 11. eripe me.
Et erue me de manu filiorum
alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera
iniquitatis :
12. Quorum filii, sicut novellæ
plantationes in juventute sua.
Filiæ eorum compositae, circumornatae
ut similitudo templi.
13. Promptuaria eorum plena,
eructantia ex hoc in illud.
Oves eorum ftosæ, abundantes in
egressibus suis : 14. boves eorum crassæ.
Non est ruina maceriæ, neque
transitus : neque clamor in plateis eorum.
15. Beatum dixerunt populum, cui hæc
sunt : beatus populus, cujus Dominus Deus ejus. |
tatem, et dextera eorum dextera
mendacii.
Deus, canticum novum cantabo tibi :
in psalterio decachordo psallam tibi.
Qui dat salutem regibus, qui eruit
David servum suum de gladio pessimo.
Libera me, et erue me de manu
filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum
dextera mendacii.
Ut sint filii nostri, quasi plantatio
crescens in adolescentia sua.
Filiæ nostræ quasi anguli, ornati ad
similitudinem templi.
Promptuaria nostra plena, et
superfundentia (a) ex hoc in illud.
Pecora nostra in millibus, et
innumerabilia in compitis nostris. Tauri nostri pingues.
Non est interruptio, et non est
egressus, et non est ululatus in plateis nostris.
Beatus populus cujus talia sunt :
beatus populus cujus Dominus Deus suus. |
10. De
gladio maligno : Goliath ; et ita Chald.
12. Quorum
filii : Hier. ut sint filii nostri, et ita per reliquum Psalmum
habet nostra pro eorum : utrumque optimo sensu : docet enim, et
impios frustra confidere opibus, et bonos, summa licet earum copia, non tamen in
eis felicitatem reponere. Filiæ eorum composita ; : Hebr. filiæ nostræ
quasi anguli, angulares lapides, quos omni arte ornabant et perpoliebant. Similitudo
templi, vel palatii, sculpturis, columnis, omni denique arte exornati.
13. Eructantia : Hier. superfundentia.
Ex hoc in illud : tanta copia, ut bona in se congesta non capiant, sed in
alia atque alia penuaria subinde diffundant. Oves eorum ftosæ : Hier. in
millibus, millibus multiplicantes. In egressibus : Hier. in
compitis, in plateis : quibus ipsæ plateæ impleantur.
14. Non
est ruina... neque transitus : nulla in stabulis labes, qua egredi possint ;
tuta omnia et accurata in tectis. Neque clamor, tumultuantium ac
insanientium ; sedata, compositaque omnia.
15. Beatum
dixerunt : Hier. beatus populus. Beati quidem sumus propter
temporalia, quæ Deus promisit legem observantibus ; at vera felicitas, Deo
placere.
(a) Var. : Super
effundentia.
369
PSALMUS
CXLIV.
LAUDIS ET EXULTATIONIS.
Dei
magnitudo, potentia, magnificentia, patientia, justitia, bonitas. Est autem
Psalmus acrostichus alphabeticus, cujus singuli versus a singulis litteris ex
ordine incipiunt. (a)
VERSIO VULGATA.
1. Laudatio ipsi
David.
Exaltabo te, Deus meus rex, et
benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
2. Per singulos dies benedicam tibi :
et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
3. Magnus Dominus et laudabilis
nimis : et magnitudinis ejus non est finis.
4. Generatio et generatio laudabit
opera tua : et potentiam tuam pronuntiabunt.
5. Magnificentiam gloriæ sanctitatis
tuæ loquentur : et mirabilia tua narrabunt.
6. Et virtutem terribilium tuorum
dicent : et magnitudinem tuam narrabunt.
7. Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ
eructabunt. et justitia tua exultabunt.
8. Miserator et misericors Dominus :
patiens, et multum misericors. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Laudatio David.
Exaltabo te, Deus meus rex, et
benedicam nomini tuo in æternum et ultra.
In omni die benedicam tibi, et
laudabo nomen tuum in sempiternum (b) jugiter.
Magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et magnificentiæ ejus non est inventio (c).
Generatio ad generationem laudabit
opera tua, et fortitudines tuas annuntiabunt.
Decorem gloriæ magnitudinis tuæ, et
verba mirabilium tuorum loquar.
Et fortitudinem horribilium tuorum
loquentur, et magnitudines tuas narrabunt.
Memoriam multæ bonitatis tuæ
loquentur, et justitias tuas laudabunt.
Clemens et misericors Dominus :
patiens, et multæ miserationis (d). |
3. Non
est finis : Hier. inventio, investigatio, ἀνεξιχνίασος ; cujus
sublimitas tanta est, ut oculorum aciem effugiat ; cujus per occultas et
inaccessas vias incedentis indeprensa sunt vestigia : in mari enim via
tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur, Psal., lxxvi,
20.
4. Generatio
et generatio : Hier. generatio ad generationem, idest generationi ;
quo significatur laudum continuata traditio.
5. Magnificentiam.....loquentur :
et mirabilia : Hier. verba mirabilium tuorum
loquar ; Hebr. meditabor.
(a) Var. :
In hebr. et in secunda S. Hieronymi versione singuli versus hujus Psalmi
litteris primoribus elementorum hebraicorum ordinem repræsentant ; sed
desideratur versus qui a nun littera incipere debebat. (b) [Hebr. :
sæculum et ultra.] (c) Investigatio, (d) [Hebr. tardus
ad furorem et magnæ misericordiæ.]
370
9. Suavis Dominus universis, et
miserationes ejus super omnia opera ejus.
10. Confiteantur tibi, Domine, omnia
opera tua : et sancti tui benedicant tibi.
11. Gloriam regni tui dicent : et
potentiam tuam loquentur : '
12. Ut notam faciant filiis hominum
potentiam tuam : et gloriam magnificentiæ regni tui.
13. Regnum tuum, regnum omnium
sæculorum : et dominatio tua in omni generatione et generationem.
Fidelis Dominus in omnibus verbis
suis : et sanctus in omnibus operibus suis.
14. Allevat Dominus omnes, qui
corruunt : et erigit omnes elisos.
15. Oculi omnium in te sperant,
-Domine : et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16. Aperis tu manum tuam : et imples
omne animal benedictione.
17. Justus Dominus in omnibus viis
suis : et sanctus in omnibus operibus suis.
18. Prope est Dominus omnibus
invocantibus eum : omnibus invocantibus eum in veritate.
19. Voluntatem timentium se faciet,
et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. |
Bonus Dominus omnibus, et
misericordiæ ejus in universa opera ejus.
Confiteantur tibi, Domine, omnia
opera tua, et sancti (a) tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicent, et
fortitudines tuas loquentur :
Ut ostendant filii hominum
fortitudines ejus, et gloriam decoris regni ejus.
Regnum tuum, regnum omnium sæculorum,
et potestas tua in omni generatione, et generationem.
Sustentat Dominus omnes corruentes,
et erigit omnes jacentes (b).
Oculi omnium in te sperant, et tu das
eis escam suam in tempore suo.
Aperis manus tuas, et imples omne
animal refectione (c).
Justus Dominus in omnibus viis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
Juxta est Dominus omnibus qui
invocant illum (d), omnibus qui invocant illum in veritate.
Placitum timentium se faciet, et
clamorem (e) eorum exaudiet, et salvabit eos. |
9. Miserationes
ejus super omnia : et copia, et dignitate, et claritudine.
10. Confiteantur
tibi... opera tua : verba enim deficiunt, neque præter opera tua,
quidquam te est dignum.
13. Fidelis
Dominus : deest hic versus integer in Hebr. jam a tempore Hier. ; item apud
Aquilam, Theodot. et Chald. At Syrus habet, et Arabs, ut Septuag. Porro necesse
est illum textu excidisse, cum Psalmus sit acrostichus, desitque littera Nun, a
qua incipit vox Neeman fidelis. Patet ergo non esse integrum ubique
textum hebraicum.
15. Tu
das escam illorum : Hoc ad Eucharistiam fideles referebant ; unde hic versus
assidue in ore eorum, qui mysteriis initiati. Chrysost.
(a) Var. : [Hebr. misericordes.]
(b) [Hebr. incurvatus.] (c) [Hebr. satias omnem
virum placite.] (d) Eum. (e) [Hebr. deprecationem.]
371
20. Custodit Dominus omnes diligentes
se : et omnes peccatores disperdet.
21. Laudationem Domini loquetur os
meum : et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in
sæculum sæculi. |
Custodit Dominus omnes diligentes se,
et universos impios conteret.
Laudem Domini loquetur os meum, et
benedicet omnis caro nomini sancto ejus in æternum (a), et
jugiter. |
(a) Var, : [Hebr, in
sæculum et ultra.]
PSALMUS
CXLV.
LAUDIS ET CONSOLATIONIS.
Non in
hominibus confidendum, sed in solo Deo liberatore, et bonorum omnium auctore.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia, Aggæi
et Zachariæ.
2. Lauda, anima mea, Dominum ;
laudabo Dominum in vita mea : psallam Deo meo quandiu fuero.
Nolite confidere in principibus :
3. in filiis hominum, in quibus non est salus.
4. Exibit spiritus ejus, et
revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5. Beatus cujus Deus Jacob adjutor
ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
6. Qui fecit clum et terram, mare,
et omnia, quæ in eis sunt.
7. Qui custodit veritatem in sæculum :
facit judicium injuriam patientibus : dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos : 8. Dominus
illuminat cæcos. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo
Dominum in vita, mea : cantabo Deo meo quandiu sum.
Nolite confidere in principibus, in
filio hominis, cui non est salus.
Egredietur spiritus ejus, et
revertetur in humum suam : in die illa peribunt cogitationes ejus.
Beatus cujus Deus Jacob auxiliator
ejus : spes ejus in Domino Deo suo :
Qui fecit clos et terram, mare, et
omnia quæ in eis sunt.
Qui custodit (a) veritatem in
sempiternum : qui facit judicium calumniam sustinentibus, et dat panem
esurientibus.
Dominus solvit vinctos. Dominus
illuminat cæcos : |
1. Aggæi...
ita Syrus et Septuag., non tamen in Hexaplo Theodor.
3. In
filiis hominum, in quibus... Hebr. filio hominis, in quo... neque in
potentioribus, neque in tenuioribus confidite. De filio hominis vide Psal. xlviii,
3.
4. Exibit
spiritus ejus : filii hominis scilicet. Revertetur : ipse homo, non
spiritus ejus : nam verbum iaschub masculinum est, nomen rouah fmininum :
sic Eccle., xii, 7 : Revertatur
pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum.
(a) Var, ; Et
custodit.
372
Dominus erigit elisos, Dominus
diligit justos.
9. Dominus custodit advenas, pupillum
et viduam suscipiet : et vias peccatorum disperdet.
10. Regnabit Dominus in sæcula, Deus
tuus, Sion, in generationem et generationem. |
Dominus erigit allisos (a) :
Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, pupillum et
viduam suscipiet, et viam impiorum conteret (b).
Regnabit Dominus in æternum, Deus
tuus, Sion : in generationem et generationem. Alleluia. |
(a) Var. : [Hebr. incurvatus.]
(b) [Hebr, pervertet.]
PSALMUS
CXLVI.
EUCHARISTICUS.
Nehemiæ
tempore, ingens immissa sterilitas, quod propria aedificia curarent, templi
structuram negligerent, Nehem., v ; Agg., i.
Ergo post horrendam illam famem, dum urbs et templum extruuntur, reddita agris
ubertate, hanc laudem Deo concinunt : nota vers. 2, 3, 6, 8.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia.
Laudate Dominum, quoniam bonus est
psalmus : Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
2. Ædificans Jerusalem Dominus :
dispersiones Israelis congregabit.
3. Qui sanat contritos corde : et
alligat contritiones eorum :
4. Qui numerat multitudinem stellarum :
et omnibus eis nomina vocat.
5. Magnus Dominus noster, et magna
virtus ejus : et sapientiæ ejus non est numerus.
6. Suscipiens mansuetos Dominus :
humilians autem peccatores usque ad terram.
7. Præcinite Domino in confessione :
psallite Deo nostro in cithara. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Laudate Dominum, quoniam bonum est
canticum Dei nostri : quoniam decorum est, pulchra laudatio.
Ædificabit Jerusalem Dominus :
ejectos Israel congregabit.
Qui sanat contritos corde, et alligat
plagas (a) eorum.
Qui numerat multitudinem stellarum ;
et omnes nomine suo vocat.
Magnus Dominus (b) noster, et
multus fortitudine, et prudentiæ ejus non est numerus.
Suscipiens mansuetos Dominus :
humilians impios usque ad terram.
Canite Domino in confessione : canite
Deo nostro in cithara. |
2. Ædificans
Jerusalem. Hæc designant tempus instauratæ Jerosolymæ, ac tribuum e
captivitate redeuntium.
(a) Var. : [Hebr. dolores.]
(b) [Hebr. Dominator.]
373
8. Qui operit clum nubibus : et
parat terræ pluviam.
Qui producit in montibus fnum, et
herbam servituti hominum.
9. Qui dat jumentis escam ipsorum :
et pullis corvorum invocantibus eum.
10. Non in fortitudine equi
voluntatem habebit : nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11. Beneplacitum est Domino super
timentes eum : et in eis qui sperant super misericordia ejus. |
Qui operit clos nubibus, et præbet
terræ pluviam, et oriri facit in montibus germen.
Qui dat jumentis panem suum : filiis
corvi clamantibus.
Non est in fortitudine equi voluntas
ejus : neque in tibiis viri placetur ei.
Placetur Domino in his qui timent
eum, et expectant misericordiam ejus. |
8. Qui
operit clum nubibus : fames exstructo templo in copiam versa est, Agg., ii,
18-20. Et herbam servituti hominum : hominum utilitatibus servientem, vel
homini, eam servili opera, arando et subigendo, excolenti. Deest Hebr.
9. Invocantibus
eum : Hier. clamantibus, etiam corvos pascit : Considerate corvos.....et
Deus pascit illos, Luc., xii, 24.
10. Nec
in tibiis viri... non in corporis robore ; non in equestri arte salus, sed
in benignitate Dei.
PSALMUS
CXLVII.
EUCHARISTICUS.
Titulo caret
in Hebræo, et continuatur præcedenti, ita etiam apud Hier. certe est ejusdem
argumenti.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
12. Lauda, Jerusalem, Dominum : lauda
Deum tuum, Sion.
13. Quoniam confortavit seras
portarum tuarum : benedixit filiis tuis in te.
14. Qui posuit fines tuos pacem : et
adipe frumenti satiat te.
15. Qui emittit eloquium suum terræ :
velociter currit sermo ejus. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Lauda, Jerusalem, Dominum : cane Deum
tuum, Sion.
Quia confortavit vectes portarum
tuarum : benedixit filiis tuis in medio tui.
Qui posuit terminum tuum pacem ;
adipe frumenti saturavit te.
Qui emittit eloquium suum terræ ;
velociter currit verbum ejus. |
12. Lauda,
Jerusalem : eo quod instaurata et ædificata, ut superiore psalmo, vers. 2.
13. Confortavit
seras : Hier. vectes. Contra ac hostes expectabant : dicebant enim : Si
transierit vulpes, transiliet murum eorum, etc. Nehem., iv,
2, 3.
374
16. Qui dat nivem sicut lanam :
nebulam sicut cinerem spargit.
17. Mittit crystallum suam sicut
buccellas ; ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
18. Emittet verbum suum, et
liquefaciet ea : flabit spiritus ejus et fluent aquæ.
19. Qui annuntiat verbum suum Jacob :
justitias et judicia sua Israel.
20. Non fecit taliter omni nationi :
et judicia sua non manifestavit eis. Alleluia. |
Qui dat nivem quasi lanam ; pruinas (a) quasi
cinerem spargit.
Projicit glaciem suam quasi
buccellas ; ante faciem frigoris ejus quis stabit ?
Mittet verbum suum, et solvet illa ;
spirabit spiritu suo, et fluent aquæ.
Qui annuntiat verbum suum Jacob ;
præcepta sua, et judicia sua Israel.
Non fecit similiter omni genti, et
judicia ejus non cognoscent. Alleluia. |
17. Crystallum : Hier. glaciem, grandinem.
18. Verbum :
imperium.
In fine
hujus Psalmi est Halleluiah in Hebr. non initio ; est autem initio psalmi
cxlvi, quod argumento est hunc illi continuandum : nam in superiori cxlv, et in
his reliquis tribus habetur et initio et fine.
(a) Var. :
Pruinam.
PSALMUS
CXLVIII.
LAUDIS.
Dei amore
flagrans, animata atque inanima in ejus laudes ciet, omnia nutu creantis, neque
dedignantis plebem Israeliticam admovere sibi.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia.
Laudate Dominum de clis : laudate
eum in excelsis.
2. Laudate eum, omnes angeli ejus :
laudate eum omnes virtutes ejus.
3. Laudate eum, sol et luna : laudate
eum, omnes stellæ, et lumen.
4. Laudate eum, cli clorum : et
aquæ omnes, quæ super clos sunt, 5. laudent nomen Domini. |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Laudate Dominum de clis, laudate eum
in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus :
laudate eum, omnes exercitus ejus.
Laudate eum, sol et luna ; laudate
eum, omnes stellæ luminis.
Laudate eum, cli clorum, et aquæ
quæ super clos sunt.
Laudent nomen Domini ; quo- |
2. Virtutes : Hier. exercitus.
3. Stellæ
et lumen : Hier. stellæ luminis : id est luminosae.
4. Aquæ
omnes, quæ super clos sunt : nubes intellige, unde in sequentibus ; venti,
nix, glacies, non tamen nubes memorantur : vide Psal, ciii,
3.
375
Quia ipse dixit, et facta sunt : ipse
mandavit, et creata sunt.
6. Statuit ea in æternum, et in
sæculum sæculi : præceptum posuit, et non præteribit.
7. Laudate Dominum de terra, dracones
et omnes abyssi :
8. Ignis, grando, nix, glacies,
spiritus procellarum : quæ faciunt verbum ejus :
9. Montes et omnes colles : ligna
fructifera, et omnes cedri.
10. Bestiæ, et universa pecora :
serpentes, et volucres pennatæ :
11. Reges terræ, et omnes populi :
principes, et omnes judices terræ.
12. Juvenes, et virgines : senes cum
junioribus laudent nomen Domini : 13. Quia exaltatum est nomen ejus
solius.
14. Confessio ejus super clum, et
terram : exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus : filiis
Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia. |
niam ipse mandavit et creata sunt.
Statuit ea in sæculum, et in æternum ;
præceptum, dedit, et non præteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones et
omnes abyssi :
Ignis, et grando, nix, et glacies,
ventus, turbo, quæ facitis sermonem ejus :
Montes et omnes colles ; lignum
frugiferum, et universæ cedri :
Bestiæ, et omnia (a) jumenta,
reptilia, et aves volantes :
Reges terræ, et omnes populi :
principes et universi judices terræ.
Juvenes, et virgines : senes cum
pueris laudent nomen Domini :
Quoniam sublime nomen ejus solius,
gloria ejus in clo et in terra.
Et exaltavit cornu populi sui : laus
omnibus sanctis ejus, filiis Israel populo appropinquanti sibi.
Alleluia. |
5. Quia
ipse dixit, et facta sunt : deest hic Hier. habetur Psal., xxxii,
9.
6. Et non
præteribit : Clum enim et terra transibunt ; verba autem mea non
præteribunt, Matth., xxiv, 35.
7, 8. Dracones :
grando : nix : etiam quæ noxia sunt, Deum laudant : immissa quippe ad ejus
justitiam commendandam. Quæ faciunt verbum : Erubesce, homo ; serpentes,
abyssi, nix, etc, verbum Dei faciunt : et tu non facis ! In eo autem
Deum laudant, quod non mutant naturam suam, stantque in ordine suo absque
solo homine cui omnia subjecta sunt. Hier. in hunc Psalmum
14. Et
exaltavit..., vide Hier.
(a) Var. : Universa.
PSALMUS
CXLIX.
EUCHARISTICUS.
Magna, ut
videtur, victoria reportata : vers. 7, 8.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia.
Cantate Domino canticum novum : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Cantate Domino canticum no |
376
laus ejus in ecclesia sanctorum.
2. Lætetur Israel in eo, qui fecit
eum : et filii Sion exultent in rege suo.
3. Laudent nomen ejus in choro : in
tympano, et psalterio psallant ei.
4. Quia beneplacitum est Domino in
populo suo : et exaltabit mansuetos in salutem.
5. Exultabunt sancti in gloria :
lætabuntur in cubilibus suis.
6. Exaltationes Dei in gutture
eorum : et gladii ancipites in manibus eorum : 7. ad faciendam vindictam
in nationibus : increpationes in populis.
8. Ad alligandos reges eorum in
compedibus : et nobiles eorum in manicis ferreis.
9. Ut faciant in eis judicium
conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluia. |
vum : laus ejus in congregatione
sanctorum.
Lætetur Israel in factore suo : filii
Sion exultent in rege suo.
Laudent nomen ejus in choro : in
tympano et cithara cantent ei.
Quia complacet sibi Dominus in populo
suo : exaltabit (a) mansuetos in Jesu.
Exultabunt sancti (b) in
gloria : laudabunt in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum, et
gladii ancipites in manibus eorum :
Ad faciendam vindictam in gentibus,
increpationes in populis :
Ut alligent reges eorum catenis, et
inclytus eorum in (c) compedibus ferreis :
Ut faciant in eis judicium
conscriptum : decor est omnium sanctorum (d) ejus. Alleluia. |
5. In
cubilibus suis : en securitatem, en requiem, en perpetem voluptatem.
6, 7. Exaltationes : voces,
Deum extollentes, ὐψώσεις :
ita Hebr. Gladii ancipites... Ad faciendam vindictam in nationibus : ad
ulciscendos Chananæos.
8. Ad
alligandos reges : ut Adonibesec, Agag, etc.
9. Judicium
conscriptum : a Deo propter eorum scelera pronuntiatum, et tanquam ex
tabula recitatum.
(a) Var. : [Hebr. glorificabit.]
(b) [Hebr. misericordes.] (c) Deest in. (d) [Hebr. omnibus
misericordibus.
PSALMUS CL.
LAUDIS.
Quidquid
sonat, Deum sonet.
VERSIO VULGATA.
1. Alleluia.
Laudate Dominum in sanctis ejus : |
VERSIO S.
HIERONYMI.
Alleluia.
Laudate Dominum in sancto |
1. In
sanctis : Hier. sancto, id est, sanctuario : ita Chald. Firmamento : Hebr. expanso, quod
est clum, Dei sedes : cujus templum figura erat.
377
laudate eum in firmamento virtutis
ejus.
2. Laudate eum in virtutibus ejus :
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3. Laudate eum in sono tubæ : laudate
eum in psalterio, et cithara.
4. Laudate eum in tympano, et choro :
laudate eum in chordis, et organo.
5. Laudate eum in cymbalis
benesonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis :
6. Omnis spiritus laudet Dominum.
Alleluia. |
ejus : laudate eum in fortitudine
potentiæ (a) ejus.
Laudate eum in fortitudinibus ejus :
laudate eum juxta multitudinem magnificentiæ suæ.
Laudate eum in clangore buccinæ :
laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro :
laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis sonantibus :
laudate eum in cymbalis tinnientibus.
Omne quod spirat, laudet Dominum.
Alleluia. |
2. Virtutibus : Hier. fortitudinibus.
6. Omnis
spiritus : Hier. omne quod spirat : idem omnis mens : Neschamah : atque
hic est pulcherrimus ac suavissimus sacræ psalmodiæ fructus, ut in laudes Dei,
non modo cujusque nostrum spiritus, verum etiam omnis spiritus, omnis vox, mens
omnis erumpat.
(a) Var. :
[Hebr. firmamento fortitudinis.]
FINIS
PSALMORUM.
|